Quae quondam Boerhaavium,
posteaque Hallerum, ad edenda
compendia physiologiae compulerunt ra-
tiones, iisdem et auctor harum institu-
tionum, vt eas conscribendi consilium
susciperet, se permotum fatetur.
Ille enim*): ‘„propriorum cogitato-
rum explicatione docentem plus proficere,
quam si opus ab alio conscriptum interpretari
suscipit –, clariorem fere doctrinam, atque
animatam plerumque sequi orationem„’ & s.p.
Iste vero*): ‘„etsi antea Boerhaa-
vii libro ad ordinandas praelectiones vsus
fuerit, proprias tamen postea in paginas
dicere incepisse, quod ab istius inde temporibus
anatome ita locupletata sit vt a se ipsa plu-
rimum differat„’ etc.
Quae tum temporis de anatome Hal-
lerus, ea hodieque multo magis de
ipsa physiologia valere neminem infitias
iturum speramus, qui vel ea huius dis-
ciplinae grauissima capita cogitauerit,
quae de respirationis vsu primario deque
calore animali agunt, tum de digestione,
de bilis genuina indole et functione, de
generationis negotio, et quae sunt eius-
modi alia.
Minus ergo auctori quam aeuo quod
viuit tribuenda sunt, quae post tot nu-
pera physiologiae incrementa rectius et
propius ad naturae veritatem in hisce
institutionibus tradidit, quam meritissimis
suis antecessoribus tradere licuerat.
Quae tamen etiam ex propria penu
passim suppeditare ille studuit, siue no-
viter siue aliter ac hactenus factum est,
obseruata aut explicata, lectores docti
et aequi ipsi facile intelligent: praeser-
tim ex notis, quibus subinde subtilius
paulo quam in succinto textus tramite
licebat, de nonnullis id generis argu-
mentis disputauit.
Non minimam quoque operam in
ordine et iunctura totius opellae locauit,
[Seite VIII] vt nempe capita naturali vinculo et cum
quadam facilitate se exciperent, aliud
ex alio quasi fluere videretur etc.
Librorum non sterilem citauit farra-
ginem, sed selectum, in quo quidem
habenda eam praesertim seruauit ratio-
nem, vt primo tironum in gratiam aucto-
res principes indicaret, neque tamen in
vulgus notos, sed eos maxime, qui sin-
gularia physiologiae capita studiosius et
ex professo singularibus scriptis pertracta-
runt: tum vero et passim minus adhuc
tritos fontes ex aliis, praesertim praeter
medicinam, disciplinis, excitaret, non-
dum, vt ipsi visum erat, in physiolo-
giae studio hactenus pro dignitate fre-
quentatos.
Icones partium melioris notae anno-
tauit, et ex his quidem omnium fre-
quentissime Eustachianas, quod Al-
binianam earum editionem, vt ditissi-
mum et magnopere perfectum in eo ge-
nere opus s. thesaurum potius nunquam
satis commendandum, in medicorum
iuuenum omnium ac singulorum mani-
bus esse merito optet.
Aliquas vero ipsi huic libro addidit
figuras proprias, eiusmodi partium qua-
rum aut plane nullae aut non tales inter
Eustachianas habentur.
Summus denique in vniuersum et
vltimus ipsi fuit finis, vt fida et succinta
et captu facilia traderet disciplinae initia,
qua vti non iucundior ita vix grauior
[Seite X] et vtilior altera in vniuerso medicinae
ambitu extat; si modo vera sunt, vt
sunt verissima Galeni viri immortalis
in fronte methodi medendi verba: ‘„cuius-
que morbi tanta est magnitudo, quantum a
naturali statu recedit, – quantum vero
recedat, is solus nouit qui naturalem habitum
ad amussim tenuerit.„’
Quoties vnius alteriusue lucubratio-
num mearum iteratam editionem parandi
a librariis mihi data est occasio, toties
vel ideo maxime eandem laetus arripui,
quod iam exoptatus mihi daretur locus,
ea quae in priore aut incuria fudit aut
humana parum cauit natura, emendandi,
alia supplendi aut aliis substituendi,
verbo, ingenii foetum, quantum in me
erat, comptum magis ornatumque de-
nuo emittendi.
Eundem vero animum idemque stu-
dium in noua hac physiologicarum in-
stitutionum editione paranda magnopere
auxit tum disciplinae grauitas, tum vero
plausus quo priorem illam exceptam
esse, praeter alia versiones eius in ver-
[Seite XII] naculam, Belgicam et Russicam, testan-
tur. Ideoque eam non quidem pagina-
rum, verum multimoda rerum accessione
auctiorem, ordinem autem capitum na-
turae magis consonum, vniuersum vero
librum tironibus quam vtilissimum red-
dere studui.
Maior quidem eius pars iam ante
annum et quod excurrit, sub prelo su-
dauit; quod lectores nescire nolui, ne
forsan nouissima quorundam auctorum
nomina ad eam partem facientia in ea
desiderent.
Icunculam quae titulum huiusmodi
institutionum satis apte ornare visa est,
humani scil. corporis a Prometheo ef-
ficti, a Pallade autem animati, ex ana-
glypho sarcophagi qui iam in museo
Capitolino seruatur, mutuaui.
Tria sunt, quae in corpore humano
viuo, quatenus organicum sui ge-
neris est, consideranda veniunta):
materies scil. eius, quam fluida suppe-
ditant:
tum contextus, solidorum, quibus fluida
ista continentur:
denique, et quod summum est, vires
vitales, quibus solida haecce ad impulsus
fluidorum recipiendos, eademque propel-
lenda, aliosque motus perficiendos, inci-
tantur; quaeque vti in vniuersum organici
corporis essentiam quasi constituunt, ita
ipsae diuersi valde ordinis sunt, aliae quip-
pe animantibus cum plantis communes,
aliae contra istis tantum propriae, proxi-
mum cum animae eorum facultatibus com-
mercium alentes.
Haec vero tria, etsi inuicem reapse
inter se distincta sint, ideoque sigillatim
heic recenseantur, in viuo tamen corpore,
vtpote circa quod omnis physiologia et
vnice versatur, tam intimo nexu iuncta
sunt, vt vix ac ne vix quidem alterum
[Seite 3] absque alterius connubio concipere animo
liceat.
Materies enim corporis nostri quan-
quam primitus fluida, tamen ad facile so-
lidescendum a natura parata: solidae con-
tra partes, praeterquam quod ex ipsis istis
fluidis primo gignuntur, etiamsi maxime
siccae nobis videantur, fluidis tamen ele-
mentis non vnius generis scatent, tam
stillatitiis quam permanenter elasticis, quae
gasiformia vocantur: denique vero vix
fibrillam, ni fallimur, in corpore viuo,
vitali sua vi plane orbam, dicere licet.
Iam vero de singulis his tribus seorsim:
et primo quidem de materie quam fluida,
vt diximus, suppeditant; quaeque vt pri-
migeniam, ita et longe maximamb) cor-
poris nostri partem constituunt.
Quicquid humoris corpore nostro conti-
netur, id omne ad tres classes principes
commode referri videtur.
Est enim vel A) crudus vt audit humor,
quo maxime chylus spectat, primis quas
vocant viis, contentus, in sanguinem ver-
tendus; tum vero etiam quae corporis ex-
terna superficie absorbta eidem aduehuntur;
vel denique C) ex sanguine iterum se-
cretum liquidum: idemque siue iners et
[Seite 5] mere excrementitium, vt vrina; siue cer-
tis vsibus destinatum et inquilinum; hoc-
que ipsum porro siue permanenter liqui-
dum, vt bilis; siue ad solidescendum a
natura paratum vt osseus aliique plastici
succi.
De prima et tertia harum classium alias
dicendi locus erit, vbi ad chylosin, et ad
secretionem, et ad alias functiones peruen-
tum erit, ad quas singuli humores perti-
nent. Iam vero de sanguine agamus, (quem
in adulti et bene formati hominis corpore
quintam circiter partem vniuersi ponderis
eius aequare statuunt,) omnium sane prin-
cipe ac primario latice, vehiculo nempe per-
mutandorum continuo quamdiu vita viget
eorum corporis elementorum quae oxyge-
nium et carbonaceum appellant, quo cor-
pus ipsum nutritur, et qui omnium reli-
quorum humorum quasi promus condus
dici meretur; vtpote in quem crudus quem
diximus humor vertitur: et ex quo reli-
[Seite 6] qui ad vnum omnes secernuntur et deri-
vantur: quique, si a paucis corporis par-
tibus plane exsanguibus discesseris, qua-
lis v.c. epidermis est, et arachnoidea tu-
nica, et amnion etc. tum et dentium vi-
trea substantia, lentis crystallinae corpus
etc. per reliquam corporis compagem longe
lateque discurrit, diuersimoda tamen, pro
varietate partium similarium, vt veteres
vocabant, quantitatis proportione; insigni
v.c. per muscularem carnem et viscera se-
cernentia distribuitur; perexigua contra
per tendines et cartilagines.
Est vero sanguis liquidum sui generis,
noti coloris; saporis subsalsi, nauseosi, ca-
loris circ. 96 graduum Fahrenheitianae
scalae; ad tactum glutinosum; cuius
grauitas specifica, etsi in variis homini-
bus varia, communiter tamen et cir-
citer ad aquae pondus se habet = 1050:
1000; et quod ex viuo homine recenter
[Seite 7] emissum et vase exceptum sequentia maxi-
me prodit phaenomenaa):
Et primo quidem, maxime quamdiu
adhuc calet, vapor ex eo ascendit, quem
gas animaleb) nuperi appellant et praeter
caloricum menstruum ex hydrogenio et
carbonaceo elemento constare docent, qui-
[Seite 8] que campana exceptus roris ad instar in
guttas confluit, aquosae indolis, sed nido-
roso odore insignis, singulari (in carni-
vororum sanguine grauiori), et quem vere
animalem dixeris. Eiusdem vero aquosi
laticis multum quoque reliquis quae di-
centur sanguinis partibus constitutiuis
admixtum remanet.
Interim dumque discessu calorici ele-
menti ad gradum circ. 78. scalae Fahr.
frigescit stinguis vase contentus, in bi-
nas partes secedere incipit. In coagu-
lum nempe primo abit, e cuius superfi-
cie mox vndequaque exsudat quasi latex
ex flauescente subrubellus, quem serum
vocant sanguinis; quo plus autem exsu-
dat, temporis progressu, huius seri, eo
contractius et mole minus redditur id ip-
sum coagulum glutinosum, quod crassamen-
tum, item ab aliqua similitudine tum co-
loris tum scissilis compagis, hepar sangui-
[Seite 9] neum, aut placenta, et, quod a sero cir-
cumfusum ipsi innatet, insula audit.
Ipsum vero istud crassamentum gluti-
nosum facili encheiresi, conquassando nem-
pe aut saepe repetitis vicibus abluendo,
denuo in binas partes constitutiuas abit;
in cruorem nempe qui vniuerso sanguini
purpureum impertierat colorem, et qui
ablutione secedit a lympha, quae altera est
eaque solidior pars, quare et basin crassa-
menti eam vocant; cui cruorem magis ami-
cum esse quam sero, vel exinde patet
quod nonnisi violentia quadam adhibita
ab ea basi secedat. Ipsa autem ea cruoris
secretione lympha eo orbata magis magis-
que pallescit, vsque dum denique albi et
satis tenacis coaguli habitum prae se fert.
Et hae quidem sunt praeter aquosum
quem diximus laticem, ternae partes prin-
cipes sanguinis, de quibus iam paullo cu-
[Seite 10] ratius agendum est: – serum scil.; tum
cruor; denique lympha; quae tamen omnia
quamdiu recentissima integro adhuc suo
calore perfusa sunt, intime mixta, aequa-
bilem et homogeneum istum liquorem con-
stituunt; proportione autem relatiua pro
multifaria ratione aetatis, temperamenti,
victus, aliorumque id generis momentorum,
quae sanitatem cuiuis homini propriam
constituunt, mirum quantum differunt.
Serum itaque humor sui generis est,
idemque qui maxime vniuerso sanguini
viscosum habitum impertit: et quem facili
artificio denuo in varia principia constitu-
tiua vt vocant, dissoluere licet. Quodsi
enim calori 150 graduum scal. Fahr. ex-
ponitur serum, pars eius in coagulum
album scissile, albumini cocto similec),
abit: reliquum vero, praeter aquosi la-
[Seite 11] ticis toties iam dicti portionem, turbi-
dum humorem gelatinosae indolis exhibet,
fabrili glutini comparandum, et qui fri-
gescendo in tremulum coagulum abit.
Prae reliquis quoque sanguinis partibus
sodae (s. alcali mineralis) portione quam
continet insignis est.
Cruor aliam sanguinis partem consti-
tuit, et colore et particularum figura,
plurima singularia prae se ferens.
Globulis enim constat, in recenti san-
guine perpetuae et constantis figurae, et
aequabilis magnitudinis, quam circ. 1/3300
vnciae diametro aequare contendunt.
De figura quidem disputatum est, longe
tamen simplicior videtur quam clari nomi-
nis viri eandem perhibuerunt. Non enim
nisi purpurei glutinis globulorum specie
oculis vsurpaui. Neque lenticularem quam
aliqui obseruatores ipsis tribuunt figuram,
vnquam in ipsis dignoscere potui.
Dictum quoque est formam mutare,
quando per angustissimi luminis vasculum
ipsis transeundum foret; e sphaericis tunc
ouales fieri, posteaque, quando denuo in
capacius vas emerserunt, in pristinam
globosam formam resilire,d) quod, etsi
non negauerim, tamen non ad tranquil-
lum eorum in sano animatui motum per-
tinere, sed ex spastica vasorum minimo-
rum affectione contingere, puto.
Ipsa vero globosa eorum figura non
nisi in viuo animanti aut saltem in recen-
tissime emisso sanguine cernitur; breui post
enim oculis se subducit, quando in infor-
mem glutinosam massam deliquescunt
globuli.
Color ipsis ruber, imo vniuersi sangui-
nis rubor ab iis deriuandus videtur. Mul-
timode autem istius coloris intensitas va-
riat, pallidior certe animantibus inique
nutritis, aut quae graues haemorrhagias
[Seite 13] sunt perpessa; floridior oxygenatuse)
(quem vulgo arteriosum vocant) aut qui
aëri atmosphaerico, maxime vero vbi oxy-
genato expositus fuerit; obscurior carbo-
nisatus (qui vulgo venosus audit), et in
carbonisato aut hydrogenato aëre deten-
tusf). Caussa ruboris verisimillime in
[Seite 14] calce ferri (ferrum oxydatum vocatu) po-
nenda, etsi quantitas eius exigua sit, imo
mirum quantum in ea constituenda varient
auctoresg).
Vltima consideranda venit ex princi-
pibus quae sanguinis massam constituunt
partibus, lympha scil. plastica (male quon-
dam cum sero confusa,) quam et basin
crassamenti, alii partem glutinosam, alii
fibram sanguinis s. materiem fibrosam, alii
aliter appellant, quamque aeque ac ca-
seosam lactis partem et gluten farinaceum
maxime carbonaceo et azotico elemento
scatere nuperae analyses perhibent.
Plastica merito vocatur ideo, quod
principem istam praebeat materiem gluti-
nosam, ex qua tela, quam vulgo cellulo-
sam vocant, vniuersi corporis basin con-
[Seite 15] stituens, proxime formatur, idem corpus
per omnem vitam nutritur, iniuriae ei-
dem vulneribus et fracturis illatae repro-
ductionis miranda vi reparantur, vasorum
sanguinem ferentium maiorum si dissecta
fuerint, lumina obturantur, aliaque id
generis coagula quae inflammationem comi-
tari solenth) formantur, adeoque et ipsa
ea memorabilis membrana caduca, qua
nouo conceptui in vtero recenter im-
praegnato et oestri venerei igniculis ca-
lente, solum, cui adhaerescere possit prae-
paratur.
Et hactenus quidem de partibus con-
stitutiuis et indole sanguinis, humoris in
[Seite 16] oeconomia animali summi et principis;
vtpote qui primo loco cordi ipsi tanquam
stimulus, ad Systolen eius excitandam, in-
seruit; cuius dehinc ope ab vna parte
oxygenium vndiquaque per vniuersum cor-
pus distribuitur; carbonaceum contra ele-
mentum exin ad vniuersalia organa pur-
gatoria reuehitur, eiusdemque commu-
tationis occasione simul calor animalis ali-
tur. Qui porro omnium solidorum corpo-
ris nostri primo materiem, tum vero iis-
dem perpetuum quamdiu viuunt, nutri-
mentum subministrat; et ex quo denique
in vniuersum, praeter crudos quos dixi-
mus humores (§. 4.) reliqui omnes, quot-
quot sunt, secernuntur et deriuantur. De
qua quidem adeo multifaria sanguinei
fluenti dignitate et vsu passim suis locis
ex professo nobis agendum erit.
Solidaa) ex ipsis fluidis ortum ducunt;
ita vt in primo gelatinosi embryonis rudi-
mento sensim sensimque solida suis quae-
que locis subnascantur, infinitis cohaesio-
nis gradibusb) inter se diuersa, a mol-
lissimis et fere pultaceis inde, qualis est
[Seite 18] substantia medullaris cerebri, ad durissi-
mas vsque, cuiusmodi est cortex vitreus
coronae dentium.
Omnibus hisce solidis praeter materiem
gelatinosam (§. 11.) et glutinosam (§. 15.),
terrea quoque pars constitutiua plus minus
inhaeret, eaque maxime calcareae indo-
lis, acido phosphoreo nupta, quare vulgo
calx phosphorata audit. Maxima huius
portio in ossibus, praesertim prouectiore
aetate, cum contra tenellae aetatulae cor-
pusculum gelatinosa materie abundet.
Qupad texturam suam, magna pars
solidorum corporis nostri fibrosam compa-
gem monstrat, ex filis plus minus paral-
lelis congestam. Cernere id est in ossi-
bus, foetuum inprimis, tum in muscu-
lari carne, in tendinibus, ligamentis, apo-
neurosibus, membranis quibusdam v.c.
dura meninge etc.
Aliis vero partibus diuersa ab hac quam
diximus textura est, vt nihil fere fibrosi
in ipsis discernere liceat, sed alia suique
generis peculiaris compages, quam paren-
chyma graece dicunt, idque visceribus prae-
sertim secernentibus quibusuis proprium:
aliud v.c. renibus, aliud hepati, cere-
bro etc.
Verum omnibus hisce compagium ge-
neribus, siue ad fibram siue ad parenchy-
raa proprium pertineant, communis quae-
dam tela intertexta est mucosac), quae
vulgo ast minus accurate cellulosa audit,
siquidem continuum potius et aequalem,
tenacem, tractilem, subpellucidum con-
textum glutinosum refertd), inter primas
et principes et maxime memorabiles corpo-
ris nostri partes constitutiuas referendum.
Primo enim plures corporis humani
partes solidae fere totae quantae ex eius-
modi tela sunt constipatae, quo v.c. per-
tinent pleraeque membranae et cartilagi-
nes, vtpote quas diutina maceratione in
laxiorem iterum telam mucosam resoluere
licet. Aliis vero tamen adeo intime in-
tertexta est, vt reliquarum quibus con-
stant partium, receptaculum quasi sit et
fulcimentum; ita v.c. durissima ossa antea
ex cartilagine constabant, quae ipsa tela
erat mucosa stipata: postea vero succi ossei
accessu in laxiorem cellulosam distenta,
eoque ipso quasi impraegnata. Imo vix ab
vlla corporis nostri parte solida abesse vide-
tur ea tela, si extima corporis integu-
menta, epidermidem nempe cum vngui-
bus et pilis excipias, tumque corticem vi-
treum coronae dentium, vtpote in quo
acido fortiori commisso nihilum eiusmodi
telae simile reperire mihi licuit.
Porro etiam ea tela tanquam sepimen-
tum vicinis partibus, musculis praesertim
et membranis interiecta est: aliis tanquam
fulcrum adiacet, vasis maxime neruisque:
in vniuersum autem commune quoddam
vinculum constituit, quo partes omnes ac
singulae cum vicinis suis cohaerent.
Duplex exinde per se fluit consectarium:
Alterum quod ipsa haecce tela mucosa s.
cellulosa vniuersae totius corporis compa-
gis eatenus fundamentum constituat, vt
si animo concipere liceret omne id quod
praeter cellulosam in corpore superest
demtum, et cellulosam eam totam situ
suo superstitem, nihilominus vniuersi cor-
poris partiumque eius formam remansu-
ram fore.
Alterum, quod ipsius huius fundamenti
cellulosi ope nexus et via quaedam inter
omnes corporis partes pateat, sintue cete-
roquin natura sua maxime diuersae, siue
[Seite 22] situ a se inuicem remotissimae; id quod
tum ad dirimendas de continuationibus
membranarum logomachias, tum ad ex-
plicanda quamplurima morbosa phaeno-
mena notari meretur.
Vti vero ea tela mucosa plerisque cor-
poris partibus solidis ortum et fundamen-
tum praebet, ita et ipsa lymphaticae quam
diximus sanguinis parti originem suam de-
bere videtur, vtpote quam ex peripneu-
monicorum pulmonibus transsudatam in
ipsam eiusmodi telam abire vidi, quae mox
pseudomembranas constituens viscera ea
pleurae nectere solet.
Haec de contextus mucosi natura et
dignitate generatim dicta sufficiant. Iam
de nonnullis eius varietatibus.
Et primo quidem non vna eius est
firmitas.
In vniuersum enim, ceteris paribus,
humano corpori tenerrima concessa videtur
cellulosa, si cum eadem tela in animan-
tibus compares; imo ni fallor ipsissima
haec cellulosae humanae mollities ad prin-
cipes hominis praerogatiuas pertinet, quo
ipso tum ad sensum stimulorum subtilio-
rum tum ad motus aliasque functiones
maiore cum perfectione subeundas aptior
redditure).
Sed et ipsos homines multa intercedit
cellulosae quod ad laxiorem aut firmiorem
contextum differentia, respectu aetatis,
sexus, temperamenti, vitae generis, cli-
matis etc.
Denique etiam varius est tenor huius
telae pro varietate locorum corporis qui-
bus interiacet: ita v.c. laxior in palpebris
et praeputio, et pone frenulum sublin-
guale, strictior contra circa aures etc.
Porro et vsus telae mucosae alius praeter
eum quem in genere corpori praebere dixi-
mus (§. 22. 23.) nominandus venit, quo
quidem recipiendis non vnius generis flui-
dis destinata est.
Et quidem maxime halitum serosum s.
aquulam recipit, qua ad vnam fere omnes
corporis partes irrorantur, lubricantur, et
quam ex systemate sanguifero secretam
spongiae quasi humidae in modum im-
bibere et vasorum lymphaticorum syste-
mati tradere, adeoque ad vincula princi-
palia pertinere videtur, quae bina ista va-
sorum systemata intercedunt.
Praeterea autem aliis quoque peculia-
ribus humoribus recipiendis inseruit qua-
rundam corporis partium tela cellulosa. –
Ita ea quae vitreum oculi corpus consti-
tuit, humore eius nominis grauida est:
quae membranam medullarem ossium
format (quam vulgo, ast minus apte, pe-
riosteum internum appellant) medullam
continet:
magna denique pars mollibus partibus
interiecta, reliquum adipem, de quo infra
pluribus agendi dabitur locus.
Hactenus de solidis, quatenus materiem
praebent, ex qua corpus humanum fabri-
catum est. Iam vero de iisdem quatenus
vitalitate praedita, tum ad stimulorum im-
pulsus recipiendos, tum ad motus perfi-
ciendos apta fiunt.
Quamquam autem vitalitasa) ipsa ad
eas res pertineat, quae facilius praesentes
[Seite 27] rite discernuntur et cognoscuntur, quam
verbis definiri possint, imo vero quae de-
finitione plerumque magis obscurantur
quam illustrantur; effectibus tamen aper-
tissime se manifestat, ad vires peculiares
referendis, quas ideo vitales nuncupant,
quod actiones corporis organici viui, aut
in nuper emortui partibus adhuc aliquam-
diu superstites ita ab ipsis pendeant, vt
nullatenus easdem ad qualitates materiei
mere physicas, aut mechanicas, aut che-
micas referre liceat.
Sunt equidem et hisce qualitatibus in-
signes in oeconomia animali virtutes; vt
v.c. physicae vires, quibus oculi humores
lucis radios ad axem refringere constat,
ex densitate et figura eorum deriuandae,
aut mechanicus elater epiglottidis; aut che-
mica affinitas ad phlogisticum vt vulgo
audit processum sustinendum necessaria etc.
Longissime tamen omnes ac singulos hosce
virium mortuarum ordines a vitalibus de
[Seite 28] quibus iam nobis sermo est, abhorrere,
vel leuidensis comparatio organicae oeco-
nomiae cum inorganicis corporibus quibus
eaedem vires mortuae competunt, euincit.
Imo vero ipsissima virium vitalium ener-
gia et potestas luculentissime exinde elu-
cet, quod mortuis istis viribus multimode
et potenter resistat easque superet. Ita
v.c. in corpore viuo istis chemicis affini-
tatibus quibus in cadauere putredo oritur,
tam valide resistit, vt Stahlius eiusque
asseclae quondam ipsam vitae notionem
ad eam virtutem antisepticam retulerintb);
ita mechanicas grauitatis vires adeo superat,
vt v.c. ex celebri Borelliano proble-
mate musculus vitalitate orbus eodem pon-
dere dirumpatur quod idem in corpore
[Seite 29] viuo facillime tollere et leuare potuerat
et s.p.
Vti vero a mortuis materiei viribus
diuersissimae sunt vires vitales, ita et ab
altera parte ab ipsis animae facultatibus pro-
bissime distinguendae sunt, de quibus pro-
ximo capite agendum erit; etsi et his cum
viribus istis intimum et multifarium con-
nubium sit, vti numerosis oeconomiae ani-
malis phaenomenis, ita praesertim in tem-
peramentorum varietate luculenter ob-
seruabile.
Cardinem quasi constituit vis ista vita-
lis, in quo omnis physiologia versatur,
adeoque et nullo non tempore a physio-
logis agnita, etsi diuersissimis nominibus ap-
pellata. Siquidem aliis audiebat impe-
tum faciens, aliis calidum innatum, ar-
chaeus, spiritus vitalis, anima brutalis,
praeses systematis neruosi, actuosum, prin-
cipium sentiens, attractio vitalis tonica,
aliis aliter.
Neque minor varietas notionum et de-
finitionum quas de ea vi exhibuerunt au-
ctores, in eo tamen consentientes quod
qualitas sit quoad caussas et naturam suam,
si quae vnquam, longe maxime occultissima.
Quod autem quaestionem attinet toties
a physiologis agitatam, num diuersa vita-
litatis in solidi viui partibus similaribus
phaenomena ad varias tantum modificatio-
nes, vt vocant, vnius eiusdemque vis vi-
talis, an vero potius ad distinctas eius spe-
cies referre conueniat, consultius sane vi-
detur, plures ab inuicem distinctos virium
vitalium ordines secundum varias et abin-
vicem diuersas rationes phaenomenorum
quibus sese manifestant, statuere.
Ipsa autem haecce phaenomena tri-
plici praesertim effectu sese exerunt. Or-
ganica primum formatione et incremento;
tum motu in partibus istis formatis; deni-
[Seite 31] que etiam sensu quem quarundam partium
similarium motus excitare valet.
Primum enim requisitum quod ipsius
organici corporis vocabulum et notio in-
voluit, illud est, quod formam habeat de-
terminatam, certis finibus respondentem.
Maxime ideo vniuersalis ea est vinum vi-
talium species, quae humores tum geni-
tales tum nutritios figit, hincque ad or-
ganicam naturam primo aptat, quamque
nisus formatiui nomine insigniui, vtpote
omnis generationis, nutritionis et repro-
ductionis in vtroque regno organico prae-
sidem.
Eas vero vires vitales quae in partibus
iam formatis, motu proprie sic dicto sese
exerunt (§. 37.) iterum in communes et
proprias dispescere licebit. Communes scil.
quae partibus quibusdam similaribus late
per corpus distributis competunt; vt con-
tractilitas contextui mucoso, irritabilitas
[Seite 32] vero fibrae musculari. Propriae contra
quae singularibus quibusdam organis, mo-
tibus plane peculiaribus et quasi anomalis
destinatis, priuae videntur.
Contractilitas (sit venia barbarae voci,
qua rem veteri Latio ignotam designare
oportet) aeque late ac ipse contextus mu-
cosus, quem quasi animare dicenda est,
per vniuersum fere corpus regnat; neque
male fortassis exinde vis cellulosae appellari
posset. Simplici sese et minus sensili ad
contrahendum, et ad reagendum in con-
tenta, inprimis vero in halitum serosum
quo madet, nisu, eundemque in systema
vasorum lymphaticorum, propellendum,
manifestatc).
Irritabilitas (Halleriana illa, proprie sic
dicta) musculari vnice fibrae competit,
ideoque vis muscularis dicenda. Singulari
plane motu oscillatorio et quasi tremulo
conspicua est, vel exinde a simplicis con-
tractilitatis actione distinguendo quod longe
facilius ad cuiusuis stimuli acrioris acces-
sum excitetur et constrictione longe mani-
festiore sese exeratd).
Et hae quidem vires vitales mouentes
communes. (§. 39.) At enim vero nonnulla
sunt in corpore humano organa, quae, vt
fabrica plane singulari, ita motu et fun-
ctione tam peculiari et quasi anomala a
ceteris abhorrent, vt hactenus vix ac ne
vix quidem ex communium istorum vita-
litatis ordinum legibus explicari possint.
Adeoque aut characteres horum ordi-
num reformare, nouosque constituere, li-
mitesque eorum proferre oportet, aut, do-
nec id factum fuerit, eos peculiares plane
motus, quibus ista organa singularia sunt
conspicua, e vniuersalium virium vitalium
ordinibus remouere et vitae propriae deno-
minatione distinguere liceate).
Exemplo sint iridis motus; erectio pa-
pillae in mamma muliebri; motus fimbria-
rum tubae Fallopianae; actio placentae;
et vteri ad partum; et ni fallor magnam
quoque partem vniuersum secretionis ne-
gotiumf).
Et haec quidem de iis viribus vitalibus
quae motu sese exerunt (§. 37. 39–42.)
Restat denique memoranda sensilitas, s.
quod vnice neruosae medullae cum senso-
rio communicanti conueniat, vis neruea
dicta, qua quidem efficitur, vt si partes
ea praeditae stimulis in eas agentibus irri-
tatae fuerint, simul animae perceptiones
exin orianturg).
Ordo quem in enarrandis hisce variis
viribus vitalibus (§. 38–43.) seruaui, idem
est, quo in homine nascendo et nato alia
post aliam sese manifestant.
Primo equidem loco nisum formatiuum
efficacem fuisse oportet, antequam de ipsa
noui conceptus existentia certiores reddi
possimus.
Proxima tunc in gelatinoso tenelli em-
bryonis corpusculo agit contractilitas.
Post, vbi iam musculosae carnes effictae
fuerunt, in ipsis earum fibris motricibus
irritabilitas.
Tum in paucis iis organis quorum
motus neque ad contractilitatem neque ad
irritabilitatem commode referri potest, vita
propria.
Neque absimilis fere ordo est, secun-
dum quem diuersae hae vires vitales orga-
nicis vtriusque regni corporibus siue magis
communes, siue magis priuae et pro-
priae sunth).
Nisus nempe formatiuus omnium ma-
xime vniuersalis, siquidem sine eo ne co-
gitari quidem posset organici corporis exi-
stentia.
Contractilitas vtrique organico regno
communis.
Irritabilitas et sensilitas, eo quem
supra exposuimus sensu, animantibus pe-
culiares.
Vita denique propria tam in anima-
lium quam in vegetabilium quorundam
organis nonnullis, maxime quae functioni-
bus genitalibus destinata sunt, diuersimode
obseruabilis.
Plures vero ex his virium vitalium
modis, qui tanquam diuersi earum ordines
abinuicem distinguendi videntur, nihilomi-
nus tamen intimo nexu conspirare, vix
monitu opus est, cum v.c. in tot corporis
partibus contextus mucosus, basin eorum
(simul vero contractilitatis sedem) consti-
tuens, etiam muscularibus fibrisi), qui-
bus irritabilitas inhaeret, et neruis sensi-
litatis instrumentis, intertextus sit.
Quaecunque autem fuerint physiologo-
rum de virium quas diximus vitalium, dif-
ferentia aut similitudine decreta, in eo
tamen ad vnum quod sciam omnes inui-
cem consentiunt, inhaerere eas vires di-
versis corporis nostri partibus solidis simi-
laribus (vt veteres vocabant), ex quibus
tanquam ex materie organa ipsa s. partes
dissimilares, exstructae sunt.
De eo autem, et nuperis quidem
maxime temporibus disputatum est, num
haec, de qua agimus, vitalitas, solidis nostri
corporis vnice et (vt dicunt) exclusiue con-
veniat, an vero quoque fluidis eiusdem;
et posito hoc, num tantum sanguini insit,
an vero et reliquis humoribus?
Quod prius ergo attinet, vniuersa
vtriusque regni organici historia naturalis,
quatenus hodienum exculta est, aperte
docet, omnium ac singulorum quotquot
hucusque innotuerunt siue animalium siue
[Seite 39] vegetabilium eas partes quae vitalitatem
produnt, etiamsi tenerrimas, attamen (quod
ipsa iam eorum figura determinata et certis
finibus destinata supponit) solidas esse. Nam
vt integra animalia taceam, (quae etsi sim-
plicissima fuerint e vermium v.c. classe, ta-
men membranis, formam eorum circum-
scribentibus, instructa sunt;) ipsum gallina-
ceum ouum recentissime positum, quamuis
primo intuitu non nisi humores continere
videatur, curatiore tamen indagine varii or-
dinis membranis, halonibus, cicatricula etc.
dives esse constat.
Requiritur quidem humiditas in solido
viuo, vt vitalitatem suam actu exserere
possit. Ipsam tamen vitalitatem solido isti,
non humido, qua tali inhaerere, vel no-
tissima docent exempla animalculorum et
seminum plantarum, in quibus, etiamsi
diu exsiccata et exsucca seruata fuerint,
nihilominus tamen vitale principium inte-
meratum perennat, ita vt denuo reuiui-
scere aut germinare possint.
Quod vero speciatim sanguinis putati-
vam vitalitatem spectat, candide profiteor,
ne vnicum mihi hactenus innotuisse argu-
mentorum quibus eandem stabilire annisi
sunt post Haruaeum physiologi nonnulli,
quod non facilius simpliciusque et magis
ad naturae veritatem in contrariam partem
explicari possit.
Ita v.c. incorruptibilis sanguinis per
omnem vitam integritas, quam virtuti huius
laticis vitali tribuunt, longe facilius ex per-
petuis vicissitudinibus intelligitur, quas par-
tes eius constitutiuae, praesertim phlogistici,
vt vulgo audit, processus ope, patiuntur.
Ex eo vero quod sanguis materiem con-
tineat ex qua solida viua nutriantur, non
magis fluit ipsum ideo vitalem esse, quam
si quis aquae fluuiatili ideo vitalitatem
tribuere velit quod materiem praebeat ex
qua insignes nymphaeae totque aliae plan-
tae nutriuntur.
Quomodo autem ex eo quod lympha-
tica pars sanguinis e vena emissi in coa-
gulum abeat, vitalitas eius demonstrari
possit, difficile est intellectu. Organica
vero eiusdem lymphae (in negotio gene-
rationis aut nutritionis et reproductionis)
formatio non ipsi eidem lymphae, qua tali
inhaeret, sed ad nisus formatiui (§. 38.)
in eandem actionem referenda est.
Qui vero quondam contenderuntk),
accedere sanguini in pulmonibus ex aëre
quem inspirando haurimus, principium
quoddam, circulationis ope per vniuersam
corporis compagem eo fine distribuendum
[Seite 42] vt organis motum impertiat etc.; hi qui-
dem recte praecepissie videntur, si illud prin-
cipium (oxygenio neotericorum analogum)
pro stimulo principe solidum viuum ex-
citante habuerunt, minus bene, si cum vi
vitali ipsa confudissent.
De eo enim iam inter omnes constat
physiologos, nullos motus a viribus vita-
libus sponte sua perfici, sed vnice post
eiusmodi stimulorum impulsum, quibus re-
cipiendis a natura aptatae et distinatae sunt.
Eosque stimulosl), utut infinite mul-
tifarios, satis commode tamen ad ternas
classes principes referunt. Chemicorum scil.
tum mechanicorum, denique mentalium. De
diuersa ratione qua alii magis directe in
corpus agunt, alii indirecte per consensum
et reactionem sensorii, alias dicendi locus
[Seite 43] erit. Hic interim pauca citasse exempla suf-
ficiat functionum in quae omnium terno-
rum quos diximus stimulorum ordines agere
solent: vt auctae lacrumarum secretionis,
aut turgoris genitalium oestrum venereum
excitantis.
Vti autem infinite varia ipsorum sti-
mulorum indoles est, ita et maxime me-
morabilis differentia effectuum, quos pro
diuersitate istius indolis aut gradus aut
diuturnae et repetitae applicationis in so-
lidum viuum exserunt. Hincque in vni-
versum denuo in deprimentes et excitantes
diuidi solent.
Inprimis vero ea quorundam stimulo-
rum excitantium efficacia maxime memo-
rabilis, quod eorum influxu solidum
viuum simul ad alios stimulos maiori cum
facilitate percipiendos incitetur et aptius
reddatur. Hic v.c. calorici elementi ef-
fectus, a quo climatici temperamenti di-
[Seite 44] versitatem magnam partem pendere, veri-
simillimum estm). Neque absimilis gau-
dii, efficacissimi stimuli mentalis, vir-
tusn). Neque, si quid recte video, oxy-
genii (§. 50) dispar ratio, cuius quippe
stimuli chemici influxu vires vitales, prae-
sertim irritabilitas, mirifice excitantur, et
ad reagendum in aliorum stimulorum im-
pulsus, proniores fiunt.
Non minor autem quam stimulorum
varietas, subiectiua quoque diuersitas est,
tum organorum multifariorum, tum vero
in singulis hominibus pro ratione aetatis,
sexus, temperamenti, idiosyncrasiae, con-
suetudinis, vitae generis etc. qua quidem
sit vt ab iisdem stimulis, siue diuersa eius-
dem corporis organa, siue eaedem in di-
versis hominibus partes, aliter atque aliter
[Seite 45] afficiantur, qua quidem differentia irrita-
bilitas specifica, vt Angli nuperi primo ap-
pellarunt, nitituro).
Denique vero et mirabilis stimulorum
per consensum vt vocant, in solidum viuum
agendi ratio est, qua quippe sit, vt vna
parte ab iis affecta, alia, eaque non raro
longe remota, cum ista conspirare, siue
sensu quem experitur, siue motu quem
exerit, aut functione peculiari, declaretp).
Primaria et latissime patens huius sym-
pathiae caussa ad neruos referendaq); et
[Seite 46] maxime quidem ad reactionem sensoriir),
ita vt parte vna neruosa a stimulo quo-
dam incitata, sensorium exin afficiatur,
quod mox in aliam partem neruorum
ope reagens, hanc in prioris consensum
trahat, etiamsi nulla neruorum copula pro-
xime seu immediate, vt ita dicam, cum ista
priore coniuncta sit. Exemplo sit v.c.
iridis cum retina consensus etc.
Verum praeter hoc alia quoque sunt
consensuum in oeconomia animali genera,
in quibus nerui saltem non nisi remotio-
res aut accessorias partes agunt; quo qui-
dem pertinet sympathia per vasa sanguifera,
qualis est celebris illa ex anastomosi inter
mammariam internam et epigastricam in-
primis grauiditate prouecta luculenter ob-
seruanda; aut per vasa lymphatica, itidem
in grauiditate tum et lactatione manife-
stissima; aut consensus ex fabricae inti-
mioris et functionis exin pendentis analogia,
[Seite 47] quo v.c. pertinet pulmonum cum inte-
gumentis communibus et intestinali tubo
commercium.
Et haec quidem de viribus vitalibus
in vniuersum praemonenda sufficiant. Plu-
ribus enim per singula doctrinae physiolo-
gicae capita de iis disserendi locus dabitur:
speciatim de nisu formatiuo, vbi ad ge-
nerationis negotium peruentum erit;
de irritabilitate ad motum muscularem;
De contractilitate autem praeter ea quae
supra (§. 40.) breuissimis dicta sunt, pauca
adhuc sigillatim monendi hic opportunissi-
mus locus videtur.
Per vniuersum fere corpus eam regnare
vidimus (§. 40.), quatenus nempe tela
mucosa dominatur.
Inest ergo iis primo loco partibus quae
totae quantae e tela cellulosa constipatae
sunt, membranis v.c. Nam has contra-
ctiles esse nemo infitiabitur, vel tunicae
dartos constrictionem cogitans, aut cuta-
neos spasmos aut peritonei, quod solum
intestina herniosorum quandoque iugulasse
visum est.
Porro visceribus quae maximam par-
tem ex eiusmodi tela sunt conflata, quo
v.c. pulmones pertinent, quorum extimam
superficiem crebris viuisectionibus edoctus
valde contractilem, neutiquam vero vt
Varniero nuper asserere placuit, vere
irritabilem reperi.
Imo nec ab ossibus abesse contractili-
tatem tum alueoli docent, quos post den-
tium lapsum constringi vulgo notum est,
tum necrosis morbosa, qua constat, emor-
tuo osse euulso, nouum os, quo antea
cingebatur, sensim sensimque ad natiuam
vsque fere crassitiem et formam se con-
trahere.
Vti vero dentium substantiam vitream
tela cellulosa carere supra monuimus (§. 22)
ita et hacce contractilitate eam destitui,
exinde verisimile mihi videtur, quod parte
eius vel carie exesa vel casu defracta, quic-
quid eius restat, non vt in alueolis fieri
modo diximus contrahatur, sed irrepara-
bili hiatu perennet.
Ipsa porro haecce telae cellulosae se
contrahendi facultas ad prima et principa-
lia roboris et sanitatis fulcra referenda,
et in ea tonus partium a Stahlio adeo
ornatus, ponendus videtur; vtpote quae
tela, vt vnum exemplum plurium loco
in medium proferam, in homine sano se-
rosum laticem, cuius meminimus (§. 27.),
spongiae in modum resorbet, et dehinc
contractilitate sua in venas lymphaticas
propellit; in morboso contra statu, tono
suo orba, (atonica facta) haerente opple-
tur aqua, oedemati aliisque id generis ca-
chexiis ortum praebens.
Denique ex vniuersali huius contra-
ctilitatis per totum corpus dominio eius in
reliquas vires vitales influxus et quasi
contagio, tum vero etiam ex infinitis eius
in diuersis hominibus modis et gradibus
magna eius vis ad sanitatem cuiuis homini
propriam et ad temperamenta constituenda
apparet.
Denique vero et homo, quem hactenus
corpore instructum vidimus, tam quoad
materiem et texturam, quam quoad vires
suas vitales functionibus quibus destina-
tum est, perfectissime respondente, mente
quoque, diuinae particula aurae, a natura
dotatus est, quae intimo commercio cor-
pori isti iungitur, et cultura ac exercita-
tione plurimas non vnius ordinis faculta-
tes prodit, itidem succincte, quatenus huius
loci est, enumerandas.
Et quidem sensilitas neruorum, cuius
inter vires vitales mentio facta est (§. 43.),
medium quasi constituit, quod impressiones
stimulorum in partes quae ea praeditae
[Seite 52] sunt, praesertim vero in ipsa sensuum
organa (de quorum functione infra specia-
tim disserendi locus dabitur) ita in senso-
rialem cerebri partem propaget, vt illic
ab ipsa anima percipi possint.
Prima itaque nominanda venit animae
facultatum, et quasi in inferiore gradu
posita, facultas percipiendi, cuius quippe
ope anima impressionum in corpus et in-
primis in sensuum organa factarum, con-
scia, et idearum compos sit.
Iuuat autem eam facultatem alia, eaque
altioris dignitatis, attentio, quae animam
in ideam aliquam excitatam ita dirigit, vt
de ea vnice et quasi tota cogitet.
Conseruandis autem signis idearum
quae perceptae erant, iisque denuo exci-
tandis et quasi, reuocandis, inseruit memo-
ria, ea pars animi quae, vt Ciceronis
[Seite 53] verbis vtar, custos est ceterarum ingenii
partium.
Phantasia contraa) ea facultas est ani-
mi, qua non signa tantum, sed ipsas ob-
iectorum imagines viuidissime tanquam
oculis praesto obuersantes, repraesentatb).
Notiones autem generaliores et a sensu
remotiores formandi, negotium est facul-
tatis abstrahendi.
Relationes autem tam sensualium idea-
rum quam notionum abstractarum inui-
cem confert et ponderat iudicium.
Ex ipsis vero hisce iudicii collationi-
bus denique conclusiones formandi, no-
bilissimae omnium et praestantissimae fa-
cultatis est, quam rationem vocantc).
Et hae quidem mentis dotes hactenus
enarratae iunctim communi appellatione
facultatis cognoscendi comprehendun-
[Seite 55] tur. Iam et alterius ordinis vires nomi-
nandae veniunt, quae ad facultatem ap-
petendi, latiore sensu sumtam, attinent.
Cum enim multifariis stimulis inter-
nis, siue ad victum aliasque necessitates
vitae comparandas, siue ad sexualem in-
stinctum explendum, compellamur; idque
eo vehementius, quo magis desiderium
stimulis istis satisfaciendi, phantasiae ope
inflammatur, exinde appetitiones proprie
sic dictae nascuntur, aut si contraria ra-
tione animus ingratarum sensationum tae-
dio afficitur, auersationes.
Ea denique animae facultas qua tum
e pluribus, quae ipsi simul obuersantur,
appetitionibus aut auersationibus eligere,
tum vero et de functionibus corporis, quae
certis finibus respondeant, peragendis, pro
arbitrio decernere valet, voluntas est.
Ceterum ordo quo singulas has mentis
facultates recensui respondet tum ordini
chronologico quo in hominis nati vitae
curriculo alia post aliam se manifestat,
tum vero et relationi qua aliae, quae
scil. primo loco nominatae sunt brutis
animantibus cum homini communes, se-
quentes vero huic magis minusue priuae
videntur.
Cum sanitasa), in cuius expositione
omnis physiologia versatur, tali nitatur
harmonia et aequilibrio materiarum et
virium, hominis essentiam constituentium,
quali ad functiones physicas eidem rite
peragendas opus est, facile intelligitur
quantum omnia ac singula quaternorum
principiorum, quae totidem sectionibus
hactenus indagauimus, ad eandem susti-
nendam, conferant.
Equidem requiruntur primo humores
probe subacti; tum ex iisdem rite formata
solida; porro haec ipsa viribus suis vitalibus
penitus vigorata; denique mens sana in
corpore sano.
Haecce quaterna principia in corpore
humano viuo tantum non perpetuo inui-
cem agunt et reagunt. Fluida nempe
agunt tanquam stimuli in solida; haec
vero vi sua vitali tum ad recipiendos sti-
mulorum istorum impulsus, tum ad rea-
gendum in ea, instructa sunt. Quod autem
mentis cum corpore suo intimam consen-
sionem attinet, hic loci monuisse sufficiat,
longe latius eam patere quam primo in-
tuitu et obiter rem considerantibus videri
posset. Voluntatis v.c. imperium minime
iis tantum contineri arctis limitibus actio-
num, quas vulgo in physiologorum scho-
lis voluntarias appellant; et mentem con-
tra innumeris aliis modis a corporis affe-
ctionibus moueri, quam quae vnice sen-
[Seite 59] sualium perceptionum proprie sic dicta-
rum nomine venire solentb).
Ex infinita autem varietate et modifi-
catione conditionum ad quaterna ista prin-
cipia pertinentium, per se facile intelli-
gitur, quam ingens eam de sanitate no-
tionem intercedat latitudoc).
Cum enim pridem monente Celso,
raro quisquam non aliquam partem cor-
poris imbecillem habeat, vel eo sensu
Galenus asserere poterat, perfecte sa-
num neminem dici posse.
At enim vero et apud eos quos ex
vulgari dicendi ratione sanos vocamus,
ipsa tamen ea sanitas in singulis aliter
atque aliter temperata estd).
Nititur ergo infinita hac modificatione
temperamentorum varietase), diuersa nempe
ratio et aptitudo, qua solidum viuumf)
in singulis hominibus a stimulis, et qui-
dem praesertim mentalibus, afficitur, qua-
que hi ipsi mentales stimuli vice versa
facilius segniusue in iisdem excitantur.
Graduum vero et mixturarum in tem-
peramentis tam innumera diuersitas, vt
quibus volupe fuerit, combinationes aut
diuisiones et ordines eorum alios atque
alios constituere, patentissimum sibi aper-
tum videant campum. Commode interim
quatuor vulgatis eorum ordinibus acquie-
scere poterimus; quibus nempe diuidun-
tur in sanguineum, quod facillime quidem
sed leuius tantummodo stimulis istis affi-
citur; cholericum quod et facile et vehe-
menter incitatur; melancholicum quod segnius
ast eo altius et quasi tenaciore impres-
sione mouetur; phlegmaticum denique quod
omnium lentissime ad stimulorum impul-
sus et quidem segniter tantum recipiendos
a natura paratum est.
Haec enim diuisio etsi eam Galenus
incongruo fundamento superstruxerit a
sanguinis elementis male constitutis mu-
tuato, tamen si ab eo iniquo fundamento
discesseris, ceterum naturae satis consona
et intelligibilis videtur.
Magnus vero numberus est caussarum
tam praedisponentium vc vocant, quam
occasionalium, quas ad istam temperamen-
torum diuersitatem constituendam symbo-
lam suam conferunt. Dispositio v.c. hae-
reditaria, habitus corporis, clima, diaeta,
religio, cultus et luxuries etc.g)
Verum praeter temperamentorum va-
rietatem et hoc ad sanitatis latitudinem
(§. 77.) facit, quod et ipsarum oeconomiae
animalis functionum tam numerus quam
energia et vigor pro diuersis quae interce-
dunt circumstantiis in singulis hominibus
multimode differat. Hinc v.c. respectu
aetatis longe alia sanitas homini neonato
quam qui in virili aetate positus est; quoad
sexum alia virgini maturae viro quam ve-
tulae effoetae, alia menstruatae, alia la-
ctanti etc.; quod vitae genus attinet alia
[Seite 63] certe barbaris Nomadibus Americae septen-
trionalis quam mollibus Sybaritis. Imo
vero et in singulis hominibus maxima
consuetudinis (quam ideo alteram natu-
ram fieri aiunt) in singulas functiones v.c.
in somnum, victus rationem etc. potestash).
Quo plures autem simul in corpore
functiones vigent, eo maior ipsi vita tri-
buitur et contra. Maxima hinc dicitur,
quando virili aetate functiones corporis
summum perfectionis fastigium attigerunt;
minima e contrario, quando functiones
etsi ceteroquin perfectissime secundum na-
turam, pauciores tamen et lentius pera-
guntur, qualis est tenelli embryonis nuper
in vtero matris concepti; ita et dormienti
vita minor quam vigilanti et s.p.
Ipsae autem corporis humani functio-
nes ptidem a physiologis in quatuor clas-
ses diuisae sunt. Quae quidem diuisio
[Seite 64] etsi non exceptione maior, neque natu-
rae veritati ad vnguem adaequatai);
tamen in memoriae subsidium commode
recipi potest.
Et quidem I. eorum vitales complecti-
tur functiones, ideo dictas quod conti-
nua et intemerata earum actio prae reli-
quis ad vitam sustinendam maxime ne-
cessiaria sit; quo ergo sanguinis circulum,
et in homine nato respirationem referunt.
II. animales; quibus maxime animantia
ab alterius regni organicis corporibus di-
stinguuntur; quo scil. in homine animae
cum corpore commercium, sensus prae-
sertim, et motus muscularis spectant.
III. naturales, quae nutriendo corpori
inseruiunt.
IV. genitales, quae circa speciei propa-
gationem versantur.
Iam singulas earum adeamus; auspi-
caturi a vitalibus.
Sanguinem cuius summam et multifariam
ad oeconomiam animalem dignitatem supra
(§. 16.) iam obiter tetigimus, per vniuersi
corporis, qua late patet, intimos et extre-
mos recessus, paucissimis exceptis (§. 5.)
distribui, tum subtiliore vasorum reple-
tione, tum vulgata experientia docemur,
qua constat vix paucas corporis partes vel
aciculae apice vulnerari posse quin sanguis
exinde prodeat.
Purpureus autem iste latex, non, quae
veterum opinio erat, Euripi in modum
eiusdem ordinis venis detentus itque redit-
que tantum, sed circulo quem vocant, in
orbem ita mouetur, vt a corde per arterias
[Seite 66] in vniuersum corpus delatus inde a venis
exceptus iterum ad cor reuehatura).
Iam ergo primo loco de vasis quibus
sanguis continetur; tumque vires indaga-
bimus quibus ea vasa ad propellendum et
recipiendum sanguinem animantur.
Quae sanguinem a corde acceptum per
totius corporis compagem distribuunt, vasa,
arteriae vocantur.
Hae in vniuersum minus capaces sunt
quam venae; sed, in homine praesertim
adulto et prouectioris aetatis, textura longe
solidiore, magis compacta, valde elastica,
et perquam robusta.
Triplici autem constant membranarum
stratob):
Haec in truncis et maioribus ramis
satis distincta; minus in tenerioribus ra-
mulis.
Quicquid autem est arteriae in corpore
humano id omne ex alterutro trunco prin-
cipe ortum ducit;
quorum alter est arteria pulmonalis,
quae ex antico cordis ventriculo orta in
pulmones abit (– Tab. I. f.g.h. –)
alter aorta, quae a postico cordis
ventre orsa reliquo vniuerso corpori pro-
spicit (– Tab. I. n.t. –)
Vulgata opinio fert per vniuersum sy-
stema sanguiferum ramos iunctim sumtos
semper capaciores esse trunco ex quo orti
sint. Vereor autem, ne haec nimis vni-
[Seite 69] versaliter enunciarint, imo ne subinde
diametri mensuram male cum ea areae
confuderint, qui ita statuerunt auctores;
mihi saltem non vna vice non in vasis
cera infarctis, quibus clari physiologi ad
id genus experimentorum abusi sunt, sed,
vt res exigere videtur, in recentissimo-
rum funerum intemeratis vasis periculum
facienti, v.c. in innominata et quae ex
ea nascuntur carotide et subclauia dextris,
tum in brachiali et in quas diuiditur ra-
diali et cubitali, in his sane quae modo
dixi vasis, ramorum lumina nihilum ca-
paciora visa sunt lumine truncie).
Quam inconstans autem et varia in
vniuersum sit ratio capacitatis ramorum et
trunci vasorum sanguiferorum vtriusque
ordinis, habitus eorum in diuersis corporis
partibus certis sub circumstantiis magno-
pere varius, aperte docet, v.c. arteriae
thyreoideae inferioris capacitas in infantili
[Seite 70] funere collata cum habitu eiusdem in pro-
vectioris aetatis homine. Aut arteriae epi-
gastricae puellae nubilis cum iisdem in
matre praegnante, quando partui propior
est. Et capacitas vasorum ipsius vteri vir-
ginei cum iisdem in vtero grauido. Item
vasorum omentalium variabilis capacitas,
prout ventriculus siue vacuus siue plenus
fuerit et s.p.
Post multifarias autem diuisiones, tum
et anastomoses quibus vicini rami inui-
cem nectuntur, ad fines demum suos per-
tingunt arteriae, quibus nempe in vena-
rum origines transeunt; ita vt continuo
tramite limitibus vix definiendis in eas
abeuntes reflectantur, vnde sanguis ver-
sus cor reuehatur.
Vnice, quantum nempe hactenus pro
certo constat, excipienda ab eo arteria-
rum in venas continuo transitu, vmbili-
calia vasa, quae quidem non nisi per in-
termedium contextum spongiosum, quem
[Seite 71] et parenchyma vocant, cum vterinis necti,
infra suo loco dicetur.
Obiter autem alius plane generis
vascula ex arteriolis passim ortum ducunt,
quae decolora ideo vocantur, quod in ho-
mine sano nullum amplius genuinum san-
guinem admittant, situe hoc quod nimis
subtilia et angusta sint, situe quod speci-
fica irritabilitate praedita eundem qua ta-
lem respuant. Pertinent illuc vasa nu-
tritia et reliqua secretoria, de quibus alias
pluribus agendi locus dabitur.
Qui vero ita per arterias in vniuer-
sum corpus distribuebatur sanguis, eun-
dem venarum ope exinde ad cor reuehi
oportet.
Hae vt functione ita et structura vald-
opere ab arteriis differunt, si minimas
exceperis quarum ab his discrepantia non
adeo in sensus incurrit.
Sunt autem venae, si a pulmonalibus
discesseris, arteriis in vniuersum capacio-
res; item ramosiores; decursu et diuisio-
num ratione multo inconstantiores; tex-
tura autem certe in adulto homine mol-
liores, et longe minus elasticae, attamen
valde tenaces et mirum in modum ex-
pansiles.
Tunicae ipsis tenuiores, vt contentus
sanguis quodammodo transpareat; etiam
numero pauciores quam in arteriis, vtpote
quae vnice ad cellulosam quandam, (ner-
vosae arteriarum quadantenus saltem simi-
lem), et intimam politissimam, qualis fere
arteriarum quoque est, redeunt.
Ista intima autem in longe plurimis
capaciorum venarum, quarum scil. diame-
ter lineam circ. superat, passim in elegan-
[Seite 73] tissimae structurae valuulas, facile obse-
quiosas, sacciformes abit, plerumque sim-
plices, non raro bigatas, quandoque tri-
plices, ita dispositas, vt fundus sacculi
originem venae spectet, limbus vero cordi
ex aduerso positus sit.
Desunt vero in quarundam partium
venis, vt in iis encephali, cordis, pul-
monum, secundinarum, item in vniuerso
systemate venae portarum.
Venarum ramusculi (quos vero potius
radiculas vocare oporteret) confluunt in
ramos, hi demum in sex truncos principes.
binas scil. cauas, alteram superiorem
(– Tab. I. a. –) alteram inferiorem
(– Tab. I. b. –)
quatuorque venae pulmonalis truncos
(– Tab. I. i. –)
Vnica portarum vena id sibi priuum
habet, quod truncus eius hepar ingressus
primo arteriae fere in modum in ramos
diuidatur, quorum vero extremi sur-
[Seite 74] culi in cauae inferioris radiculas transeunt,
sicque denuo in truncum coalescunt.
Vt autem sanguis per vtriusque ordi-
nis vasorum systemata quae diximus rite
distribui et in orbem agi queat, corf) a
natura fabricatum est, in quo trunci prin-
cipes vniuersi systematis sanguiferi conue-
niunt, et quod primum quasi agens et
mouens totius machinae humanae existit,
vtpote quod primariae huic vitali functioni,
sanguinis scil. circuitui ab altera inde ter-
tiaue post conceptionem hebdomade, ad
vltimum vsque vitae terminum subeundae,
perpetua et vere miranda vi inseruit.
Sanguinem enim alternis vicibus ita
mox recipit mox propellit vt primo eundem
ex vniuerso corpore per vtramque venam
cauam, superiorem nempe (– Tab. I. a. –)
et inferiorem (– b –) itemque ex pro-
[Seite 75] priis suis carnibus per venarum corona-
riarum (– w.x. –) commune ostium val-
vula peculiari instructumg) in sinum an-
teriorem (– c –) ipsique appensam auri-
culam (– d –) recipiat, et exinde in
ventriculum eiusdem lateris (– e –) de-
ducat.
Ex hoc ventriculo antico s. vt quon-
dam ad brutorum cordis rationem voca-
bant, dextro, per arteriam pulmonalem
(– f.g.h. –) quae veteribus vena arte-
riosa audiebat, in pulmones impellitur
sanguis; vnde redux quaternas intrat ve-
nas pulmonales (– i –), arterias veno-
sas vocabant antiquiores; in communem
ipsis sinum (– k –) annexamque huic
auriculam (– l –) delatus, quae sinistra
olim appellabant, rectius nunc postica.
Pergit dehinc in eiusdem lateris ven-
triculum (– m –) vnde denique per
arteriam aortam (– n. t –) in vniuersum
reliqui corporis systema arteriosum simul-
queh) per arterias coronarias in ipsam
cordis substantiam distribuitur.
Ex vltimis istius systematis ramulis in
primas systematis venosi radiculas trans-
gressus, vtramque denuo subit venam ca-
vam, ex arteriis autem coronariis eiusdem
nominis venas, et sic vniuersum quem
prosecuti sumus circuitum iterato relegit.
Hunc autem sanguinis per cordis caua
circulum et regularem successiuum motum
maxime dirigunt et tumultuariis eius re-
gressibus praecauent valuulae, quibus ostia
eius principalia cinguntur; ventriculorum
[Seite 77] nempe margines vbi sinibus suis proximi
sunt, tum et duo magna ostia arteriosa
ex iisdem ventribus orientia.
Ita annulus s. tendo venosus, qui li-
mites sinus et ventriculi anterioris consti-
tuit, in huius cauum descendens in tres
valuulas quasi tendineas abire videturi),
quarum singulis quondam iterum tres
apices tribuebant, easque inde valuulas
triglochines s. tricuspidales vocabant, quae
trabibus carneis adhaerent, quas vulgo
musculos papillares dicunt.
Simili modo limites sinus et ventriculi
postici constituit alius id generis annulus,
in binas valuulas abiensk), quas ab aliqua
formae similitudine mitrales vocauerunt.
Ostio autem cum arteriae pulmonalisl),
tum et arteriae aortaem) inhaeret ambitu
longe minor, sed elegantis formae et car-
neis fibris instructa, valuularum semiluna-
rium s. sigmoidearum trigan).
Facile vero patet, quomodo his diuersi
generis valuulis cautum sit, ne sanguis
perturbato et confuso motu in ea caua
vnde aduenit, relabi possit. Obsequiosae
enim cedunt venienti sanguini. Obstant
autem quo minus ratroagi possit, quod
ab ipso reuersuro sanguine veli turgidi in
modum expandantur et ita ostia claudant.
Textura cordis plane peculiaris est.
Carnea quidem sed maxime stricta et com-
[Seite 79] pacta, et a vulgato musculorum habitu
mirum quantum abhorrens.
Fibrarum fasciculis constat, plus minus
obliquis, hinc illinc singulariter ramosis,
varia et mira directione contortis et vor-
ticosis, certis stratorum ordinibus sibi in-
vicem incumbentibus, in septo vtriusque
caui intermedio arcte compexis, cinctis ad
basin ventriculorum filis cartilagineis qua-
ternis quae carneam ventriculorum com-
pagem fulciunt quasi et a sinuum fibris
distinguunto).
Hae vero carneae fibrae tum neruis
suis molissimisp), tum vero maxime in-
genti apparatu vasorum sanguiferorum,
a coronariis ortorum, infinitis ramusculis
vndiquaque perreptanturq), adeo vt Ruy-
[Seite 80] schius totam cordis fabricam mere con-
textam apparere ex sanguiferis vbique
fistulis scripseritr).
Continetur vero vniuersum hocce vi-
tale viscus pericardios), cui tanquam car-
ceribus suis inclusumt) laxe inhaeret.
Saccus est membranosus, a mediastinis
ortus, figurae contenti cordis accommo-
datus, valde tenax, intus rore seroso ma-
dens, quem ipsa cordis vascula arteriosa
exhalare videntur. Dignitatem eius exin
concludere licet, quod animalibus rubro
sanguine praeditis aeque communis sit ac
cor ipsum, et vix vnum alterumue extet
exemplum cordis humani omni pericar-
dio contra naturae ordinem plane orbiu).
Hacce autem tum structura tum tex-
tura cor ad perpetuos et aequabiles suos
motus aptum redditur, qui in vniuersum
eo redeunt, vt alternis vicibus, modo
atria modo ventriculi, mox systole con-
stringantur, mox diastole relaxentur.
Et eiusmodi quidem rhythmum in ea
contractionis dilatationisque vicissitudine
seruant, vt quoties atria se constringant,
ad sanguinem ex pulmonibus et venis
cauis reducem in ventriculos expellendum,
hi ipsi eodem tempore relaxentur et ad
recipiendam eandem sanguinis vndam ap-
tentur; sequenti vero momento, quando
nunc ventriculorum est recenter imple-
torum, vt se constringant et sanguinem
in binos arteriosos truncos propellant,
relaxentur interim atria, nouumque denuo
ingurgitent quasi aduenientem sanguinem
venosum.
Systole ventriculorum, cui 1/3 temporis
vniuersi pulsus cordis impendi statuunt,
ita peragitur, vt exteriora cauorum latera
versus sepimentum intermedium constrin-
gantur, quod dextrum ventrem a sinistro
separat, simul autem apex cordis versus basin
eius trahatur. Quae enim primo intuitu
contrarium probare videtur vulgaris ex-
perientia, qua cordis apicem in systole
sua mamillam sinistram ferire, ideoque
prolongari potius videtur, nullam vim
habere patebit consideranti, ictus istos
vnice deberi tum irruentis in atria sangui-
nis venosi impetui, tum eo explosi e ven-
triculis arteriosi; quo vniuersum cor ver-
sus eam costarum regionem pellitur.
Qui autem systolica ista cordis contra-
ctione excitatur impetus sanguinis expulsi,
cum arterioso systemate eundem excipiente
ita communicatur, vt quaeuis cordis systole
in iis reliqui corporis arteriis, quae aut
[Seite 83] tactu explorari possunt et ad minimum 1/6
lineae luminis sui diametro superant, aut
quorum pulsus alio modo persentisci potest,
vt v.c. in aure interna et oculo facile sit,
singulari modo sensibilis sit, quem arte-
riarum diastolen vocant; et quem cordis
systoli exacte respondere perfecteque syn-
chronum esse constat.
Variat autem numerus pulsuum cordis
in homine sano infinitis modis, maxime
quidem respectu aetatis, tum vero etiam
aliarum conditionum, quae quauis aetate
valetudinem cuiuis homini propriam con-
stituunt, ita vt certam circa eum nor-
mam definire impossibile sit. Liceat
tamen ea afferre, quae nostro sub coelov)
in varia hominum aetate communiter ex-
pertus sum, vbi primis post natiuitatem
diebus in neonato quiete dormiente per
[Seite 84] minutum horae primum circ. 140 nume-
raui pulsus;
anno 1°. ad finem vergente circ. 124.
aetate qua dentes lactei cadere solent
ad 86.
circa sexagesimum aetatis annum 60.
in prouectioribus vero aetate vix duo
reperi, quibus eodem senii gradu idem
pulsuum numerus fuerit.
Sequiori sexui ceteris paribus pulsus
frequentiores tribuuntur quam virili, et
procerioribus hominibus pauciores quam
paruis. Magis constans obseruatio est,
clima srigidius lentiores incolarum pulsus
facerew).
Post pastum vero frequentiorem fieri
pulsum, aeque ac post seminis iacturam,
item peruigilio, aut corporis exercitatione
aut animi pathemate, vulgo tritissimum est.
Haec de pulsu sano, cuius tractationem
potius ad cor tanquam ad fontem suum,
quam ad arterias in quibus eundem ex-
plorare mos est, referre, naturae consen-
taneum videtur.
Et ita quidem cor ad vltimum vsque
vitae halitum perpetuo tramite pulsat;
tunc autem non omnes eius partes simul
silent, sed dextro eius ventri cum appenso
ipsi atrio ea est praerogatiua, vt sinistro
aliquamdiu superuiuatx).
Cum enim post extremam exspiratio-
nem redeunti per venas cauas sanguini
[Seite 86] via sueta in pulmones, nunc collapsos,
praecludatur, interea autem sanguis iste,
quem ipsi cordi sinistro paulo antea red-
diderant, iam per aortam expulsus sit et
venosum sanguinem a tergo vrgeat; fieri
aliter non potest, quam vt hic versus cor
praeceps datus et quasi arietans feriat atrium
dextrum: et vt hoc ipsum contra eius im-
petum luctetur adhuc aliquamdiu, post-
quam iam sinistrum cor vita defunctum est.
Ex eadem autem postrema sanguinis
sub agone versus cor dextrum congestione,
per se ratio fluit, quare maiores arteriae aortae rami
post mortem minus repletae appareant.
Eidemque etiam caussae maiorem am-
plitudinem cordis dextri, qua in adulti
maxime hominis funere, sinistrum exce-
dere constaty) post Weissiumz) tri-
buere studuit cl. Sabatiera).
Et hisce quidem organis hactenus enar-
ratis, duplicis scil. ordinis vasis sanguiferis
proprie sic dictis et corde ipso, sanguinis
motus perficitur. Quaenam autem huius
motus in homine sano statuta celeritatis
mensura sit, vix vllo modo definiri poterit.
Differt enim in hoc quoque non homo
tantum ab homine; sed et magna circa id
momentum varietas intercedit quoad cor-
poris diuersas partes etc.
In vniuersum etiam venosus sanguis
lentius paulo labi videtur quam arteriosus,
et quando per truncos vasorum agitur ce-
lerius quam vbi vasa minima percurrit:
etsi has celeritatis diuersitates nimias fe-
cerint quondam physiologi.
Vulgo interim sumunt mediam veloci-
tatem sanguinis in aortam delabends eam
esse, vt quouis pulsu 8 circ. vnciarum
spatium percurrat, id quod ad 50 circ.
pedes in minuto primo rediret.
Cruoris globulos axem vasis legere eos-
demque prae ceteris sanguinis elementis
velocius agi dictum est. Nescio ex cer-
tone experimento; an ex vulgatis tantum
hydraulices legibus male ad sanguinis cir-
cuitum applicatis; male inquam, cum in
vniuersum ineptire sit, vitalis laticis mo-
tum, quo per viuidos animati corporis
canales agitur, ad eas mere mechanicas
leges reuocare velle, quibus aqua in hy-
draulicis machinis propellitur. – Mihi
sane istam globulorum praerogatiuam oculis
vere vsurpare nondum datum est.
Certius persuasus sum eos globulos
vehiculo reliquorum sanguinis partium in-
natantes delabi solum, minime vero simul
circa proprium axem rotari; in vniuersum
autem praeter eum de quo agimus sangui-
nis motum progressiuum, vix statutum ipsi
quoque inesse motum alterius generis,
quem intestinum vocant; etsi subigi quan-
doque sanguinis elementa, vbi pro varia
directione aut diuisione vasorum eorum-
[Seite 89] que anastomosibus diuersimode impellun-
tur, nullum dubium sit.
Iam denique ad indaginem virium ac-
cedimus quibus organa, quae sanguinem
continent, ad eundem promouendum in-
structa sunt. Et primo quidem eas rimemur
quae cordi insunt, et procul dubio omnium
principes et longe maximae censeri debent,
tum vero ad secundarias progrediamur et
subsidiarias, quas cordis actionem non
parum sane adiuuare videbimus.
Cordis vires curato calculo subiici ne-
quire facile patebit consideranti, neque
volumen proiecti ab ipso vno pulsu san-
guinis, nec stadii quod haec proiecta vnda
percurrit mensuram, nec temporis quo
delabitur celeritatem, accurate constitui,
multo minus vero obstaculorum certam
rationem iniri posse, quae cordis viribus
iterum multa demunt et s.p.
Circiter tamen quodammodo aestimari
potest cordis potentia, inuicem collatis,
quae de his omnibus probabili coniectura
constant; ita v.c. si media ratione sanguinis
molem ponimus librarum 33 = vnc. 396;
pulsuum autem numerum facimus = 75
in minuto primo, s. 4500 singula hora; et
quauis ventriculi sinistri systole expelli ab
eo sanguinis vncias 2 credimus; sequetur,
quauis hora vniuersum sanguinis pondus
circ. 22 3/4 vicibus cor transiisse.
Impetum autem quo transiens iste san-
guis a contractis cordis carnibus propelli-
tur, fere colligere licet ex insigni violentia
et altitudine quibus maiori arteria, cordi
vicina, vulnerata sanguis ex ea subsultim
prorumpit; vtpote quem v.c. ex adulti
hominis carotide sub primis cordis con-
tractionibus minimum vltra 5 pedum men-
suram prosilire vidib).
Mirandum autem hocce cordis robur,
idemque quamdiu viuit tam perpetuum et
aeuiternum, proxime ad insignem eius
irritabilitatem (§. 41.), referendum esse, iam
inter omnes constat, vtpote qua, maxime
quod diuturnitatem eius spectat (§. 98.),
omnes reliquas humani corporis partes mu-
sculosas longissime superare, euictum estc).
Et quidem ipsos cauitatum parietes ab
aduena sanguinis vnda irritari ec ad systo-
len subeundam instigari celebri Halleri
experimento constat, quo pro arbitrio siue
dextris siue sinistris cordis partibus diutur-
nioris motus praerogatiuam concedere pot-
erat, quodsi nempe alterius lateris parti-
bus stimulum suum, sanguinem scil. prius
detraxeratd).
Cum vero ad eorum musculorum actio-
nem qui voluntatis arbitrio parent et obe-
diunt, neruorum quoque consortium, tum
vero et sanguinis in ipsas istas fibras mo-
trices influxus requiratur, disputatum est,
anne et quales vtriusque istius adminiculi
partes quoque ad cordis motum perficien-
dum necessariae sint?e)
Esse quidem satis magnum neruorum in
cordis actionem imperium, tum neruorum
cardiacorum habitus, tum vero ingens cor-
dis cum longe plurimis, vel diuersissimi
ordinis functionibus humani corporis con-
sensio demonstrat; cuius rei testimonio,
ne multus sim, vel vnice animi pathema-
tum ad vnum omnium vel in sanissimo
homine, tum et primarum viarum in mul-
tis aduersae valetudinis generibus, cum
corde momentaneam sympathiam nomi-
nasse sufficiat.
Insignes vero sanguinis quoque partes
ad excitandam et quasi sufflandam irrita-
bilitatem cordis, vel ipse apparatus vaso-
rum quo ipsae eius carnes praediuites sunt
demonstrare videtur.
Interim tamen pro verisimillimo ha-
bere licet, neruorum momentum eo de
quo agimus respectu, maius esse in muscu-
lis, quos voluntarios vocant; contra vero
maiorem vim sanguinei influxus per vasa
cordi propria ad sustentationem motus
mirabilis huius visceris.
Verum praeter hactenus enarratas cor-
dis vires, alia quoque ipsi inest, mechanica,
ab eius structura pendens, quae itidem ad
sanguinis circuitum perpetuo iterandum
haud parum valere videtur. Contractis
nempe systole sua cauitatibus eius, et san-
guine inde expulso, vacuum oritur, in
quod ex vulgata deriuationis lege, vicinum
sanguinem irruere oportet; cum enim re-
gressui propulsae vndae valuulae obstent,
nihil superest quam vt sanguinem ex ve-
narum truncis aduenam deglutiant quasi
et ingurgitentf).
Iam vero inquirendum quaenam prae-
ter cor ipsum ad sanguinis in orbem mo-
tum promouendum reliquis ipsius circuitus
organis concessae sint vires; nam existen-
tia eiusmodi virium, quas secundarias vo-
[Seite 95] care licet, et quae cordis actionem vel
subleuare, vel subinde fere totam com-
pensare valeant, non vno argumento pro-
batur; quo v.c. motus sanguinis in eius-
modi partibus pertinet, ad quas cordis
ipsius vires vix ac ne vix pertingere pot-
erunt: qualis est qui in hepatis systemate
venoso, aut in placenta vterina obserua-
tur; vt exempla taceam fetuum absque
vllo cordis vestigio natorumg) et s.p.
Et huc quidem inprimis arteriarum fun-
ctiones pertinere earumque ad sanguinis
circuitum promouendum non minimae po-
tentiae esse videntur: etsi genuina earum
in sanguinem agendi ratio et modus non-
dum ad liquidum demonstrari possit. Primo
enim tunicam arteriis esse muscularem tri-
[Seite 96] tissimum est. Porro autem irritabilis ea-
rum natura numerosis experimentis euicta
esth). Denique vero et habitus neruorum
mollium, quii) praesertim in infimo ventre
insigniores arteriarum ramos miris retibus
ambiunt, itidem dignitatem horum vaso-
rum ad sanguinis motum adiuuandum ar-
guere videnturk).
Pulsare etiam arterias neminem fugit,
et quidem vehementer pulsare, ita vt v.c.
[Seite 97] popliteae pulsus, si alterum crus alterius
genu imponimus, non modo istud ipsum
sed et longe maius pondus simul cum eo
subsultim eleuare possit; imo vero a longo
inde tempore tum systolica contractio tum
diastolica remissio ipsis tribuitur, quam
alternis vicibus simili rhytmo cordis re-
spondere aiunt.
Verum hoc vltimum etsi ipsorum sen-
suum nudo testimonio confirmari vulgo
creditur, non vnius tamen generis adhuc
premitur dubiisl): maxime si quaeritur
anne haec micatio quam explorans digitus
sentit propriae arteriarum vi sit tribuenda,
an vero non nisi cordis impulsui; ita vt
arteriae motus vnice ab impetu pendeat,
quo sanguis in aortam proiicitur, eiusque
parietes distendit.
Et quidem omnibus rite pensitatis, res
eo redire videtur, vt diastole, de qua agi-
[Seite 98] mus arteriae, vtique pressioni laterali ir-
ruentis in eam cum impetu sanguinis tri-
buenda sit, quo scilicet tunicae earum ex-
pandantur, quae vero momento post, ela-
tere suo, ad priorem natiuam crassitiem
desidat; vtque eidem impulsui lateralis
quoque axis motus tribuendus sit, quem
in arteriis maioribus, quodsi serpentina
flexione decurrunt, et laxiori cellulosae
inhaerent, quandoque obseruare licet.
Genuinam vero systolen, s. ex natiua
ista crassitie in arctiorem constrictionem,
ipsas in statu sano vix vllam exercere pu-
tamus, quamdiu nempe cor functioni suae
rite subeundae sufficit, vtique vero quando
stimulis vehementioribus praeter naturam
afficiuntur, tum et si cor ipsum deficit aut
actio eius graui morbo impedita est, vbi
tunc vices eius ab arteriis sustineri, san-
guinemque vitali earum vi propelli pro-
babile est.
Cum porro vires cordis ad vasa san-
guifera minimi ordinis, ad fines sc. arte-
[Seite 99] riarum, et radiculas venarum neutiquam
pertingere posse persuasum esset egregiis
quibusdam physiologis, maxime Whyt-
tiom), sanguinis promotionem in ea sy-
stematis parte oscillationi cuidam vasorum
continentium minimorum commiserunt,
cuius ope contenta propellantur; eodem-
que fibratili motu haud infeliciter quoque
vsi sunt ad demonstrandam inflammationis
naturam etc.
Et reuera sunt non vnius generis
phaenomena tam physiologica, qualia ad
calorem animalem dicentur, quam patho-
logica, in spasmis, praesertim febrilibus
obseruanda, quae huiusmodi oscillatoriae
facultati fauere videntur, etiamsi oculo
armato in viuisectionibus nulla vsurpari
possit.
Restat iam venarum quoque, (quicquid
praeter radiculas earum superest,) admini-
cula scrutari, quibus ad reuehendum tan-
dem cordi sanguinem instructa sunt. Et
his quidem primo intuitu longe minus
actiuarum virium quam reliquis systematis
sanguiferi partibus inhaerere, imo vero re-
fluxum purpurei laticis in ipsis contenti
versus cor maxime impetui a tergo vrgentis
sanguinis arteriosi, et valuulosae earum
structurae, quae relapsum sanguinis impe-
diat, tribuendum esse videtur; quarum
quippe valuularum ad sanguinis flumen iu-
vandum efficaciam demonstrant stases et
infarctus iis venarum infimi ventris sy-
stematibus solemnes, quae valuulis desti-
tuunturn).
At enim vero inesse nihilominus etiam
venarum truncis vitales suas vires, non
vno argumento fit probabile; vt venarum
hepatis exemplo, et placentae vterinae
[Seite 101] (§. 127.) etc. tum et experimentis quae
in viuis animalibus instituta sunt. Et esse
reuera venarum extremis truncis muscu-
lare stratum supra tetigimus (§. 95).
Et hae quidem sunt vires sanguinem
pellentes principes et ab ipsa vasorum
eundem continentium vitalitate et structura
pendentes. Taceo enim quae aut pondus
aut attractio aut aliae eiusmodi communes
corporibus proprietates in eundem agere
valent. Remotiora autem huius functio-
nis adminicula, quae homini nato ab aliis
naturae suae functionibus, respiratione v.c.
aut musculari motu etc. accedunt, ex ha-
rum ipsarum enarratione suis locis per se
patebunt.
Qui cordi tam loci vicinitatea) quam
functionis mutuo commercio valde con-
iuncti sunt, pulmones, viscera sunt bina,
in homine nato ampla, sed pro voluminis
ratione leuia, ita vt aquae innatent, spon-
gioso imo quasi spumoso, attamen simul
satis tenaci parenchymate contexta.
Replent pulmones vtrumque thoracis
cauum, pleurae saccis contigui, quibus se
aeque ac reliquis thorace contentis parti-
bus tanquam modulo applicant et accom-
modant.
Pendent quasi e spiritali fistula, quam
asperam arteriam vulgo dicunt, quae prae-
ter tunicam intimam, muco sublitam, et
huic subiacentem nerueam, maxime sen-
silem, ex musculosa constat quae nerueam
ambit, et praeter posticam faciem arcubus
falcatis cartilagineis inconstantis numeri,
distinguitur.
Ipsa vero haec aspera arteria postquam
thoracem ingressa est, primo in bronchia-
rum truncos bifurcatur, hae vero, prout
altius in pulmonum lobos, horumque lo-
bulos penetrant, magis magisque denuo
in ramos hique iterum in ramusculos ite-
rata diuisione abeunt, euanescentibus si-
mul tam cartilagineis annulis, quam mu-
sculari tunica, donec denique extremis
suis finibus in ipsas eas cellulas terminantur,
quae maximam et principem pulmonum
substantiam constituunt, vtpote quae ani-
mam quam ducimus alternis vicibus reci-
piunt et emittunt.
Cellulis autem istis aëreis neque forma
neque magnitudob) eadem videtur. Ista
in vniuersum polyedrica. Haec, si super-
ficiei earundem amplitudinem spectes, vix
definiendac); si vero capacitatem, ea in
pulmonibus adulti viri valide inspirantis,
ad 120 circ. vncias cubicas redibit; ingens
enim magnitudo ad quam aperto thorace
inflati pulmones exorbitare possunt, non
huius loci est.
Ambiuntur autem et inuicem nectuntur
hae cellulae aëreae vulgari ista sed tener-
rima tela mucosa, quam vniuersi corporis
commune vinculum constituere nouimus.
Vtriusque vero generis contextum probe
distinguere oportet. Aëreas istas cellulas
in sanis et recentissimis humanis pulmo-
[Seite 105] nibus ita distinctas et separatas vidi, vt
spiritus tenerrimo bronchiarum ramulo
caute inflatus singularem saltem cellula-
rum regionem eleuaret, neutiquam vero
exinde vel in ipsi vicinas cellulas, vel in
vulgarem eam telam cellulosam penetra-
ret, quae istis aëreis cellulis interiecta est.
Quodsi vero animam vrseris, ruptis aëreis
cellulis, et cum ambienti tela mucosa
confusis, facile hanc vitro permeat, tum-
que vniuersus pulmo inflari videtur.
Ipsam hancce tenerrimam telam cel-
lulosam, quae aëreis pulmonum cellulis
interiacet, perreptant infinitae propagines
vasorum pulmonalium vtriusque generis,
arteriae sc. (– Tab. I. f.g.h. –) et qua-
tuor venarum (– Tab. I. i. –), quorum
rami bronchiarum ramos comitanturd),
postea autem toties repetita diuisione de-
mum in immensi plane numeri reticulatas
anastomoses exilissimae subtilitatis abeunt.
Haec stupendae sane fabricae reticula,
vndiquaque istam telam cellulosam pene-
trantia, aëreas cellulas arcte cingunt, ita
vt insignis ea sanguinis moles, quae con-
tinuo tramite ista vascula permeat, non
nisi tenuissimis membranulis (quas vix mil-
lesimam pollicis partem crassitie aequare
statuebat Halesius) ab inspirati aëris
contactu seiuncta sit.
Vti vero singulis bronchiarum ramus-
culis proprium esse cellularum aërearum
quasi racemum vidimus (§. 139.), ita et
singulis racemulis s. lobulis proprium quasi
esse videtur systema vasculorum sanguife-
rorum, cuius ramusculi inuicem quidem
in miranda ea reticula nectuntur, quibus
vero vix vlla cum vicinorum racemulorum
vasculis anastomosis intercedere videtur.
Docent haec ni fallor tam obseruationes
microscopicae in ranarum et serpentum
viuorum pulmonibus institutae, quam sub-
tiliores humanorum pulmonum iniectio-
[Seite 107] nes, quin et phaenomena pathologica in
vomicis aliisque id genus topicis pulmo-
num vitiis spectanda.
Insignis denique memorandus quoque
venit apparatus vasorum lymphaticorume),
quibus maxime communis tunica pulmo-
nes cingens est reticulata, et ad quae nu-
merosae pertinent glandulae lymphaticae
s. conglobataef), ab alterius ordinis vi-
cinis glandulis, quas bronchiales vocant,
et quae folliculo secernente et ductu ex-
cretorio instructae ad conglomeratas per-
tinent, probissime distinguendaeg).
Thorax, quo pulmones continentur, fun-
damento constat osseo et cartilagineo, ca-
veae quodammodo simili, quod in vniuer-
sum quidem satis firmum est et stabile, ita
[Seite 108] tamen, vt pleraeque eius partes plus minus
obsequiosae, motibus quos respirationis
negotium exigit, aptae fianth).
Maxime id valet de sex genuinarum
costarum paribus, quae supremo pati sub-
iecta, et eo mobiliora sunt, quo inferiora,
seu quo longiora tam ipsa eorum corpora,
quam appendices eorum cartilagineae, qui-
bus amphiarthroseos specie cum sterni
marginibus vtriusque lateris iuncta sunt.
Marginibus harum costarum interiacet
duplex musculorum intercostalium stratum
diuersae quidem fibrarum directionis, vna
vero eademque actione consentiens.
Basi autem totius caueae fornicis in
speciem subtentum est diaphragmai), me-
morabilis musculus, et, vt Halleri vo-
cibus vtar, post cor facile princeps; cuius
ad respirationis mechanismum partes, pri-
dem egregiis viuisectionibus demonstrante
magno Galenok), maxime a phrenico
neruol) pendere videntur.
Antagonistico motu plerumque alter-
nat cum abdominalibus musculis, obliquis
praesertim vtriusque ordinis et transuersis.
Ita ergo instructus thorax in nato
homine viuo alternis vicibus sub quauis
[Seite 110] inspiratione dilatatur, insequente vero ex-
spiratione, denuo in arctiorem formam
restituitur.
Et inspirando quidem maxime versus
latera, et deorsum ampliatur, ita vt cor-
pora earum quae diximus costarum (§. 143.)
eleuentur, inferiorque earum margo quo-
dammodo extrorsum agatur; diaphragma-
tis vero fornix simul aliquantum depri-
matur et planior fiat.
Quod vero de sterno contendunt, eodem
tempore inferiore sui parte antrorsum agi,
id quidem in tranquilla sani hominis re-
spiratione nunquam obseruare potui.
Et hic quidem alternus thoracis motus
in homine sano et qui suae spontis est,
inde a partus hora ad ultimum vsque
vitae halitum per totam vitam eum in
finem continuatur, vt pulmones ipsi, simili
perpetua vicissitudine ad hauriendum spi-
ritum expandi, postque ad emittendum
eundem denuo cogi possint. Eaque pul-
[Seite 111] monum alternatio in adulto et quieto ho-
mine 14 circ. vicibus quouis minuto primo
contingit, ita vt singula respiratio quinis
circ. pulsibus respondeat.
Tenetur enim homo cum reliquis ca-
lidi sanguinis animalibus ea necessitudine,
vt aërem haustum non diu retinere possit,
sed paulo post iterum dimittere et cum
nouo haustu huius vitalis pabuli, vt ab
antiquissimis inde temporibus aër audie-
batm), commutare debeat. Siquidem
vulgatissima constat obseruatione, accidere
inspirato et intra pulmones contento aëri,
etiamsi purissimus fuerit, breui temporis
momento eiusmodi memorabiles mutatio-
nes quibus plane inquinatus et nisi reno-
[Seite 112] vatus iteratae inspirationi ineptus red-
diturn).
Quaeritur autem cuiusmodi ergo sint
hae mutationes, quas aër inspiratus in
pulmonibus patitur, et quas minime, vt
quondam fiebat, ex nescio qua elateris
iactura, sed ex elementorum, vt vocant,
decompositione deriuare licebit. Est enim
atmosphaericus quem spiramus, aër, mira-
bilis plane mistura diuersi maxime generis
partium constitutiuarum, quippe qui, (vt
tot heterogenea taceam, qualia sunt v.c.
effluuia odorantia, vapores praeter aqueos
multifarii, aliaque sexcenta, quae tantum
non semper atmosphaerae innatant,) nun-
[Seite 113] quam non aqueis vaporibus plus minus
grauidus est, neque vnquam electrica et
magnetica materie destitutus; et qui ipse
denique, etsi ab his omnibus discesseris,
tamen iterum ex iniquis portionibus dupli-
cis generis substantiae aëriformis composi-
tus est, 73 nempe centesimis aëris s. gaso)
azotici, vt a chemicis francogallicis voca-
tur (alias aër phlogisticatus) et 27 centesi-
mis aëris oxygenii (s. dephlogisticati)p).
Constat autem primo loco quauis in-
spiratione, (qua sc. adultus homo et tran-
quille animam ducens 40 circ. pollices
cubicos aëris atmosphaerici haurit,) oxyge-
natam quam diximus portionem maximam
partem decomponi et cum aëre acido carbo-
[Seite 114] nico (s. fixo) commutari; ita vt exspiratus
iterum aër, vase rite exceptus, flammam vel
prunas ipsi immissas citissime extinguat,
calcem ex aqua eius praecipitet, pondere
specifico atmosphaericum aërem longe su-
peret, et qua talis neutiquam sanae in-
spirationi denuo inseruire possitq); prae-
terea autem exspiratum aërem haud exigua
[Seite 115] quoque aquei vaporis portione grauidum
esse, qui quidem frigidiore atmosphaera (quae
nempe non vltra 60mum gradum Fahr.
temperata est), halitus forma visibilis sit.r)
Probabile ergo est basin oxygenatae
istius portionis inspiratione haustae, ea de-
compositione in pulmonibus liberatam, ar-
teriosum intrare sanguinem et ita per cor-
pus deferri, carbonaceum e contrario et
hydrogenium elementum a venoso san-
guine ad cor dextrum reuehi et tanquam
fuligines (vt veteribus loqui placuit) per
pulmones excernis).
Floridior arteriosi sanguinis colort),
obscurior vero venosi, et similitudo co-
[Seite 116] lorum qui sanguini impertiuntur quodsi
diuersis aëris, de quibus agimus, speciebus
exponuntur (§. 13.) in vniuersum egregie
huic theoriae respondent, etsi insitiari ne-
queat, premi eam hactenus difficultatibus
quibusdam, vt v.c. adhuc sub iudice lis
sit, an et quomodo carbonaceum istud ele-
mentum in ipsis demum pulmonibus oxy-
genio ita nubi possit, vt gas acido-carbo-
nicum exin prodeat etc.u)
Quae in homine nato ipsa hacce quam
iam indagauimus respiratione peragitur
elementorum istorum diuersi generis per-
petua et aeuiterna commutatio, in foetu,
vt infra videbimus longe alia ratione, ipsius
[Seite 117] nempe vteri grauidi cum placenta connexi,
ope perficitur.
Postquam autem infans natus et suae
spontis factus est, tum congestio sanguinis
in aorta, ex praeclusis iam arteriis vmbi-
licalibus orta; tum suffocationis periculum
ex suppressa sanguinis oxygenati et carbo-
nisati (§. 13.) mutatione quae huc vsque
placentae vterinae ope peracta erat; porro
quoque nouus insueti elementi sensus, in
quod aquatile hactenus animal defertur,
et frigidioris temperaturae cui nunc expo-
nitur, totque alii noui plane stimuli nouis
corporis motibus et maxime thoracis dila-
tationi et primae simul inspirationi ansam
praebere videntur.
Pulmonibus autem hac prima inspira-
tione dilatatis noua sanguini via per eos-
dem sternitur, ita vt ab vmbilicalibus vasis
reuulsus ad thoracem deriuetur.
Cum vero iste inspiratus aër ea quam
diximus elementorum suorum decomposi-
tione nociuus et pulmonibus molestus red-
datur, simplicissimis naturae medicatricis
[Seite 118] conaminibus tribuo subsequeutem motum,
quo venenatam quasi eam mephitim iterum
exspirat et nouo pabuli haustu commutat.
Quae omnia, maxime si respirationis
ad sanguinis circuitum magnas partes co-
gitas, vel vulgatissimo experimento Hoo-
kianov) demonstratas, celebre problema
Harvaeanumw) melius explicare mihi
videnturx), quam pleraque alia tenta-
mina, quibus physiologi nodum eum sol-
vere studuerunty).
Principem respirationis functionem consi-
derauimus. Quid vero ad chylum san-
guini subigendum et multis aliis modis
ad vniuersam fere functionum naturalium
classem (§. 83. III.) conferat, alias dicetur.
Iam ad reliquas eius vtilitates.
Et primo quidem de voce, quae nato
hominia) competit et a pulmonibus pro-
ficiscitur, pridem rite monente Aristo-
tele, qui nulla animalia esse vocalia dixit,
nisi quae pulmonibus respirent. Vocis
enim nomine proprie sonus venit exspirati
spiritus ope formatus in larynge, magni
artificii plena machinula quae summae
[Seite 120] spiritali fistulae, tanquam capitulum co-
lumnae, imposita estb).
Constat autem haec machinula variis
cartilaginibus in capsulae quasi formam
coadunatisc), quae magno et mirando
musculorum apparatud) instructae tam
iunctim simul sumtae, quam pro vocis
varietate nonnullae earum sigillatim mo-
biles redduntur.
Primaria autem prae ceteris ad vocem
edendam particula glottis est, angustius
spiritalis fistulae ostium, cui suspensa quasi
praefigitur epiglottis. Istius enim ostii
marginibus rite allisam auram e pulmo-
nibus expulsam, fieri sonoram, nullum
dubium est.
De eo autem disputatum est, quaenam
ipsi glottidi ad modulandam vocem con-
tingant mutationes? an scil. diducatur
saltem et vicissim coarctetur, quae, post
Galenum, Dodarti sententia fuit, anne
potius a tensione et relaxatione ligamen-
torum eius, vocis varietas pendeat, vt
Ferreinius contenderat.
Hic ergo vocis organon primarium fidi-
bus, ille vero tibiis comparabate).
Omnibus rite collatis vociferantem
glottidem vtriusque generis mutationes
subire credibile est, ita tamen, vt quae a
ligamentis, maxime thyreo-arytaenoideis
inferioribus (quae sunt chordae vocales Fer-
reinii) et inde pendente modificatione
[Seite 122] sinuum s. ventriculorum laryngis, ipsi contin-
gunt, potiores videanturf).
Omnem autem eam, cuiusuis generis
sit, glottidis mobilitatem a numerosis qui
ad laryngem pertinent musculis dirigi,
eleganti constat experimento, quo nempe
ligatis sectisue neruis aut recurrentibus
aut ipsis vagis, animantium vocem aut
demissam reddere aut plane tollere licetg).
Sibilus homini cum auiculis canoris
communis est. His eo fine inseruit larynx
in vtrumque asperae arteriae extremum
bipartitus. Iste vero, etsi vnico et com-
muni larynge instructus, tamen labellorum
coarctatione ea animalcula, vt mihi vide-
tur, imitari didicith).
Cantum vero, qui ex loquela et har-
monica vocis modulatione compositus est,
homini proprium dicerem, et summam
eius vocis organorum praerogatiuam. Si-
bilus enim auibus connatus est: verba
etiam pronunciare numerosae aues satis
facile, imo et canes quandoque docentur.
Genuinum vero cantum vix semel iterum-
que psittacos quosdam ingenti labore, nec
nisi quodammodo tantum imitari didicisse
relatum est, cum e contrario vix vllam
extare barbaram gentem crediderim cui
non cantus solemnis siti).
Loquela ipsa vocis est singularis modi-
ficatio, quae aëre siue per os siue per
nares exspirato, linguae maxime admini-
culo, eiusque ad vicinas ipsi partes, pa-
latum praesertim et dentes applicatione et
allisione, tum et labiorum diuersimoda
compositione in litterarum formationem
componiturk).
Vocis hinc et loquelae differentia pa-
tet; cum ista in ipso larynge formetur;
haec vero reliquorum quae diximus orga-
norum singulari mechanismo determinetur.
Vox porro brutis cum homine com-
munis est, et neonato etiam competit,
neque a miseris infantibus, qui inter feras
adoleuerunt, nec ab iis qui surdi nati
sunt, plane abest. Loquela vero non nisi
rationis culturam et vsum sequitur, ideo-
que non minus ac ea ipsa soli ac vnico
per vniuersum animale regnum homini
tanquam priuilegium conuenit. Brutis
quippe instinctus que natura sua instructa
sunt, sufficit; homini vero hisce aliisque
adminiculis ad vitam proprio quasi marte
sustentandam destituto, rationis et loque-
lae praerogatiua concessa est, quarum ope
sociali quo a natura destinatus est vinculo
vtens, ideas per organa loquelae elaborare
quasi et reddere, aliis communicare et de-
sideria sua patefacere possit.
Ipse vero loquelae et pronunciationis
mechanismusl) ita intricatus et magnam
partem occultus est, vt vel ipsa diuersarum
litterarum diuisio et in classes partitio non
exiguis prematur difficultatibus.
Interim tamen naturae satis adaequata
videtur Ammannim) diuisio in I. voca-
les, II. semiuocales, et III. conso-
nantes.
I. Vocalesn) diuidit in a) simplices
a.e.i.y.o.u.
Hae maxime vocis simpliciore admi-
niculo formantur.
Semiuocales contra et consonantes lo-
quelae organismo vere articulantur.
II. Semiuocales ipsi sunt vel a) nasales
m.n. ng. (i.e. n ante g german.) scil. labio-
nasalis m; dente-nasalis n; gutture-na-
salis ng.
vel b) orales (s. linguales) r.l. scil.
tremente lingua r; quietiore vero ea l.
III. Consonantes denuo dispescit in
a) sibilantes (s. successiue pronuntiatas) h.
g. ch. s. sch. f.v. ph. scil. in gutture effictam
meram quasi aspirationem h; tum vero vere
consonas g. ch; inter dentes formatas s. sch;
a labio autem inferiore dentibus primori-
bus superioribus applicato f. v. ph.
b) explosiuas (quae non nisi suppressa
aut interrupta exspiratione vno quasi ictu
exploduntur) scil. in gutture editas k. q;
circa dentes d. t; prope labia b.p.k.q.
d.t.b.q.
Denique et verbo saltem aliarum qua-
rundam humanae vocis modificationum
mentio iniicienda est, quarum quidem non-
nullae, vt singultus et tussis, vix ad statum
sanum circa quem physiologia versatur, per-
tinent, quae tamen facillime homini cete-
roquin sano quandoque superuenire solent:
et quarum plures, vt risus et fletus, ho-
mini propriae esse videntur.
Plures quidem earum sibi inuicem valde
cognatae sunt, ita vt saepe vna in alteram
transeat: pleraeque etiam non vno modo
sese exerunt etc.
In vniuersum tamen risu breues et
quasi abruptae exspirationes se excipiunto).
Tussis celer est et violenta et sonora
exspiratio altam inspirationem excipiensp).
Sternutatio violentior est et fere con-
vulsiua exspiratio, quam breuis et vehe-
mens inspiratio praecesseratq).
Singultus e contrario sonora constat et
breuissima sed itidem quasi conuulsiua in-
spirationer).
Fletus inspirationes ciet altas, quae
cito cum longioribus subinde interruptis
exspirationibus alternants).
Suspirium longa constat et valida inspi-
ratione, quam subsequentem exspirationem
gemitus nonnunquam comitari solett).
Proxime ab eo abest oscitatiou) quae
plena, lenta et longa inspiratione, simili
[Seite 130] insequente exspiratione perficitur, diductis
simul late mandibulis; ita vt et aër fau-
cibus ampliatis haustus, Eustachianas
subeat tubas. Contingit circulo sanguinis
minore lentius et iniquius procedente,
nimis v.c. imminuta aëris in corpus ani-
male pressione, vt in altissimis monti-
bus etc. Id sibi praeterea priuum habet,
quod facile ad imitationem excitet: causa
procul dubio in recordatione grati ex osci-
tatione sensus quaerenda.
Homo viuus cum reliquis mammalibus
et cum auibus id priuum habet prae ce-
teris animantibus, quod natiuus eorum
corporis calor, medii in quo viuere solent
suetum calorem longe superet. In ipso
tamen homine id memorabile, quod aliis
animantibus earum quae diximus classium,
calore suo vtique cedere videatur, ita vt
hic nostro sub coelo, vulgo circa 96mum
° scalae Fahrenh. subsistere soleat, cum
iam in aliis mammalibus, et magis adhuc
in auibus eum gradum haud parum ex-
cedata).
Et is quidem natiui caloris gradus in
homine sano tam constans est et perpe-
tuus, vt in vniuersum, pro sanitate cui-
vis propria, exigua saltim paucorum gra-
duum differentia ludat, etiamsi homo vel
gelidissimi climatis rigori, vel torridi coeli
feruori expositus fuerit. Quae enim
Boerhaavii opinio fuit, hominem haud
viuere posse in eiusmodi medio quod fer-
vore excedat natiuum eius calorem ani-
malem, post cel. peregrinatoris et Geor-
giae quondam gubernatoris H. Eliis egre-
gias obseruationesb), a plurimis physio-
[Seite 133] logice doctis hominibus ex professo quod
aiunt, singularibus experimentisc) est re-
futatad). Quid quod in eo ipso magna
hominis praerogatiua constet, quod nulli
terrarum zonae adstrictus, per vniuersum
qua late patet terraqueum orbem degere
et tam freti Hudsonis, vbi argentum viuum
sponte congelatum este), aut nouae
[Seite 134] Zemblaef) rigores, quam Senegae litto-
risg) torrentes ignes perferre, valeat.
Quod vero originem istius ignis attinet
quo miranda adeo tum aequabilitate tum
perennitate perfusi calemus, prae reliquis
simplicitate sua eaque naturae phaenome-
nis egregie respondente, se commendat
doctrina qua pulmones natiui istius ca-
loris focum principem et primarium, de-
compositionem vero oxygenatae portionis
atmosphaerici quem spiramus aëris (§. 148.)
somitem eius faciunt.
Cum enim, vt vidimus, ea aëris in-
spirati portio oxygenata in pulmonum cel-
lulis bronchialibus ita decomponatur, vt
ipsa eius basis, vt vocant, oxygenium scil.
quod antea calorici latentis coniunctione
[Seite 135] aëriformen indolem induerat, iam ab hoc
ipso calorico, cui hactenus nuptum erat,
secedat, et sanguini, pulmones innumeris
et subtilissimis vasculorum reticulis per-
fluenti admisceatur, fieri aliter non potest
quam quod caloricum istud, nunc ab eo
connubio liberatum, et eo ipso sensibile red-
ditum, plurimum ad calefaciendam machi-
nam animalem (vel hoc respectu labora-
torio chemico viuo non inepte comparan-
dam) conferre debeat.
Tum vero et eas mutationes quae oxy-
genato isti sanguini iam systematis aortici
ope per reliquum praeter pulmones corpus
diffuso, subeundae sunt, mirabilem scil.
illam, cuius iam non vno loco meminimus,
oxygenii elementi cum carbonaceo in vasis
minimis perpetuam commutationem, cuius
quippe ope, sanguis qui arteriosus (vt vulgo
audit) e corde sinistro expulsus erat, breui
post ceu venosus, vt vocant, ad cor dextrum
reuehitur, plurimum ad calorem istum ani-
[Seite 136] malem vltro excitandum et modificandum
facere, in aprico est.
Verum et praeterea ipsam quoque re-
liquorum fluidorum, tum stillatitiorum, et
passim in corpore ipso assimilationis et nu-
tritionis ope solidescentium, tum perma-
nenter elasticorum, e sanguineo penu se-
cretionem, symbolas suas ad caloris animalis
ortum et moderamen conferre verosimilli-
mum videtur.
Quae quidem omnia cum non nisi vita-
lium virium energia perficiantur, per se
facile intelligitur, quam magnae quoque
ipsarum harum virium in calore natiuo
sustinendo partes esse debeanth).
Pendere enim ab ea vitalitate diuersi-
mode vel excitata vel depressa ipsam vaso-
rum minimorum actionem, et ab hac ite-
rum haud parum istam de qua agimus
oxygenii elementi per corpus delati cum
carbonaceo in eo haerente commutationem,
non vno argumento proxime a vero abesse
videtur.
Memorabilia enim phaenomena, quibus
constat calorem animalem, (si nempe ther-
mometro exploratur, non vero fallaci so-
lum sensatione aestimatur) in vniuersum
sibi fere perpetuo similem manerei), vix
augeri aestiuis caloribus, vix minui hi-
berno rigore, imo vero quibus compertum
est increscere subinde calorem corporis
si frigidae immergimurk), id demonstrare
videntur, esse pro vario calore medii istius
in quo versamur, variam quoque actionem
[Seite 138] systematis vasorum minimorum; ita vt
frigori exposita (quo quidem tonum eorum
excitari probabile est) maiorem oxygenii
cum carbonaceo elemento quantitatem com-
mutent maioremque calorem excitent, mi-
norem vero quoties in asthenico et re-
laxanti medio detenta torpent.
Prae aliis vero corporis humani parti-
bus, quod eam de qua agimus vasculorum
minimorum ad calorem animalem mode-
randam potentiam attinet, maxime, ni
grauiter fallor, nominanda veniunt corium
quo corpus integitur, et tubi alimentarii in-
terna superficies: siquidem bina haec or-
gana tum ingenti vasculorum sanguifero-
rum apparatu analogam hoc respectu cum
pulmonibus fabricationem prae se ferunt,
tum vero et intima et insigni consensionel)
cum his ipsis ita conspirant, vt quasdam
earum functiones quodammodo subleuare
[Seite 139] et adiuuare, imo vero aliquatenus et ali-
quamdiu compensare valeant; quod sane
pathologica exempla testari videntur ho-
minum adultorum, qui pulmonibus fere in
totum tabe confectis aut alia grauissima
labe vitiatis tamen aliquamdiu superuixe-
runt, imo vero passim diu respirationis
vsu fere caruisse visi suntm).
Quadrant etiam speciatim in hanc de
vasorum minimorum cutaneorum actione ad
calorem siue excitandum siue supprimen-
dum et quasi extinguendum maxime phae-
nomena tam physiologica quam patholo-
gica singularium in corpore animali par-
tium, quae quoad calorem topicum reliqui
corporis temperaturae siue cedunt, siue
eandem superant.
Ita frigidus canum nasus specificae et
locali actioni vasorum quibus scatent mi-
nimorum aliter quam in reliquo corpore
[Seite 140] modificatae; aestus contra singularis quo
in hecticis modo genae modo manuum
volae feruent, simili locali actioni sed prae-
ter naturam auctae, tribuendus videtur.
Vt alia phaenomena taceam huc spectantia,
in genitalibus v.c. venereo oestro percitis
obseruabilia, aut pedum inuincibile frigus
tot valetudinariis molestum etc.
Quod vero tubi alimentarii internam su-
perficiem attinet, vnica haec est corporis
interioris pars, cui praeter pulmones at-
mosphaericus aër patet; patere vero vti-
que, et deglutire nos non exiguam aëris
vim, probatione vix eget.
Decomponitur autem ille deglutitus
aër in ventriculo et intestinisn), ita vt
in statu perfecte sano vix permanenter
elasticus in eo tubo diu superesse debeat.
Quod vero vtique contingere videmus
quando aut nimia istius aëris copia fuit,
[Seite 141] aut vascula quae innuimus, energia sua
debilitata torpescunt.
Respondet sane huic sententiae stu-
penda vasculorum sanguiferorum conge-
ries in tantam intestinorum superficiem
interiorem effusa quasi, quam vulgo vni-
versi corporis extimae superficiei aequa-
lem faciunt.
Adeo diuersissimae sunt functiones cutis,
qua corpus humanum obducitur, vt enar-
ratio earum vix commode vno eodemque
capite comprehendi possit, sed longe aptius
quaeuis earum ad eam quo pertinet actio-
num classem referenda videatur.
Est enim cutis primo loco tactus or-
ganon, de quo ad functiones animales
fermo erit.
Est porro et inhalationis instrumentum,
quo ad resorbens lymphaticarum venarum
systema pertinet, quod ad functiones na-
turales dicetur.
Est vero etiam perspirationis officina et
eo quidem nomine multis modis cum re-
spirationis negotio conuenit, neque inepte
[Seite 143] eadem in tractatione nostra proxime sequi
debere, visa est.
Cutis autem triplici constare dicenda
est membrana. Corio sc., et quae id ipsum
interiacente reticulo supercontegit cuticula.
De singulis seorsim.
Et quidem cuticulaa) s. epidermis ex-
timum est corporis tegmen, aëri exposi-
tum, cuius quidem elementi proximum
contactum in homine sano vix aliae cor-
poris partes, si a dentium cortice et re-
spirationis viis et tubo alimentari disces-
seris, impune perferre possunt.
Textura epidermidis simplicissima est,
vasis et neruis imo et genuina tela mucosa
destituta, hinc in vniuersum parum orga-
nica, maxime tamen singularisb), et pro
[Seite 144] semipellucida sua teneritate mirum in
modum tenax, ita vt suppurationi, ma-
cerationi aliisque corruptionis generibus
diutissime resistat, omnium vero corporis
animalis partium similarium facillime re-
producatur.
In vniuersum membrana plane pecu-
liaris et sui generis est, corneae lamellae
quodammodo aemula, quae substrato ipsi
[Seite 145] corio muci mox dicendi ope tanquam glu-
tinoso vinculo, tum et fibrillis innume-
ris et tenerrimis, hunc penetrantibus,
adhaeretc).
Poris quidem quales Leeuwenhoe-
kius in ea fingebat, caret; elementis
tamen, calorico, carbonico et hydrogenio,
tum et quae ex iisdem proxime constituun-
tur partibus constitutiuis, oleosis etc. fa-
cillimum transitum concedens.
Dignitatem eius ad oeconomiam cor-
porum organicorum vel vniuersitas ea de-
monstrat qua per vtrumque eorum regnum
reperitur; quid quod et in tenello em-
bryone a tertio ad minimum inde post
conceptionem mense distincte cernitur.
Subterlinitur autem cuticula mucosa
membranula quam ab inuentorisd) de
ea opinione, reticulum Malpighianum
vocant.
Muci, facile dissolubilis, habitum prae
se fert, et in Aethiopibus vtpote quibus
crassior est, a cuticula aeque ac a corio
passim integrum separari et genuinae pro-
priae membranulae forma exhiberi poteste).
Primariam hominum coloris sedem con-
stituit. Omnibus enim corium candidum
est, cuticula tantum non omnibus albida
semipellucida, aethiopibus vnice paullo ex
griseo obscurior. Reticulum vero muco-
sum in homine nato pro aetatis et vitae
generis maxime vero pro climatis varie-
tate, varium.
Ita vt ex quinis varietatibus, in quas
genus humanum proxime ad naturae veri-
tatem diuidendum mihi videtur 1mae, quam
Caucasiam appellare liceat, et quae Eu-
ropaeos, (exceptis Lapponibus et reliqua
Finnica progenie) tum Asianos occidenta-
les, denique Africae borealis incolas, com-
plectitur, reticulum plus minus albidum est.
2dae, scil. Mongolicae, quo reliqui
Asiani spectant, (exceptis Malais extremae
peninsulae Transgangetanae) tum Finnici
Europae refrigeratae populi, Lappones etc.
et ex America maxime boreali latissime
diffusa Eskimotarum gens, giluum s. buxeum.
3iae, Aethiopicae, ad quam reliqui,
praeter boreales, Africani pertinentf),
fuscum s. fuligineum.
4tae s. Americanae, quae nempe reli-
quae, praeter Eskimotas, Americae in-
[Seite 148] colas complectitur, fere cuprinum s. obscure
aurantium et quasi ferrugineum.
5tae denique, s. Malaicae, sub qua
vniuersi maris pacifici insulanos simul cum
Philippinarum, Sundaicarum etc. insularum
et Malaccae peninsulae incolis intelligo,
plus minus badium, medium nempe inter
ligni recentis Mahagoni et caryophyllorum
aromaticorum vel castaneorum colorem.
Omnes autem ac singulas hasce coloris
varietates, non minus ac reliquas quibus
homo ab homine et gens a gente differre
videtur, adeo inuicem confluere quasi, al-
teram in alteram ita mutuo transire etc.
vt non nisi plane arbitrarias earum diui-
siones et classes constituere liceat, vix
monitu opus est.
Proximam si quid recte video varii
pigmenti quo mucus ille Malpighianus tin-
gitur caussam, in varia portione carbo-
nacei elementi quaerendam censeo, quod
cum hydrogenio per corium excernitur,
[Seite 149] in fuscis vero hominibus abundans, oxy-
genii atmosphaerici accessu praecipitatum
isti muco subcuticulari infigiturg).
Corium ipsum, cui reticulum cum epi-
dermide tegminis loco sunt, membrana
est vniuersum corpus ambiens quasi et in-
cludens, et superficiem eius terminans,
tenax, valde dilatabilis, variae crassitiei,
in vniuersum vero ex tela mucosa arctis-
sime stipata, et quasi compexa, maxime
quidem in extima eius facie; laxius in
pagina interiore, qua (paucis corporis re-
gionibus exceptis) plerumque vulgarem
adipem continet.
Scatet vero corium praeter neruos et
venas absorbentes, de quibus alias dicendi
locus erit, innumeris vasculis sanguiferis
quae ad extimam eius superficiem pene-
trant, et, quod felicior iniectio docet, ean-
[Seite 150] dem quasi arctissimis reticulis subtilissimae
texturae obtegunt.
Porro etiam eidem fere vndique in-
spersa est folliculorum sebaceorum ingens far-
rago, qui subtilissimo et limpido et aegre
siccanteh) oleo cutem perungunti), quod
neque cum vulgari sudore, neque cum eo
cui hircitans odor est, et quo singulares
tantummodo corporis partes infestari so-
lent, confundi debet.
Denique et omne fere corium pilisk)
varii generis obsitum est, et maxime qui-
dem breuibus tenellis, plus minus lanu-
ginosis, quibus praeter palpebras et penem
virilem, et volas manuum plantasque
[Seite 151] pedum vix alia pars plane destituta erit;
tum vero variis corporis locis longioribus,
singularibus vsibus destinatis; capillamento
scil., superciliis, ciliis, vibrissis, mystace,
barba, et iis qui sub alis et in partibus
obscenis crescunt.
In vniuersum quidem homo plerisque
ceteris mammalibus minus pilosus est.
Intercedit tamen et heic diuersas gentes
varia differentia. Vt enim de iis gentibus
taceam, quae et hodie aut barbam aut
aliarum quarundam partium pilos studiose
euellunt, sunt alii qui iam natura sua
quasi depiles videntur, quo v.c. Tungusas
et Burätas pertinere, vulgo constat. Ab
altera parte a fide dignissimis itinerario-
rum auctoribus relatum accepimus incolas
quarundam oceani pacifici et Indici insu-
larum, singulariter pilosos essel).
Neque minor varietas longitudinis,
flexilitatis, crispitudinis, et coloris; eaque
[Seite 152] tum singulis quae supra enumerauimus
(§. 181.) generis humani stemmatibus ita
communis, vt Caucasiis gentibus sub-
fuscus aut nucei coloris sit capillus, ab
vna parte in flauum ab altera in nigrum
abiens; Mongolicis et Americanis
niger, rigidior, rectus et rarus; Malaicis
niger, mollior, cincinnatus, densus et vber;
Aethiopicis denique niger et crispus; –
tum vero et in singulis hominis (Caucasiae
praesertim stirpis) multimode varius tam
pro ratione aetatis, aliarumque secundum
naturam causarum, quam a morbosa sub-
inde intemperie, vt in leucaethiopibus.
In vniuersum autem plerumque iridis ocu-
lorum colori respondens.
Peculiaris porro est pilorum in quibus-
dam corporis partibus directio, spiralis
v.c. in vertice; sursum diuergens in pube;
in brachii auersa facie, fere vt in simiis
quibusdam anthropomorphis (troglodyte
v.c. et satyro) contraria directione versus
cubitum tendens, (a humero nempe deor-
[Seite 153] sum, a carpo vero sursum); vt de super-
ciliis et ciliis taceam.
Oriuntur vero pili ex interiore corii
facie, quae adipe scatet, et quidem singu-
lari bulbulo ipsi satis firmiter inhaerentm),
qui duplici constat inuolucron); extimo
vasculoso, ouali; interiore cylindrico, quod
epidermidi continuum videturo), et ela-
sticis istis filamentis ex quibus pilus ipse
compingitur, et quorum 5 ad 10 nume-
rant, inuolucro est.
Oleoso halitu nunquam non peruncti
sunt pili, et fere incorruptibiles. Omnium
[Seite 154] quoque corporis humani partium maxime
idio-electricae videntur. Facillima item
eorum nutritio, quin et, nisi cutis ipsa
simul male affecta fuerit, post defluuium
ipsorum reproductio.
Vniuersa haec corporis integumenta
praeter alios quibus inseruiunt vsus, ex
iis quae superiore sectione dicta sunt, iam
manifesta, maxime ad excretoria corporis
organa pertinent, quorum ope aliena quae-
vis et quae retenta nocitura forent, ex
principe humorum massa eliminari et ex-
terminari possintp).
Monstrant id miasmata, exanthematum
specie illinc delata; monstrant allii, moschi
aliorumque eiusmodi ingestorum odores
per cutem spirantes; monstrant sudores,
aliaque id generis phaenomena.
Inprimis vero per hasce vias fluidum
aëriforme transspirat, quod ab acutissimi
ingenii viro, qui primus eius dignitatem
ex professo indagare studuit, perspirabile
Sanctorianum auditq), eidem aëri quem
ex pulmonibus exspirando reddimus, satis
similer). Itidem enim maxime carbona-
ceo elementos), tum vero et azotici et
hydrogenii variis portionibus grauidum
estt), itidem calcem ex aqua eius praeci-
pitat, itidem tam flammae alendae quam
respirationi sustentandae ineptum est etc.
Sudor vero, qui quidem ex corpore
sano et tranquillo qua talis vix nisi insigni
[Seite 156] temperaturae augmento sponte sua prodit,
nihil aliud esse videtur quam ipsius per-
spirabilis Sanctoriani, actione accelerata et
aucta vasorum cutaneorum nimia quanti-
tate excreti, portio hydrogenica oxygenii
atmosphaerici contactu ex statu fluidi aëri-
formis permanenter elastici in fluidum stil-
laticium mutata.
Et ab eodem hydrogenio, aliorum ele-
mentorum et partium constitutiuarum ac-
cessu diuerse modificato, specificus quoque
pendere videtur tum singulorum hominum,
tum et integrarum gentium natiuus et pe-
culiaris odor, quo tam perspirabilis mate-
ries quam sudor eorum se manifestatu).
Quantitas vero perspirabilis materiei
quam corporis integumenta externa (quae
in adulto iustae staturae homine circ. 15
pedes quadratos aequat) vix vllo modo ad
[Seite 157] calculum accuratum reduci poterit; maximi
tamen in vniuersum momenti esse, prae-
ter alia argumenta vel librae quae inde a
Sanctorii tempore eo fine ad corporis
pondus explorandum excogitatae suntv),
manifeste demonstrant.
Ad alteram iam humani corporis functio-
num classem delati sumus, quae animales
complectitur (§. 83. ll.), quarum ope com-
mercium corpus inter et animi facultates
alitur, et quae ideo quod, vt res ipsa fert,
vnice animatis corporibus organicis con-
veniant, latius vero simul quam vitales
functiones per vniuersum animale regnum
dominentur, nomen suum iure quodam
sibi vindicare videntur.
Organa vero quae functionibus istis
exercendis maxime praesunt, cerebro con-
stant vtriusque generis, cum adhaerente
ipsi medulla spinali, et neruis ex triplici
[Seite 159] hocce fonte oriundisa). Quae quidem
omnia haud inepte ad binas classes prin-
cipes, sensorii scil. et neruorum referri
poterunt, quorum illud quidem omne id
complectitur, quod praeter neruos et eas
partes quae ad origines eorum proxime
pertinent, in vniuerso eo systemate superest
et propius ad vinculum spectat, quo ipsa
neruorum officia cum parte nostri nobi-
liore, animae scil. facultatibus, nectuntur.
Nititur ea diuisione elegans, cl. Söm-
merringii obseruatiob), qua relatiuam
eorum organorum vtriusque classis molem
animae facultatibus ita respondere animad-
vertit, vt quo tenuiores sint animantium
nerui, respectu alterius ordinis partium,
quas sensorii nomine comprehendimus; eo
magis ea animi facultatum praestantia emi-
[Seite 160] neant: eoque respectu hominem maximo
gaudere cerebro dici posse, si eius molem
cum tenuitate neruorum exinde orientium,
non vero pondus eius cum totius corporis
pondere comparaueris.
Ipsum vero cerebrumc) praeter osseam
caluariam triplici tegitur inuolucro: dura
et pia meninge, et quae vtramque inter-
iacet arachnoidea.
Dura meninxd) quae tanquam perio-
steum encephali cauum inuestit, in varia
quasi sepimenta exporrecta, falce maxime
cum cerebri hemisphaeria, tum cerebellum
diuidit, tentorioe) autem, lobos cerebri
[Seite 161] posteriores fulcit et ne subiacens cerebel-
lum premant praecauet.
Porro autem variis sui duplicaturis sinus
sic dictos venososf) continet simulque ful-
cit, eorumque pressioni praecauet; qui-
bus sanguis encephali ad cor relabitur;
quem sanguinem insigni quantitate me-
morabilem esse constat, quam decimae ad
minimum parti vniuersae sanguinis massae
aequalem faciunt.
Proxima duram meningem excipit arach-
noidea, a teneritate dicta, vasis sanguiferis
destituta (§. 5.), quae non magis ac dura
membrana sulcos ac liras cerebrum distin-
guentes intrat, sed vniuersum tantum eius
molem intendit.
Aliter vero cum intima cerebri me-
ninge comparatum est, quae pia mater
priscis audiebat, quaeque vndiquaque ce-
rebri corticem arcte comitaturg), ita vt
innumera quibus picta est vasa sanguifera
infinitis ramusculis ipsum eum corticem
penetrent et quasi perforent; hincque di-
vulsa ab ipso cerebro pia meninx, vt ex-
tima facie glaberrima est, ita e contrario
interiore pagina villosa sit et muscorum
quasi radiculas aemuletur quibus limo in-
haerenth).
Compositum autem est cerebrum maius
minusque multifariis partibus diuersae cum
texturae tum figurae, sed ignoti plerum-
que hactenus vsus, quae maxime quater-
nis sic dictis ventriculisi) distinguuntur,
ex quibus anteriores et quartus chorioi-
deos continent plexus, itidem dubiae ad-
huc functionis.
Omnibus vero vtriusque cerebri par-
tibus duplex est substantia, altera cinerea,
quam et corticalem vocant, etsi non vbi-
vis exteriorem occupet locum, altera can-
dida s. medullaris, quibus ex obseruatione
cl. Sömmerringk) tertia adhuc inter-
iacet subalbidi coloris, maxime in cere-
belli arbore vitae, tum et in lobis cerebri
posterioribus conspicienda.
Cinereae substantiael) ad medullarem
proportio decrescit vergente aetate; maior
enim infantibus, minor adultis. Fere tota
immenso plane tenuissimorum vasculorum,
tam sanguiferorum quam minoris ordinis
albidorum s. decolorum (§. 92.) contextu
constat, quorum exigua pars exinde in
medullarem penetratm), quae ipsa prae-
ter haec vascula et tenerrimam cellulosam,
pultaceo quasi parenchymate constare vide-
tur, in quo dioptrica aliaque id generis sub-
sidia nihil constantis et definitae texturae
adhuc detegere potueruntn), et quod etsi
in cadauere plerumque citius quam alio-
rum viscerum parenchymata putrida fer-
[Seite 165] mentatione resolutum in saniem foetidissi-
mam diffluere soleat, passim tamen etiam
certis sub circumstantiis elementorum ex
quibus constat nexum alterantibus, in pe-
culiarem substantiam saponi s. spermati
ceti haud absimilem induruisse visum esto).
Gaudet vero cerebrum perpetuo sed
leni motup) respirationi ita respondente,
vt arctatis exspirando pulmonibus eleuetur
[Seite 166] paulo cerebrum, dilatato vero inspirationis
ope pectore, iterum subsideatq).
Oblongata quam vocant medulla in
spinalem abitr), dorsali vertebrarum flexili
tubo contentam, iisdemque quas cerebrum
cingere vidimus membranis vestitam; du-
plici quoque constantem substantia, ita
tamen vt cineream interiorem candida ex-
terior amplectatur.
Et ex vtroque isto fonte, cerebri
nempe cum cerebello, et medullae spina-
lis, oriuntur denique neruis), funiculi isti
plus minus albicantes, plusque minusue
molles, qui per reliquas corporis humani
partes molles, tantum non omnes, distri-
buuntur.
Constat enim post tot innumera Hal-
leri aliorumque curatissimorum obserua-
torum experimentat), esse non vnius ge-
neris partes corporis nostri similares, in
quibus neque culter anatomicus, et a fal-
laciis sibi cauens oculus, genuinum ner-
vorum vestigium, neque chirurgicae ob-
[Seite 169] seruationesu), et viuisectiones a manu ex-
ercitata saepius repetitaev), vllum vnquam
sensum deprehendere potuerunt.
Et quidem illuc pertinent praeter nu-
dam telam cellulosam, epidermis cum re-
ticulo mucoso, pilis, et vnguibus.
porro cartilagines et ossa cum periosteo
et medulla.
tum tendines, aponeuroses, ligamenta.
item pleraeque membranae latiores in-
ternae, vt dura meninx et arachnoidea;
pleura cum mediastinis et pericardio; pe-
ritonaeum. Sed et cornea etc.
pleraeque etiam absorbentis systematis
partes, maxime vero ductus thoracicus.
Plerorumque quidem neruorum vltimae
ex ipso sensorio origines cultelli et oculo-
rum aciem adhuc fugiunt; quid quod et
sub iudice lis est, an cuiusuis lateris nerui
ex eodem an vero ex opposito sensorii la-
tere ortum ducantw)? fauere videban-
tur posteriori opinioni phaenomena patho-
logicax). Et in opticis sane neruis veram
id generis decussationem locum habere
euicit cl. Sömmerringy).
In decursu suoz) neruorum medullam
piae meningis continuatio quaedam comi-
tatur ita vt tenerrime vasculosum corti-
cema) nanciscatur. Simulae vero cere-
brum aut spinalem medullam egressi sunt,
singularem plane habitum prae se ferunt,
quo ab omnibus fere reliquis corporis par-
tibus similaribus distingui possiunt, pliculas
nempe transuersas plus minus oblique
angulosas, pridem P.P. Molinellob)
dictas, qui easdem haud incongrue lum-
brici rugis aut asperae arteriae annulis
comparauit.
Passim nerui, singularium maxime or-
dinum, quales intercostales sunt et vagi,
[Seite 173] gangliis distincti sunt, nodulis scil. com-
pactioris texturae et ex cinereo subrubelli
coloris, sed nondum satis definiti vsus.
Prae caeteris interim arridet Zinnii quon-
dam nostri sententiac), qui eos intimius
connectendis et quasi contexendis eius-
modi filis nerueis inseruire statuebat, quae
ex diuersis fontibus in gangliis conue-
niunt; adeo vt quoduis ex iis denuo egre-
diens filum singula antea ingressa fila par-
ticipetd).
Neque multum diuersa ratio esse vi-
detur plexuum ex simili concursu et reti-
culatis anastomosibus diuersorum neruo-
[Seite 174] rum, similique contextu filorum, in quae
diuisi tunc secedunt nerui, orientium.
Vti vero primae neruorum origines,
ita et tantum non omnium vltimi termini
quibus extremi eorum ramuli finiunt, ad-
huc in obscuro latent. Quodsi enim a
paucis iis neruis discesseris, qui in me-
dullosam quasi membranam abeunt, vt
opticus in retinam, et mollis septimi paris
in zonam, laminis spiralibus cochleae auris
contentam, reliquorum vltima filamenta
in viscera, musculos, corium etc. pene-
trantia, adeo cum earum partium proprio
parenchymate confusa in pulpam quasi de-
liquescunt, vt rimanti oculo denique se
subducant.
Et hactenus equidem enarratis parti-
bus, sensorio scil. cum neruis exinde per
vniuersi fere corporis compagem distribu-
tis, integrum illud constat systema, me-
dium quasi constituens cuius ope quamdiu
[Seite 175] vita viget, mutuum animam inter et cor-
pus commercium alitur.
Et proxime quidem anima cum ipso
cerebro coniuncta videtur, quippe quam
praerogatiuam, cum plerorumque sensuum
instrumentorum cum eo vicinitas, tum
admirabilis eius ex tam singularis figurae
et structurae partibus compositio, maxime
vero effectus morbosarum eius affectionum,
quam verisimillimam reddit.
Quid quod et ea quam innuimus sin-
gulari partium quarundam encephali forma
aut situ tum vero et obseruationibus pa-
thologicis permoti sunt physiologorum non-
nulli, vt hancce illamue earum pro ipsis-
sima animae sede et quasi regia haberent;
quam quidem alii in glandulam pinealeme),
[Seite 176] alii in corpus callosumf), alii in pontem
sic dictum Varolii, alii in corpora striata,
alii in aquulam ventriculorum cerebri ner-
vorum nonnullorum origines illinc alluen-
tem posuere.
Neque tamen omnis neruosi systematis
energia vnice ab encephalo pendere cen-
senda est, sed et spinali medullae, imo
vero et ipsis neruis hactenus sane vires
suae propriae sunt, vt musculis conuellen-
dis sufficiant; quibus quippe viribus pro-
priis alendis et sustinendis vasculosus isto-
rum organorum cortex (§. 212.) inseruire
videtur. Homini tamen huiusmodi vires
neruorum propriae minores et maior e
[Seite 177] contrario eorum ab ipso encephalo depen-
dentia, quam aliis animantibus, frigidi
praesertim sanguinis.
Duplex autem maxime vniuersi syste-
matis neruosi officium est. Alterum vt
eius ope aliae partes, et quidem inprimis
musculi voluntatis imperio subiecti, ad
motum cieantur; de qua quidem functione
alio loco pluribus. Altera vero, vt sensa-
tioni inseruiant et sensibiles impressiones
quibus corpus afficitur, tanquam nuncii
ad sensorium deferant, illincque siue per-
ceptionem excitent siue per consensum
(§. 56.) reactioni determinatae ansam prae-
beant & s.p.
Esse haec quae enarrauimus munera
neruosi systematis, experimentis et obser-
vatione extra omnem dubitationis aleam
positum videtur. Iam vero modum ex-
plicare, quo haecce organa muneribus
istis defungantur, hoc opus hic labor est.
In vniuersum quidem variae de ea re
sententiae ad binas classes principes referri
possunt: quarum altera neruosi systematis
actionem in oscillatorio motu ponit: altera
vero eandem ad fluidi cuiusdam motum
refert, de cuius vero indole denuo phy-
siologi certant, aliis spiritus animalesg)
in vasis decurrentes, aliis materiem quan-
dam igneae, auc luminis, aut oxygenii,
aut electricae, quid quod et magneticae
analogam statuentibus & s.p.
Quanquam vero neutram istarum sen-
tentiarum meam adhuc facere velim, id
tamen monere liceat, pleraque argumenta,
quibus vnius hypotheseos asseclae alteram
impugnare studuerunt eodem fere gradu
rudia mihi videri quo subtilissimas e con-
trario esse oportet, – si quae sunt, –
siue oscillationes istas neruorum, siue fluida
ipsis contenta.
Imo vero si quid recte video vtraque
sententia haud inepte iunctim stare posse
videtur, fluidum nempe quoddam nerueum,
stimulorum in illud agentium ope com-
motum, et in oscillantem vibrationem
tractum.
Fluidi enim neruini existentiae prae-
ter alia fauere videtur neruosi systematis,
maxime vero cerebri ipsius structura, aliis
quibusdam visceribus secernentibus satis
analoga. Neutiquam vero ideo iam tu-
bulis et canalibus opus esse quibus eius-
modi fluidum per neruos distribui debeat,
non magis ac in charta emporetica alioue
filtro etc. per se patet.
Non exiguum quoque ponderis acce-
dere videtur huic sententiae notissimis ho-
die experimentis, primum a cl. Galvani
institutish), quorum quidem phaenomena,
ni grauiter fallor, potius specificam quan-
dam materiem, (hactenus ignotae et vlte-
[Seite 180] rius indagandae indolis,) neruos perfluen-
tem, quam electricum elementum aut oxy-
genium quae aliorum hypothesis est, de-
monstrare videntur.
Oscillationi vero neruorum, dummodo
a rudibus istis chordarum tensarum simu-
lacris abstineas, sed talem cogites qualis
et in tenerrima cerebri pulte locum habere
potest, plurima quoque phaenomena phy-
siologica ad amussim respondere videntur.
Auditum sane oscillatione excitari ad
liquidum demonstratum est.
In visu simile quid contingere, etiamsi
non totus a Leon. Euleri partibus stare
velis, valdopere tamen probabile est.
Sed et reliquorum sensuum actionem
parum ab eiusmodi oscillatorio motu ab-
horrere, post summi Newtonis de eius
existentia coniecturasi), Hartleji saga-
[Seite 181] citas felicissimo sane successu ita verisimile
reddidit, vt exinde etiam praesertim va-
poris ventriculorum cerebri [aetherem den-
siorem vocatk)] ope primo associationem
idearum, huius vero adminiculo dein porro
longe plurimas animae facultatum functio-
nes ingeniosissime explicaretl).
Alterum vt vidimus neruorum officium
in eo considit, vt externarum rerum im-
pressiones sensorio communicent; fitque
hoc ope sensuum externorum, qui vigi-
les quasi sunt corporis, animae vero in-
structores.
Et de his quidem solis heic nobis
fermo est. Nam et stimulum ad aluum
soluendam, aut famen aliasue id generis
voces naturae internas cum Gorteroa)
inter sensus referre, pridem monente Hal-
lero, subtilitatis nimiae fuerit.
Et merito quidem in horum sensuum
enarratione a tactu inchoemur: vtpote qui
omnium primus in homine nato se mani-
festet, et cuius organon per vniuersam
corporis superficiem latissime pateat, et
qui longe plurimis rerum externarum pro-
prietatibus afficiatur.
Non solum enim aliquas rerum quali-
tates vnice tactus ope percipimus, vt calo-
rem, duritiem, pondus etc. Sed et de qui-
busdam, etiamsi aliis quoque sensibus pa-
teant, tactus tamen adminiculo certiores
demum reddimur, vt de figura, distantia etc.
Minus etiam quam alii sensus fallaciis
obnoxius videtur; et cultura et studio
tantae perfectionis capax, vt aliorum sen-
suum, praesertim visus, defectum quodam-
modo supplere possitb).
In vniuersum quidem sensus huius or-
ganonc) cutis est, de cuius fabrica supra
egimus; proxime tamen eidem inseruiunt
corii papillae, variae in variis corporis
partibus figurae, plerumque quidem ver-
rucosaed), alibi fungosaee), alibi fila-
mentosaef) etc. quibus omnibus cutaneo-
rurn neruorum extremitates pulposorum
penicillorum in modum terminantur.
Longe principalia vero tactus instru-
menta prae reliquis iterum manus sunt:
quarum cutis etiam singularia plurima
prae se fert. In volis scil. et vtrinque
ad digitorum articulos ad facilitandam
complicationem sulcata est et depilis; ex-
[Seite 185] tremi vero digiti tam manuum quam pe-
dum, domestica facie elegantissimis ducti-
bus plus minus spiralibus liratig); exte-
riore vero siluestri vnguibus scutellati.
Sunt vero scutiformes eiusmodi vnguesh)
non nisi homini paucisque praeter eum
mammalium generibus, [quadrumanibus
inquam, quae nempe itidem tactu excel-
lere constati)], eum in finem concessi, vt
[Seite 186] explorantium digitorum pressioni resistant
paulo, et ita actionem eorum adiuuent.
Corneae sunt naturae, in vniuersum
tamen epidermidi comparandi: nam et re-
ticulum ipsis subiacet, in aethiopibus ni-
gricansk); huicque denique subiectum
corium, periosteo extremae digitorum pha-
langis tenaciter adhaerens: quae omnes
partes constitutiuae vnguium in longitu-
dinem striatae sunt; postico margine (qui
in manibus lunula signatus est), sulco
reflexae illinc cutis insident, vnde indies
sensim increscentes ita antrorsum paulatim
protruduntur, vt quouis circ. semestri in
integrum renouentur.
Sapores lingua percipiuntur et quodam-
modo etiam vicinis internis oris partibus
cutaneis; palati praesertim medii, faucium,
buccarum, imo et labiorum; attamen his
omnibus non nisi acrium et grauiter ama-
rorum sensus aliquis esta).
Princeps vero gustus instrumentum
lingua estb), idemque maxime agile, ob-
sequiosum, mutabilis formae; mirabilis
texturae carneae, aliquatenus cordis tex-
turae comparandae.
Tegitur autem inuolucris ad cutis simi-
litudinem accedentibus: epithelio nempe,
quod ipsi cuticulae loco est, reticulo
Malpighianoc), et papillosa denique
membrana quae structura sua parum a
corio abhorret.
In eo maxime differt, quod epithelium,
loco cutanei vnguinis, muco illiniatur et
humectetur, ex coeco foramine Meibo-
mianod) et reliqua expansione glandu-
losa Morgagniie) oriundo; tum vero
et papillarum conformatione, quas vulgo
in petiolatas, obtusas et conicas diuiduntf),
quarum istae paucissimae lunata quasi serie
[Seite 189] ad radicem linguae positae sunt, reliquae
vero variis magnitudinis gradibus pro-
miscue linguae tergum, et maxime margi-
nes et apicem, vbi nempe acutissime gustat,
obsidentg).
Et hasce quidem papillas adeunt ex-
trema filamenta nerui lingualis quinti
parish), quorum ergo adminiculo proxime
nos gustare probabile est.
Nonum enim pari) et qui itidem
linguam adit ramus octauik), magis mo-
tibus linguae multifariis ad manducan-
dum, deglutiendum, loquendum etc. in-
seruire videntur.
Oportet autem, vt lingua rite sapiat,
eandem humidam, sapienda autem liquida
esse et salibus solutis scaterel); quodsi
enim aut ipsa lingua aut res ipsi admotae
siccae sunt, tactu quidem eas explorare
potest, quo in vniuersum exquisitissimo
gaudet, non vero sapere tunc dicenda est.
Quando vero acutissime sapit, papillae
apicem linguae eiusque margines obsiden-
tes reuera erigi aliquantisper videntur.
Olfactu effluuia rerum odorata percipi-
mus, quae quidem inspiratione hausta eam
maxime membranae Schneiderianaea)
partem feriunt, quae narium septi vtram-
que paginam et conuexas concharum fa-
cies obuestit.
Quanquam enim vniuersae nares in-
ternaeb) cum vicinis qui in easdem hiant
[Seite 192] sinibusc), simili humida membrana ob-
ductae sint, varia tamen huic diuersis in
locis natura este videtur.
Ea enim quae nares spectat pars, re-
liquae cuti similior, sebaceis folliculis et
vibrissis exinde nascentibus obsita est.
Quae vero narium septo et conchis ad-
haeret, fungosa est et cryptis muciferis
scatet.
Quae denique sinuum frontalium, sphe-
noidalium, ethmoidalium et maxillarium
parietibus inducitur, omnium tenerrima
est, infinitis vasculis sanguiferis, roscidam
exhalantibus aquulam, pertexta.
Is enim princeps, ne dicam vnicus
sinuum istorum vsus esse videturd), vt
[Seite 193] laticem eiusmodi aquosum praebeant qui
primo in triplices narium meatus delatus,
exinde in proxima quae diximus odoratus
instrumenta diffluat, eademque perpetuo
irrorando, eam ipsis impertiat statutam hu-
miditatem, sine qua sagacitas huius sensus
stare nequit.
Huicque fini ipso etiam situ variorum
istorum sinuum ita prospectum est, vt
quouis capitis situ semper tamen ex vno
alteroue ros ille in olfactus officinam de-
pluere possit.
Fungosa vero quam diximus membra-
nae nasalis pars, qua nempe maxime ol-
facimus, praeterquam quod itidem innu-
meris vasculis sanguiferis perreptetur (vel
ideo memorandis quod nulla alia corporis
vasa spontaneis haemorrhagiis tam saepe
[Seite 194] tamque facile obnoxia sint) neruis prae-
sertim primi parise), tum et a binis
ramis quinti paris instructa est, e quibus
autem non nisi primum istud par ipsi ol-
factui proxime inseruire videturf); reliqui
vero communi earum partium sensationi,
quae v.c. sternutationem excitat etc.
Extrema autem primi istius paris fila-
menta non vt in tactus et gustus organo
fit, in papillas abire, sed in spongiosum
[Seite 195] et aequale istius membranae parenchyma
quasi deliquescere videntur.
Neonatis arcta est et valde adhuc im-
perfecta odoratus officina. Sinus praeser-
tim quos diximus vix adhuc vili: hincque
et olfactus ipse serius demum, efformatis
sensim naribus internis, infantibus succe-
dit; eo acutior posthac quo ampliora et
curatius quasi efficta redduntur ea instru-
mentag).
Id denique memorabile, vix alium esse
sensum externum, cuius tam magna cum
ipso sensorio et sensibus internis conspi-
ratio, et quasi in eosdem imperium sit
quam odoratus.
Nullus tantis idiosyncrasiis obnoxius;
nullus aptior animi deliquiis tam excitan-
dis quam fugiendis etc.
Neque alius delicatiorum et dulcio-
rum impressionum capax videtur, ita vt
Rousseauius aptissime odoratum sensum
imaginationis appellarith).
Neque aliae sensationum species tam
viuidam recordationem excitare videntur,
quam quae specificis odoribus in memo-
riam reuocanturi).
Sonus tremula corporum elasticorum col-
lisione excitatus perque aërem propagatus,
ita auditu percipitur, vt primo conchi-
formi aure externa cartilagineaa) [paucis
nostratibus mobilib)] exceptus; conchae
ope collectus quasi; in meatum auditorium
amaricante cerumine perunctumc) dela-
tus; membranam tympani in decliui positam
sulcoque fere annulato ossis temporis in-
[Seite 199] haerentem, et meatum istum ab aure
media separantem, feriat.
Pone istam membranam auris media
s. ipsum tympani cauum ita positum est, vt
fundo suo sursum simulque introrsum
spectet.
Ternaqued) continet ossicula auditus,
quorum extimum, sc. malleus, manubio suo
membranae tympani adhaeret; processu
spinoso, antrorsum verso, in adulto certe
homine annulato quem diximus sulco ple-
rumque accrescit; capitulo vero globoso
ab incudis corpore excipitur.
Incus ipsa processu suo longiore ex-
tremo in mediam quasi tympani cauitatem
porrecto stapedis capitulo iungitur.
Hic autem denique, basi sua fenestrae
insidens ouali, vestibulum spectat labyrin-
[Seite 200] thi, in quod sonus, tympani membranae
allisus, trium horum ossiculorum iunctura
propagatur.
Sed et Eustachii tubae) ex intimis
faucibus in tympani cauum penetrat: et
scala cochleae inferior eodem tendit, cuius
ostio, quod fenestram rotundamf) vocant, pe-
culiaris membranula est praetensa. Vtrius-
que vero partis genuinus et primarius vsus
mihi quidem nondum adhuc satis decla-
ratus videtur.
In absconditis denique ossis petrosi
recessibus labyrinthus latet s. auris intima
trifarias iterum complectens partes:
vestibulum nempe, quod medium reliquis
duabus interiacet, et in quod praeter fe-
nestram oualem tam quina canalium semi-
circularium retrorsum positarum ostia, quam
superior scala cochleae antrorsum sitae, hiant.
Ipsi vero vestibulo aeque ac canalibus
quos modo diximus laxe inhaerent tener-
rimae texturae membranosa receptacula a
cl. Scarpa nuper detecta, bini scil. sac-
culi vestibulo contenti, et terni ductus
semicirculares canalibus eiusdem nominis
inclusig).
Alluuntur autem membranosa haec re-
ceptacula, aeque ac cochleae cauum, aquula
limpidissima, quae Cotunnii nomen
fert, et quam binis canaliculis resorberi
docuit, quos ipse v. cl. aquaeductush) vocat,
cl. Meckel diuerticulai), quorum alte-
rum ex ipso vestibulo, alterum e scala in-
feriore cochleae ortum ducit.
Neruus vero mollis septimi paris, cum
duro (qui postea aquaeductum Fallopiik)
permeat) porum acusticum internum in-
gressus, medullosa sua filamenta cribrato
eius fundol) immittit, quae partim vesti-
bulum et canales semicirculares petunt,
praesertim vero in ipsam cochleae basin
ita abeunt, vt ad instar medullosae zonu-
lae, striis plexiformibus elegantissime di-
stinctae, inter binas septi cochleae lami-
nas decurrantm).
Oscillatorius itaque tremor quem antea
(§. 248.) ad fenestram vsque oualem pro-
secuti eramus, exinde in vestibulum pro-
pagatur, vbi denique mediante ista aquula
(§. 251.) ipsissimos ferit neruos auditorios
[Seite 203] per labyrinthi anfractus tanto artificio di-
stributos.
Visus instrumenta, oculi, globi sunt ver-
satiles, neruis suis opticis, [de quorum
decussatione supra dictum est (§. 211.)],
tanquam petiolis ita affixi, vt eorum in-
sertio non ex directo corneae et iridis cen-
tro obuersa, sed pone eum axem imagina-
rium, paulo propius versus nasum sita sit.
(– Tab. II. fig. 1. h. –)
Constat autem quiuis bulbus varii or-
dinis tunicis, quibus diuersae densitatis
pellucidissimi humores continentur, ita
vt ab antico bulbi segmento fenestrato in
fundum vsque ipsi ex aduerso positum,
luminis radiis via pateat.
Et extimum quidem bulbi inuolucrum
sclerotica est (– Tab. II. fig. 1. a; fig. 2. a. –)
cuius vero anticum quasi hiatum explet
perspicibilis cornea (– fig. 1. b. –), la-
mellosa, plus minus conuexa, tanquam
segmentum minoris globi e maiore paulo
prominensa).
Proxime scleroticae cauum inuestit
chorioidea (– fig. 1. c. –); vasorum san-
guiferorum, maxime venarum vorticosa-
rum, diues; vtraque pagina pigmento nigro
tincta, quod concauae eius faciei muci
specie laxe saltim adhaeret.
Chorioidea vero amplectitur denique
retinamb), intimam communium istarum
bulbi tunicarum, ipsius nerui optici [scle-
[Seite 206] roticam et chorioideam perforantisc)] pro-
paginem medullarem, elegantissimae stru-
cturaed), et quae in fundo oculi vbi
imaginarius eius axis incidit medio inter
binos arteriae centralis ramulos principese)
loco, singulari plicula transuersalif) et
flauescente macula distinguiturg) a cl.
Soemmerring curatius indagata, qui et
eam foraminulo pertusam vidith).
Terminatur anticus chorioideae limbus
cingulo celluloso, (– fig. 1. d. –) quod
orbiculum ciliarem vocant, cuius ope respon-
denti sulco scleroticae tenacius inhaeret;
et a quo binae aliae diuersi generis mem-
branae, iris nempe et processus ciliares,
tanquam expansi orbes discedunt.
Iris [cuius postica facies (– fig. 2. c. –)
pigmento fusco obducta, uvea audit,] an-
terior est, versus corneam leniter conuexa
aqueo humore vndiquaque alluta; angu-
stior paulo versus nasum, latior qua tem-
pora spectat. Textura ei cellulosae stipa-
tae, absque vllo fibrae muscularis vesti-
gio; in vniuersum membrana sui generis
est, pridem monente Zinnioi), et neu-
tiquam chorioideae propago; antica pagina
(– fig. 1. e. –) in aliis aliter colorata,
et quamdiu vitali turgore viret, floccosam
speciem mentiens.
Vasa etiam iridis sanguifera maxime
in eadem pagina antica decurrunt, et in
foetu in membranam pupillarem (– fig. 2.
d. –)k) continuantur, quae septimo dein
aut octauo grauiditatis mense, cum oculi
globus iam ad insignem magnitudinem in-
creuit, centro suo fatiscere incipit; vbi
vasorum eius ellipticos arcus sensim sen-
simque in annulum iridis interiorem (cuius
ante eum terminum nullum in foetuum
oculis distinctum vestigium reperire potui)
retrahi, probabile videtur.
Posterior binorum quos diximus or-
bium (§. 260.) ligamentum s. corpus ciliare
audit, retrorsumque magis vergens ab
iride distat; limbo extimo crassiorel) ad-
[Seite 209] haeret orbiculo ciliari (§. 260.), interiore
vero tenuiore marginem capsulae lentis
cingit; itidem fusco quod bis iam nomina-
vimus pigmento perfusum.
Antica eius pagina (– fig. 1. f –)
uveae obuersa, striata est,
postica (– fig. 2. b. –) vitreo incum-
bens corpori distinguitur septuaginta circ.
plicis elegantissime floccosis, vasorum ap-
paratu ineffabilis plane subtilitatis et pul-
critudinis conspicuis; quas processus ciliares
vocant, quarum vero genuinus vsus, hacte-
nus dubius, vlteriore adhuc indagine ex-
plorandus est.
Continentur autem hocce bulbo cuius
membranas hactenus descripsimus, triplicis
maxime ordinis humores.
Et quidem posticam ac longe maximam
globi partem replet vitreus, innumeris
[Seite 210] guttulis in totidem cellulas membranae hya-
loideae ita distributus, vt vniuersum hocce
corpus membranaceo – lymphaticum sin-
gularem tremulae gelatinae speciem prae
se ferat.
Antrorsum corpus hocce vitreum ad-
haerentem sibi habet et zona ciliari cingit
capsulam, qua lens crystallina, aquula
Morgagnii circumfusa, continetur.
Ipsa vero lens itidem pellucidissima
constat cellulosa, sed longe densiore ea
vitrei corporis, ita vt digitis excepta, te-
nacissimum sed mirae claritatis aemulari
videatur gluten. Densior tamen nucleus
quam exteriores eius laminae. Et hae
quidem variis artificiis tractatae in fibras
dehiscunt tenerrimas a peripheria in cen-
trum conuergentesm).
Adulto ceteroquin homini lens pro
portione vniuersi corporis minor est quam
mammalibus quadrupedibus. Etiam minus
conuexa; omnium minime in antica facie.
Reliquum oculi interni spatium deni-
que aqueo humore limpidissimo repletur, et
ab expanso iridis orbe in binas cameras
diuiditur: anteriorem sc. eamque capacio-
rem, quae corneam ab iride dirimit; po-
steriorem vero magis arctam, qua uvea a
ciliari corpore distat.
Pretiosissimae autem hae corporis par-
tes, vt Plinius sen. haud inique vocauit
oculos, tam situ suo quo in orbitis re-
conditae sunt, quam palpebrarum valuatis
tegminibus ab externis iniuriis seruantur
munitae.
Et palpebrarum quidem duplicaturae
interiacent multiplici serie coagmentati
folliculi sebacei Meibomianin): extremi
[Seite 212] autem earum margines triplici aut qua-
druplici serie ciliorumo) fimbriati, tarsis
cartilagineis expansi sustinentur, motus-
que eorum super bulbo iisdem facilitatur.
Superiora autem, vt Ciceronis verba
mea faciam, superciliis obducta, sudorem
a capite et a fronte defluentem repellunt,
et nimiam quoque lucem quodammodo
arcent.
Lubricandis denique oculis et nitori
eorum conseruando et heterogeneis eluen-
dis inseruiunt lacrumae, quarum princeps
fons glandula est conglomerata in orbitae
tecto exteriora versus recondita. Nume-
rosi ei sunt, sed tenerrimi ductus excre-
torii, quos in vtroque oculo per nycthe-
merum ad binas circ. vncias lacrumarum
excernere ferunt: quarum posthac re-
sorbtioni destinata sunt puncta lacrumalia,
(functione sua lacteis villosae intestino-
rum tenuium tunicae quodammodo com-
[Seite 213] paranda,) vnde porro per cornua sic dicta
limacum in saccum eiusdem nominis, ex-
inde vero denique in narium meatum in-
fimum deferuntur.
Tantum de fabrica organi visus prae-
mittere necesse erat. Iam ad ipsas eius
functiones, s. visus rationem accedamus.
Lucis itaque radii acutiore angulo,
quam qui 48 graduum est, in conuexam
corneam incidentes, eandem transeunt;
et quidem vt tam densitas quam figura
huius medii affert, insigniter in ea ipsa,
minus paulo in humore aqueo ad axem
refringuntur.
Quotquot dehinc eorum pupillam per-
vadentes in lentem illabuntur, ipso hocce
magis adhuc denso medio, magis quoque
adhuc refringi necesse est.
Vitrei vero tenuioris iterum medii
ope cauetur, ne nimis breui foco coëant,
sed is ipse elongatus in retinam incidat,
[Seite 214] rerumque obiectarum imaginem, eamque,
vt natura rei fert, inuersam exhibeat.
Focus quidem qui hac ratione in reti-
nam incidit, ob diuersam refrangibilitatem
colorum reuera non absolute sed tantum-
modo relatiue acutus vocandus est: lati-
tudo tamen eius ex ea aberratione radio-
rum necessario nata, tam exigua est, vt
visus claritati non solum vix vllo sensibili
modo obstet, imo vero non vnius gene-
ris commoda ex minore eo acumine in
functiones oculorum redundentp).
Celebre autem problema, quo quaeri-
tur, quomodo ergo erecta videamus ob-
iecta, quorum tamen imago inuersa re-
tinae exhibeturq), facile videtur solutu
[Seite 215] consideranti, inuersa vocari non nisi re-
spectu habito ad alia, quae erecta exhi-
bentur.
Nunc vero, cum non quorundam sal-
tem sed omnium ac singularum rerum
obiectarum, et nostri ipsius corporis etc.
imagines eodem plane relatiuo situ a re-
tina excipiuntur, omnium ac singulorum
situs et relatio aeque bene sibi respondent
ac si reuera erecta exhibita fuiisent, ita
vt animae (cui non ipsa haec imago sed
sensus saltim eius illapsu excitatus com-
municatur) ab omni confusionis errore
perfecte cautum sitr).
Cum autem longe plurimae ad acute
et distincte videndum requirantur condi-
tiones, iisdem multifariis quoque functio-
nibus partium mire prospexit creator.
Et primo itaque cum sufficiente qui-
dem ast definita tamen neque nimia et
perstringente lucis quantitate ad claritatem
[Seite 216] visus opus sit, duplici modo ita cautum
est, vt primo pro ratione fortioris debi-
liorisue luminis maior minorue quoque
eius radiorum quantitas in lentem illaba-
tur; tum vero etiam vt adhuc superflua
et claritati officiens eius pars absorbeatur.
Iridi ea memorabilis inest mobilitas,
qua se lucis et distantiae rationi ita ac-
commodat, vt ad propiora obiecta aut for-
tiori luci exposita expandatur et pupillam
arctet, ad remotiora vero aut debiliori
luce affecta ipsa retrahatur et pupilla di-
lateturs).
Hunc motum diuersimode explicare
sategerunt physiologi; aliis eundem ex
vario sanguinis in vasa eius impulsu decla-
rantibus, aliis putatitios iridis musculos
[Seite 217] gentibus, quibus eum committerent etc.
Neutrum vero locum habere posse, sed
longe probabilius et magis naturae phae-
nomenis accommodate causam iridis motus
proximam ex vita eius propria (§. 42.)
repetendam esse, singulari scripto alias
ostendi; remotiorem, vt supra iam innui-
mus (§. 56.), vero non nisi ex ipsius sen-
sorii reactione deriuare licebit.
Pigmenti autem fusci, cuius toties iam
meminimus (§. 258. 261. 263.), functio,
vt nempe superfluam lucem absorbeat, et
magna hinc eius ad bene videndum digni-
tas, praeter alia argumenta ex animalium
varii ordinis oculorum dissectione hau-
rienda, maxime leucaethiopum morbosa
constitutione demonstratur, quibus ex de-
fectu, huius pigmenti molesta visus tene-
ritudo et lucis impatientia nasciturt).
Porro vero requiritur, vt focus re-
fractorum radiorum rite se ad retinam ha-
beat, ita vt punctum visionis neque nimis
elongatum pone eam, neque nimis breue
vitreo corpori incidat.
Posterius vitium myopibus est conue-
xiore cornea et lente magis gibba praeditis.
Priore vero presbytae laborant, vtpote
quibus contraria earum oculi partium con-
formatio contingit.
Cum vero perfecte sanus oculus et
remotiores et propiores obiectas sibi res
aeque distincte cernere possit, eundem pe-
culiaribus eo fine instructum esse faculta-
tibus oportet, quibus se pro varia ea ob-
iectorum distantia accommodare possitu);
et hasce quidem mutationes oculi internas
maximam sane partem perfici pressione
[Seite 219] musculorum bulbi rectorum, praeter alia
argumenta luculentissime doceor singulari
plane fabrica et obsequiosa flexilitate scle-
roticae in phocae Grönlandicae oculo, cui
animanti amphibio cum alternis per adeo
diuersae densitatis media videndum sit,
natura ea fabricatione ad amussim pro-
spexitv).
Iisdem etiam musculis vigilis hominis
oculi, perpetuo fere etsi insensili motu
agitantur et in directum obiectae rei ad-
versum axem componuntur.
Quamquam enim vniuersa retina sensu
praedita sit, non tamen vndiquaque acci-
piendis rerum imaginibus aeque apta.
Primo enim ad verum bulbi axem, vbi
nempe neruus ingreditur opticus, huma-
numw) oculum coecutire, notissimo Ma-
riotti experimento vulgo constat.
Reliquae autem retinae principalis focus
et qui princeps distinctae visionis instru-
mentum censeri debet, in imaginarium
incidit bulbi axem, qui centro corneae et
totius bulbi respondet; quod tamen, vt
nuper in Boerhaavium animaduertit
cl. Kaestner, non ita intelligendum est,
ac si immoto oculo vnicum saltem obiecti
punctum distincte et viuide videre liceret,
et ad quoduis aliud distinguendum oculi
axem mutare necesse esset, quum potius
integri obiecti vnica et integra simul sen-
satio oriaturx).
Habitus autem oculi axem momen-
tanea facilitate versus obiectum dirigendi,
vsu demum et exercitatione acquiritur.
Demonstrat hoc tum eorum exemplum
quibus postquam coeci nati fuerant adulta
[Seite 221] demum aetate visus restitutus esty), tum
et infantium tenellorum, vtpote qui vix
ante tertium aetatis mensem ad eam fa-
cilitatem pertingunt.
Eidemque habitus et consuetudinis vi
tribuendum videtur, quod binis oculis
obiecta tamen vnica tantum cernamusz);
nam et neonati itidem diplopes videntur,
et post varios oculorum morbos itidem
aliquamdiu superstes visa est diplopia, vsu
demum et exercitatione superabilis.
Caeterum vtriusque oculi iuncta acies
eam singuli oculi ex Jurini asserto non
nisi decima tertia parte superat.
Quid quod, pridem obseruante summo
pictore Leon. da Vinci ad distantiam
[Seite 222] obiectorum iudicandam vnico tantum vti
oculo praestata).
In vniuersum autem oculi aciem eo
redire, vt visionis angulus ad minimum
34 minutis secundis maior esse debeat,
elegantissimis experimentis demonstrauit
vir acutissimus, quondam noster, Tob.
Mayer: simulque summam humani oculi
perfectionem et exinde comprobauit, quod
iste terminus visionis quauis sub luce,
situe solis meridianae, situe debilis lu-
cernae, sibi perinde fere similis maneat,
ita vt vel tantopere imminuto lumine
vix tamen quicquid de claritate visus de-
cedatb).
Ad infinitam exinde minutiem imagi-
num rerum obiectarum concludere licet,
[Seite 223] quae in retinam proiiciunturc), et quae
nihilominus tanta vi eidem quasi impri-
muntur, vt certis sub circumstantiis ve-
stigia earum supersint adhuc, etiamsi ob-
iectum ipsum non amplius oculo obuer-
seturd).
Duplici defungi neruos officio vidimus
(§. 220). Altero sentiendi; mouendi al-
tero. Prioris rationem hactenus prosecuti
sumus. Iam vt paucis de postremo aga-
mus restat.
Et quidem in vniuersum partium hu-
mani corporis motus ita ad duas classes
reuocare solent, vt alii voluntatis arbitrio
regantur, alii non item.
Huius exempla vulgo citantur rhythmus
cordis, tum intestinorum aliorumque quo-
rundam viscerum motus peristalticus etc.
Istius vero ordinis censentur longe ple-
rorumque reliquorum musculorum motus.
Denique autem ambigitur adhuc de
nonnullorum indole, vt respirationis, ster-
nutationis, tensionis membranae tympani,
actionis musculorum cremasterum, etc. quos
alii ad arbitrarios, alii ad inuoluntarios,
alii ad mixtos referunt.
At enimuero curatius ea diuisione pen-
sitata facile intelligitur grauibus eam premi
difficultatibus, ita vt sane limites inter
eiusmodi classes definire vix sit possibile.
Paucae enim ab vna parte excitari pot-
erunt corporis nostri functiones, in quas
voluntatis imperium plane nullum esse
dicere liceat, maxime si et imaginationis
et animi pathematum cum voluntate con-
nubium spectes.
Ab altera autem, exempla sunt functio-
num muscularium, quae etsi natura sua
plane arbitrariae sint, vi tamen consue-
[Seite 226] tudinis, (cuius in vniuersum summum est
circa motus animales momentum et digni-
tas,) quasi inuoluntariae redduntur.
Posterioris generis sunt primo loco
eiusmodi musculares motus, qui etsi alias
voluntate regantur, certis tamen sub cir-
cumstantiis inscio, imo vero et inuito sub-
inde animo agunt.
Ita v.c. inuita contingit: nobis nictita-
tio velocius appropinquante versus oculum
digito amici, etiamsi non tangat; – aut
flexio digiti annularis, quae nempe in
plerisque hominibus digiti minimi flexio-
nem sequi solet etc.
Inscio vero animo artus quandoque
mouemus quamuis altissimo sepulti somno.
Ab altera vero parte exempla etiam
sunt musculorum, qui etsi longe plerum-
que voluntati rite obediant, quibusdam
tamen in casibus eam sequi recusent: quo
v.c. referre licet difficultatem, manu et
[Seite 227] pede eiusdem lateris contraria directione
circulum describendi, aliosque id generis
motus, qui etsi voluntarii et quidem ex
facillimis sint, si singuli exerceantur, dif-
ficillime tamen peraguntur quoties certis
quibusdam aliis motibus iunguntura).
Quod vero eos motus attinet, quos
nullatenus voluntatis imperio obnoxios
esse censent, vix praeter vteri ad partum
spasmosb), alium noui omni exceptione
maiorem.
De cordis enim pulsu celebris extat
historia Angli tribuni militum, quem cor-
dis et arteriarum motum pro arbitrio sup-
primere potuisse, grauissimorum medicorum
[Seite 228] Baynardi et Cheynei autoptarum ha-
bemus testimoniumc).
Retardari autem posse aut vicissim ac-
celerari, respirationis varia modificatione,
rhythmum cordis et aortici systematis,
extra dubitationis aleam positum videturd).
Et ventriculi motum voluntarium esse
posse, vt ruminatio in vniuersum docere
videtur, ita luculentissime in viro com-
peri ruminante, cui ea affectio plane ar-
bitraria erat.
Iridis motus etsi in longe plerisque
hominibus inuoluntarius sit, accepi tamen
ab idoneis testibus exemplum viri, qui
eidem, adhibito quodam singulari nixu,
imperare et pupillam etiam in tenebricosa
luce arctare poterat.
Et ita multifaria sunt motuum genera
quae etsi plerumque absque animae im-
[Seite 229] perio peragantur; quibusdam tamen homi-
nibus voluntaria sunt, praesertim si atten-
tioe) et phantasiae sufflaminatio accesserit.
Ita noui homines, qui quouis momento
sibi spasmodicam cutis horripilationem ex-
citare possunt, simulac ingratarum quarun-
dam sensationum ideam sibi resuscitant.
Fuere qui pro lubitu miranda facili-
tate topicos in singularibus corporis par-
tibus, manibus etc. sudores sibi excitare
potueref) & s.p.
Explicare haec forte liceret ex reactione
sensorii, (§. 56.) quae aeque bene imagi-
nationis ope, tanquam stimulo mentali,
quam stimulo corporeo reuera in senso-
rium agente, excitari posse videtur. (§. 52.)
Sunt sane quamplurima oeconomiae ani-
[Seite 230] malis phaenomena eiusmodi explicationi
egregie respondentia; vt variae v.g. caus-
sae erectionem virilis virgae aut saliuae
excretionem excitantes etc.
De voluntariis motibus in vniuersum
id denique adhuc annotare liceat, esse
eos ex characteribus primis et principibus,
qui animale regnum a vegetabili distin-
guunt: siquidem nulla hucusque innotuit
planta quae motus voluntarii ope victum
sibi quaerat, nullum autem e contrario
animalium, quod non aut facultate loco-
motiua gaudeat, aut saltem membrorum
singulorum motu arbitrario alimenta sibi
comparet.
Proxima autem longe plerorumque cor-
poris nostri motuum organa, musculi sunt,
qui inter omnes eiusdem partes similares
maximam molem constituunt.
Azotico quod vocant elemento prae
aliis corporis animalis partibus similaribus
diuites videntur, cuius fecessu a binis aliis
elementis quibus in homine sano et viuo
nuptum est, hydrogenio inquam et carbona-
ceo, haec ipsa tam in morbosa affectionea),
[Seite 232] quam in cadaueribusb) passim in substan-
tiam sebo aut spermati ceti similem abiisse
visa sunt.
Praeterea autem duplici maxime cha-
ractere a reliquis partibus similaribus di-
stinguuntur musculi; altero a fabrica eorum
desumto; altero quem singulare vis eorum
vitalis genus praebet.
Fabrica vero ea carnea est ex fibris
motricibus vt vocant, sui generis, palli-
dissime subrubellis, ita compacta, vt quis-
que musculus ex fibrosis primo lacertis,
lacerti porro e fibrarum fasciculis, hi autem
iterata huiusmodi progressiua diuisione de-
nique ex minutissimis istis fibris et fibrillis
carneis constent.
Cingitur autem musculus celluloso in-
volucroc) quod ipsum in substantiam eius
penetrans totique quasi intertextum, la-
certis primo, tum fasciculis, denique ipsis
etiam fibris et fibrillis sepimento sit.
Tum vero et vniuersa musculorum
compages infinitis plane vasis sanguiferis
et filis nerueis perreptatur; e quibus haec
in inuisibilem pulpam deliquescere et cum
fibris musculosis intime commisceri viden-
tur; ista vero vel tenerrimis hisce fibris
ita intertexta sunt, vt totis istis carnibus
exinde nascatur sanguinea rubedo, qua
vero elota, natiuus ipsis restituitur quem
diximus (§. 294.) pallor.
Plerisque denique musculis et hoc ac-
cedit, quod in tendinesd) abeant, partes
[Seite 234] itidem quidem fibrosase), attamen adeo
diuersissimae indolis respectu coloris, tex-
turae, elateris etc. vt facillimo negotio
vtriusque generis fibrarum discrepantia
patescat, et ea physiologorum opinio re-
futetur, qui tendineas fibras e musculari-
bus sensim subnasci putauerunt, eo prae-
sertim phaenomeno seducti, quo infantium
musculis, si cum adultorum comparaueris,
proportione plus inesse carneae partis quam
tendinosae constat.
Alter quem citauimus (§. 293.) musculi
character exclusiuus, irritabilitas est Hal-
lerianaf), cuius notionem et a con-
[Seite 235] tractilitate differentiam supra quidem iam
exhibuimus (§. 41.), vlteriorem autem eius
indaginem heic loci prosequamur.
Est autem haec irritabilitas, s. vis
muscularis, s. insita s. propria, omnibus
partibus musculosis communis quidem, sed
non omnibus eodem gradu, vtpote quo
alias partes alias longe antecellere obser-
vatum estg).
Et quidem principem tenere locum vi-
dentur musculi caui qui functionibus vita-
libus et naturalibus inseruiunt, maxime
cor (§. 124.), cuius praesertim interior su-
perficies viuacissima et maxime diuturna
gaudet irritabilitate.
Proxime cor excipere videtur ea prae-
rogatiua tubus intestinalis, inprimis te-
nuium: quae et in calidi sanguinis ani-
mantibus quandoque adhuc irritata con-
trahuntur, silente iam corde ipso.
Inter reliquos musculos insignis iterum
est irritabilitas eorum qui respirationem
spectant, vt diaphragma, intercostales, tri-
angularis sterni.
Minor, ast aliqua tamen inest arteriis
(§. 128.)
item truncis venarum thorace conten-
tis. (§. 95.)
Adhuc minor, si genuina est irritabili-
tas, reliquis venis sanguiferis. (§. 132.)
Aliis quibusdam partibus magnus ipse
in ea doctrina arbiter, Hallerus, irrita-
bilitatem male tribuisse mihi videtur, quas
quidem contractilitate (§. 40. 58 sq.) praeditas
esse experimentis comperi, irritabilitatem
vero nunquam in iisdem obseruare potui.
Pertinent huc venae lacteae, glandu-
lae, vesica fellea, vterus, tunica dartos et
virga virilis.
Sed non maiori iure ab aliis tributam
video irritabilitatem iridi, extimae pul-
monum faciei etc. quibus tamen omnibus
partibus si quid recte video non magis ea
vis conuenit quam telae cellulosae et
partibus ex ea stipatis, integumentis com-
munibus, meningibus, pleurae, perito-
naeo, periosteo, membranae medullari,
tendinibus, aponeurosibus etc.; aut visce-
ribus parenchymate proprio (§. 20.) con-
stantibus, hepati, spleni, renibus, se-
[Seite 238] cundinis, cerebro cum reliquo systemate
neruoso etc. quae partes ad vnam omnes
vt musculari fibra, ita irritabilitate eidem
vnice propria omnino carent.
Vti autem irritabilitatem muscularem
cum contractilitate cellulosae subinde con-
fusam vidimus, ita ab altera parte nuperis
maxime temporibus eandem ad nerueam vim
referre placuit viris nonnullis cl.h).
Quanquam vero neutiquam infitian-
dum sit neruorum in muscularem motum
imperium, vel phaenomenis experimento-
rum a cl. Galvani aliisque nuper institu-
[Seite 239] torum, (§. 225.) manifestissimum; neque vel
minimam muscularis carnis fibrillam exhi-
bere liceat, quae neruosa pulpa plane orba
dici possit, neutiquam tamen haec obstare
videntur, quin irritabilitatem pro vi sui
generis, aeque a neruea quam a contracti-
litate luculentissime differente, habea-
mus. Deest enim ab vna parte ea vis
omnibus aliis partibus non-musculosis,
etiamsi ceterum neruorum ditissimae sunt,
vt corio, tot neruosis visceribus etc.; ab
altera vero non nisi musculosam carnem
genuina irritabilitatis phaenomena exhi-
bere videmus; ita vt vel his praeter plu-
rima alia argumenta iunctim ponderatis,
rationi magis consonum videatur, singu-
laria ea phaenomena singulari fibrae muscu-
laris texturae tribuere, quam neruis ean-
dem imputare, qui tot aliis corporis par-
tibus cum musculis communes sunt, atta-
men ne tenuissimum quidem vllae irrita-
bilitatis vestigium in ipsis excitant. Taceo
tot alia magni ponderis argumenta exinde
v.c. petita, quod nulla obseruetur relatio
[Seite 240] gradum inter irritabilitatis partis cuiusdam
et neruorum copiam ad eandem acceden-
tium; quod porro pro subiectiua varietate,
sexuali praesertim, aut gentilitia, aut de-
nique morbosa, altera harum virium vita-
lium saepe viuidissima extet, altera contra
in iisdem hominibus hebetiore et quasi
torpescente & s.p.
Ipsae autem neruorum summae partes
quibus vtique in musculos agere notissi-
mum est, eo potius redire videntur, vt
tanquam remotiores s. excitantes motus mu-
scularis caussae considerari possint, minime
vero cum proxima s. efficiente confundi de-
beant, quae sola ac vnica insita musculo-
sae carni irritabilitas erit.
Agunt v.c. animi pathemata in sen-
sorium, reagit hoc in neruos cordis ita vt
irritabilitatem eius excitent, quae palpita-
tionem aliasue motus eius anomalias efficit.
Agit voluntas in sensorium, reagit hoc
in neruos brachii, hique tunc eodem modo
[Seite 241] tanquam remotiores caussae motum muscu-
larem excitant, qui vero proxime ab ipsa
irritabilitate efficitur & s.p.
Et huicce quidem vtriusque generis
causarum ad motum muscularem concur-
rentium distinctioni ad amussim respondent
experimenta, quae tam de paralysi partium
quae sectis aut ligatis neruis ad eas per-
tinentibus superueniti), quam de irrita-
bilitate nihilominus tunc diutissime subinde
superstite, toties capta sunt.
Visi enim sunt v.c. aegroti quibus al-
terum brachium paralysi immobile erat,
sensu interim in eodem superstite, alterum
contra sensu orbum, motus attamen adhuc
capaxk). Alii de graui paralyticorum
artuum dolore conquestil) & s.p.
Quaenam vero sanguinis quo musculi
plenissimi sunt (§. 296.) ad actionem eorum
genuina sit efficacia, nondum quidem adhuc
liquido patere videtur.
Stenonianum sane experimentumm)
ita plerumque cedere solet, vt ligaturam
aortae abdominalis itidem insequatur pa-
ralysis crurum posteriorumn).
Omnibus tamen rite collatis in ea quam
supra iam (§. 125.) tetigi opinione confir-
mor, actionem musculorum qui voluntarii
vulgo vocantur minus quam cordis motum
a sanguinis in fibras eorum motrices in-
fluxu pendere; magis vero e contrario a
neruorum irritabilitatem eorum excitan-
tium imperio.
Praeter insitas hasce quas adhuc in-
dagauimus vires musculorum communes,
[Seite 243] singulis iam accedunt propriae et aduen-
titiae, ex varia eorum figura, situ etc.
oriundae, mechanismo cui destinatae sunt
ad amussim respondentes.
Et in vniuersum quidem eo ex capite
musculi diuidi solent in cauos et solidos;
quorum isti vt vidimus voluntatis imperio
non proxime subiecti ad vitales et natu-
rales magis functiones pertinent, ideoque
non amplius huius loci sunt, vbi de vo-
luntariis vt vocantur, qui nempe ad ani-
malium functionum ordinem spectant, lo-
quimur.
Verum et hos ipsos ingens intercedit
differentia. Vt enim de varia eorum
magnitudine taceam, diuersissima ipsis est
lacertorum et fasciculorum dispositio ac
fibrarum directio, partisque praesertim car-
neae ad tendineam habitus et relatio, de-
nique et decursus ac insertionis ratio etc.
Longe plurimis tamen fusiformis plus
minus oblonga est forma, ita vt ventrico-
sae eorum carnes vtrinque in tendineos
abeant funes, inertes quidem et omnis
irritabilitatis expertes, qui ossibus plerum-
que infixi vectium more ea mouent.
Vti enim paucissimi sunt musculi ten-
dinibus destituti, qualis est latissimus colli;
ita et tantum non omnes ossibus affigun-
tur, excepto nempe iterum quem modo
citauimus, it. cremastere vt vulgo se habet,
azygo uvulae, plerisque qui oculi bulbum
mouent etc.
Istis autem viribus tam communibus
(§. 298 sq.) quam propriis (§. 306 sq.) in-
structi musculi actionibus suis peragendis
apti fiunt, quae itidem in communes et
proprias diuidi possunt.
Communis, quae nempe proxime ex
irritabilitate fluit, omnibus est, vt carnes
[Seite 245] eorum breuiores fiant, rigidiores, plerum-
que etiam inaequabiles ac quasi angulo-
sae, et quod celebri experimento Glisso-
nianoo) constare videtur, vt simul de-
tumescant paulo.
Mensuram vero istius imminutionis
cum Jo. et Dan. Bernoullio aliisque
iatromathematicis ad communem calculum
reuocare, vetat praeter alia ingens diffe-
rentia eo respectu primo musculos cauos
et solidos; tum vero etiam hosce posterio-
res ipsos intercedens; collatis v.c. rectis
(quales intercostales sunt) cum sphincteri-
bus & s.p.
Actiones musculorum propriae (§. 311.)
viribus eorum propriis respondent, et quod
per se exinde fluit, adeo infinitis modis
variant, vt ad nullas plane generaliores
leges referri possint.
Quae enim vulgo statuitur regula,
quemuis musculum attrahere dum agat
obsequiosiorem partem cui infigitur versus
alterum magis fixum, ea ipsa ex sapiente
Winslovii monitop) quam maxime
relatiua et diuersis limitationibus obnoxia
est; ita vt v.c. ex duabus istis partibus
modo haec modo illa mobilior reddi possit,
quando altera interim coniuncta plurium
aliorum musculorum actione figitur et sta-
bilis redditur.
Sed et contraria ratione flexorum actio
etsi plerumque antagonistis suis extenso-
ribus ita praeualere videntur vt corpore
perfecte quieto brachia, digiti etc. paulo
flexi sint, non tamen vnice ex vi quam
ad eam flexionem subeundam impendere
videntur, sed maxime ex voluntaria laxa-
tione extensorum, quibus ipsis succurrimus
quasi, aestumari debet.
Quibus omnibus denique accedit pecu-
liaris cuiusuis musculi mechanismus, singulis
[Seite 247] quibus proxime destinatus est motibus ad-
aequatus.
Iuuant eum praeter statutam cuiuis
figuram, non vnius generis alia adminicula,
vt bursae mucosae, maxime in quaternarum
extremitatum (vt vulgo vocantur) muscu-
lis obseruabiles; tum ligamenta annularia
quibus nonnulli cinguntur; adeps, qua
plurimi circumfusi sunt; ros lymphaticus
quo ad vnum omnes scatent; et quod
primo loco citari oportebat, sceleti ipsius
conformatio, maxime quod apophysium et
condylorum structuram attinet, tum quod
articulationum coniugationem; quid quod
et integra ossa, vt patellas et ipsis similia
sesamoïdeaq) vnice motui quorundam
musculorum facilitando destinauit natura.
Compensatur ita aut saltem minuitur
ea ineuitabilis virium iactura, quae ex
vniuersi corporis conformatione et statura
necessario fluit, vbi ob acutum multorum
musculorum insertionis angulum, aut huius
prope hypomochlium vicinitatem multum
eius vis decedit, quam si remotiore loco
aut obtusiore angulo eos funes insertos
fingimus, iidem exserere potuissentr).
Et sic quidem corpori nostro circ. 450
et quod (pro sexuali aut indiuiduali varie-
tate) excurrit, musculis instructo, duplex
nascitur summi momenti commodum, mo-
bilissimae cum membrorum tum vniuersi
corporis agilitatis, et mirandi eiusdem ro-
boris laborumque patientiae. Vtrumque
partim quidem ab ipsa musculorum per-
fectione pendet, ad quam non minus ac
ad ipsorum ossium perfectionem adolescente
demum aetate pertingimus, partim vero
[Seite 249] vsu quoque demum ac exercitatione ac-
quiritur, quae quantum in musculis tam
roborandis quam agillime mouendis va-
leant, funambulorum, saltatorum, cur-
sorum, athletarum, baiulorum et barba-
rorum aut quos prisca tulit aetas homi-
nums) exempla demonstrant.
Vtraque neruosi systematis actio, cuius
historiam hucusque absoluimus, sentiendi
sc. et mouendi, ita fatigatur diurno vsu
vt nocturna ipsi quiete opus sit ad refo-
cillandas vires, quas quidem gelidae mor-
tis imago, somnusa), restituit.
Est autem somnus functio perfecte pe-
riodica, qua commercium animi cum cor-
pore suspensum quasi silet, et cuius phae-
nomena iam sigillatim recensenda, si quae
alia, fluido cuidam nerueo non inepte re-
spondere videntur.
Sunt autem praeter alia praecursores
et nuntii somni magis magisque sensim
ingrauescens sensuum externorum hebe-
tudo, et musculorum plerorumque volun-
tatis arbitrio subiectorum, maxime lon-
gorum, relaxatio; sanguinis item venosi
versus cor congestio, et incommodi inde
nati oscitationis ope leuamen; denique
etiam in ipso quasi vltimo vigiliarum et
somni limine, et vnius in alterum transitu
singularis cuiusdam delirii breuis speciesb).
Ipsa tunc somni phaenomena eo red-
eunt, vt animales functiones in totum si-
leant, reliquae autem ad vnam fere omnes
segnius paulo et quasi torpidae procedant:
nam et pulsus somno sepultis lentior, et
calor animalis ceteris paribus aliquanto
imminutus, vt et perspiratio parcior, di-
gestio iniquior, excretiones (si a masculi
[Seite 252] seminis, rariore tamen illa ipsa, discesseris,)
tantum non omnes suppressae etc.
Caussae quae somnum inducunt remo-
tiores, in promptu sunt. Vt enim ipsa
narcotica taceam, maxime illuc faciunt
virium animalium dispendium ex fatiga-
tione praegressa, aut vigiliis etc.; vis con-
suetudinis, et quae ex eodem partim fonte
vires suas somniferas habent tenebrae,
silentium, quies etc.; tum et lenes et vni-
formes et continuae in quosdam sensus
agentes impressiones, vt murmur riuuli
aut aspectus segetis zephyro agitatae etc.;
porro pastus praegressusc), frigus in-
tensius corporis periphericumd), aliaque
[Seite 253] sanguinem ab encephalo deriuantia, pedi-
luuia, clysinata, ipsae denique grauiores
haemorrhagiae & s.p.
Et ipsae istae quas posteriore loco dixi-
mus remotiores caussae ad proximam ducere
poterunt, vtpote quam, omnibus collatis,
in imminuto aut impedito influxu sangui-
nis oxygenati (quem vulgo arteriosum
vocant) ad encephalum, vtpote qui ad
reactionem sensorii summe necessarius est,
verisimiliter ponendam putoe).
Imminuitur quidem, sanguinei fluenti
a cerebro deriuatione et versus remotio-
res partes congestione; impeditur autem
aliena materie cerebrum comprimente, situe
hoc serosa colluuies, siue pus, caluariae
ex fractura depressio etc.
Sequitur autem eam imminutionem
illudue impedimentum vaporis s. aquulae
ventriculorum cerebri defectus, eorumque
ipsorum collapsus, ex quo varia somni
phaenomena acute explicat vir egregie
physiologice doctus, alias iam a nobis lau-
datus, Dav. Hartleyf).
Respondet sane huic caussae, praeter tot
alia, singulare phaenomenon quod mihi
ipsi oculis vsurpare licuit in homine viuo,
cuius supra iam memini, cui, quoties et
quamdiu dormitabat, cerebrum simul de-
sidebat, interdiu vero vigilanti copiosiore
sanguine turgebat.
Respondet vero eidem etiam ab altera
parte peruigilium, quod nempe sanguinis
versus caput congestiones sequi solet.
Somni mensura quidem magnam par-
tem ab aetatis, corporis habitus, tempera-
menti etc. varietate pendet: in vniuersum
tamen omnia eo conspirant, longiorem
somnum aut imbecillitatis comitem esse,
(vt in infantibus praematuro partu editis,
et silicerniis videmus,) aut fatuitatis et
torporis vberrimum fontem.
Somno refecti expergiscimus, et is
quidem in vitam reditus similibus fere ac
ex ea in somnum transitus stipatur sym-
ptomatibus; oscitatione sc. (eam vero tum
plerumque pandiculatio comitatur,) sen-
suum etiam aliquali hebetudine & s.p.
Caussae vero euigilantes, iis quae som-
num inducunt respondere videntur:
proxima nempe erit sanguinis fluentum
copiosius ad encephalum rediens;
remotae, praeter consuetudinis vim,
cuius heic maxima potentia est, stimuli
[Seite 256] varii generis, sintue externi sensus sopitos
excitantes, sintue interni, iidemque aut
in corpus proxime agentes vt vesicae re-
pletio; aut mediante phantasia systema
neruosum afficientes, quod somniorum est.
Sunt autem somnia imaginationis quasi
lusus, quibus rerum perceptarum species
reuocat, seque iisdem exercere et agitare
videtur.
Disputatum est, num sano homini na-
tura conueniant nec ne. Fuerunt qui
nullum absque somniis existere somnum
credant, etiamsi non semper eorundem
recordemurg). Alii contra somnia non
nisi turbatam viscerum infimi ventris fun-
ctionem sequi putanth). Et sunt sane
adultorum sanissimorum exempla qui nun-
quam se somniasse asseruerinti).
Plerumque quidem confusa sunt et in-
ordinata id generis nocturna phantasmata;
est tamen quandoque vt et rationis mi-
randa testentur vestigiak).
In vniuersum autem magna corporeo-
rum stimulorum ad excitanda somnia vi-
detur esse potentia, seminis v.c. ad lubri-
cas species, nimiae repletionis ad anxia
visa etc. Imo exemplum accepimus rela-
tum hominis, cui dormienti somnos pro
lubitu suscitare poterant amici, quando
leniter eumdem alloquendo somnii mate-
riem suppeditabantl). Verum hoc ad
mixtum praeter naturam statum somni et
vigiliarum referendum videtur, quo et vere
morbosa noctambulonum affectio spectatm).
Sed et in vniuersum somnia pro eius-
modi status mixti specie habere placuit
Lockio aliisque.
Vt virium animalium dispendium somno,
ita naturalium et ipsorum corporis elemen-
torum successiua iactura victu reparatur.
Efficacissime autem ad eundem compa-
randum et assumendum compellunt voces
naturae diuersi quidem generis, sed eodem
tendentes, intolerandi nempe ab vna parte
cruciatus famis et sitis, ab altera dul-
cissimae sed non minus potentes appetitus
illecebrae.
Et famis quidem stimulum alii in mu-
tuo affrictu rugarum vacui ventriculi quae-
siuere, alii in copiosiore non solum affluxu
[Seite 259] humorum inquilinorum, saliuae maxime,
et gastrici liquoris, sed et acrimonia irri-
tante, quae iisdem tunc superuenire soleat
nisi ingestis eidem tempestiue caueatur.
Sitis vero magis in ipsarum faucium
et oesophagi molestissima siccitate, tum et
in singulari stimulo ab acrium, salinorum
praesertim, ingestione orto, quaerenda
videtur. Sequitur ideo excedentem ab-
sorbtionem humorum ex oris cauo, qualis
v.c. matri contingit lactanti quando iam
lactentem infantem vberi admouet; aut
qualis non raro post venaesectionem et
alui laxationem obseruatur. Verum et ex
stimulo mentali a grauiori animi pathe-
mate contingere solet.
Necessitas quidem vtrique huic stimulo
satisfaciendi pro varietate aetatis, habitu
corporis, et maxime vi consuetudinis plus
minus vrgens est, vt vix certi quid de
ea statui possit; in vniuersum tamen eo
[Seite 260] res redire videtur, vt homo adultus et
sanus, qui suae spontis est, [cui nempe
nec phanaticis deliramentis nec aliis prae-
ter naturam affectionibus istae voces na-
turae obtunduntur,a)] ne vnam quidem
diem absque notabili virium prostratione,
vix vero vltra octiduum sine vitae discri-
mine esu carere queat.
Potum vero, etsi eius desiderium vehe-
mentius vrgere videtur, minus tamen ad
vitam et sanitatem necessarium esse, docere
videntur tum numerosae calidorum ani-
malium species, mures, coturnices, psit-
taci etc. quibus nulla potandi necessitas
imposita est, tum vero et ipsorum homi-
num exempla, qui omnis generis potulen-
torum plane desueti, diutissime sani et
vegeti vixeruntb).
Quod vero victum attinet, quo istis
naturae vocibus internis facimus satis, dis-
putatum est, cuinam ex binis classibus
principibus, animalis sc. aut vegetabilis,
humani corporis fabrica magis respondeat,
et cui ergo homo proxime a natura desti-
natus videatur?
Herbiuorum natura sua hominem esse,
post aliorum argumenta ex figura den-
tiumc) aut longitudine intestinorum ho-
minisd) desumta, et quod tenuium tractus
habitu valdopere a crassis differat, et colon
ipsi bullosum sit etc., Rousseavius acute
sane exinde comprobare studuit, quod fe-
mina natura sua vnipara sit et binis pro-
visa mammise); quibus omnibus exempla
etiam addere liceret ruminationis humanae,
[Seite 262] vtpote quam affectionem nonnisi herbiuoris
competere notissimum est.
Carniuorum e contrario qui cum Hel-
vetiof) faciunt hominem, ad ventri-
culi eius conformationem, et breue ipsi
intestinum coecum, similiaque argumenta
prouocant.
At enim vero curatiore obseruatione
luculentissime docemur neutiquam homi-
nem ad alterutrum saltem, sed potius na-
tura sua ad vtrumque istorum alimento-
rum genus destinatum esse: cum et dentes
eius, maxime molaresg), tum et intesti-
[Seite 263] norum fabricae quae modo citauimus mo-
menta, medium quasi teneant inter eas-
dem ferarum et herbiuororum partes:
maxime vero etiam articuli ratio qua con-
dyli mandibulae humanae ossi temporum
iuncti sunt eandem eius praerogatiuam de-
monstrent.
Et si vera sunt, vt sunt verissima,
quae alias de hominis priuilegio monui-
mus, cui, latius quam cuiuis alii animanti,
vniuersus patet terrarum orbis, facile ex-
inde fluit, tum alterutro saltim victus
genere male ipsi consultum fuisse, cum tot
nunc commode habitet regiones etiamsi
vnius tantum alteriusue ordinis alimenta
ipsi praebeant.
Est vero homo omnium quae nouimus
animalium longe maxime omniuorum,
quod non solum ab vna parte ingenti da-
[Seite 264] pum varietate ex vtroque organico regno
parata luxuriari, verum ab altera etiam
vnico fere eodemque simplicissimo victu
sanus ac vegetus viuere possit.
Ita enim, vt paucissima saltem tangere
liceat exempla, innumeri homines hodie-
num vnice vegetabilibus vescuntur, solani
tuberibus, castaneis, dactylis etc. qui et
aboriginum generis humani victus fuit,
vtpote, quos primo fructibus et radicibus,
tum frumentis et leguminibus vitam su-
stentasse verisimillimum esth).
Mauri nomades fere solo gummi Se-
negalico viuunti).
Kamtschatkae totque aliorum littorum
accolae piscibus.
Pastores in Americae australis pro-
vincia Caracas ad Orinocum fl.k) et
[Seite 265] in ipsa Europa Morlachil) fere vnice
carne.
Imo vero barbarae nonnullae gentes
carnibus crudis, quod sane quondam de
Samojedism), Esquimotisn) et de austra-
lis Americae quibusdam nationibuso) ne-
gari non poterat.
Nec minoris momenti singularia circa
potulenta quarundam gentium occurrunt.
Plurium v.c. insularum, quae tropicos
interiacent, maxime in mari pacifico in-
colae aqua dulci omnimode carent, eius-
que loco lacte nucis cocos vtuntur.
Alii aquam marinam bibunt, et quae
sunt id generis alia innumera, hominem
omniuorum quam apertissime demonstrantia.
Masticationi solidioris victus inseruit ma-
xime inferior maxilla, aeque ac superior
triplicis generis dentibus munita.
Incisoribus nempe, qui plerisquea)
hominibus scalpriformes sunt, vt demor-
[Seite 267] dendo frusto inseruiant, et in inferiore
maxilla erecti (non vt in reliquis animan-
tibus mammalibus dentatis plus minusue
versus horizontem inclinati,) quod qui-
dem ad principes humani corporis characte-
res distinctiuos refero.
Caninis robustis conicis, quibus du-
riora diffringimus, et qui in homine ne-
que exserti neque a vicinis distantes, sed
aequali serie iisdem approximari sunt.
Molaribus denique variae magnitudinis
ad conterendum aptis, et in homine api-
cibus singulariter obtuse gibbis, ab illis
aliorum mammalium euidentissime diffe-
rentibus, instructis.
Iungitur autem mandibula reliquo ca-
piti articulo memorabili, qui medium inter
arthrodiam et ginglymum tenet; et me-
niscis praeterea duobus cartilagineis in-
structus cum sufficiente robore ac firmi-
tate summam quaquauersum obsequiosam
mobilitatem conciliat.
Deorsum itaque eam maxillam agit,
dum os aperimus, maxime quidem biuen-
ter, quem tamen nonnihil iuuare viden-
tur geniohyoidei et mylohyoidei.
Reducunt eandem dum morsub) ali-
quid abscindimus, et ingenti quidem vi
constringuntur dum dura frangimus, mas-
seteres praesertim et temporales.
In latera mouent eandem cum man-
dimus pterygoidei interni et externi.
Retinentur et diriguntur et subiguntur
dentibus mandenda, buccinatore et flexil-
lima ac mutabilis formae lingua (§. 235).
Simul autem dum manducamus emul-
getur quasi saliua, quae latex est spumo-
sus, plurima constans aqua albuminosae
materiei portioni nupta, parca scatens terra
calcarea phosphorata (quae tartaro den-
tium et saliualibus calculis ortum prae-
bet,) perpetua linguae assuetudine insipi-
dus etsi salis microcosmici et acidi saccha-
rini paululum continet; antisepticusc),
et egregie resoluens.
Fontes eius triplicis ordinis glandulae
sunt conglomeratae, quibus latera et in-
teriora mandibulae obsidentur.
Maximae earum, parotidesd), saliuam
suam Stenonianie) ductus ope pone
dentem molarem medium superiorem ex-
cernunt.
Quam submaxillaresf) suppeditant, ea
per Whartonianosg) ductus effluit.
Minimarum denique, sublingualiumh),
per numerosos ductus Rivinianosi).
Augetur saliuae excretio, cuius ex
Nuckii arbitraria quidem sententiak) ad
integram vsque libram intra duodecim
horas secerni vulgo putant, tum stimulo,
tum mechanica pressione et quasi emulsione.
Hac scil. (cui parotidum praesertim
situs ad mandibulae articulum fauet,) vbi
duriora manducamus, quae affluente isto
latice egregie molliuntur.
Illo vero aut reuera praesente, dum
nempe acriora ingerimus, quae ipso isto
auffluxu vtiliter diluuntur; aut etiam phan-
tasiae ope excitato (§. 288.): quo et sa-
[Seite 271] liuae affluxus pertinet, qui auidiorem cibi
appetentiam sequitur.
Miscetur autem praeterea saliuae, tum
mucus ex labialibus et genalibus glandulis
oriundusl), et qui linguam obducit, tum
roscida aquula quam molles oris partes
transsudant.
Et hacce quidem saliuali inquilinorum
humorum mixtura quae ingesto frusto ma-
sticationis ope affunditur, id ipsum non
solum magis magisque in pultaceum et
commode deglutiendum vertitur bolum,
sed et simul iam ad vlteriorem digestio-
nem et assimilationem praeparatur.
Ipse vero deglutitionis mechanismusm)
etsi maxime compositus videatur et reuera
longe plurimarum diuersi generis partium
[Seite 272] coniunctis viribus peragatur, in vniuersum
tamen eo redit, vt primo lingua versus
propriam radicem retracta ideoque intu-
mescens et quasi rigescens, dorso suo ex-
cauato bolum excipiat, vnde in faucium
isthmum deuolutus ab ampliato et ipsi
quodammodo occurrente pharyngis in-
fundibulo non sine singulari et violen-
tiore nixu accipiatur, et dehinc ter-
norum pharyngis constrictorumn) ope in
oesophagum depellatur; quae vero omnia
citissime se excipiunt et breuissimis ab-
soluuntur.
Pandendae autem huicce viae, secu-
raeque eidem reddendae, variis natura
prospexit adminiculis.
Et linguae quidem in eo negotio magni
momenti motum moderatur os hyoideum.
Ne autem quidquam ingestorum ab-
errans quasi siue choanas siue Eustachii
[Seite 273] tubas ingrediatur, palato mollio) cautum
est, quod aeque ac dependens ab eius
arcuato laqueari uvula (cuius genuinus
vsus nondum satis patere videtur), pe-
culiaribus musculis tenditur et istos reces-
sus clauditp).
Glottidem vero ipsa tuetur lingua,
cum larynx eodem momento quo deglutire
conamur, sursum et antrorsum tractus ab-
scondatur quasi sub retracta linguae ra-
dice, ipsique apprimatur, ita vt glottis in-
super arctata et epiglottide sua munita
ab heterogeneorum illapsu tutissime tecta
seruetur.
Iuuat denique etiam deglutitionem
muci magna vis, quo vniuersa ea via
lubricatur, quemque praeter linguales fon-
tes, alias dictos (§. 237.), maxime tonsil-
[Seite 274] larum numerosi sinusq), tum et ipsius
pharyngis innumerae cryptae muciparae
praebent.
Ipse vero oesophagus, quem deglutienda
antequam in ventriculum pertingere pos-
sunt vltro transire debent, carnosus cana-
lis est, angustus quidem et valde robustus,
simul autem obsequiosus et dilatabilis et
maxime sensibilis, tunicisque constans, si
a longe diuersa eorum crassitie discesseris,
reliqui alimentaris tubi tunicis, haud dis-
similibusr).
Exteriore nempe musculosa, fibris con-
texta tam longitudinalibus quam trans-
versis falcatis.
Media neruea, vtrinque in laxiorem
abiens cellulosam, cuius ope tam prae-
cedenti quam subsequenti tunicae nectitur.
[Seite 275] Intima denique, muco glaberrimo lu-
bricata.
Est autem digestionis officina ventriculus
in vniuersum magis quam vllum aliud
viscus animantibus ad vnum fortassis omni-
bus communis, et si exinde dignitatem
interaneorum aestumare velles, omnium
facile princeps dicendus.
Humanus quidem ventriculusa) in-
signis amplitudinis vtrem refert, in adulto
plerumque trium et quod excurrit aquae
librarum capax, duplicique ostio instructus:
superno altero, quod cardiam nomina-
verunt, quo nempe oesophagus plicata et
[Seite 277] obliquius recedente apertura in ipsum sto-
machum dilatatur, eiusdemque fundum,
sinistrorsum locatum, spectat:
altero inferiore, in quod dextra eaque
angustior ventriculi pars abit, quodque
pylorum vocant, et quod in vicini duo-
deni cauum paululum descendit.
Situs autem ventriculo non idem est
vacuo ac repleto; cum ille flaccidus ita
dependeat in abdominale cauum, vt maior
eius curuatura deorsum spectet, pylorus
autem sursum directus plicatum cum duo-
deno angulum efficiatb):
hic vero cibis turgens maiore ista cur-
vatura antrorsum voluaturc), ita vt py-
lorus tunc rectiore via in duodenum ten-
dat, cardia vero e contrario in angulum
quasi complicata occludatur.
Tunicae ventriculum constituunt qua-
ternae principes, tribus aliis mere cellu-
losis quae istas interiacent, distinctae.
Extima istarum ventriculo cum reliquo
tubo intestinali tantum non omni commu-
nis est, et in omenta infra dicenda, con-
tinuatur.
Excipit hanc cellulosa tunica ipsi
iuncta muscularis valde memorabilis, cum
ab ea tum insignis ventriculi irritabilitas
(§. 300.), tum motus eius peristalticus infra
memorandus pendeat. Contexta autem
est stratis fibrarum musculariumd), quae
quidem vulgo in tres ordines diuidere
solent, vnum nempe longitudinalium et
binos circularium; (rectarum nempe et
obliquarum fibrarum;) quae tamen infi-
nitis adeo modis variare constat, vt vix
quidquam certi de earum directione et
distributione statuere liceat.
Sequitur tertia membrana princeps,
quam nerueam vocant, inepta sane appel-
latione, cum ex cellulosa constet stipata,
vtraque pagina in laxiorem abiente, qui-
bus exterius musculari, interius villosae
mox nominandae, nectitur. Firma autem
est et robusta, adeo vt totius ventriculi
basis dicta sit.
Intima denique, quam et abusiue vil-
losam vocant, mollissima est, quasi spon-
giosa, porosa, et in numerosas complicata
rugase), ita vt area eius longe amplior
sit quam ea ceterarum quas diximus tu-
nicarum; passim cellulas exhibet minu-
tissimasf), iis longe maioribus, quibus
reticulum ruminantium elegantissime di-
stinctum estg), aliquomodo comparandas.
Muco intima eius superficies obducitur,
ex cryptis vt videtur muciparis oriundo,
[Seite 280] quae sane ad pylorum satis luculenter di-
stinguere licet.
Insigni instruitur ventriculus neruo-
rum apparatuh), vnde tam summam eius
sensilitatem repetere licet, (qua tam facil-
lime ab omnis fere generis stimulis affi-
citur, sintue externi, frigoris etc., sintue
interni aut ab ingestis, aut ab ipsis hu-
moribus inquilinis profecti, sintue denique
mentales:) quam ingentem illum et plane
mirabilem consensum, quem cum longe
plerisque reliqui corporis functionibus alit;
quo praesertim et animi commotionum ad
vnam omnium in ventriculum imperium,
et huius e contrario organi eiusque inte-
gritatis in animi ferenitatem potentissimus
influxus pertineti).
Sed non minus memorabilis vasorum
quoque ventriculi sanguiferorum et copia
et functio est, vtpote cuius arteriolae
infinitis ramusculorum feriebus cellulosas
eius membranas earumque glandulas per-
reptantes, succum secernunt gastricum, qui ex
intima ventriculi superficie perpetuis quasi
riuulis destillare videtur.
In vniuersum quidem is succus quoad
partes suas constitutiuas saliuae haud dissi-
milis apparet, aeque antisepticus, validis-
simum menstruumk), ipsum lactis coagu-
lum sensim iterum resoluensl).
Et ipsi quidem huicce succo principes
in digestionis negotio partes tribuendae vi-
dentur, qui victum, si nempe bene mansus
[Seite 282] et saliuali menstruo rite subactus fuerit,
vltro resoluit et in pultaceum chymum
vertitm).
Adiuuant autem eam maximi momenti
functionem non vnius generis vires ac-
cessoriae et quasi subsidiariae, inter quas
motus peristalticus eminet, quo cibalis ea
puls perpetua vndulatoria agitatione con-
quassatur et subigiturn); efficacissima vti-
que commotio etsi neque tam ingens eius
vis sit, qualem quondam iatromathematici
fecerunt, neque omnis digestio vnice ab
ea pendeat, qui aliorum error fuit.
Ad reliquas autem eiusmodi facultates
adiutrices pertinet tum alter motus a preli
abdominalis rhythmo ventriculo accedens;
[Seite 283] tum calidissima huius visceris sedes, quod
ab insigni vicinorum vasorum et viscerum
sanguinis copia fouetur, quem ipsum fo-
tum tanti olim aestimarunt, vt coctionis
voce pro digestione vterentur.
Temporis periodum constituere, quo
ingesta iunctis hisce quae hactenus enar-
rauimus viribus in chylum mutentur vix
possibile videbitur cogitanti, quam multi-
faria ratione id pendeat cum a qualitate
et quantitate ingestorum, tum a vario
virium digerentium virtutis gradu, sed et
a curatiore aut negligentiore masticatione
qua ingesta ad digestionem praeparantur etc.
In sano enim homine vegetus ventri-
culus digestibiles ingestorum partes non
prius dimittit quam in pultem versae sint.
Vnde per se liquet pro victus varietate
varium quoque ad eius digestionem tem-
pus requirio), quod tamen si quid in
[Seite 284] vniuersum de eo constituere licet eo redire
videtur, vt intra tertiam ad sextam vsque
post pastum horam ventriculus plerumque
contentam pultem sensim sensimque per
pylorum emiserit.
Est autem pylorusp) annularis limbus,
non vt aliae ventriculi interni rugae vnice
a villosa eius tunica formatus, sed et a
subiacentis nerueae fasciculis, quin imo
et a muscularis membranae singularibus
quibusdam fibris: quae omnia fere conoi-
deum ventriculi exitum constituunt, qui
fere vt vteri ostium in vaginam ita in
duodenum porrigitur, et ab eodem quasi
comprehenditur.
Chymo, postquam pyloro expulsus est,
nouae et graues in duodenoa) (breui sed
valde memorabili intestinalis tubi tractu)
vicissitudines subeundae sunt, antequam
alibilis chylus ex eo separari possit; quo
quidem fine denuo varii ordinis humores
inquilini ipsi affundi debent, inter quos
maxime eminent bilis et succus pancreaticus.
De vtroque seorsim; et quidem de
pancreatico latice primo agamus loco, quod
reliquis binis humoribus resoluentibus,
quos hactenus absoluimus, saliuae nempe
[Seite 286] et gastrico humori tam quod ad indolem
quam functionem valdopere affinis videatur.
Quanquam enim non nisi difficulter
purus et sincerus sani animantis pancrea-
ticus humor haberi possit, omnia tamen
quae de eius natura curatius indagata
comperimus, eo conspirant, esse eum in
vniuersum saliuae quam simillimum. Et
vix hodienum adhuc operae pretium foret
memorare erroneas hypotheses physiologi-
cas Franc. Sylyiib), eiusque asseclarum
Regn. de Graefc), Flor. Schuyld)
aliorumque, de putatitio huius humoris
acore, pridem ab egregiis viris Pech-
linoe), Swammerdamiof) et Brun-
nerog) mascule refutatas, nisi monitorio
[Seite 287] documento essent, quam funesta et mor-
tifera euadere possit praxis medica, nisi
saniori physiologiae superstructa fuerit!
Verum et similis huic de qua agimus
lymphae ac saliuae fons est, pancreash)
nempe, quae omnium corporis humani
glandularum conglomeratarum post mam-
mas longe maxima est, et vniuersa sui
structura proxime cum saliualibus glan-
dulis conuenit; etiam in hoc, quod cana-
les eius excretorii tenuissimis radiculis orsi,
sensim confluentes, denique in communem
ductum Wirsüngianum abeant.
Penetrat autem hicce ductus duodeni
membranas, et succum quem ex ea glan-
dula hauserat perpetuo stillicidio in cauum
huius intestini plorat.
Denique et excretio huius succi iisdem
viribus promoueri videtur, quas et supra
[Seite 288] ad saliuae excretionem diximus; pressione
nempe et stimulo.
Istius nempe ope emulgetur maxime
quando ventriculus repletus ipsi pancreati
incumbit.
Irritamenta autem sunt lymphae pan-
creaticae effluxum excitantia tum ipse ad-
huc crudus quasi chymus ex pyloro recens
aduena, tum bilis eodem ac pancreaticus
succus ostio effluens.
Bilis secretioni destinatum est hepara),
viscus homini ponderosissimum, maximum,
[praesertim foetuib), quo propior origini
suae materno in vtero fuerit], cuius sum-
mam in animali oeconomia dignitatem
tam ex ingenti vasorum apparatu in id
congesto et mirabili eorum distributione,
quam ex eius vniuersitate ponderare licet,
qua animantibus rubro sanguine praeditis
omnibus, non minus ac cor ipzum com-
mune est.
Est autem hepati substantia sui gene-
ris, quae vel primo intuitu ab ea alio-
rum viscerum distinguitur, parenchymate
constans notissimi coloris et tenerae textu-
rae, quod neruis perreptatur numerosisc),
tum venis lymphaticis, [maxime in vtra-
que eius superficie conspiciendisd)],
ductibus porro biliferis, et denique quae
his ipsis ortum suum praebent vasis san-
guiferise) ingentis numeri et insignis par-
tim magnitudinis, sed diuersi ordinis, de
quibus seorsim nonnulla monenda sunt.
Et primo quidem loco nominanda venit
portarum vena, cuius singularem et ab
vniuerso reliquo systemate venoso abhor-
rentem habitum ac decursum supra iam
paucis tetigimus. (§. 97.) Ex longe plera-
rumque nempe venarum visceralium in-
fimi ventris confluxu truncus formatur,
qui cellulosa vagina, s. capsula vulgo sic
dicta Glissoniif) fultus, ad ipsum in
hepar ingressum denuo in ramos et de-
hinc quo altius hi in eius substantiam
penetrant in infinitas alias exilissimae de-
nique subtilitatis ramificationes diuiditur,
totum illud viscus vndiquaque perreptan-
tes. Quare vniuersum illud systema iam
pridem a Galeno cum arbore compara-
tum est, cuius radices in abdominale ca-
vum dispersae, rami vero hepati infixi
haereantg).
Alterum vasorum sanguiferorum genus
quo hepati prouisum est, arteria sc. hepatica
e coeliaca ortum ducit, capacitate quidem
et diuisionum seriebus portarum vena
longe inferius, vt tamen etiam vniuersum
hepar perreptet et in subtilissimos ramus-
culos distribuatur.
Vtriusque vero ordinis extremi fines
in genuinas abeunt venulas, quae sensim
confluentes denique in insignes venosos
truncos concurrunt, qui venae cauae infe-
riori inseruntur.
Ipsi autem hi extremi fines, quibus isti
venae portarum ac arteriae hepaticae ra-
musculi in venae cauae radiculas trans-
eunt, summae subtilitatis tenuissima vas-
cula constituunt in exilissimos glomerulos
conuolutah), qui Malpighio quondam
[Seite 293] imposuerunt, vt eos pro acinis glandulosis,
hexagonis, cauis, secretoriis habereti).
Ex iisdem vero vasorum sanguineorum
glomerulis oriuntur denique pori biliarii,
ductus nempe tenerrimi, qui felleum la-
ticem sanguini detrahunt, et in commu-
nem demum ductum hepaticum confluen-
tes eundem ex iecore excernunt.
Iam vero quaesitum est, ex quonam
Sanguine proxime secernatur bilis, num
ex arterioso, an vero ex eo quem porta-
rum vena aduehit?
Etsi autem priori sententiae fauere
videatur primo intuitu aliarum secretio-
num analogia, vtpote quas ad arterias
pertinere vulgo constat, curatiore tamen
indagatione facile docemur, longe principes
sane si non in vniuersum omnes biliosae
secretionis partes deberi portarum venae.
Quod enim argumentum ab analogia
petitum attinet, primo facile patet, ipsam
portarum venam cum arteriae quodad di-
stributionem similis sit, ipsi quoque quodad
secretoriam functionem aequiparari posse;
tum vero eidem quam tuemur sententiae
fauere etiam analogiam quae hepar inter
et pulmones intercedit, quippe apud quos
etiam vada magna pulmonalia functioni
istorum viscerum principi destinata sunt,
bronchialis e contrario arteria, eorundem
nutritioni, quo et ni grauiter hallucina-
mur, arteriae hepaticae vsus redire vide-
tur; etsi faciles largimur, posse eam for-
tassis etiam aliquid, sed certo minoris mo-
menti et aduentitii nec satis adhuc liquidi
ad secernendam bilem conferre.
Secretus autem biliosus latex hepaticus
lento sed continuo tramite per hepaticum
ductum destillat; et quidem maxima eius
pars perpetuo riuulo intestinum duode-
num per communem choledochum ductum
[Seite 295] intrat; simul vero obiter aliquantum huius
laticis sensim sensimque ex hepatico per
cysticum ductum in selleam vesicam recipi-
tur ibique aliquamdiu asseruatur, et iam
bilis cysticae nomine venitk).
Est vero vesica vellea oblongus sacculus
fere pyriformis, concauae iecoris faciei
adhaerens, tribusque constans membranis.
extima scil. quae non totam cystidem
cingit, et peritonaei propago est.
media, quam nerueam vocant, quae vt
in ventriculo et intestinali tubo et lotii
vesica ita et heic robur et tonum ipsi
conciliat.
intima deniquel), quam quodammodo
intimae ventriculi membranae (§. 359.)
comparare licet; itidem nempe infinitis
vasculis sanguiferis pertexta, itidem quo-
que rugis distinctam), quae subinde ele-
gantissime cancellata reticula exhibent.
Ceruix huic vesicae conicus est in du-
ctum cysticum abiens, serpentino ductu
anfractuosus, et interius valuulis nonnul-
lis falcatis praeditusn).
Retinet receptam bilem, donec ex de-
cliui directione, reclinato nempe et supino
corpore, sponte sua elabatur, aut ex cy-
stide pressione vicini intestini ieiuni ac
ilei, tum et coli transuersi quando scybala
illuc transeunto), emulgeatur.
Stimuli etiam duodeno inhaerentes, bi-
lis illuc deriuationem promouere poterunt.
Quid quod et insignis vesicae contracti-
litas, quam viuisectiones et phaenomena
pathologica docent, [etsi omni irritabilitate
destituta sit (§. 301.)] istam excretionem
iuuare posse, sane non improbabile vide-
tur; maxime vbi vis stimulans contentae
bilis accesserit.
Haec enim etsi in vniuersum quidem
hepatico isti latici (§. 377.) simillima sit,
ea tamen mora et stagnatione concentra-
tur quasi, tenacior et amarior redditur:
[Seite 298] quo et praesertim venae cystidis lympha-
ticaep) conferre videntur, aquosas bilis
contentae partes sensim absorbentes.
Iam ergo de ipso felle agamus, sum-
mae dignitatis humore animali, et de cuius
indole ac vsu a senis inde lustris plura
quam de vllo alio corporis nostri succo
innumeris fere scriptis disputata et con-
trouersa accepimus.
Et quidem quae de eo enarrabimus
ad cysticum proxime spectant, quod et
perfectior censendus, et paratu ad disqui-
sitionem facilior sit.
Exhibet autem bilis ex funere recenti
hominis adulti sani desumta laticem paulo
viscidum, coloris ex brunneo prasiniq),
[Seite 299] inodorum, et si cum brutorum felle com-
paraueris saporis parum amaricantis.
Partes eius constitutiuae etsi non sponte
aut tam facili encheiresi adhibita secedant
ac eae quae sanguini insunt, non adeo
difficulter tamen indagari possunt, et re-
vera non infitiandam cum sanguineis ele-
mentis analogiam prae se ferre videnturr).
Est enim et bili praeter aqueum vehi-
culum, albuminosum principium quali et
serum sanguinis diues esse supra vidimus
(§. 11.); tum et sodae copias) quae itidem
in sero insignis deprehenditur, praeterea
autem carbonacei elementi memorabile
connubium cuius tam ad peculiarem resi-
[Seite 300] nosam bilis partem constitutiuam quam in
singulari eius colore graues partes esse
videntur.
Parti enim isti resinosae, quae iam in
bile siccata, multo luculentius autem in
calculis felleist) vel eo se manifestat,
quod igni admota facile flammam conci-
piat, plurimae qualitatum singularium,
quae hunc humorem inquilinum ab aliis
distinguunt, tribuendae, et ab altera parte
vires eius mox memorandae magnam par-
tem exinde deriuandae videntur.
Redit enim bilis indoles non eo, vt
saponis in modum oleo aeque amica ac
aquae sit, et bina haec elementa miscere
ac combinare valeat; (qui Boerhaavia-
[Seite 301] nus error post Schröderiu) quondam
nostri egregia experimenta ab aliis confir-
mata et vlterius auctav), iam a plerisque
physiologis depositus est; sed vt contraria
plane ratione elementa ea si iam mixta
fuerint, disiungat iterum et separetw).
Et his rite perpensis genuinus idemque
ingens et multifarius vsus quem bilis in
chylificationis negotio praestat per se fluit.
Primo nempe ex mixta ea et aequabili
chymosa pulte quam ventriculus in duo-
denum dimiserat, et pancreas succo suo
vltro diluerat, dum tenuium intestinorum
[Seite 302] tubum vltro legit, faeces sensim praeci-
pitat, chylosumque cremorem ab iisdem
separat.
Simul autem bilis ipsa in binas partes
secedit, serosam alteram, alteram resino-
sam; haec, faecibus adhaerens easque tin-
gens cum iisdem postmodum excernitur,
altera vero, ni grauiter fallimur, chylo
admixta ad sanguinem reditx).
Praeterea etiam bilis intestinali tubo
stimuli loco prodesse, eundemque ad mo-
tum peristalticum vegetius subeundum in-
stigare videtur.
Vt alias vtilitates taceam vulgo bili
tributas mihi vero non adeo probabiles,
v.c. vt et in ieiunum ventriculum regur-
gitare et appetitum excitare possit, quod
in sano homine vix contingere puto & s.p.
Hepati tum vasorum commercio tum
functionis affinitate proxime iunctus est
liena); a sinistris ipsi aduersus; figura sua
oblongab), in vniuersum quidem vicinis
visceribus quibus adiacet, se quasi accom-
modans, multifariis vero ceteroquin varie-
tatibus formae, numeri, aliisque naturae
quasi lusibus obnoxiusc).
Color ipsi liuidus, textura vero plane
singularis, mollis, facile laceranda, ideo-
que duplici inuolucro membranaceo mu-
nita, quorum interius lieni proprium est,
exterius autem ab omento proficisci videtur.
Situs vero et volumen lienis praeter-
quam quod non minus ac figura eius sin-
gularibus subinde varietatibus ludat, in
vniuersum etiam pro diuersa repletione
ventriculi varius est; turget nempe san-
guine quamdiu vacuus laxe dependet sto-
machus; quando hic vero turget, tunc ab
eo ipso pressus emulgetur lien.
Sed et alio et quidem perpetuo etsi
leni et aequabili motu agitatur, respira-
tionem nempe sequente, cuius primario in-
strumento, diaphragmati nempe, proxime
subiectus est.
Texturam spleni quondam tribuebant
cellulosam, eamque passim cauernosis penis
[Seite 305] corporibus comparabant; fallaci plane ar-
gumento, quod curatiore humani lienis in-
dagine in totum refutaturd). Hac enim
docemur, vniuersum hocce viscus fere to-
tum quantum e vasis conflatum esse sangui-
feris, pro mediocri eius mole longe amplis-
simis; ita vt omnium corporis humani par-
tium sanguinis ditissimum extet.
Et quidem arteria lienalis, tunicarum
tenuitate et robore, Wintringhami
experimentis demonstrato, conspicua, in
infinitos ramusculos diuisa, vltimis demum
suis finibus pulposos penicillos refert, qui
dein venulis lienalibus originem praebent,
sensim sensimque in peramplos et laxos fa-
cileque dilatabiles truncos confluentibus.
Nectitur autem et fulcitur ingens haec
sanguineorum vasorum congeries parco
[Seite 306] parenchymate celluloso, vnde venae ab-
sorbentes lymphaticae oriuntur, quarum
trunci in sima maxime lienis sacie inter
vtrumque quod diximus inuolucrum eius
membranaceum, decurrunte).
Ipsa vero haecce laxa et sanguinis ca-
pacissima lienis textura iis egregie respon-
det, quae supra (§. 390.) de sanguineo
huius visceris turgore diximus: et ex ea-
dem quoque purpurei laticis in liene con-
gestione et lentiore reflexu, considerata
simul viscerum, quae spleni proxime ad-
iacent, natura, peculiaris illustratur san-
guinis lienalis indoles, quae ipsa demum
functioni huius aenigmatici visceris, de
qua toties disputatum est, lucem impertire
videtur.
Est autem sanguis quem lien praebet
fluidissimus, resolutus, qui difficillime co-
gitur et serum suum iniquius a crassa-
mento dimittit; colorem porro prae se
fert liuidum, obscurum, qualis in foetu
est; quae quidem omnia satis aperte car-
bonacei elementi abundantiam demonstrare
videntur: quam et facili experimento et
quod vix fallit vlterius probatum com-
peri, quando humani lienis recenter dis-
secti segmenta et taleolos oxygenato ex-
posui aëri, cuius accessu laetissime rube-
bant, aër ipse vero oxygenio suo ita sen-
sim orbus, carbonaceo e contrario ele-
mento inquinabatur.
Hisce omnibus collatis, quando deni-
que consideramus esse lienem vnicum id
generis viscus, quod omni, praeter vasa
quae diximus et quae vltimato versus
hepar tendunt, excretorio ductu desti-
tuitur, pronum est concludere vsum eius
eo redire, vt hepatis functioni inseruiat,
[Seite 308] et ad bilis praeparationem partes suas
conferat.
Nouum autem huic sententiae accedit
pondus obseruatione, qua bilem cysticam
iis in animantibus quibus antea lien ex-
cisus est, [quod singulare experimentum
ab antiquis inde temporibus saepissime
institueruntf)] subinde pallidam, carbo-
nacei elementi inopem, et lymphaticas
eius particulas grumorum ad instar coactas,
videre licet.
Omentum gastrocolicum s. magnuma)
(quo nomine a paruo s. hepaticogastricob)
distinguitur), singularis plane peritonaei
propago est, proxime a ventriculi extimo
inuolucro ortum ducens.
Quanquam enim innumerae fere sint
peritonaei iri cauo abdominali continua-
tiones, et omnes ac singulae eo cauo con-
[Seite 310] tentae partes hactenus eo obducantur, vt
aperto abdomine nihil plane offendas quod
non eodem obiectum sit, variis tamen id
fieri rationibus constat, in classes quasi
redigendis.
Est enim vt aliis partibus obiter tan-
tum praetensum sit peritonaeum, aut ali-
quam saltem earum faciem inuestiat, quale
quid in renibus, intestino recto, lotii ve-
sica, quodammodo etiam pancreate et fel-
lea cystide obseruatur.
Est etiam vt alia viscera quamquam
etiam abdominalis caui parietibus adsi-
deant, altius tamen in ventrem promi-
nentia longe maxima sui superficie perito-
neo cingantur, quod v.c. de hepate,
liene, imo vero et de ventriculo et vtero
muliebri, quid quod et de testibus imma-
turioris masculi foetus dicere licet.
Diuersa ab his ratio denuo est intesti-
nalis tubi (quicquid eius praeter rectum
restat), qui tubus in medium vsque ab-
dominis cauum adeo penetrauit, vt latissi-
[Seite 311] mos peritonaei processus secum traxerit
quasi, quibus suspensus adhaeret, mesen-
terium et mesocolon; cuiusmodi singula-
ribus istius membranae processibus etiam
ligamenta vteri lata annumeranda sunt.
Denique vero omnium longissima et
singularis peritonaei continuatio omentum
est; amplus, tenerrimae texturae inanis
saccus, a ventriculi curuatura maiore de-
pendens, intestinorum maxime tenuium
tractui praetensus, et giris eorum arcte se
applicans, horumque interstitiis quodam-
modo se insinuans.
Praeter vasa sanguifera, quibus omen-
tum pingitur, striis quoque s. taeniis adi-
posis distinctum est, passim reticulatis
(vnde vernaculum haec membrana nomen
impertitum habet), et quae in obesis sub-
inde ad molestam neque periculo carentem
molem increscunt, quibusque in vniuer-
[Seite 312] sum omentum halitu quasi pinguiusculo
vndiquaque perungitur.
Pendere hinc aliquis omenti vsus vi-
detur, de quo quidem omnes consentiunt,
vt scilicet intestina lubricet, adeoque per-
petuum eorum motum adiuuet et facili-
tet: qui et vsus esse videtur similium sed
exiguarum bursularum, quibus colonc) et
rectumd) passim obsessum este).
Tum vero etiam vt eorundem coalitui
cum peritonaeo praecaueat, qua vniuer-
sum primarum viarum officium turbaretur.
Neque verisimilitudine caret alius du-
plicis generis vsus, omento tributusf),
[Seite 313] vt scilicet dilatationem viscerum quibus
adhaeret, faciliter, tumque et sangini
eorum, quamdiu depleta et vacua sunt
tanquam diuerticuli loco, inseruiat.
Ipse vero intestinalis tubus, cui praeten-
ditur omentum, et in quem delatum vi-
dimus (§. 362. 363) chymum, vlterius in
eodem ita elaborandum vt chylus a faeci-
bus separari possit, in binos diuiditur tra-
ctus principes, tenuium sc. et crassorum;
de quorum functionibus seorsim.
Tenuiaa) autem iterum in ternas sectio-
nes dispescunt: duodeni, ieiuni et ilei.
Illi a longitudinis ratione, obiter ha-
bita nomen inditum est.
Isti a habitu, quod nempe in recenti
funere plerumque collapsum appareat,
quasi inane cum hoc postremum contra
idemque longissimum, quod a gyris de-
nominarunt, magis turgens et quasi in-
flatum, imo iam quodammodo crassorum
in modum in bullas hinc illinc diuisum
appareat.
Tunicae tenuium in vniuersum similes
iis quas ad ventriculum diximus (§. 354.).
Extima mesenterii propago est.
Muscularis ex duplicis ordinis fibris con-
stat: longitudinalibus nempe, interruptis,
exterius decurrentibus, maxime ea in fa-
cie intestini, quae mesenterio ex aduerso
opposita est; tum vero interioribus annu-
laribus s. falcatis, quae lumen tubi angu-
stant, cum priores contra eundem breuio-
rem reddant. Ab vtrisque viuidissima et
diutissima intestinorum irritabilitas pendet,
cuius alias meminimus (§. 300.).
Neruea ex cellulosa compingitur sti-
pata; et facili encheiresi, flatu praesertim,
iterum in spumosem quasi telam resolui
potestb); in eadem quoque vasorum san-
guiferorum ad meseraicac) pertinentium
elegantissimae arbusculaed) distributae
sunt; eademque intestinis vt ventriculo te-
nacitatem et robur impertit.
Intima denique, quae in tenuibus ma-
gis quam in reliquo alimentari tubo vil-
losae nomen vere meretur, iunctim cum
praecedentis membranae interiore facie
hinc illinc in iuga vndulata et plicas ru-
gosas abit, quae in inflatis et exsiccatis
intestinis falcatam aciem prae se ferunt,
tumque valuulae conniuentes s. Kerkrin-
gianae appellanture).
Ipsi autem villi quorum ingenti vif)
intima ea tenuium superficies arctissime
obsita est, et quorum elegantissimam stru-
cturam subtilissime vasculosam primus cu-
ratius indagauit Lieberkühniusg),
quamdiu chylo vacuum est intestinum,
laxe pendulis quodammodo comparari
possunt perulis, molli contextu spongioso
intus scatentibus; quando vero intesti-
nali eo lacte resorpto turgent, tunc forma
mutata fere phalli esculenti speciem prae
se ferunt.
Cinguntur autem ad basin suam hi villi
innumeris folliculis glandulosis, qui maxime
nerueae tunicae inhaerent, ostiolo autem
perexiguo in cauum intestinale penetrant,
illincque mucum suum tradunt, quo vni-
versus ille tubus intus oblitus est.
Triplices vulgo harum glandularum
ordines constituunt: Brunnerianas sc.
maiores, easque discretas, maxime ei
duodeni parti inspersas, quae proxime
pyloro subiecta esth).
Tum Peyerianas, minores, agmi-
natas, praesertim alteri intestini tenuis
extremo inhaerentesi), quo valuulam
coli spectat.
Denique Lieberkühnianas mini-
mas, quarum octonae circ. ad singulum
villum pertinere dicunturk).
Parum firmo autem talo haec muci
fontium diuisio niti videtur. Ni enim
grauiter fallor tum Brunnerianae, tum
Peyerianae glandulae, quales nempe
iconibus citatis exhibentur, non nisi ad
vitiatum et morbosum statum pertinent;
cum non vna vice in sanissimis variae
[Seite 319] aetatis hominum intestinis tenuibus ne
vestigium quidem eiusmodi papillarum
fungosarum, poro pertusarum inuenerim;
in aphthosis e contrario subinde vniuersum
fere intestinalem tubum infinita plane vi
earum, partim singularium partim congre-
gatarum, obsitum videriml): ita vt non
nisi eas minutissimas, quasi miliares glan-
dulas muciferas, pro genuinis recipiendas
esse persuasum habeam, quae subtiliter
separata villosa, in auersa eius pagina fa-
ciles se visui praebent, in aduersa autem
vix distingui poterunt.
Vti in ventriculum, ita etiam in te-
nuium intestinorum cauum depluere suc-
cum, quem ideo entericum s. humorem intesti-
naleus vocant, praeter alia vulgato experi-
mento, quod Pechlinusm), ni fallor,
[Seite 320] primus instituit, euictum est. Natura sua
haud absimilem esse gastrico liquori proba-
bile videtur, quanquam curatior eius inda-
gatio adhuc ad desiderata physiologica per-
tineat; neque de quantitate qua secernitur
quidquam statuere ausim, quam Hallerus
sane nimis largiter, si quid recte video, ad
octo libras per nycthemerum constituit.
Porro et hoc intestinis cum ventriculo
commune est, vt similiter, imo vero longe
viuidius peristaltico motun) agitentur, qui
maxime quamdiu chymosa puls ipsa transit,
eandem vndulatoria et erratica constri-
ctione hinc illinc leniter subigat, et a
duodenali parte versus crassa propellat.
Etsi enim et antiperistaltica commotio ne-
gari nequeat, qua subinde retrograda agi-
tatione conuelluntur, ea tamen in sano
homine priore longe debilior et rarior et
breuioris momenti existit.
Et hactenus quidem recensitis viribus
principibus tam mouentibus, quas modo
diximus, quam menstruis et alterantibus
humorum inquilinorum quos chymo passim
affundi vidimus, memorabiles contingunt
huicce ipsi mutationes, maxime eo redeun-
tes, vt in ieiuno aequabilis mixtionis
liquidiorem pultem referat, grisei fere
coloris, odoris vero acidiusculi: postquam
autem in ileum peruenerit, in binas par-
tes secedere incipiat; faeces nempe ex
flauo pallide bruneoso), nauseosi odoris
[Seite 322] et qui ipsis supernatat, genuinum chylum,
e chymo emulsum, bilis ope a faecibus
separatum, et resorbtioni in lactea vasa
destinatum, quo eundem sequenti sectione
vlterius comitabimur, iam prius visuri
quaenam porro residuis faecibus via le-
genda sit.
His ergo, postquam diutino per ileum
itinere magis magisque inspissatae fuerint
valuula coli superanda et ita in crassorum
tractum transeundum est; quo scopo ilei
vicinum extremum eo copiosiore muco
intus illitum et lubricatum est, vt eo
facilius istae faeces exinde per ipsam val-
vulam delabi possint.
Est autem valuula colip) s. vt a vero
inuentore non immerito appellari potest,
valuula Fallopiiq) ilei quod in crassi
[Seite 324] idem amplectentis cauum penetrat, con-
tinuatio breuis seu processus, cuius labia
exteriora altius prominente ruga crassi in-
testini ita constituunturr), vt non solum
veluti in aliis id generis plicis intima tan-
tum et neruea, sed et muscularis tunicae
fibrae ad eandem concurrant. Duplex
[Seite 325] exinde nascitur eius functio, vt nempe
tam praeposterum faecum e tenui in crassa
transitum, quam eorundem ex his in il-
lud regressum impediat.
Crassum intestinum, quod ipsum itidem
vt tenue in ternas sectiones diuiserunt,
a coeco incipit [cui procesus adhaeret ver-
miformis, dubii in adulto homine vsus
particulas)], et in vniuersum peramplum
exhibet alueum, vt scybala in eo sensim
colligi et ad opportunam vsque excretio-
nem retineri possint.
Vti diametro ita et tunicarum crassitie
et robore tenuia excedit. Muscularis prae-
sertim id singulare habet, quod fibrae eius
longitudinales fi recti partem extremam
[Seite 326] excipias, in terna sic dicta ligamenta
colit) collecta sint; ipsumque intestinum
in bullosa quasi segmenta distinguatur.
Intima vero non adeo eleganter floccosa
est ac in tenuibus, sed isti similior quae
ventriculi cauum inuestit.
Motus peristalticus crassis minus viui-
dus esse videtur quam tenuibus. Maior
e contrario preli abdominalis in eadem,
actio, cum vniuersum colon ipsi proxime
subiectum sit.
Et ita contenta crassis scybala lente
promouentur donec tandem in rectum de-
lata stimulo interno de excretione mo-
neant et vrgeant, cui facilitandae partim
defectu rugarum transuersarum, praeser-
tim vero ingenti muci copia prospectum
est, id ipsum extremum intestinum in-
terius lubricante.
Perficit vero eam excretionem maxime
abdominalis preli deorsum vrgentis nixus,
superans resistentiam coccygis et vtrius-
que sphincteris, quorum interior fibrarum
annularium insignis fasciculus est, exte-
rior vero musculus vere cutaneus, qui-
bus peractis, remittente nixu, leuator
maxime ani intestinum retrahit, a sphin-
cteribus iterum clausumu).
Chylum quem in intestino ileo a faecibus
suis liberatum reliqueramus, ex multifa-
riis humorum generibus compositum esse,
ex antea dictis per se patet. Et ingentem
quidem copiam humorum inquilinorum, sa-
liuae, succi gastrici, pancreatici, enterici,
bilis etc. quos chymo affundi vidimus,
quanquam non nisi ad maxime incertos
et fallaces calculos redigi queat, in vni-
versum tamen eam chyli partem conditu-
tiuam, quae ab alimentis accedit, longe
superare, extra omnem dubitationis aleam
[Seite 329] positum videtur. Solutioque problematis
exinde deriuanda, quomodo diuersissimi
ordinis ingesta nihilominus tamen in eun-
dem sibi similem et homogeneum et ani-
mali naturae adaequatum lacteum chylum
verti possint.
Viae autem quas chylus legere debet,
antequam ex intestinis ad sanguinis cui
destinatus est massam peruenire possit,
partem constituunt systematis absorbentis,
cuius hactenus non nisi obiter mentio-
nem iniecimus, de quo iam ex professo
agere oportet, quodque quaternas in vni-
versum complectitur partes, venas nempe
tam lacteas quam lymphaticas; tum glan-
dulas conglobatas; denique ductum tho-
racicum, de quibus omnibus sigillatim
quaedam monenda sunt.
Quod ortum lacteorum ex intestinis
attinet, vix quidem dubium est, pertinere
eum ad villos tunicae intimae supra di-
[Seite 330] ctos; de eo autem adhuc ambigitur num
ex ipsis istis villis proxime producantur,
an vero tantum ope cellulosae interme-
diae remotius cum ipsis commercium alant.
Mihi quidem hactenus nondum licuit ipsas
vasorum lacteorum radiculas luculenter
ad ipsos vsque istos villos ita prosequi,
vt immediatus earundem partium nexus
exinde elucesceret, sed vasa ista hinc il-
linc in intestini tunicis, insigni statim
trunculo originem ducere, et si coniectu-
rae logus est dandus ex vicinae regionis
cellulosa chylum, villorum ope primo
haustum, vlterius resorbere videntur. Id
quod sane in catellis non vna vice obser-
vare mihi visus sum, quibus ex celebri
Listeriano experimentob) vna alteraue
ante eorum viuisectionem hora caeruleum
indicum infuderam.
Trunculi autem quos modo diximus
prius aliquot plerumque vnciarum longi-
[Seite 331] tudine in ipsa intestini superficie sub tu-
nica eius extima decurrunt, imo subinde
angulosis maeandris eunt quasi et redeunt,
antequam mesenterium intrent.
In ipso autem per mesenterium de-
cursu hinc illinc in glandulas meseraicas
abeunt, quarum duplicem seriem distin-
guere licet. Alteram quae intestino vi-
cina est et dispersas minores fabaeformes
exhibet. Alteram chyli receptaculo pro-
piorem, maioribus constantem et aggre-
gatis glandulis.
Vtrumque vero genus reuera nihil
aliud esse videtur, quam ipsorum vasorum
lacteorum glomeruli stricte compacti, in-
finitis vasculis sanguiferis pertextic), cur-
sum chyli retardantes, eo fortassis fine vt
ea mora tanto melius et intimius animali
naturae assimiletur et quasi maturescat,
[Seite 332] antequam thoracicum ductum intret et
dehinc sanguinis fluento admisceatur.
Quaesitum est num et crassis intestinis
venae sint lacteae, quod tum enematum
specificorum, nutrientium aut inebrian-
tium etc. virtute, tum exinde probare stu-
duerunt, quod scybala quo diutius reti-
neantur eo duriora et magis exsucca fiant.
Quanquam autem haec argumenta nulla-
tenus demonstrent chylum aliquem genui-
num ex faecibus adhuc resorberi postquam
valuulam Fallopii superarunt, hoc ta-
men exinde vlterius confirmatur, quod
quidem ipsa autopsia pridem iam euictum
est, scatere vtique crassa intestina satis in-
signi apparatu venarum lymphaticarumd),
quibus in vniuersum vna fere eademque
cum lacteis et fabrica et functio est, ita,
vt et lactea mesenterii, quamdiu in-
testina chylo carent, lympham interim
sorbeante).
Crassa tamen intestina non a natura
ad chyli resorbtionem parata esse, vel
maxime habitus tunicae eorum intimae
declarat, a villosa tenuium membrana
valde abhorrens.
Alia vero eademque grauior et solu-
tione difficilior quaestio est, num omnis
chylus quem tenuia sorbent, vnice publica
ea ac regia vt vocant via, per lactea
nempe et thoracicum ductum, sanguini
aduehatur, an praeterea et quales extent
viae clandestinae, quibus se itidem san-
guinis fluento insinuare queat?
Fateri quidem oportet pleraque quibus
priuatam eam chyli per venas sanguiferas
ipsas resorbtionem probare studuerunt,
non adeo firmo niti talo; ita enim Ruy-
schii assertum, indurari et constringi se-
nio ingruente glandulas meseraicas vt
functioni vltro obeundae impares fiant,
pridem refutatum, imo potius euictum est,
alias etiam earum glandularum affectio-
nes, intumescentias etc. male obstructio-
[Seite 334] num nomine vulgo veniref), cum satis
plerumque peruiae maneant, et argento
viuo facilem aditum et transitum conce-
dant. Vulgato vero phaenomeno, quo
aquam tepidam cadaueris inertibus venis
meseraicis infusam in cauum intestinale
transsudare constat, ad functionem viui
corporis demonstrandam parum ponderis
inesse mihi videtur; multo minus autem
orichalceo tubo bicruri et biramo, quem
ad eam opinionem roborandam inuenerat
Lieberkühnius. Sed et quod assertum
legimusg) de viso vere in venis meserai-
cis rubris chylo, vlteriorem adhuc indagi-
nem et confirmationem exigere videtur,
ita vt hactenus quidem nondum mihi per-
suasum sit reuehere hasce venas quidquam
aliud quam sanguinem validissime carboni-
satum bilis secretioni destinatumh).
Vltimi denique venarum lactearum
trunci aeque ac alii quidam ipsis simillimi
[Seite 336] e confluxu quamplurimorum vasorum lym-
phaticorum ortii), coeunt in receptaculum
s. cisternam chyli, quo nomine ductus thora-
cici s. Pecquetiani infimam eamque
ampliorem partem distinguere solent.
Est autem hicce ductusk) membrana-
ceus canalis, gracilis, satis tamen robu-
stus, plus minus anfractuosus et miris
subinde directionis imo et diuisionis va-
rietatibus ludensl), muscularibus fibris
aeque destitutus ac neruis, valuulis hinc
illinc distinctus, denique ad infimam circ.
colli vertebram postquam venam subcla-
viam sinistram superauerat ad eandem re-
[Seite 337] flexusm), eidemque insertus, et in ipso
eo insertionis ostio peculiaris structurae
valuula munitus.
Vires autem chylum tam in lacteis
venis quam per ductum thoracicum pro-
pellentes maxime quidem ad contractili-
tatem horum vasorum, tum ad valuulas
eorum et, ad vim a tergo vrgentem, et ad
pulsum vicinarum arteriarum referendae
videntur.
Valuulae vero quam diximus, ostio
ductus chyliferi supremo praefixae, vsum
non tam ad impediendum sanguinis in
eundem ingressum, quam ad modifican-
dum chyli in eam venam transitum et
non nisi guttatim in eandem destillandum
inseruire, probabile est.
Ita enim cauetur ne vnquam chyli
recenter aduenae nimis copiosa portio
[Seite 338] sanguinem intret, quam cordis parietes
internos vehementius stimulare, et ini-
quius et difficilius ab iisdem subigi ne-
cessum foret, cum is recens chylus ma-
xime heterogeneis elementis constet, non
ex primis solum viis lacteorum ope vaso-
rum, sed et ex vniuerso reliquo corpore
per vasa lymphatica aduectis.
Ipsae enim istae venae lymphaticaen)
quae tertiam systematis absorbentis par-
tem constituunt, et in vniuersum tam
fabrica quam functione sua cum lacteis
conueniunt; longe latius tamen et per
vniuersum fortassis corpus dominanturo),
maxime autem ab integumentis commu-
nibus externis, ex faucibus et oesophago
(§. 330.), tum et pleura et peritonaeo,
[Seite 339] et a visceribus thorace et abdomine con-
tentis oriunturp).
Et quidem simili ratione oriri videntur
quam ad lacteorum ex intestinis originem
diximus, ita vt singula lymphatici vasis
radicula ex vicina tela cellulosa, tanquam
ex territorio suo, contentum rorem sor-
beat et vlterius propellat.
In decursu suo lymphatica haecce cre-
brius rarius valuulis bigatis distinguuntur,
passim etiam tantum non omnes in glan-
dulas conglobatas abeunt, viciniores etiam
hinc illinc anastomosibus nectuntur, et
quae quorundam viscerum, v.c. pulmo-
num, hepatis etc. superficiem obducunt,
elegantissima formant reticula.
Functionem eorum praeter alia, ex
supra dictis patentia, maxime iuuat in-
[Seite 340] signe cum tunicarum teneritudine iunctum
robur, quo et in administratione eorum
anatomica tam ponderosae argenti viui
columnae resistere valent: tum vero etiam
in artubus maxime, muscularis motus qui
multimode eadem premens et quasi subi-
gens, tonum eorum egregie auget.
Princeps autem eorum actio, qua qui-
dem ex fluidis multifariis quibus origines
eorum alluuntur, alia promtius, alia
segnius hauriunt, imo vero quaedam quasi
appetunt, alia contra plane respuunt, a
vitalitatis eorum peculiari modificatione
pendet, quam acutissimus Brugmans
vitae cuidam propriae (§. 42.) tribuendam
censetq).
De finibus vero horum lymphatico-
rum iam pro certo constat confluere longe
[Seite 341] maximam partem eorum in ductum thora-
cicum: exceptis saltem lymphaticis dextri
brachii, dextri in collo lateris, porro
dextri pulmonis, et venis absorbentibus
ex eodem latere diaphragmatis et hepatis
oriundis, vtpote quae non in eundem
ductum, sed in ipsam eiusdem lateris sub-
clauiam inserunturr).
Exinde autem quod lymphatica vasa
per vnjuersum fere corpus longe lateque
regnent, et maxime quidem exinde quod
et ingens eorum copia ex ipsa cutanea
corporis superficie fluida a foris applicata
resorbere possit, per se patet quam mul-
tifaria esse debeat indoles proxime re-
sorbtae huius lymphae; quam varietatem
etiam curatior in funeribus indagatio con-
firmat, vbi v.c. latex in hepatis aut lie-
nis venis absorbentibus contentus, alius
deprehendatur, quam illarum quae ad vte-
rum decurrunt & s.p.
Vt enim (intactis tot materiarum ge-
neribus quae variis in morbis systema
lymphaticarum venarum intrant), princi-
palia saltem ex iis fluidis recenseam quae
vigente sanitate ab ipsis resorbentur, per-
tinet illuc praeter ipsum chylum in te-
nuium intestinorum tractu a faecibus sepa-
ratum, halitus quo cauitates vulgo sic
dictae corporis vaporantur, maxime etiam
ille qui fauces humectat, tum ille qui in
vniuersa tela mucosa continetur, item
adeps eidem telae inhaerens, porro et
subtilior pars ex istis humoribus secretis
qui aliquamdiu in vesicis aliisue id generis
receptaculis asseruati stagnant, denique
etiam non exigua portio fluidorum quae
integumentis corporis communibus appli-
cata sunt.
Verum et solidae quoque corporis hu-
mani partes, postquam vsibus quibus a na-
tura destinatae erant defunctae sunt, in-
[Seite 343] sensili modo deliquescunt et ita a lympha-
ticis absorbentur, cuius rei testimonio vel
glandulae sic dictae thymi maximam par-
tem iam infantili aetate resorbtam, et al-
veolos dentium post casum eorum eua-
nescentes, nominasse sufficiat. Imo vero
et vniuersae osseae compagis perpetuae
vicissitudines hic nominandae veniunt, ex
succi ossei insensili renouatione natae, de
quibus alias ex professo disputauis).
Facile itaque patet cum tam ingens
sit varietas materiarum quae a venis lacteis
et lymphaticis sorbillantur, nihil vero
crudi et heterogenei ad sanguineum fluen-
tum in statu sano accedere debeat, pecu-
liaribus opus fuisse mediis, quibus ipsa ea
varia materies, antequam ipsi huic fluento
affunditur, subacta et quasi assimilata
fuerit.
Et hic quidem vsus princeps esse vi-
detur glandularum conglobatarum, quae de-
nique vltimam systematis lymphatici par-
tem constituunt, vt tam diuersissimae in-
dolis aquulae, praesertim per cutem re-
sorbtae, lentiore motu et mora quadam
(fortassis etiam noui laticis ex arteriolis
ipsis aduenientis accessu) magis magisque
animali naturae assimilentur, indeque ca-
veatur, ne crudi nimis humorest) prae-
[Seite 345] postere sanguini admixti nociuos in cor
exserant stimulos.
Quod ad reliqua autem ipsae hae
glandulae per totum fere corpus passim
dispersaeu), hinc illinc vt in inguine et
sub axillis coagminatae, in vniuersum
meseraicis quas diximus glandulis quam
simillimae sunt, itidem ex ipsorum vaso-
rum absorbentium inuolutionibus magnam
partem constantes, itidem ingenti nu-
mero sanguineorum vasculorum instructae,
similibus morbosis affectionibus facile ob-
noxiae etc.
Sanguificationis vocem eo sensu hic sumi
vt chyli cum sanguine assimilationem, et
succedaneae iacturae quam hic patitur
aeque succedaneam istius ope restitutio-
nem denotet, vix monitu opus est.
In eo enim vertitur omnium corporis
nostri humorum diuisio in ternas classes
(§. 4. 5.) crudorum, sanguineorum et secreto-
rum; vt media earum ipsius principis vi-
talis laticis torrentem complectatur, cui
perpetuo tramite numerosi humores secreti
detrahuntur, aequali vero perpetuo affluxu
ab altera parte per innumeros absorbentis
systematis riuulos tum chylus, tum per
lymphatica resorbtus humor, accedit.
Cum vero sanguis adeo singularis plane
et in suo genere vnicus humor sit, cui
nullus in vniuersa natura aequalis extet,
per se facile intelligitur variis opus esse
adminiculis et mediis, quorum ope hete-
rogenei isti humores aduentitii, sanguini
ex thoracico ductu accedentes, cum eo
subigantur ipsique assimilentur.
Et primo quidem loco huc facere vi-
dentur anfractus illi, quos saepius iam
diximus, quibus tum lacteae tum lym-
phaticae venae, maxime in meseraicis re-
liquisque conglobatis glandulis vitro ci-
troque circumferuntur, simulque magis
magisque animali et inquilino quasi con-
tagio inficiuntur.
Porro autem considerare oportet, ma-
gnam istius lymphae partem, quae cum
intestinali chylo in thoracico ductu mixta
[Seite 348] subclauiam sinistram intrat, et intimis
quasi viscerum aliarumque corporis par-
tium mollium penetralibus haustam, ex
ipso sanguine antea secretam, ideoque
totam quantam animali iam natura imbu-
tam esse, et facillime procul dubio san-
guinis massae, ad quam tantum redit,
iterum admixtam fore.
Tum vero et accedit, de quo supra
iam monitum est, lentus et quasi stillati-
tius chyli in sanguinem transitus, qui
non nisi guttatim per vltimam thoracici
ductus valuulam in subclauiam delabitur,
ita vt exiguae hae portiunculae eo inti-
mius sanguini admisceri possint.
Sed et ipsa cordis interior structura eo
conferre videtur, vt sanguis nouo chylo
recenter grauidus miris istis musculis pa-
pillaribus, quibus cordis ventriculi scatent
intime conquassetur et condepsatur.
Magnas etiam pulmonum sanguinem
nouo chylo donatum excipientium, et
respirationis negotii in assimilatione chyli
partes esse facile patebit cogitanti tum stu-
pendam istorum viscerum fabricam vascu-
losam (§. 140.), tum eorundem perpe-
tuum et aequabilem alternum, dum ani-
mam ducimus, motum.
Reliquum denique sanguificationis a
maiore per vniuersum corpus sanguinis
circulo, et quae eundem iuuant viribus,
perficitur, musculari maxime motu etc.
Quanquam autem tantis et tam mul-
tifariis adminiculis chyli cum sanguine
connubio prouisum sit, chylo etiam ipsi
quoad partes suas constitutiuas aliqua cum
sanguine intercedere videatur, similitudo:
plurium tamen horarum impendio opus
esse vulgo asseritur, antequam chylus la-
[Seite 350] cteo suo colore exutus, purpureo cui de-
stinatus est fluento, intime assimilatus sit;
cui asserto probando praeter alia argu-
menta illo etiam ex pathologia desumto
vti solent, quod toties, pluribus post di-
gestionem horis ex vena secta integrum
effluxisse chylum obseruatum fuerit: quale
quidem phaenomenon mihi ipsi aliquando
oculis vsurpare licuit, ibi vero simul ni-
mis luculenter apparuit sanguinem eum
inflammatoria vt vulgo audit dispositione,
chyli assimilationi inimica laborare, ita vt
exinde ad statum sanum circa quem omnis
physiologia versatur, vix vllam deduci
posse consequentiam, persuasum habeam.
Praeter eam sanguinis functionem, quam
alias indagauimus, oxygenium quod vo-
cant elementum per vniuersum corpus
distribuendi et carbonaceum eius loco re-
vehendi, prima et principalia eius munera
eo redeunt, vt corpori nutrimentum, se-
cretoriis autem organis proprie sic dictis,
peculiarem quem ipsi detrahunt laticem,
praebeat; de quo duplici officio proxime
agendum est; et primo quidem loco de
nutritione.
Est autem nutritio summum naturae
priuilegium, et omnium ac singulorum
in vtroque regno corporum organicorum
communis et princeps praerogatiua, qua
machinas et automata humano artificio
[Seite 352] confecta, primo statim intuitu mirum
quantum longissime superant, vtpote quo-
rum nulli vnquam artifex eam dotem in-
dere potest, qua, ne dicam increscere,
quasi adolescere, et se ipsam magis ma-
gisque perfectiorem reddere, verum nec
proprio vt ita dicam Marte se conseruare,
iacturas detritu sensim illatas sibi ipsi re-
parare possit & s.p.
Et haec ipsa est corporis nostri facul-
tas nutritia, qua omnes istae summae et
admirandae functiones peraguntur, cuius
nempe ope inde a primis formationis no-
strae auspiciis increscimus, adolescimus,
et ad vltimum vsque vitae halitum iactu-
rae qua corpus nostrum, quam diu viuit,
se ipsum ab vna parte destruit et quasi
consumit, ab altera succurritur et me-
dela adfertur.
Verum de istius iacturae ratione di-
versimode disputatum est, maxime num
[Seite 353] et ea in solidas corporis nostri partes ca-
data), numue potius [quae acuti sane in-
genii quorundam virorum sententia estb)]
hae postquam semel formatae et adultae
fuerint, intemeratae perennent?
Et de quibusdam quidem partibus si-
milaribus solidis, epidermide v.c. vngui-
bus etc. nullus plane dubio locus est
quin vere sensim et destruantur et repa-
rentur; sed et de ipsis ossibus rem extra
dubitationis aleam positam videri patebit,
[Seite 354] vel notissima experimenta consideranti, in
animantibus calidi sanguinis, rubiae tin-
ctorum radice pastis instituenda, aut os-
sium planorum, praesertim caluariae, quae
in summo senio ob iniquiorem nutritio-
nem, mirum subinde in modum atte-
nuantur, & s.p.
In vniuersum autem si quid recte vi-
deo, eae partes solidae ita et sensim de-
teri et nutriendo restitui videntur, quibus
quoque vis reproductiua insita est, miranda
nempe facultas non perpetuum tantum
istum atomorum secundum naturam detri-
mentum, sed et maiorum partium fortuitam
iacturam, iniuriis praesertim externis, vul-
neribus etc. illatam, reparandi et deper-
ditam substantiam perfecte restaurandi,
quam in ossibusc)), paucisque aliis quas
modo diximus partibus euictam et confir-
matam nouimus.
E contrario vero haecce reproductiua vis
quantum post plurima tentamina quae eo
fine institui concludere mihi licet, in ho-
mine aliisque calidi sanguinis animanti-
bus vix vlli parti solidae similari concessa
videtur, quae praeter contractilitatem
alio vis vitalis genere gaudet; irritabilitate
nempe, aut sensibilitate, aut denique vita
propriad).
In hisce ergo partibus (huiusmodi vi-
ribus vitalibus altioris quasi ordinis gau-
dentibus) idem semper ac perpetuum per-
ennare mihi videtur parenchyma, basin
earum partium constituens; eatenus tan-
tum vicissitudini cuidam obnoxium, vt
[Seite 356] vigente nutritione interstitia fibrarum et
parenchymatis nutriente gelatina animali
iugiter repleta turgeant; iniquius vero
procedente nutritione eadem interstitia
lympha ista orbata collabantur quasi hinc-
que partes gracilescant.
Plastica enim lympha, de cuius digni-
tate alias pluribus dictum est, vti ipsa
facile in cellulosam telam abit, ita et in
vniuersum principem materiem corporis
et gluten quasi animale constituere vide-
tur, gelatinae istius ope alendum et nu-
triendum.
Tunc vero maxime quamdiu corpus in-
crescit, propriae quoque accedere viden-
tur vires, quarum ope lympha ex vasis
sanguiferis in cellulosem deposita, rite
distribuatur, cuiuis proprio parenchymati
intime quasi assimiletur etc. quo ni falli-
mur, partim affinitatis quaedam lex per-
tinet, cuius ope partes similares ipsae sibi
[Seite 357] homogenea et maxime affinia elementa at-
trahunt et quasi appropriant; partim vero
nisus ille formatiuus, de quo infra pluri-
bus dicendi locus erit, et cui elementaris
huius materiei hactenus informis iusta ap-
plicatio et in statutam figuram efformatio
tribuenda videtur.
Ad vtramque hancce vim, si quid recte
video, referenda quoque maxime est nu-
tritio eiusmodi partium similarium, ad quas
ipsa vasa sanguifera proxime non pertin-
gunt, vt vngues, pili etc. et nihilominus
tamen potentissimo et vere infallibili nisu
primo generantur, tum increscunt et per
totam vitam aluntur, denique et si casu la-
bantur, facillime denuo reproducunture).
Vti vero haec quam diximus in vni-
versum nutritionis ratio esse videtur, ita
ab altera parte multifarias eiusdem gra-
dum et modum intercedere varietates con-
stat, vbi praesertim a laxiore aut strictiore
materiei nutritiae appositione varia ipsa-
rum partium similarium densior aut tene-
rior compages et hinc porro varium vni-
versi corporis pondus specificumf) pen-
dere videtur. Circa quod vt hominem ab
homine ita etiam gentes nonnullas a gen-
tibus differre notum est: cuius rei docu-
mento vnicum saltem borealium quarun-
dam gentium Jakutarum, Buratarum etc.
exemplum in medium protulisse sufficiat,
insigni et plane singulari corporis leuitate
conspicuarum.
Praeter nutritios succos alii quoque et
quidem diuersissimi ordinis humores mul-
tifario fine ex sanguinis penu detrahun-
tur, idque secretionis opea), qua vero
functione in physiologicis nihil esse obscu-
rius, post alios neque immerito questus
est Hallerus.
Et quidem humores secreti tanta ab
vna parte varietate ludere, ab altera vero
tanta affinitate inuicem quasi confluere
videntur, vt non nisi ad maxime arbitra-
[Seite 360] rias classes eosdem redigere liceat. In
vniuersum tamen, si aliquam rationem
habere velimus leuioris grauiorisue mu-
tationis et modificationis quam elementa
eorum sanguinis penu contenta in secre-
toriis organis patiuntur, sequenti ordine
recensendae videntur:
ita vt a lacte initium facere possimus,
quod quodammodo pro chylo reducto ha-
bere licet, et simplicissimo processu ex
sanguine cui nuper chylus accesserat, se-
cerni videtur.
Sequantur aquei latices, (vt vulgo ob
limpidam tenuitatem vocari solent, etsi
partium constitutiuarum indole, albumi-
nosae praesertim coagulabilis portionis, ab
ipsa aqua haud parum differant;) quo
oculi humores pertinent, et lacrumae;
item sudor; vapor etiam ni fallimur, in
vniuersum cellulosae interstitiis contentus,
et thoracico et abdominali cauo: a quo
parum abhorrere videtur pericardii liquor,
et is quo cerebri ventriculi irrorantur.
Ad aquosos etiam vulgo refertur, pe-
culiari tamen indole insignis vrina.
Magis iam decompositi videntur saliua-
les humores, masticationi, digestioni et
chylificationi inferuientes.
Tum mucosi, cauitates plerorumque
viscerum quae ad naturales et genitales
functiones pertinent, aeque ac aëreas na-
rium et laryngis ac asperae arteriae vias,
inuestientes.
Ab his vero non multum alienus vi-
detur mucus internum oculum obducens;
vt et qui epidermidi subiectus est.
Adiposi sunt praeter ipsum vulgarem
adipem inprimis ossium medulla et cuta-
neum smegma (quo et aurium cerumen
retuleris).
Affine quoque huic videtur vnguen-
tum, tam ad glandis virilis coronam sub
praeputio quam in femineo genitali ex-
terno secretum.
Tum et illud quo glandulae sic dictae
Meibomii palpebras illinunt.
Gelatinosi vulgo dicuntur amnii liquor
et articulare vnguen. Sed de horum in-
dole nondum liquido constat; non magis
ac de ambiguo eo humore anonymo quem
vterus venereo oestro correptus fundit.
Verum et istius liquoris natura dubiis
adhuc premitur, qui primis post conceptum
mensibus chorion et amnion intercedit;
et qui vmbilicali tenerrimi embryonis ve-
sicula continetur; et qui ipsius vmbilicalis
funis terna vasa sanguifera interiacet.
Vere serosus s. albuminosus videtur
latex Graafianis ouarii muliebris vesi-
culis inhaerens; et prostatae liquor.
Virile semen sui generis humor apparat
cui nullum alium aequiparare licet.
Tantam vero humorum secretorum
varietatem non vno quoque modo neque
eiusdem generis organis ex sanguinis massa
secerni, per se facile intelligitur. Et in-
[Seite 363] tercedit eos vel exinde memorabilis varie-
tas, quod alii breuiore via, alii per lon-
gas demum ambages detrahantur et vite-
mus praeparentur.
Simplicissimus quidem istorum secre-
tionis modorum ille dicendus est, quo per
diapedesin vt vocant humor secernendus
arteriarum tunicas transsudare saltem vi-
detur; quale quid de adipis et succi ossei
secretione statuiturb).
Magis vero compositus videtur ille se-
cretionis mechanismus, qui glandularum
ope perficiturc), quo quidem etiam vulgo
folliculos et cryptas referunt, quales v.c.
in faucibus et aspera arteria facile sunt
conspiciendae: et quas glandularum simpli-
cissimarum nomine insignire solent.
Proprie tamen secernentium glandula-
rum nomen merentur, quas (vt a lym-
phaticis conglobatis distinguantur) conglome-
ratas vocant, quo saliuales, et lacrumales,
[Seite 365] et pancreas, et mammae pertinent: quae
quidem excretorio ductu prouisae e maio-
ribus primo lobis, hi vero iterata diuisione
e minoribus lobulis compositi sunt, de
quorum interiore structura acriter quon-
dam in medicorum scholis disputatum
est. Malpighiusd) quidem miliares
globulos, qui facili encheiresi in plerisque
eorum demonstrantur, pro acinis vt voca-
bat, crypta interius excauatis habebat.
Ruyschius e contrario putatitios illos
acinos excauatos nil esse aliud contende-
bat, quam glomerulos vasculorum sangui-
ferorum, quam quidem sententiam longe
magis naturae consentaneam esse felicior
administratio anatomica, subtilior praeser-
tim iniectio et armatus oculus docent.
Neque ab hac structura, si a parenchy-
mate discesseris proprio, multum abhor-
[Seite 366] rere, imo vero eidem multum lucis im-
pertire videtur, ea viscerum quorundam
secernentium, hepatis maxime et renum,
quorum sane postremi luculentissime eius-
modi Ruyschianos glomerulos, seu aci-
nos Malpighianos exhibent. In horum
enim cortice a capillarium arteriolarum
lateribus emergunt ramuli, qui in glome-
rulos abeunt vasculosos, granulorum ad
instar ab iis ramulis tanquam a petiolis
pendentes; et ex his quidem arteriosis
glomerulis vasa primo oriuntur subtilis-
sima decolora secernentia [quorum ex arte-
riarum finibus originis supra iam obiter
mentionem iniecimus (§. 92.)]; tum vero
et radiculae venarum, in quas ipsae arte-
riolae reflectuntur, et quae reliquum san-
guinem, secreto interim latice orbum, in
truncos venosos reuehunte).
Denique vero et aliis quibusdam car-
nibus secernentibus alius iterum et plane
[Seite 367] peculiaris est organismus, vt v.c. testibus
qui toti quanti ex praelongorum et nu-
merosorum vasorum implicationibus arcte
conuoluti sunt & s.p.
Interim tamen diuersam humorum se-
cretorum indolem non tam ab habitu et
forma organorum secernentium externa,
quam ab intima eorundem textura pen-
dere vitalitati eorum respondente, tum
variorum in humano corpore humorum
exemplo probabile fit, qui etsi in organis
primo intuitu magnopere ab inuicem dif-
ferentibus secernantur, natura tamen sua
valde affinia deprehenduntur, vt v.c.
saliua et gastricus succus etc. tum vero
maxime anatomes comparatae testimonio,
qua quidem eiusdem ordinis humores in
variis animantium generibus diuersis valde
quoad externum habitum organis perco-
lari constatf).
Iam vero ad caudarum indaginem ac-
cedimus, quarum virtute id ipsum obtine-
tur vt statuti isti humores statutis hisce in
organis secernantur: quae quidem totius
de secretione doctrinae longe difficillima
est disquisitio, quamplurimis adhuc scru-
pulis obnoxia.
Id quidem extra dubitationis aleam
positum videtur, principem et quasi pro-
ximam plerarumque secretionum causam
in organorum secernentium intima fa-
brica quaerendam esse, quo quidem in
glandulis conglomeratis et visceribus se-
cernentibus maxime pertinet, tam pecu-
liaris extremorum vasculorum sanguifero-
rum, ex quibus humores secernuntur,
directio et distributio; quam parenchyma
cuiuis visceri secernenti adeo proprium vt
[Seite 369] in multis, primo statim intuitu agnosci et
ab aliis carnibus distingui possit (§. 20.).
Tum vero et verosimile videtur, de
quo passim iam haud inficianda argumenta
exhibuimus, esse visceribus quibusdam se-
cernentibus vti parenchyma peculiare ita
et vitam propriam, vis nempe vitalis singu-
larem speciem, a communibus eiusmodi vi-
rium generibus, contractilitate, irritabili-
tate et sensilitate distinguendam.
Porro autem si quid recte video et
absorbenti systemati summae ad sustinen-
das secretiones partes esse videntur; quod
ex omnibus ac singulis visceribus secer-
nentibus eiusmodi laticem sorbeant et ad
sanguinem reuehant, qui iam peculiari
istius humoris qui illibi separatur conta-
gio quasi imbutus est; biliosum v.c. ex
hepate, spermaticum e testibus etc.
Perpetuus ita in secretionis systemate
circulus vigere videtur, ita vt sanguinis
[Seite 370] massae continuo elementa quasi humorum
secernendorum ex ipsis organis secernenti-
bus aduehantur, quae postmodum quando
denuo cum sanguinis fluento ad ea organa
redeunt, ex affinitatis quadam lege eo
facilius iterum attrahuntur, et sangui-
nis partes sibi maxime homogeneas se-
cum rapiunt.
Quibusdam etiam humoribus secernen-
dis ipsa sanguinis ex quo proxime secer-
nuntur, specifica indole prouisum est:
quale quid ad bilem vidimus ex venae
portarum sanguine abstractam, cuius ve-
nae sanguis ab ipsis suis fontibus vnde
confluit carbonaceo elemento est graui-
dissimus.
Taceo alia adminicula, quae singula-
res quasdam secretiones iuuant, congestio-
nem v.c. et deriuationem, in lactis se-
cretione adeo luculentam, et quae sunt
eius generis alia.
Ipsos vero humores organis quae di-
ximus, et viribus modo recensitis secretos,
ea posthac porro intercedit differentia,
quod alii ex ipsis organis secernentibus
proxime statim in ipsum cui destinati
sunt et in quo functiones suas exerce-
bunt locum destillent, alii vero prius ad
singularia receptacula abeant, in quibus
aliquamdiu asseruentur, vlteriusque quasi
maturescant, antequam excernantur, quo
lac in ductibus suis, tum vrina et bilis
et virile semen in vesicis suis, quodam-
modo etiam serum Graafianis ouario-
rum vesiculis contentum, referenda sunt.
Humorum secretorum (quorum succin-
ctam tantum synopsin superiore capite
iunctim exhibuimus), singulorum plero-
rumque vberior notitia passim suis locis
iam data est, aliorum infra prout occasio
feret adhuc mentio agetur. Biga saltem
restat eorum, quae vix aptiorem locum
inueniet, de ipsis disserendi, quam hunc
in quem iam functionibus naturalibus
hactenus absolutis delati sumus. Et qui-
dem alter istorum, adeps nempe, ad in-
quilinos (§. 4.) pertinet; alter, scil. vrina,
ad excrementitios. De vtroque ergo seorsim.
Etenim adepsa) oleosus succus est, in
vniuersum vnguinosis vegetabilium oleis
[Seite 373] haud absimilisb), blandus, inodorus, le-
vior aqua; praeter bina elementa quae
ipsi cum oleis quae modo diximus, aeque
ac cum cera communia sunt, carbona-
ceum inquam et hydrogenium vt nunc
audit; oxygenio quoque scatet et acido
sui generisc) quod sebaceum vocant.
Ex sanguine secretus et in telam mu-
cosam depositus guttatim eidem inhaeret,
laminis huius telae tanquam sepimentis di-
visus, simili fere ratione qua humor oculi
quem vitreum appellant similibus eiusmodi
telae cellulis continetur.
Verum adipis ad diuersos corporis hu-
mani partes varia quoque relatio est.
Sunt enim primo loco partes corporis,
quarum tela mucosa etsi mollissima et te-
nerrima, nunquam tamen in homine sano
adipe repletur, qualis ea est quae pal-
pebris interiacet, et virili virgae sub-
strata etc.
Porro autem innumeris per corpus lo-
cis inconstans adeps diffusus est, maxime
in panniculo adiposo, musculorum inter-
stitiis etc.
Denique autem quibusdam in locis
perpetuus et ni fallor certis et definitis
loculis inclusus est adeps, statutis et sin-
gularibus vsibus inseruiens, quo v.c.
illud referrem seuum quod basi cordis
quasi infusum estd); tum et eum adipem
[Seite 375] qui montem veneris in pube feminea con-
stituit, et qui peculiarem et circum-
scriptam glebam sormare mihi visus este).
Diuersis in locis varia eius est con-
sistentia. Fluidior v.c. qui orbitae inhae-
ret; durior e contrario et ad seui similitu-
dinem accedens, qui renibus adiacet.
Sero in fetu subnascitur, ita vt vix
ante quintum post conceptionem mensem
certa eius vestigia in eo dignoscere liceat.
De ipsa vero secretione eius disputa-
tum est: num scil. ope peculiarium glan-
dularum fiat, quae Gu. Huntero sen-
tentia fuit, an tantum per diapedesin ex
[Seite 376] arteriis transsudet? Posterior sententia
praeter alia argumenta vel exinde verisi-
milior videtur, quod et subinde praeter
naturam adeps visus fuerit in regionibus
alias eo orbis: id quod simplicius ex ini-
qua vasorum dispositione, quam glandulis
plane contra naturam nouiter exortis ex-
plicari posse videtur: ita v.c. in ipso oculi
bulbo adeps aliquando repertus est; et
simile seuum locum replere solet ex quo
testis exstirpatus est; imo vix cauum cor-
poris est, in quo non quandoque visa
fuerint steatomata.
Sed et in vniuersum glandulae quibus
secretionem pinguedinis tribuere annisi
sunt viri cl. hactenus ad entia rationis
pertinent.
Vtut interim sit, id certe constat, tum
secretionem tum resorbtionem eius cele-
riter peragi posse.
Lubricat solida et motum adiuuat.
Nimiam sensilitatem obtundit. Frigus ar-
[Seite 377] cet. Demum et cutem aequaliter disten-
dendo pulcritudinem iuuat.
Vt peculiares pinguedinis certis qui-
busdam locis destinatae vsus taceam, vt
medullae ossium etc.
Secretus vero in corpore adeps ad
nutritionem eius vix quicquam conferre
videturf).
Maiori contra probabilitatis specie se
commendat nuperorum sententia, qui quo-
que adipem tanquam pro receptaculo su-
perfluae nec alias facile euacuandae portio-
nis elementi hydrogenii habentg).
Sanguini praeter nutritios succos, et hu-
mores secretos inquilinos (§. 4.), inertes
etiam et superflui latices excrementitii
detrahuntur (excrementa vulgo secundae
coctionis dicta), iidemque duplicis ordinis:
alterum nempe quod perspirando exhala-
tur, de quo alias diximus: alterum, lo-
tium scil. quod in renibus decolatur.
Sunt autem renesa) bina viscera vtrin-
que ad supremam lumborum regionem
retro peritonaeum posita; paulo compla-
nata; figura tamen aeque ac numero fre-
quentius quam vllum aliud corporis hu-
[Seite 379] mani viscus varietatibus ludentiab); a
vasis pendentia vulgo sic dictis emulgen-
tibusc) [pro partium quas adeunt por-
tione insigni gaudentibus magnitudine];
et sebaceo quasi adipe (§. 485.) suffulta.
Cinguntur membrana propria, elegan-
ter vasculosa; et quoduis eorum, maxime
in corpore infantili ex octonis circ. aut
paulo pluribus reniculis compositum vide-
tur, quorum quemque iterum septingen-
tis ad octingentas radiis carnosis constare
asserebat Ferreinius, quos pyramides
appellabat albidas.
Ren vero a conuexo dorso versus
concauam peluim dissectus seu discerptus
[Seite 380] duplicem exhibet substantiam; alteram pe-
riphericam quam corticem vocant, interio-
rem alteram quae medullae nomine venit.
Vtraque arteriis venisque scatet san-
guiferis; cortex vero praeterea vasis sub-
tilissimis decoloribusd) lotium secernenti-
bus; medulla idem efferentibus.
Secretorii isti ductus ratione supra de-
scripta (§. 471.) ex arteriolis oriuntur in
glomerulos conuolutis qui renis cortici
inhaerent; et quidem ipsi longe maximam
corticis renalis substantiam constituunt,
et singulari suo anfractuoso decursu facile
ab efferentibus s. Bellinianis tubulis
distinguuntur, in quos quidem abeunt, qui
recta decurrentes via e corticali ista
in medullarem substantiam progrediuntur,
[Seite 381] cuius maximam partem efficiunt, et post-
quam iterato confluxu in pauciores trun-
culos coaluerunt, denique ostiis suis pa-
pillas, renali pelui contentas, cribri in
modum perforante).
Papillae hae numero plerumque re-
spondent loborum, e quibus singulum re-
nem conflatum esse diximus, et lotium in
corticis vasis decoloribus secretum, ac per
medullae tubulos Bellinianos vlterius
deriuatum primo in infundibula sua effun-
dunt, quae postmodum in communem
peluim confluunt.
Peluis vero in vreteres continuatur,
membranaceos canales, maxime sensiles,
muco interius illitos, valde dilatabiles,
in homine plerumque hinc illinc inae-
qualis amplitudinisf), posticae denique
et inferiori vesicae vrinariae faciei ita in-
[Seite 382] sertos, vt non statim eius parietes perfo-
rent, sed adhuc inter membranam eius
musculosam et nerueam (quae illibi ma-
iori quoque crassitie gaudent) altius paulo
descendant, tumque demum in ipsum eius
cauum obliquo ostio hient; qua quidem
fabrica maxime cautum est, ne vrina
quae per vreteres in vesicam destillauit
exinde iterum in eos repelli possit.
Ipsa autem lotii vesicag) in adulto
homine plerumque duarum circ. librarum
vrinae capax est; fundus eius qui in foetu
in vrachum abit, tum et postica facies
peritonaeo tegitur, quod ad reliquas au-
tem sui membranas in vniuersum cum iis
quas ad ventriculum diximus, conuenit.
Musculosa quidem taeniis constat inter-
ruptis fibrarum carnearum, varia subinde
decussata directione (in aliis aliter se ha-
bente) vesicam cingentibush); detrusorem
[Seite 383] vrinae vulgo vocant, orbiculares vero
fibras ceruicem vesicae inique cingentes
inconstantis etiam tam originis quam si-
gurae, sphincterem appellant.
Neruca et huic membranoso visceri pri-
marium suum robur impertit.
Intima denique, quam epidermidi con-
tinuam dicunt, maxime ad ceruicem muco
est sublita.
Lotium autem in vesicam delatum,
copia sensim molestum fit, et vrgens, vt
de excretione moneat, cui denique vre-
thra tanquam emissarium est destinata,
pro sexus varietate diuersimode se ha-
bens, cuius ideo vlteriorem mentionem
ad sexualium functionum enarrationem
differamus.
Euacuatur autem vesica superata sphin-
cteris constrictione tum proprii quem di-
ximus detrusoris ope (§. 495.), tum abdo-
minalis preli et respirationis adminiculo;
[Seite 384] quibus denique in viris accedit accelerato-
rum actio, vel guttas lotii in ipso vrethrae
bulbo resides adhuc eiaculantium.
Quod vero ipsius vrinae indolem atti-
net, infinitis quidem modis ea luditi) re-
spectu aetatis, item tempestatis, maxime
etiam temporis breuioris aut longioris quo
post pastum et potum praegressum mitti-
tur, tum et qualitatis ingestorumk) etc.:
in vniuersum tamen si lotium spectes
adulti sani hominis, post somnum quietum
recentissime missum, aquosus est latex
[Seite 385] odoris nidorosi, coloris citrini, cuius co-
piosissimae aquae tanquam communi vehi-
culo varia, et proportione in aliis aliter
se habentia, insunt elementa. Eminet in
his insiguis quantitas acidi phosphorei li-
beri, quod quidem acidum aliis elementis
et partibus constitutiuis vrinae nuptum so-
dam phosphoratam, ammoniacum phospho-
ratum, et calcem phosphoratam exhibet;
praesertim autem peculiari plane acido, li-
thiaco inquam, scatet quod lotio proprium
in nullo alio corporis humani humore,
neque, quantum hactenus constat in bru-
torum vrina repertum estl).
Quotquot hactenus enarrando absolui-
mus corporis humani functiones in vni-
versum quidem vtrique sexui communes
sunt: ita tamen vt modum quo nonnullae
earum peraguntur haud exigua in diuerso
sexu intercedat differentiaa), cuius po-
tiora momenta antequam ad functiones
[Seite 387] sexuales proprie sic dictas progredimur,
paucis recensenda sunt.
Et in genere quidem cuiuis sexui pro-
ptius suus est et ab altero discrepans ha-
bitus: in homine nato plus minus lucu-
lenter obseruabilis: in foetibus vero tene-
rioribus primo saltem intuitu vix digno-
scendus, vtpote quibus neque ipsa geni-
alia externa si obiter saltim inspecta fue-
rint differre videntur, cum femineo
embryoni clitoris pro portione vaegran-
disb) et prominens; masculo vero scro-
tum adhuc vix vllum sitc).
Sed et infantili aetate illud vniuersi
habitus pro sexus varietate discrimen pa-
rum adhuc in sensus incurrit; sensim vero
sensimque magis obseruabile fit adolescen-
tiae annis, vbi vniuersi feminei corporis
conformatio et teneritudo ac mollities,
minorque statura ceteris paribus cum vi-
rili toroso et lacertoso corpore comparata
eandem differentiam luculentissime de-
monstratd).
Verum et relatio partium corporis fe-
minei in maxime symmetricis a virili ali-
[Seite 389] quantum diuersa. Abdominalis v.c. et
lumbaris trunci pars isti pro portione lon-
gior, brachia contra breuiora etc.
Similis vero isti quae externum cor-
poris habitum in vtroque sexu intercedit
discrepantia et in ipsis ossibus obseruatur,
vtpote quae in feminis ceteris paribus
longe laeuiora et rotundiora esse constat,
cylindrica praesertim graciliora quam in
viris, plana autem tenuiora; vt singula-
rum ossium diuersitates taceam, thoracis
praesertim et peluis, tum et clauicula-
rum, femorum etc.e).
Quod molles vero corporis partes at-
tinet, in vniuersum feminis cellulosa la-
xior, magis obsequiosa, vt in grauiditate
facilius dilatetur; cutis vero tenerior et
a substrato adipe nitidius candida.
Capillamentum quidem plerumque lon-
gius; aliae autem corporis partes, quae
in viris pilosae sunt, feminis aut plane
glabrae, vt mentum et pectus; aut minus
hirtae, vt perinaeum; aut ambitu magis
circumscriptae, vt verenda; aut pube sal-
tem tenella et mollissima tectae, vt brachia
et crura.
Inter singularium autem functionum di-
versitatem memorandus venit pulsus, fe-
minis (ceteris paribus) frequentior (§. 116.),
maior quoque sanguinis ad infimum ven-
trem dimanantis portio; pulmones contra
minores, et thorax angustior, idemque,
superiore praesertim parte, mobilior. Item
os hyoideum longe minus, et larynx
arctior, hincque vox minus grauis.
Quod ad animales vero functiones,
praeter muliebria maiore neruorum appa-
ratu instructa, in vniuersum feminis est
systematis neruosi longe maior mobilitas:
[Seite 391] et irritabilitas exquisitior; ad animi quo-
que commotiones facilior propensio.
Genitalis viri liquor testium biga paratur
in scroto a funiculis suis spermaticis pen-
dentium, qui praeter lymphaticas, quibus
abundant venas, triplicis maxime ordinis
constant vasis.
Arteria nempe spermatica quae pro por-
tione exilis diametri omnium corporis
arteriarum longissima dicitur, et sangui-
nem plerumque proxime ex ipsa aorta
abdominali ad testem vehit:
tum ductu deferente, qui semen ex isto
arterioso sanguine secretum ad vesiculas
defert seminales:
denique venarum plexu vulgo sic dicto
pampiniformi, qui reliquum sanguinem ex-
cipit et cauae aut renali tradit.
At enim vero non ab omni inde tem-
pore testes ita in scroto suspensi haerent:
sed in foetu masculo immaturiore longe
alio situ dispositi sunt, cuius quidem situs
ratio et successiuae mutationes ab Hal-
lero primum curatius indagataea), di-
versimode autem postmodum explicatae
et quod ad varia momenta controuer-
sae sunt; quarum succinctam notitiam
vnice ad ipsam naturam dare liceat,
quam in memorabili embryonum mascu-
lorum eo fine a me dissectorum serie, ad
manus habeo.
Aperto igitur infimo ventre foetus im-
maturioris visitur in vtroque inguine ad
annulum sic dictum musculorum obliquo-
[Seite 394] rum, perangustum in ipso peritonaeo ostio-
lum (– Tab. III. fig. 1. e. et fig 2. –) ad
meatum aliquem et quasi angiportum deor-
sum ducens, qui ipsum eum annulum per-
forat, et dehinc in peculiarem bullosum
sacculum (– fig. 1. d. –) abit, extra abdo-
minale cauum porrectum, scrotum spe-
ctantem, fibris cellulosis intertextum, et
recipiendo posthac testi destinatum.
Porro autem ad ipsissimum posticum
istius ostioli abdominalis marginem alius
oritur processus peritonaei, sed qui sursum
vergit, et in tenello foetu (– fig. 2. –)
maximam quidem partem non nisi pli-
cam refert longitudinalem, ex cuius basi
exiguus cylinder seu potius inuersus conus
surgit, qui denique suprema sui parte qua
renis inferiorem marginem spectat, in
bullam terminatur, cui ipse inhaeret testis
cum epididymide (– fig. 1. a. et fig. 2. –)
ita vt hic primo intuitu bacculam quasi
mentiatur, petiolo suo insidentem, et fere
[Seite 395] vt hepar aut lien libere in abdominale
cauum dependere videatur (§. 399.).
Quae vero postmodum constituent fu-
niculum spermaticum vasa, retro tenerri-
mum ea aetatula et quasi pellucidum pe-
ritonaeum decurrentia visuntur, ita vt
arteria et vena spermatica (– fig. 1. b.f. –)
ad spinae latera descendentia, vas deferens
vero (– c.g. –) introrsum versus vesicae
vrinariae (– h. –) ceruicem tendens in laxa
cellulosa, quae retro peritonaeum posita
est, decurrant, et in ea quam diximus
peritonaei plica ipsi testi insinuentur.
Iam vero inde a medio circ. grauidi-
tatis testes sensim sensimque deorsum
aguntur, ita vt propius propiusque ad an-
giportum quem diximus peritonaei (§. 511.)
accedant, simulque plica ista peritonaei
cum cylindro suo complicetur, donec de-
nique testis ipsi istius angiportus ostio
proxime incumbat.
Quando nunc iam maturiore in foetu
ad descensum paratus est testis, arctum
hactenus ostiolum adeo dilatatur, vt ille
ad ipsum aeque ac rimam s. vt vulgo vo-
cant annulum, quo cingitur abdominalem
et vniuersum angiportum transire et se
quasi praecipitem in bullosum cuius me-
minimus sacculum (§. 511.) dare possit;
quo facto peritonaei illud ostium mox ar-
ctissime clauditur, imo vero breui coa-
lescit plane, vt vix vestigium eius in in-
fantili aetate adhuc superesse soleat.
Quo lentior vero testis adhuc in ab-
dominali cauo haerentis versus ostium il-
lud progressus erat, eo celerior et quasi
momentaneus videtur ipse eius per angi-
portum transitus. Vulgatum enim est
dissectis foetibus maturis aut incumben-
tem adhuc ostio peritonaei testem; aut
superato annulo eundem in inguine iam
haerentem videre: nonnisi semel vero
[Seite 397] mihi contigit vt in foetus gemelli
cauo abdominali, cuius iconem exhi-
beo, dextrum testem eo ipso momento
deprehenderem, quo medio angiportu ar-
ctissime inhaerens et quasi ab eo strangu-
latus (– fig. 1. a. –) in procinctu fuisse vi-
debatur, vt ex abdomine in sacculum illa-
beretur; id quod sinistro testi iam contige-
rat, vtpote qui iam ex angiportu emersus,
et ostium huius abdominale iam arcte
clausum erat (– e. –).
Nullo quidem statuto tempore adstri-
ctus est memorabilis hicce testium ex ab-
domine per inguen transitus: plerumque
tamen circ. in vltimum grauiditatis men-
sem incidere videtur: quanquam neque
rarissime in neonatis adhuc siue in ipso
abdominali cauo, siue in supremo inguine
haerentes inueniantur. Nam in vniuer-
sum etiam nouum adhuc testi ex abdo-
mine iam emerso emetiendum est itine-
ris stadium, vt ex inguine cum ipso suo
[Seite 398] cui iam inhaeret sacculo vlterius in scro-
tum penetret.
Hunc quem hactenus descripsimus esse
vere testium ex abdomine in scrotum de-
scendentium progressiuum motum, toties
repetita obseruatione certo constat. Iam
vero caussas et vires eruere, quibus miran-
dum illud iter debetur, perdifficile vide-
tur. In dies enim magis magisque per-
suadeor, neutram earum virium, quibus
hucusque tribui solebat is descensus, [scil.
nec cremasteris actionem aut diaphragma-
tis, aut solam contractilitatem cellulosae
tendinosis fibris intertextae, quae cylin-
drico isti peritonaei processui (§. 512.) in-
haeret et gubernaculi Hunteriani nomine
venire solet etc.] ad explicandum tam
singularem motum praesertim quod ipsum
illapsum testis per angiportum toties
dictum attinet, sufficere: praebere vero
e contrario vniuersum hocce negotium,
si quod aliud, luculentissimum vitae pro-
[Seite 399] priae exemplum, vtpote sine cuius pecu-
liari quodam adminiculo tam memorabile
et in suo genere vnicum iter cui nulla
alia in vniuersa animali oeconomia functio
comparanda venit, vix animo compre-
hendi poterit.
Inuolucra vero quibus absoluto eo
itinere testes continentur, commode in
utrique commune et in cuiuis propria distin-
guuntur.
Illud scrotum est, tenui constans cute,
cui parcus substratus est adeps, quodque
id prae reliquis integumentis communibus
priuum habet, vt habitum mirum in mo-
dum mutet, subinde nempe laxum et
flaccidum dependeat, subinde vero (et
quidem maxime sub oestro venereo, aut
frigoris accessu etc.) constrictum quasi ri-
gescat, tuncque singulariter rugis et sul-
cis distinctum sit.
Inter ea vero testium inuolucra, quae
cuiuis propria sunt, statim ipsi scroto sub-
[Seite 400] iecta est tunica dartos, peculiari et viuida
praedita contractilitate, qua egregii viri
Winslovius, Hallerus etc. seduci
se passi sunt, vt eidem indolem et vim
musculosam male tribuerent.
Excipiunt hanc (post copiosam et mol-
lem cellulosam) triplicis ordinis tunicae
vaginales a desideratissimo Neubauero
curatius distinctae et indagataeb).
Exterior nempe quae testi et funiculo
spermatico communis est, et cui cremaster
musculus disiunctis fasciculis ad nascitur.
Interiores autem propriae tam funiculi
spermatici quam ipsius testis, quarum po-
sterior fundo suo tunicae isti communi
plerumque adhaeret, intus vero latice lu-
bricante (fere vt pericardium) irroratur.
Origo autem harum tunicarum vagi-
nalium tam diuersimode disputata, ni fal-
[Seite 401] lor ex iis quae de testium descensus ra-
tione exposui, haud difficulter explicanda
videtur.
Communis nempe a bulloso sacculo seu
processu peritonaei descendente (§. 51.)
ortum ducit.
Propria testis vero ab ea peritonaei
propagine quae a cylindro (§. 512.) sur-
sum vergens a primis inde initiis testem
inuestit.
Quae denique funiculo propria est, a
plica quam diximus peritonaei et breui
cylindro in quem abit antequam ipsum
testem amplectatur.
Ipsi vero testic) corticis in modum
arctissime adnata est tunica albuginea, per
cuius duplicationem cum vaginali interiore
sanguifera vase in pulpam testis pene-
[Seite 402] trantd), quae tota quanta ex innumeris
vasis, spithameae circ. longitudinise), in
glomeratos lobulos conuolutis, constat,
tam sanguiferis quam secernentibusf),
quorum postremi semen secretum per rete
vasculosum Hallerig) et vasa efferen-
tia Graafianah) in apices conorum
epididymidis deuehunt.
Quae nempe ipsi testi ad latus accum-
bit epididymis, vnico, sed 30 circ. pedes
longitudine aequante constat vase, quod
ab altera parte, quae caput eius audit, in
plus minus 20 glomerulos seu conos di-
[Seite 403] stinctum esti), altera vero eaque infe-
riore sensim crassescentek) quam caudam
vocant, in vas deferens continuatur.
Vtrumque vero vas deferens versus ve-
sicae vrinariae ceruicem ascendens et sub
prostata inuicem conuergens, dehinc re-
trorsum flectitur et dilatatur in vesiculas
seminales: ita tamen vt tam ex hisce ve-
siculis quam ex deferentibus vasis commu-
nium pororum biga in vrethram, pone
caput gallinaginis, hietl).
Ipsae denique vesiculae seminales, quae
posticae et inferiori cystidis vrinariae fa-
ciei adsident, copioso adipe circumfusae,
in vniuersum intestinula duo referunt,
[Seite 404] diuersimode flexuosa et numerosis coecis
appendiculis ramosam).
Tunicis constant duabus, fere eius-
modi quales ad biliarem vesiculam dixi-
mus: altera nempe robustiore ex earum
genere quae vulgo nerueae vocantur: al-
tera teneriore interna, cellulis et scrobi-
culis scatente, et passim iugis eminenti-
bus (similibus iis quae in eiusdem vesicae
felleae ceruice cernuntur) tanquam in
loculos diuisa.
Et his quidem hactenus dictis viis
inde a pubescentis adolescentiae annis
lente et parca quantitate secernitur et
continetur semen, singularis plane et sum-
mae dignitatis liquor, coloris ex lacteo
subflauescentis, odoris prorsus peculiaris,
mucosae viscositatis, et insignis ponderis
specifici, vtpote quo reliquos humores
[Seite 405] secretos ad vnum omnes excedere vi-
deturn).
Illud praeterea sibi priuum habet,
quod [obseruante primo a. 1677 Lud.
Hamo) Dantiscano] infinita animatum sit
multitudine animalculorum microscopico-
rum ex eorum ordine quae infusoria di-
cuntur: quibusque in variis animantium
generibus multifaria quoque est figura.
Homini quidemp) animalcula spermatica
sunt oualia, tenuissime caudata: non
autem nisi in sano et prolifico semine
reperiri dicuntur, ita vt quodammodo
criterion aduentitium fecundae eius ma-
turitatis constituere videantur: aduenti-
[Seite 406] tium inquam, cum ceteroquin nihilum
plane ipsis inesse principii ipsius fecun-
dantis, multoque minus ea pro futuro-
rum homunculorum germinibus habenda
esse, post tot grauissima argumenta et
obseruataq), hodienum vix adhuc mo-
nitu opus esse, speramus.
Genitale hocce liquidum vesiculis quas
diximus sensim collectum ad futuram vs-
que excretionem retinetur, eaque stagna-
tione similes fere mutationes patitur qua-
les bili in cystide sua detentae contingere
vidimus, vt nempe aquoso latice ipsi de-
tracto magis magisque inspissetur quasi
et concentreturr).
Vti enim vniuersi testes cum funibus,
a quibus dependent, mira scatent multi-
tudine venarum lymphaticarum, quae
exin spermatico contagio infectum lati-
cem ad sanguinem reuehant, et sic vlte-
riorem seminis secretionem ea quam alias
exposuimus ratione (§. 477.) iuuent et fa-
cilitent: ita et ipsis seminalibus vesiculis
eiusdem ordinis vasis prouisum est, quae
inertiorem resorbendo aquulam, reliquum
semen eo efficacius reddunt.
De eo vero valde dubito, an et vn-
quam in homine sano genuinum semen
ex vesiculis resorbeatur: – magis adhuc
de eo quod aliquando assertum est, re-
[Seite 408] vehi idem proxime in vicinas venas san-
guiferas: – omnium maxime vero de eo,
quod eiusmodi seminis resorbtione (si qua
daretur) intempestiuis ad venerem sti-
mulis cautum esse possit, cum eandem,
(si phaenomena spectamus animalium
quae statutis anni temporibus in vene-
rem ruunt, comparando ea cum castrato-
rum constitutione) potius caussam effre-
natae et fere rabidae libidinis esse, lucu-
lenter pateat.
Longe atiam potius eo fine homini
(et quidem quantum hactenus noui nulli
praeter eum alii animanti) concessam esse
praerogatiuam probabile videtur, pollutio-
num nocturnarum, quas eatenus ad natu-
raless) viri excretiones refero, vt iis-
dem rarius frequentiusue pro tempera-
menti nempe et constitutionis varietate a
[Seite 409] molesto et alias vrgente superfluo semine
libereturt).
Ipsum vero semen nunquam sincerum
excernitur, sed prostatae liquore mixtum,
qui, quod externum eius habitum attinet,
ouorum albumini valde similis apparet,
nomenque a fonte suo habet, corpore
nempe insignis magnitudinis et singularis
plane valde compacti parenchymatis, quod
seminales vesiculas et vrethrae bulbum
interiacet, et vulgo glandulae prostatae no-
mine insigniri solet. Viae huius liquoris
nondum satis notae sunt, nisi forte cum
sinu carunculae seminalis communicant,
cuius orificium medium inter binos vesi-
[Seite 410] cularum seminalium poros (§. 525.) in
vrethrae tubum hiatu).
Est autem virilis vrethra commune
emissarium ternis diuersi ordinis humori-
bus destinatum: lotio scil., geniturae, et
liquori prostatae. Muco sublinitur ex nu-
merosis sinibus passim per eius canalem
dispersisv), oriundo. Cingitur autem
spongioso contextu, cui alia duo, sed
longe crassiora eiusmodi spongiosa corporaw)
incumbunt, quae maximam virilis membri
partem constituunt; quod anterius glande
(prioris quod diximus spongiosi contextus
propagine) terminatum, in vniuersum
quidem tenera et adipis experte et obse-
quiosa cute tegitur, quae inde a co-
rona balani praeputium format, et plane
libera super glande fere vt palpebrae super
[Seite 411] oculi bulbo mobilis est. Interior vero
praeputii duplicatura super ipsam glandem
(quasi vt albuginea oculi) mutato habitu
reflectitur, et ad coronam copiosis glandu-
lis Littrianisx) [quodammodo Meibo-
mianis palpebrarum comparandis] singu-
lare smegma fundentibus, obsita esty).
Ita autem constructo virili membro
erectionis contigit facultas, vt nempe sti-
mulo siue corporeo siue mentali irrita-
tum vehementer aucta et accelerata san-
guinis in corpora eius cauernosa impe-
tuosa congestione et effusionez) turgeat
et obrigescat, situmque mutet, postea
vero refluente iterum superfluo sanguine
denuo detumescat et collabatura).
Flaccidum ita membrum vbi a vesicae
ceruice oritur singulariter anfractuose fle-
ctiturb), isque ad lotii sinceri excretio-
[Seite 413] nem aptissimus, ad geniturae vero emis-
sionem plane ineptus status estc), vtpote
quod tunc vrethrae principium cum vesi-
cularum seminalium ostiolis in acutiorem
coëat angulum.
A libidinoso autem stimulo sensim in-
tumescente pene, primo prostaticus ef-
fluere solet liquor, qui saepe sincerus, vix
vero vnquam simul cum lotio excernitur;
cuius autem primarius finis est, vt iunctim
cum ipso semine euibretur; situe vt albu-
minosa sua lubricitate tenaci eius inertiae
sebueniat et eiaculationem promoueat,
situe vt ad ipsum generationis negotium
partes aliquas conferre censendus sit.
Ipse vero ea seminis emissio excitatur
tam copia eius in receptaculis suis vrgente,
quam sexuali instinctu: perficitur autem
[Seite 414] summa primo tentigine qua vrinae via
praecluditur, geniturae e contrario sterni-
tur quasi; tum vero spastica quadam ve-
sicularum seminalium contractione, leua-
toris ani et vrinae acceleratorum conuul-
sione, et vniuersi systematis neruosi breui
et leniori, attamen quasi epileptica et vi-
res deprimente, succussione.
Virilia vti ad dandum, ita muliebria ad
recipiendum a natura apta et in vniuer-
sum maxime ab inuicem diuerse sunt.
Quibusdam tamen in partibus vtriusque
generis organa perquam similem monstrant
fabricationem. Ita sub pube in commis-
sura labiorum superiore latens clitoris non
vna in re cum virili membro conuenit,
nisi quod ab vrethra seiuncta ideoque im-
perforata, et in rite formatis perexigua
sit. Subinde enim et in adultis eiusmodi
molem seruasse memoriae proditum est,
qua embryonum femineorum clitoridem
conspicuam diximus (§. 492.), quale ob-
[Seite 416] scenum vitium plerisque fabulosis Her-
maphroditis originem praebuisse probabile
videtura). Similiter ceterum ea parti-
cula cauernosis constat corporibus et ere-
ctioni apta est, et praeputio tegitur, et
smegma praebet Littriano (§. 525) haud
absimileb).
A clitoride descendunt nymphae, iti-
dem subinde enormi magnitudine aber-
[Seite 417] rantesc), [qui excessus etiam fabulosae
famae occasionem deditd);] aeque ac cli-
toris summa sensilitate gaudentes; vrinae
emissae radium quodammodo dirigere vi-
dentur, cum vrethrae, in hoc sexu breuis-
simae, ostium [in perfectissimis exemplis
singulariter ciliatume)] in fundo quasi
earum delitescat.
Ostio huic subiectum est ipsius vaginae
orificium, varii ordinis cryptis cinctum,
quo v.c. lacunae vrethericae Graafiif),
et orificia prostatarum inepte sic dictarum
Casp. Bartholinig) etc. pertinent,
quorum muco vnguinoso obscenae istae
partes illinunturh).
Ipsae vero vaginae aditus praetensum
sibi habet hymeni): membranam plerum-
que annularis formae, nulli quod sciam,
praeter humanum genus alii animantium
generi concessam, et cuius hactenus nulla
physica vtilitas innotuit.
Destructi hymenis laciniae sensim in
carunculas myrtiformes, incerti numeri,
abeunt, quae temeratae virginitatis signa
certissima praebent.
Dehinc vagina, vrinariam inter vesi-
cam et intestinum rectum ascendit, ex
parenchymate celluloso copiose vasculoso
constipata; infra musculo constrictore cunnik)
cincta; interius vero mollissima tunica
vestita; quae binis elegantibus rugaruml)
columnis, antica scil. et posteriorem),
distincta est, et ex ipsis hisce rugis mu-
cum plorat cauum eius illinentem.
Supremo vero vaginae ambitui insidet
denique vterus, a ligamentis latis vtrinque
suspeusus haerens.
Cylindrica eius ceruixn) a vagina
quasi amplectitur et angusto canali perfo-
raturi, qui simili ac vagina rugoso apparatu,
arbore nempe sic dicta vitae distinguitur,
et cuius vtraque extrema orificia maxime
vero superius s. internum tenaci plerum-
que muco obsita sunt.
Substantia vtero plane singularis, ex
parenchymate proprio perdenso et com-
pactoo), ingenti vasorum sanguiferorum
copia, miris anfractibus serpentinis decur-
rentiump), pertexto, quorum venae val-
vulis destituuntur. Porro etiam vasorum
lymphaticorum apparatuq) instructus est;
neruis autem scatet innumerisr), quorum
ope mirandum illum cum plerisque cor-
porisu partibus consensum alit.
Exterius tegitur vterus peritonaeo,
interna vero eius exigua cauitas et maxi-
me quidem in fundo, molli et tenerrime
spongiosa obuestitur membrana, quam
aliis) vasis decoloribus (§ 92), aliit)
venis lymphaticis absorbentibus constare
asserunt.
Musculosam quod attinet texturam
vtero a nonnullis tributamu) ab aliis
vero negatamx), id saltem monere
liceat, mihi quidem in omnibus quot-
quot hactenus curatius indagaui vteris
humanis, grauidis aeque ac non grauidis
(et quidem vtriusque generis vteros non
in praeparatis tantum sed et in recentissi-
mis funeribus explorandi occasio fuit),
[Seite 422] ne hilum reperisse quod pro genuinis
muscularibus fibris agnoscere licuisset: as-
sertoribus vero muscularis vteri humani
texturae fatendum esse, fibras quas in eo
pro muscularibus habeant, certe ab omni-
bus aliis in vniuerso humano corpore,
qualitatibus suis mirum quantum abhor-
rere. Indies e contrario magis magisque
mihi persuadetur, veram irritabilitatem
vtero nullam esse (§. 301.): sed vitam,
si cui alii corporis parti, propriam (§. 42.)
tam peculiaribus plane vteri motibus et
functionibus respondentem, quas a nulla
earum virium vitalium quae partibus si-
milaribus communes sunt (§. 39–41.), de-
riuare licet: et quae veteribus pridem me-
dicis et philosophis adeo singulares et pro-
priae visae sunt, vt vterum inde animal in
animanti contentum vulgo appellarenty).
Ex lacunaris s. fundi vterini angulis
emergunt vtrinque tubae Fallopianaez)
[Seite 423] angusti et tortuosi canaliculi, in suprema
ligamentorum latorum duplicatura decur-
rentes, textura sua isti vaginae similes,
nisi quod interius rugis destitutae mollis-
sima et tenerrima spongiosa carne ve-
stiantur.
Extremum earum ostium abdominale,
praeterquam quod ostio vterino amplius
est, singularis plane et elegantis fabricae
fimbriis laciniatis et quasi digitatis cingi-
tur, quarum in conceptionis negotio par-
tes non infimae eise videntur, quippe
quae venereo oestro aeque ac tubae ipsae
turgentes subiecta sibi ouaria amplecti vi-
dentur.
Ipse vero ouaria s. vt ante Stenonis
temporaa) audiebant testes muliebres,
praeter tenax et fere tendineum inuolu-
crum densa constant et arcte contexta
[Seite 424] tela cellulosa, cui in quouis ouario inhae-
rent plus minus circ. 15 ouula sic dicta
Graafiana, vesiculae scil. s. potius gut-
tae seri flauescentis albuminosi, quod vt
genuinum ouorum albumen, si recens
ouarium feruenti immersum fuerit, co-
gitur.
Et huiusmodi quidem albuminosa gutta
princeps humor esse videtur, quem mulier
ad conceptum confert, siquidem verosimile
est, per virilis aetatis decursum sensim
sensimque aliam harum guttularum post
aliam ita ad maturitatem suam peruenire,
vt inuolucrum, quo ouarium cingi vidi-
mus, penetret quasi, donec tandem ali-
quando id ipsum inuolucrum rumpere et
a tubae ostio abdominali excipi possit.
At enimuero praeter hancce ex ouario
prosilientem albuminosam guttulam alium
quoque liquorem, quem veteres satis ab-
usiue quidem feminei seminis nomine de-
signabant sub venereo oestro fundi con-
[Seite 425] stat, de cuius tamen indole et fontibus
et vniuersitate non magis adhuc certi quid
statuere licet ac de fine et vsibus eiusb).
Frequentissima et grauis vteri functio est
vt per triginta circ. annos menstruum tri-
butum soluat, quam legem nulli alii ani-
mantium generia) imposuit natura, cum,
vt Plinii verbis vtar, solum animal men-
struale mulier sit; nullam vero hactenus
[Seite 427] notarum gentiumb) ab eadem exemit,
cum in vniuersum ad necessaria pertineat
requisita quibus ad generis sui propaga-
tionem aptus fiat sequior sexus.
Auspicia vero huius functionis nostro
sub coelo plerumque incidunt in annum
aetatis decimum quintum, praecedentibus
[Seite 428] vtplurimum plethoricis symptomatibus,
congestione versus pectus, tensionis sensu
lumbari in regione, crurum lassitudine etc.
Et quidem prima ea vice ex genitalibus
ab initio prodire solet humor rubellus,
quem sensim intensius rubens sanguino-
lentus latex sequitur, denique in genui-
num cruorem abiens: qui per aliquot dies
lente manare pergit; cessantibus interim
quae modo diximus incommodis.
Cruentum vero istud profluuium ab
eo inde tempore elapsis quibusuis quatuor
septimanis denuo redire, tuncque plus
minus sex circ. diebus continuare solet,
quo quidem temporis spatio in vegeta fe-
mina quinae praeter propter vnciae san-
guinis ad dimidiam vsque libram excerni
creduntur.
Intermittitur vero haec actio plerumque
quamdiu mulieres aut grauidae sunt, aut
lactantes.
Plane cessat autem vniuersa functio,
postquam 30 circ. annis viguit, quod ita-
que nostro sub climate circa quadragesi-
mum quintum aetatis annum contingere
solet.
Fontes catameniorum ab aliis ad vagi-
nae vasa ab aliis et quidem verosimilius
ad vterina relati sunt; quae enim in con-
trariam sententiam proferuntur exempla
mulierum, quibus etsi grauidae aut vtero
atretae fuerint aut vteri inuersi prolapsu
laborarint, tamen menstrua fluxerint, nil
aliud tamen probant, quam egregia na-
turae medicatricis conamina, quae via
praeclusa regia, insolitis viis feliciter vti
nouit. Sunt autem ab altera parte nu-
merosa extispicia feminarum, quae men-
struatae diem suum obierant quarumque
cauum vterinum catamenia plorasse mon-
strabatc); vt argumenta a priori quod
dicunt desumta taceam, quibus ipsum
mensium finem eo redire probabile fit, vt
[Seite 430] vterus menstrua tali haemorrhagia ad futu-
ram grauiditatem praeparetur et nutriendo
foetui aptior reddaturd). Iisdemque
quoque rationibus hic fluxus arteriosis
potius vteri vasculis quam venis tribuen-
dus videtur.
Quod vero caussas periodicae huius et
perennis haemorrhagiae attinet, tantis ea-
rum indago adhuc premitur difficultatibus,
vt et heic non nisi probabilia sequi nec
vitra id quam quod verisimile occurrerit,
progredi liceate).
Proximam ergo topicaef) cuidam con-
gestioni plethoricae tribuunt, cui sane
symptomata imminentium menstruorum
aeque ac copia et natura vasorum vteri-
norum respondent.
Remotioribus vero tum situm erectum,
(principem istum, qui humanum genus a
reliquis animantis destinguit characterem;)
tum et singulare vteri parenchyma, vitam-
que eius propriam annumerare licebit.
Circa periodici autem eius decursus
rationem ignorantiam fateri quam vanis
[Seite 432] hypothesibus inhiare praestabit: cum hac-
tenus omnia ea periodica phaenomena
tam sano quam aegroto animanti contin-
gentia, quorum termini vltra nycthemerum
prorogantur, ad naturae animalis mysteria
referenda videantur.
Iam ad ea accedimus, quorum causa
vtriusque sexus genitalia, de quibus hacte-
nus egimus, machinata sunt: conceptionem
nempe, et generis humani propagationem;
in quorum disquisitione ita versabimur, vt
prius nuda enarremus phaenomena in ad-
mirabili eo et vere diuino negotio obser-
vanda; tum vero vires indagemus quibus
ipsa ea phaenomena tribuenda videbuntur.
Atque primo notari meretur generi
humano non vt longe plurimis reliquorum
animantium (et quidem mammalibus ni
[Seite 434] fallor praeter hominem ad vnum omni-
bus) peculiare statutum esse anni tempus,
quo in venerem ruanta), sed quamuis
tempestatem perinde aptam esse ad exci-
tandos ipsi amorum igniculos.
Quando ergo femina admisit virumb)
et vterque eorum eo animali instinctu ca-
lent quo non alter siue vniuersitate siue
vehementia par extat, vterus ni grauiter
fallimur, inflammatorio quodammodo or-
gasmo turgensc), vita sua propria (§. 547.)
[Seite 435] animatus haurit quasi semen a viro eui-
bratumd) et proprium contra fundere
videtur (§. 552.); tubae autem simul obri-
gescunt et fimbrias suas vicinis ouariis ap-
plicant; ex quorum alterutro vna ex ve-
siculis Graafianis fere vt abscessus ma-
turus finditur, et albuminosa quam con-
tinebat gutta ab ostio tubae abdominali
sorbta in ipsum vteri cauum deriuatur.
Elapsa autem hacce ouarii gutta, vul-
nusculi labia externa cicatrice clauduntur,
remanens vero cui ipsa inhaeserat, mem-
[Seite 436] branula vasculosa abit in corpus luteume),
ab initio itidem cauum et plastica vt mihi
quidem videtur lympha plenum, quae
temporis progressu in carnosum verti-
tur nucleumf), crasso cortice, vasorum
sanguineorum insignibus ramulis pertexto,
cinctumg).
Vtero nunc impraegnato, canalis, cer-
vicem eius perforans, maxime verses ori-
[Seite 437] ficium superius s. internum (§. 544.) arcte
clauditur, ita vt secundum naturam nul-
lus superfoetationi locus supersit. Cete-
rum vix vlla hactenus dantur signa con-
stantia et fallere nescia, quibus ipsa mu-
lier de his quae ipsi dum concipit intus
contingunt, satis certa esse possit.
Interna vero vteri superficies inflam-
matoria quasi plasticae lymphae crusta
obduci videtur (§. 15.), quae in caducam
s. deciduam Hunterih) abit: cuiusque
binas laminas destinguunt; alteram nempe
[Seite 438] quam crassam vocant, ipsum vteri cauum,
exceptis ostiis tubarum et ceruicis interno,
inuestientemi): alteram quae serius, post-
quam nempe ouulum formari et in ipsa
decidua radices agere cepit, exinde super
ipsam oui reliquam superficiem continua-
tur (– Tab. IV. fig. 1. a. – fig. 2. –), ideoque
caducae reflexae nomine venire soletk).
Ipsum vero ouulum prius quidem gene-
ratur quam embryo, cui recipiendo inser-
viet, ita tamen vt vix ante finem alterius
post conceptionem hebdomadis formatio
eius inchoëtl). Ante hunc terminum
[Seite 439] enim vnquam formati conceptus humani
vestigia vere obseruata fuisse, valdopere
dubito.
Constat autem hocce ouulum, praeter
extimum illud inuolucrum aduentitium,
quod ipsi a caduca ista Hunteri accesse-
rat, binis membranis propriis.
Exteriore altera, sanguiferis vt videtur
vasis destituta, quae Chorionm) est nupe-
rorum (– Tab. IV. fig. 1. c –); cuiusque
extima superficies ab initio magnam par-
tem nodosis flocculis ineffabilis elegantiae
est obsessa (– fig. 1. b – fig. 2 –) quare et
chorion muscosum s. frondosum appellarunt.
Iisdemque flocculis, qui partis foetalis
futurae placentae rudimenta sunt, tanquam
radicibus suis, ouulum inseritur deciduae
vterinae (§. 564.).
Altera membrana eaque interior amnion
est (– fig. 1. d –), itidem sanguineorum va-
sorum expers (§. 5.), tenera quidem, me-
morabilis tamen tenacitatis.
Binae hae ouuli membranae propriae
primis ab inchoata oui formatione septi-
[Seite 441] manis amplitudine sua magnopere ab in-
vicem differunt; ita vt chorion maiorem
exhibeat vesicam, cui amnion tanquam
longe minor vesicula ei saltem loco intus
adhaeret, qui circ. centro floccosae chorii
superficiei extimae respondet.
Reliquum vero interstitium, quod tunc
adhuc chorion atque amnion intercedit,
crystallina repletur aquula, quam chorii
liquorem vocare licet, dubiae ceterum ori-
ginis et breuis aeui.
Cum enim amnion celeriora capiat in-
crementa quam chorion, huicque iam pri-
mis post conceptionem mensibus appro-
pinqueturn) eodem gradu crystallinum
huncce liquorem absorberi necesse est.
Intima vero ista oui membrana inde
a prima sua formatione (§. 565.) ad ipsem
vsque instantis partus terminum liquore
amnii plena est, latice sc. aquoso, coloris
[Seite 442] suflauescentis, odoris fere nullius, saporis
blandi vix subsalsi, quem vulgo alibilem
putant et albumini comparant, a quo ta-
men mirum quantum abhorrere curatior
eius indago facile doceto).
Fontes eius adhuc dubii, certe neque
ad foetum neque ad vmbilicalem funem
referendi, cum et subuentaneis insit ouu-
lis quae neutrum istorum continent.
Copia eius inuersa ratione ad foetus
molem se habet. Eo maior nempe quo
tenerior adhuc embryo & v.v.
Atque exinde vsum huius liquoris pri-
marium hariolari licebit, qui magis ad
tuendum tenelli embryonis gelatinosum
quasi, et iniuriarum externarum maxime
impatiens, corpusculum, quam ad eius
nutritionem inseruire videtur. Eam enim
liquoris amnii portiunculam quae quan-
doque (sed adeo raro vt vel exinde prae-
ter naturae ordinem id contigisse censen-
[Seite 443] dum sit) foetus ventriculum intrasse visa
est, neutiquam nutritioni eius destinatam
esse facile patebit tum indolem huius li-
quoris, tum habitum systematis chyliferi
foetuum consideranti; vt vere acephalo-
rum exemplap), aliaque id generis argu-
menta sicco praeteream pede.
Ipse vero embryo, qui ab vmbilicali
fune vt fructus a petiolo suspensus huic
liquori innatat, a tertia circ. inde post
conceptionem septimana formari incipitq);
[Seite 444] et primo quidem simplicissima paruae fabae
s. reniculi subglobosa forma apparet, cui
sensim extremitatum rudimenta succrescunt,
facies vlterius efformatur & s.p.r).
Ex ordine naturae mulier vnipara est
et singulum tantum foetum concipit. Non
raro tamen gemellos gerit, quorum ratio
ad solitarios partus ex Süssmilchii cal-
culis est vt 1 : 70s). Tuncque plerum-
[Seite 445] que cuiuis gemello proprium est amnion,
vtrique vero commune choriont).
Medium vero cuius ope mutuum em-
bryonem inter et matrem alitur commer-
cium, vmbilici est funiculus et, in quam
distribuitur, placenta.
Et funiculus quidem vmbilicalis, qui ipsi
embryoni coaeuus videtur, multimode lu-
dit tam longitudine quam crassitie, tum
insertionis in placentam loco, nodis vari-
cosis etc. In vniuersum tamen ex ternis
vasis sanguineis spirae modo contortus est,
vena nempe quae hepar foetus petit, et
binis arteriis ex iliacis internis s. hypoga-
stricis eius oriundis; quae quidem septis
[Seite 446] cellulosis variabilis directionisu) separan-
tur; intus vero nodulis s. quasiualuulis Ho-
bokenii passim coangustanturx).
In funem vero colligantur haec vasa
ope cellulosae, quae singulari humore
limpidissimo plena, Whartonis no-
men, gelatinae autem speciem prae se fert,
exterius vero amnii continuatione inuo-
luta est.
Qua vero funi adhaeret foetus, ex
huius vrinariae vesicae fundo (§. 486.) me-
dius inter vtramque arteriam vmbilicalem
in funem penetrat vrachusy), homini
per breue saltem spatium peruius, mox-
[Seite 447] que totus euanescens, qui autem in aliis
mammalibus ad allantoidemz) ducit,
qua humanum foetum plane destitui iam
inter omnes constat. Nam et aenigma-
tica illa vesicula vmbilicalis in humanis
ouulis chorion inter et amnion vi-
sendaa), mihi quidem non tam allan-
toidi, quam tunicae erythroidi quae in
nonnullorum mammalium conceptu extat,
aeque ac vitellari sacco pulli incubati ana-
loga videtur. Nimis sane frequenter, et
nimis constanti ratione in ouulis humanis
foecundis altero praesertim tertioue post
conceptionem mense obseruata est, quam
vt pra fortuita fabrica, situe morbose, situe
monstrosa eandem habere liceat.
Sanguifera, autem quae diximus funi-
culi vasa in placentam abeuntb), de cuius
[Seite 448] ortu ex frondosa chorii superficie, quae
deciduae crassae infigitur, supra monitum
est; vnde et duplicis generis substantia in-
telligitur, ex qua contextam esse placen-
tam constat; vterina nempe altera a deci-
dua deriuanda et spongiosum eius paren-
chyma constituens; altera foetalis quae
nempe ex vmbilicalibus vasis in chorion
distributis, proficiscitur.
Eatenus autem iniquum est ouuli te-
nelli incrementum, vt glabrae chorii parti
maius et celerius sit augmentum, quam
muscosae, adeoque placentae ad oui am-
bitum ratio eo maior quo recentior adhuc
conceptus, minor e contrario quo propior
partui.
Simul vero progrediente grauiditate
magis magisque stricta et stipata euadit
eius textura, ab extima facie qua vterum
respicit sulcata et lobata, ab interiore
qua foetum spectans amnio vestitur, gla-
bra. Magnitudine autem, crassitie, figura
et situ s. cohaesionis ad vterum loco mul-
[Seite 449] timode varians; plerumque tamen fundo
eius agglutinata; in vniuersum tam sen-
silitate quam genuina irritabilitate aequa-
hter destituta.
Etsi autem omnes in eo consentiant,
esse placentam princeps cuius ope foetus
nutritur instrumentum, de genuina tamen
eius agendi ratione, et mutua tam ad
vterum quam ad foetum relatione, diuer-
simode nuperis temporibus disputatum est.
Omnibus tamen rite pensitatis eo res red-
ire videtur, vt quidem nulla perpetua
anastomosis vase sanguinea vteri materni
cum funiculi vasis intercedatc); sed qui
continuo tramite ex vtero in eam pla-
centae partem penetret matris oxygenatus
sanguisd), quae deciduae crassae originem
suam debet, exin ab extremis vasorum
[Seite 450] vmbilicalium radiculis, quae in chorion
muscosum distribuuntur, resorbeatur et in
funiculi truncum venosum ducatur: redux
vero ex foetu per arterias vmbilicales san-
guis carbonisatus simili ratione in paren-
chyma placentae effusus, a venosis partis
eius vterinae radiculis hauriatur et vtero
reddatur.
Respondent his cautissima sed cassa ten-
tamina de replendis per vterina vasa vasis
vmbilicalibus, aut v.v. iniiciendis per vmbi-
licalem funem vterinis; respondet etiam
analogia fabricae in iis quadrupedibus quo-
rum secundinae memorabili isto corpore
sic dicto glanduloso instructae sunt.
Praeterea autem probabile est, chyli
quoque materni portionem simul cum pur-
pureo fluento ad foetum deferri. Praeter-
quam enim quod sanguis maternus non
omni tempore aeque integer est, sed ali-
quot post pastum horis recens aduenam
neque adhuc subactum secum in orbem ra-
pit chylum; non vnum quoque vtero cum
chylo et lacte esse commercium infra patebit;
[Seite 451] et sunt vtique numerosae obseruationes
quibus lacteum succum placentae vterinae
inhaesisse constitite).
Progrediente vero grauiditate dum foe-
tus et secundinae tanta incrementa ca-
piunt, vtero quoque ipsi graues subeundas
esse mutationes per se facile intelligitur.
Et hae quidem praeter molis augmentum
tam situm, quam figuram, maxime vero
[Seite 452] ipsam eius texturam attinent, vtpote quae
perpetua et graui humorum congestione
quam vterus grauidus experitur, tum
quodad sanguinea eius vasa, tum quodad
intertextum ipsis parenchyma insigniter al-
teratur.
Et ista quidem, quo magis increscit
vterus, eo magis quoque ex anfractuosis et
angustis rectiora fiuntf) et magis magisque
ampliora, et venae quidem grauiditate
proueda amplissimaeg), ita vt pro sinibus
passim imposuerint anatomicis.
Hoc vero sensim sensimque rarius eua-
dit laxiusqueh) maxime qua ouum con-
tentum spectat, ita vt crassus quidem sit
vterus grauidus praesertim in fundo, et in
viua et vegeta muliere sanguine turgens
ac vi vitali vigens; simul tamen mollis et
habitu suo, praesertim in funere [vbi, pri-
dem recte monente Arantio, grauidi-
tate prouecta lamellosam quasi texturam
[Seite 453] mentituri)], mirum quantum a stricto et
compacto vteri no grauidi parenchymate
abhorrens.
Reliquas autem vteri grauidi mutatio-
nes grauiores cum iis quae ouo et foetui
memorabiliora accidunt, iunctim ex ordine
decem mensium lunarium, breuissimis exhi-
bere liceat, secundum quos hodie grauidi-
tatis decursum satis commode computare
solent.
Atque vti in vniuersum vterum statim
ab impraegnatione sua turgere vidimus
(§. 561.), ita et ab eo inde tempore mole
et pondere auctior altius paulo in vaginae
superiora descendit, figuram tamen pristi-
nam tribus primis mensibus hactenus reti-
net, nisi quod fundus eius paulo conuexior
et corporis anterior paries a postico remo-
tior euadat, cauumque vterinum antehac
angustissimum et fere triangulare nunc ab
[Seite 454] humoribus ouuli expansum subglobosae
huius formae sese accommodet.
Ouulum vero ipsum quod circa finem
primi mensis columbini oui magnitudine
spectatur, et vtramque deciduam ab inui-
cem aeque ac exiguum amnion ab ampliore
chorio remotum habet, tertio ad finem
vergente iam fere anserini oui molem
attingit, et caduca reflexa ad crassam,
amnion vero ad chorion proxime accedit,
illudque magna liquoris sui nominis copia
plenum est, in quo tenellus et pro por-
tione istius liquoris valde exilis embryo
(vtpote qui eo termino vix iuniorem
musculum magnitudine aequat,) a pres-
sione vteri securus, et iam quidem prae-
cepsk) minus firmo tamen et inconstan-
tiore situ fluctuare videtur.
A quarto vero inde mense vterus oua-
tam magis s. subglobosam induit formam,
et ceruice eius magis magisque emollita
[Seite 455] et sensim sensimque abbreuiata et quasi
deleta s. potius verses latera distenta, de-
nuo sursum vergit et ex minore pelui in
maiorem ascendere incipit. Simul vero
ipsae tubae cum conuexo vteri fundo sur-
sum feruntur, extenduntur et elongantur;
adeo autem vteri lateribus arcte adhae-
rescunt, vt circa mediam tantum ipsarum
longitudinem ab illis recedant, et obiter
tantum spectatae ex vteri medio prodire
videantur, quod erroneae de ingenti fundi
vteriui incremento opinioni ansam prae-
buit.
Et ab eo quoque inde tempore foetus
in talem increscit molem, quae oui capa-
citati magis proportionalis est, tuncque
iam in firmiorem et magis fixum situm
conglobatum se componere incipit, quem
ad partus vsque terminum seruat, capite
nempe cernuo, dorsoque incuruo quod
plerumque alterutri matris lateri aliquan-
tisper obuersum jacet.
Media grauiditate quae in quinti
mensis finem incidit, vterus in eam in-
creuit magnitudinem, vt fundus eius inter
pubem et vmbilicum circ. medius positus,
ipsaque grauiditas iam externo abdominis
habitu obseruabilis sit.
Simulque foetus ab eo inde tempore
corporis sui agitatione matri distinctius
sensilis fieri solet, etsi nec de huius mo-
menti termino statuti et determinati quid
decernere liceat. Vegetior tamen nunc
est et habilior, ita vt nunc ex loquendi
vsu vitalis dici possit.
Reliquis quinque mensibus lunaribus
vterus cum contento foetu vlteriora in-
crementa capiens circa sextum mensem
fundo seo vmbilicum fere attingit; ab
octauo autem inde porro vlterius assur-
gens ipsi cordis scrobiculo appropinquatur.
Ceruix vero eius interim magis magisque
obliteratur, complanatur et attenuatur.
Decimo denique mense quasi mole sua
obrutus vterus (vtpote cuius longitudina-
lis axis tunc ad 11 vncias, transuersus
vero ad 9 et vitra ascendere solet) denuo
subsidere incipit.
Vtraque membrana caduca maxime
vero reflexa, quae chorio adhaeret, a pluri-
bus iam retro mensibus magis magisque
attenuata nunc reticulatam quasi speciem
prae se fert fibris breuibus albidis distin-
ctaml).
Placentae tunc temporis ea moles, vt
maior eius diameter 9 vncias aequet, cras-
sities vnciam vnam; pondus vero vnius
circ. librae et quod excurrit.
Funiculi vmbilicalis longitudo plerum-
que 18 vnciarum et vltra.
Maturi et habiliores foetus pondus li-
brarum fere septem; longitudo 20 praeter
propter vnciarumm).
Amnii denique liquoris adeo quidem
variabilis quantitas, vt nihil plane definiti
circa eam statuere liceat, plerumque tamen
vbi vegetus fuerit foetus vix ad libram
vnam ascendens.
Enarratis hactenus simpliciter conceptio-
nis phaenomenis et quae tam ouo humano
quam ipsi qui eo continetur foetui grauidi-
tatis decurse contingere fida constat obser-
vatione, iam ad vires rimandas accedimus,
quarum virtute stupendum illud genera-
tionis negotium perfici verosimile videtur.
Et nostra quidem memoria in eo nego-
tio breuibus ita se expedire placuit viris
quibusdam cl., vt nullam prorsus hodie
amplius locum habere generationem con-
tenderent, sed vniuersum humanum genus
in alterutrius protoplastorum genitalibus,
geminum praeformatorum specie, iunctim
[Seite 460] praeextitisse, eaque germina temporis pro-
gressu successiue euolui tantummodo, asse-
rerent.
In eo saltim dissentientes quod alii eo-
rum, germina ea in paternis animalculis
spermaticisa) quaererent; alii e contrario
eadem in materna ouaria ponerentb).
At enim vero ipsa haec de germinum
inde a rerum initiis praeformatorum suc-
cessiua euolutione hypothesis, curatius
ponderata, nullatenus admittenda estc).
Praeterquam enim quod superuacuis et
inutilibus, quas supponit, creationibus in-
numerorum germinum, quibus nunquam
ad euolutionis terminum pertingere datum
esset, ipsi rationi repugnare dicenda sit;
adeo hyperphysicarum conditionum, quas
sibi sumit, impendiod), physicarum autem
quibus indiget virium multiplicationee),
laborat; vt vel eas ob caussas nullatenus
cum casta et saniore physiologia conciliari
possit.
Tum vero et hoc accedit, quod inter
phaenomena quibus ad stabiliendam eam
[Seite 462] vsi sunt fautores eius, ne vnicum quidem
hactenus innotuerit, quod naturae veri-
tati ita respondeat, vt isti hypothesi pro-
bandae rite sufficiatf).
Contra vero alia, omni exceptioni
maiora extant obseruata, quibus ea directe
et plenarie refutatur.
Quo minus autem ista euolutionis, vt
vulgo audit, hypothesis, tum phaenome-
nis, tum philosophandi regulis, consen-
tanea est, tanto magis e contrario tam
simplicitate quam naturae conuenientia se
commendat ea sententia, qua ipsius con-
ceptionis ope neutiquam tantum germina
ista fictitia euolui, sed ex informi hacte-
nus genitali materie reuera generari et
sensim et successiue formari nouum con-
ceptum statuitur.
Quod quidem verae, per successiuam
efformationem generationis negotium cum
diuersimode a physiologis explicatum sit,
mihi quidem, ni grauiter hallucinor, pro-
xime ad ipsius naturae veritatem ita sta-
tuendum yidetur, vt ponamus
Verisimillimum itaque mihi videtur,
variis istis vtriusque sexus humoribus in-
quilinis (§. 527. 533. 551.) quos foecundo
coïtu in vterino cauo confundi constat,
statutum primo tempus opus esse, quo in-
timius inuicem misceantur, subigantur et
maturescant. Elapso autem isto praepara-
tionis termino iam in maturatis istis et in-
[Seite 466] time coactis liquoribus excitari nisum for-
matiuum, cuius virtute informis hactenus
spermatica materies partim in ouuli ele-
gantia putamina (§. 565.), partim in em-
bryonis ipsis contenti (§. 569.) figuram
effingatur et viuificetur; eandemque cau-
sam esse, quare non obstantibus admini-
culis nostris dioptricis, (hodienum ad tan-
tum perfectionis fastigium euectis,) nihilo-
minus primis post conceptionem septima-
nis praeter informes humores vteri cauo
tunc contentos, ne minimum quidem ve-
stigium formati iam embryonis erui possit,
qui tamen tertia circ. septimana subitus
quasi apparet.
Limites institutionum excederem, si
prolixiore sermone argumenta ex ipsa na-
tura petita enarrare vellem, quibus nisus
formatiui in generationis negotio potentia
si quid recte video longe verisimillima red-
ditur. Aliqua tamen eorum breuissimis
tantum tangere liceat, quorum vis seue-
riore paulo meditatione facile patescet.
Refero huc v.c. ex hybridorum historia
memorabile experimentum, quo in hybri-
dis prolificis, per plures generationes sae-
pius iterata eorum foecundatione ope viri-
lis eiusdem speciei seminis, adeo sensim a
primaeua materna sorma deflexit noua ea
pronepotum hybridorum facies, vt potius
magis magisque in paternam alterius spe-
ciei formam abiret, et sic denique ista in
hanc (arbitraria quasi metamorphosi) tota
quanta transmutata plane videreturi).
Ita ex monstrorum notitia huc referri me-
retur notissimum phaenomenon, quo mon-
stra (quae nempe euolutionis hypotheseos
fautores tantam non omnia a prima inde
creatione in ipso iam germine monstrosa
ea fabrica praeextitisse asserunt) inter ani-
mantium domesticorum quasdam species (et
omnium maxime quidem inter sues) tam
frequentia, inter feram e contrario eorun-
[Seite 468] dem primigeniam varietatem adeo raris-
sima existere constat.
Reprocuctionis quoque phaenomena vti
in vniuersum longe aptius ad nisum for-
matiuum quam ad germinum partialium
praeexistendam referri poterunt, ita prae-
sertim aliqua eorum, [v.c. vnguium, qui
post primae digitorum phalangis iacturam
in proxima media phalange renati suntk),]
nullam plane aliam solutionem admittere
videntur.
Omnibus denique ab vtraque parte rite
comparatis et aequa lance pensitatis, facile
patet, et ipsos germinum defensores, se-
mini virili, praeter vim, quam ipsi tri-
buunt, excitantem, magnas insuper quoque
vires formatrices concedere debere, eam-
que pro qua militant doctrinam, reuera
[Seite 469] semper tamen nisus formatiui adminiculis
egere; hunc vero e contrario, absque
vllo germinum praeexistentium subsidio,
explicandis generationis phaenomenis suf-
ficere. Neque adeo opus videri, vt entia
quod dicunt citra necessitatem multipli-
centur.
Foetus, viribus hactenus indagatis for-
matus, iamque absolutus et perfectus, vbi
ad maturitatis suae terminum peruenit,
partua) in lucem edi debet.
Incidit autem criticus iste terminus ex
sueto naturae ordine (circa quem solum
omnis physiologia versatur), in finem de-
cimi post conceptionem mensis lunaris,
i.e. in 39m circ. aut 40m hebdomadem.
Tumque, quando istum terminum at-
tigit vterum gerens, absoluta pariendi ne-
[Seite 471] cessitate vrgetur, quam minus ac vllam
aliam corporis humani functionem volun-
tatis arbitrio obnoxiam esse, alias iam
dictum est (§. 287.).
Et quidem de causis tam determinatae
et subitae catastrophes diuersimode dispu-
tarunt physiologi. Omnibus tamen pon-
deratis, excitans partus causa ad aeternam
naturae legem referenda videtur, hactenus
vero non magis explicabilis quam tot
alia id generis naturae phaenomena perio-
dica, metamorphosis v.c. insectorum, de-
cursus stadiorum in febribus exanthemati-
cis, crifes etc. etc. Neque inepte ouum
humanum maturum quodammodo et cete-
ris paribus fructui vegetabili compararunt,
qui rite maturatus, constringentibus se
vasis eum hactenus nutrientibus, demum
fere sua sponte ab arbore delabitur. Et
quidem obseruatum est, placentam huma-
nam appropinquante partus termino con-
stringi paulo et ad proxime instantem
[Seite 472] eius ab vtero separationem quasi prae-
parari.
Quae enim de semina vteri expansione
aliisque huiusmodi ad partum incitamen-
tis vulgo dicuntur, praeter alia argumenta
vel tot exemplis conceptuum extrauterino-
rum, tubariorum nempe aut ouariorum
refutantur, quibus et vacuum vterum,
elapsis decem post praeternaturalem eam
conceptionem mensibus, solitis etsi irritis
doloribus correptum fuisse constatb).
At enim vero praeter excitantem eam
causm, potentissimis quoque efficientibus
opus ese, ex ipsius conceptus et recepta-
culi eius vterini ratione, per se facile
intelligitur.
Earumque proximam et primariam vnice
ad vitam vteri propriam refrendam esse
persuasus sum (§. 42. 547.).
Ex remotioribus autem principem tenere
locum videtur, tum qui respirationis ope
exercentur nixus, tum nerui intercostalis
cum reliquo systemate neruoso ingens con-
spiratioc).
Et quidem iam postremis grauiditatis
septimanis vterum paulo subsidere dixi-
mus (§. 582), vnde et abdominis forma
aliquantum mutatur, respirationis autem
incommoda quo hactenus laborabat graui-
ditate prouecta mater, leuantur. Simul
vero vaginalis mucus (§. 543.) vberius se-
cernitur, ipsa vagina relaxatur, rugarum
in ea columnae quasi obliterantur, labia
pudendorum intumescunt; ipsum denique
vteri orificium appropinquante partus ter-
mino paulatim aperitur et orbiculari ostio
hiat.
Phaenomena vero excitati partus ratione
inuasionis et decursusd) statutum quoque
[Seite 474] seruare solent ordinem, quare et ab ob-
stetricantibus in stadia diuisa sunt, quorum
nuperi quatuor numerant, etsi limites eo-
rum non vno modo definiant.
Primum, quo dolores isti veri, pecu-
liaris plane indolis et progressiuae e lumbis
versus inferiora vteri directionis, (vniuer-
sum quidem partum per interualla sed va-
ria vehementia et frequentia comitantes,)
primo parturientem lenius inuadunt, tum-
que praesagientes vocantur, et vteri orifi-
cium insigniter aperiri incipit. Magis si-
mul concidit venter, vrget lotium, et
effluit e laxe tumentibus genitalibus muci
copia.
Alterum, quo increscentibus doloribus
qui iam praeparantium nomine veniunt,
sub preli abdominalis vehementiore nixu,
alta inspiratione etc. velamentorum oui
inferius segmentum extra vteri orificium
in vaginam propellitur.
Tertio stadio cruciatus isti denuo incre-
scentes, nuncque dolores ad parium dicti,
iterum vehementiore impetu in vterum
agunt eumque deorsum trudunt, hic vero
in foetum vrget, ita vt iam velamentorum
quod modo diximus segmentum, inde ma-
xime tensum, crepet, et maior liquoris
amnii portio effluat.
Quarto denique sub violentissimis dolo-
rum conquassantium cruciatibuse) summo
[Seite 476] parturientis nixu, quem tantum non
semper horripilatio, stridor, genuum tre-
mor etc. comitantur, capite penetrat mox
nascendus infans, et quidem vertice eius
plerumque pubis arcui alliso, reliquo au-
tem capite interim vlterius propulso, et
circa verticem haerentem, tanquam circa
axem reuoluto, facie primus prodit; et sic
cruento sub profluuio portionis secundariae
liquoris amnii, sanguine mixtae, in lucem
editur.
Expulsum feliciter foetum paruo ple-
rumque interuallo sequitur secundinarum
partus itidem dolorifico nixu, sed longe
mitiore stipatus; noua quoque iterum hae-
morrhagia ex ea caui vterini partef), cui
deciduae crassae ope adhaeserat placentag),
exceptus.
Vterus vero simulae duplicem istum,
hactenus sibi onustum, partum edidit, sen-
sim sensimque contrahitur, donec denique
in pristinam formam, quid quod et fere ad
pristinam iterum paruitatem redactus fuerit.
Ab eo vero inde tempore per primam
circ. puerperii septimanam lochia fluunt,
in vniuersum catameniis satis similia, lar-
giore tamen aliquanto quantitate, praeser-
tim nisi lactat mater. Cruentus autem eo-
rum color sexto circ. die in subrubellum,
dehinc in albidum abit.
Simul vero vterus a residuis deciduae
ramentis purgatur, et ita praegnationis
suae munere defunctus ad nouam vsque
aut menstruationem aut conceptionem in-
terim feriatur.
Multimode cum vtero consirant mam-
mae, fontes sanctissimi, humani generis
educatores vt eleganter audiunt apud Gel-
lium Favorino philosopho. Vtriusque
enim ordinis organorum functio infantili
aetate vix adhuc vlla est; iisdem tunc pu-
bertatis annis vtraque simul vigere incipit,
vt quando primum ingruunt catamenia,
sororient quoque mammae; ab eo vero
inde tempore passim aut simultaneas vices
subeunt quando grauiditatis progressu mam-
mae quoque turgere et lac fundere inci-
piunt; aut alternas, cum quamdiu lactat
mater, cessent interim menstrua, si vero
non lactat, lochia eo copiosius fluant et s.p.
Denique autem ingrauescente aetate vtra-
[Seite 479] que functio simul quoque plane cessat, vt
quando iam non amplius reuertantur cata-
menia tam vterus quam mammae aequali-
ter inertes et tabescentes flaccescant; vt pa-
thologica taceam phaenomena in menstruo-
rum v.c. anomaliis, fluore albo, exstirpa-
tione ouariorum, aliisque morbosis affectio-
nibus luculenter obseruanda, et eandem
de qua agimus sympathiam demonstrantia.
Neque mirum videbitur tam intimum
vteri et mammarum commercium conside-
ranti, tam multifarias consensus physiolo-
gici species, alias (§. 56.) sigillatim enar-
ratas, ad vnam fere omnes inter ea mu-
liebris thoracis et abdominis organa lo-
cum haberea).
Maximi praesertim momenti quondam
aestimabatur consensus anastomoticus ar-
teriam inter mammariam internam et epi-
[Seite 480] gastricam obseruabilisb); cui etsi nimium
tribuerint olim physiologic), haud con-
temnendas tamen deberi in ea conspira-
tione partes, probabile videbitur luminis
mutationem consideranti quae epigastricae
grauiditatis tempore et quamdiu mater la-
ctat, contingit.
At enim vero et hoc vterus cum mam-
mis commune habet, quod vtriusque ordi-
nis haecce organa cum chylo amicam quasi
affinitatem alere videantur, in morbosis
non vnius generis affectionibus, verum
etiam in neonatis puellis tantum non sem-
per obseruabilem.
Constat autem mamma muliebrisd)
placentiformi glandularum conglomerata-
[Seite 481] rum congerie, numerosis sulcis in maio-
res lobos distincta, et adiposae massae in
vniuersum quali immersa; maxime autem
antrorsum firmiore sebo tumens, cui tener-
rima obtensa est cutis.
Quiuis autem istorum loborum iterata
diuisione ex minoribus lobulis componitur,
hique ex vulgo sic dictis acinis, quibus vl-
timae ductuum lactiferorum radiculaee) in-
haerent ex arteriae mammariae internae
extremis ramulis chylosum laticem attra-
hentes.
Abeunt autem hae radiculae magis
magisque confluentesf) denique in trun-
cos principes, numero loborum respon-
dentes, ita vt plerumque in quauis mam-
ma quindecim eorum aut paulo plures nu-
[Seite 482] merentur. Hi quidem passim in sinus am-
pliores dilatantur, nulla autem genuina
anastomoli inuicem necti videnturg).
Terminantur autem hi trunci tenerri-
mis canaliculis excretoriis, qui versus cen-
trum mammae intercedente cellulosa in
papillam colliganturh), quae subtilissimis
vasis sanguiferis et neruulis pertexta ad
externorum quorundam stimulorum acces-
sum singulari erectioni obnoxia est.
Ambit papillam areolai), quae aeque
ac ista ipsa singulari colorek) reticuli quod
[Seite 483] epidermidil) substernitur, conspicua est,
praeterea autem folliculis quoque seba-
ceism), distinguitur.
Quod vero in hactenus descripta offi-
cina secernitur, lac muliebre succus est
noti coloris, aquosus, pinguiusculus, sub-
dulcis, lenis, in vniuersum quidem mam-
malium domesticorum lacti similis, magis
tamen quam in vllo istorum animantium
innumeris varietatibus proportionis par-
tium constitutiuarum ludens; etiam ob in-
signem qua scatet salis essentialis, mox
dicendi, quantitatem longe difficillimus
coactu, neque vllum alcali volatilis vesti-
gium praebensn).
Spiritu vini autem coactum eadem ele-
menta monstrat, quibus et animalium
[Seite 484] quae diximus, lac constare notum est.
Praeter aquosum enim halitum quem recen-
ter emulsum et adhuc calens spirat, serum
a caseosa parte secedens, saccharum lactis
contineto), acido constans sacchari, cal-
carea terra et oleosis ac mucosis partibus
nupto. Butyraceum vero cremorem globu-
lis constare dicunt sed variae et inconstan-
tis magnitudinis, vtpote quorum diame-
trum intra 1/200 et 1/600 lineae ludere as-
seruntp).
Analogia vero quae chylum inter et
sanguinem et vtrosque inter hosce liquo-
res et ipsum lacq) praeualere obseruatur,
satis probabile reddit, esse hunc de quo
agimus postremum humorem ipsius chyli
[Seite 485] speciem ex sanguinis massa reductam, s. po-
tius ante plenariam eius assimilationem ex
sanguineo penu, cui modo accederat, ite-
rum separatam; cui sententiae praeter alia
argumenta tum specificae ingestorum qua-
litates fauent, non raro in lacte nutricis
luculenter obseruabilesr): tum vero chy-
losus habitus aquosi lactis quale sub graui-
ditate et paulo post partum e mammis
stillats).
Caussa vero, quare continuata lacta-
tione blandum hocce foetus pabulum tem-
poris progressu spissius et magis magisque
pingue euadat, maxime ad venas lympha-
ticas videtur referenda, quibus mammae
abundant, et quae quo vberior est et diu-
turnior lactis effluxus eo plus et magis
continuo serosas partes resorbent, easdem-
que denuo sanguinis massae affundendo,
vniuersum huius secretionis negotium au-
gent et promouent (§. 477.).
Vberrima enim sectis secretio proximis
post partum diebus contingit, et si mater
lactat ipsa infantis suctione vlterius sustine-
tur, donec menstrua, quae plerumque tam
[Seite 487] diu intermittunt (§. 556.), denuo reuer-
tantur.
Est tamen quod intactarum subinde
virginum, quid quod et vtriusque sexus
infantium neonatorum, imo vero et viro-
rumt) [aeque ac aliorum mammalium
masculorum adultorumu)] mammas lac
praebuisse, obseruatum fuerit.
Ex iis quae de vitae ratione foetus, ma-
terni adhuc vteri carceribus contenti, bal-
neoque calido submersi diximus, per se fa-
cile intelligitur magnam intercedere debere
diuersitatem oeconomiae eius animalis fun-
[Seite 489] ctiones, si cum iisdem comparaueris
quando nunc in nato infante et qui suae
spontis est peraguntur; cuius quidem diffe-
rentiae principalia momenta sigillatim hic
enarrare oportet.
Atque vt a sanguine eiusque in orbem
motu initium faciamus, primo loco ipse
ille purpureus latex in foetu, respirare
nescio, tum rubedine obscuriore quam nec
aëris accessus floridiorem reddit (§. 13.),
tum et eo a nati hominis sanguine differt,
quod difficilius et inperfecte in coagulum
abeatb). Porro vero et eidem longe alia
via in foetu strata est, qui cum vterina
placenta funiculi ope circulatorium alit
commercium neque hactenus auram spi-
rauit, quam quae post partum, sublato
isto cum matre commercio et hausto semel
vitabili pabulo, a sanguine legiturc).
Et primo quidem vena vmbilicalis ex
placenta aduena, annulum sic dictum vm-
bilicalem foetus penetrans, hepar eius
petit, sanguinemque suum sinui venae
portarum infundit; vnde partim per ipsos
huius memorabilis venae ramos in hepar
distribuitur, partim vero per ductum veno-
sum Arantiid) recta via venae cauae in-
feriori traditur.
Vterque canalis, finis scil. iste vmbi-
licalis venae foetus abdomine contentus,
et ductus hicce venosus, resecto post par-
tum sanguifero fune clauduntur, et ille
quidem in ligamentum hepatis teres mu-
tatur.
Sanguini vero iam ex caua inferiore
cor dextrum adeunti, pulmonalis dehinc
via in foetu adhuc maximam partem prae-
clusa est aliaque interim ipsi legenda, qua
ope Eustachianae valuulae et foraminis
oualis in sinistram s. posteriorem cordis
aurem deriuatur.
Ostio enim cauae huius inferioris ex
abdomine ascendentis in foetu praetendi-
tur insignis lunatae formae valuulaee),
quae ab inuentoref) Eustachii nomen
fert, et aetate adolescente plerumque sen-
sim deleri solet, in foetu autem abdomi-
nalem sanguinem aduenam versus ostium
mox dicendum, septo auricularum inter-
medio insculptum, dirigere videturg).
Est nempe illud foramen sic dictum
oualeh), quo maxima certe ex caua infe-
riore adueniens sanguinis copia sub quauis
auricularum diastole in sinistram aurem
deducituri), regressum eius impediente
praetense foramini falcatae formae valuula,
quae subsequente auricularum systole viam
eam praecludere videtur. Eiusdemque
valuulae ope primis plerumque infantiae
annis eodem fere gradu foramen illud oc-
cluditur et coalescit, quo respondens ipsi
Eustachii valuula paulatim tabescens sen-
sim decrescit et quasi plus minus de-
leturk).
Qui vero simul auriculam et dehinc
ventriculum dextri lateris intrat sanguis,
maxime ex vena caua superiore delabens,
minimam tantum partem ab inertibus ad-
huc foetus pulmonibus recipi potest, sed
ab isto ventriculo (insigni eo fine tum tem-
poris carnium suarum crassitie et robore
instructo) ope ductus arteriosil) ex ipso ar-
teriae pulmonalis trunco, cuius quasi ra-
mus princeps est, intactis pulmonibus
recta in ipsum aortae arcum defertur; is
vero ductus primis plerumque post natiui-
tatem septimanis in neonato occoecatur et
in densi ligamenti speciem mutatur.
Per aortae vero truncum depulsus san-
guis magnam partem iterum matri reue-
hendus vmbilicalis intrat arterias (§. 572.)
ad vtrumque vrachi latus annulum vmbi-
licalem egredientes et post natiuitatem
itidem in coecos funiculos abeuntesm).
Pulmonibus vti in foetu functio vix vlla
est, ita et habitus luculenter ab eo abhor-
rens, quem in infante seruant postquam
aëre vesci coepit. Moles quidem pro por-
tione longe minor, color magis fuscus,
substantia densior; hincque grauitas spe-
cifica maior, ita vt recentes et intemerati
aquae copiosae immersi fundum petant,
cum e contrario si viuus natus fuerit in-
fans, postquam animam hauserunt, cete-
ris paribus aquae innatentn). Dextro
vero pulmoni ea videtur esse praerogatiua
vt prima inspiratione prior paullo sinistro
ab irruente aëre dilateturo). Reliqua
[Seite 495] quae nouae huius functionis auspicia atti-
nent supra tetigimus, vbi de respiratione
ex professo sermo erat.
Ex iis quae alias de nutritione foe-
tus dicta sunt per se facile intelligitur
alimentarem eius tubum et systema chy-
lopoieticum, aliter in eo se habere ac
in homine nato. Ita v.c. in tenello
paucorum mensium embryone crassa in-
testina habitu suo tenuibus simillima sunt;
posteriore vero grauiditatis dimidio me-
conio turgentes iam nomen, quo ab his
vulgo distingui solent, vere merentur.
Ipsum vero meconium saburra est, colo-
ris ex fusco viridis, procul dubio ab ipsis
foetus humoribus inquilinis et maxime a
bile eius oriunda, quod tum tempus quo
primum obseruatur illud excrementum,
primae in foetu bilis secretioni respondens,
tum singularis obseruatio docere videtur,
qua monstris hepate carentibus, meconii
[Seite 496] loco parcum saltem mucum decolorem in-
testinis inhaesisse, constitit.
Coecum quoque in neonato adhuc longe
a futura forma abhorrens et vermiformi
appendici ex directo continuump) etc.
Alias id generis differentias passim iam
tetigimus, et sicco hic transimus pede;
et membranam pupillarem (§. 262.)
et in masculo foetu descensum testium
(§. 510. sq.).
Nonnullae sequenti sectione aptius di-
centur; reliquas vt minoris momenti
omittimus.
Tribus vero adhuc verbis partium
quarundam aenigmaticarum mentionem in-
iiciendi opportunus hic videtur locus, quod
foetui proportione maiora sint, ipsiusque
[Seite 497] praesertim oeconomiae famulari videantur,
etsi genuinus et princeps earum vsus mihi
quidem hactenus ignotus videtur, anato-
mes praesertim comparatae ope adhuc in-
dagandus.
Et vulgo quidem glandularum nomine
insigniuntur, quanquam parenchyma ipsis
sit a vere glandulose diuersum, neque ad-
huc constantia ductuum excretoriorum ve-
stigia in ipsis detegi potuerint. Glandu-
lam dicimus thyreoideam; thymum; et re-
nes succenturiatos.
Atque thyreoidea glandula cartilagini
eius nominis ad laryngem praefixa est,
biloba et quasi lunataq), in foetu lym-
phatico humore turgens, prouectioribus
annis magis magisque euadit exsucca.
Thymus albida et tenerrima caro est,
itidem biloba, subinde in binas partes di-
[Seite 498] visa, nonnunquam insigni cauitate do-
natar), sub medii sterni superiore parte
locata, passim vtrinque ab ipsum iugulum
ascendenss), in foetu pro portione vae-
grandis, et lacteo latice scatens, adolescen-
tibus annis sensim absorbta, senio ingru-
ente non raro fere tota euanescitt).
Renes denique succenturiati (s. glandulae
suprarenales, it. capsulae atrabilariae di-
ctae) sub diaphragmate renum supremo
margini incumbuntu), in adultis vt mino-
res ita et plerumque a renibus paulo di-
stantes, et fusco grauidae liquore, qui in
foetu magis rubellus est.
Nil amplius restat, quam vt hominem,
cuius oeconomiam animalem secundum
classes functionum sigillatim hucusque in-
dagauimus, iam adhuc in vniuersum vi-
talis sui decursus stadium absoluentem in-
tueamur, et ab ortu inde per principales
vitae epochas ad vltimum vsque eius ter-
minum succincte comitemur.
Et prima quidem foetus formationis initia
hi tertiam circ. post conceptionem hebdo-
madem incidere videntur (§. 569.): cui,
vitam tunc tantum longe minimam (§. 82.)
et fere vegetabilem viuenti, quarta praeter
propter septimana primus accedit genuinus
[Seite 500] sanguis: et corculi motus (§. 98.) passim rara
opportunitate in tenerrimo humano em-
bryone oculis vsurpatusa), quique in pullo
incubato pridem Aristoteli visesb) ab
eius inde temporibus puncti salientis no-
mine vel vulgo inclaruit.
A septima vero iam inde vel octaua
hebdomade ni sallor osteogenia humanac)
[Seite 501] auspicatur: et quidem omnium primo suc-
cus osseus nucleos suos formare incipit in
clauiculis, costis, vertebris, ossibus cylin-
dricis maioribus extremitatum, maxilla in-
feriore aliisque nonnullis faciei ossibus etc.,
tum et tenerrima reticula in caluariae qui-
busdam ossibus planis, frontali nempe et
occipitali; serius in ossibus verticis etc.
In genere autem incrementum em-
bryonis, imo vero in vniuersum hominis
tam nati quam nascendi eo celerius quo
propior origini suae est, et v.v.
Media circ. grauiditate foetus eo quem
supra declarauimus sensu (§. 580.) vere
vitalis dici potest: tumque et secretiones
quorundam humorum inchoant; vt adi-
pis (§. 486.), et bilis.
Porro maturiori foetui tenellum capil-
lamentum sensim propullulat et vnguiculi
nascuntur; membrana pupillaris fatiscit (§.
262.); auris externa cartilaginea firmior
et magis elastica redditur; masculoque te-
stes descendunt (§. 510 sq.).
Postquam vero decimo lunari mense ad
finem vergente partus in lucem editus est
(§ 585.) praeter supra fusius memoratas
grauissimas vniuersae fere eius oeconomiae
animalis mutationes, in ipse quoque ex-
terno corporis habitu variae ipsi contingunt
mutationes, vt v.c. lanugo, qua facies
neonati obsita est, sensim euanescat, rugae
obliterentur, anus iam inter nates quae
nunc sensim formantur, abscondatur et s.p.
Sensim sensimque infans animae quoque
facultatibus vti discitd), percipiendi nempe
et attendendi, et reminiscendi, et appe-
tendi etc. etc. vnde et proximis post na-
tiuitatem mensibus insomnia et s.p.
Externorum etiam sensuum organa ma-
gis magisque efformantur et vlterius per-
ficiuntur, vt auris externa, et nares inter-
nae, oculorum item tegmina, arcus scil.
supraorbitales, et supercilia etc.
Caluariae porro ossa firmius coalescunt,
fonticuli sensim obturantur, et ab octauo
circ. inde mense dentitio incipit.
Tuncque et ablactationi maturus est
infans, vtpote cui dentes ad solidiorem
subigendum cibum, non vero ad laeden-
dam matris mamillam dati sunt.
Anno primo ad sinem vergente pedi-
bus quoque insistere discit et situ erecto
vti, summa humani corporis in vniuer-
sum spectati, praerogatiuae).
A materno vbere ita remotus et pe-
dum vsu potitus infans indies magis ado-
lescit et suae spontis fit, maxime acce-
dente sensim altero humani generis summo
priuilegio, loquelae puta vsu: quando nunc
anima familiares sibi ideas linguae ad pro-
nunciandum committere incipit.
A septimo inde aetatis anno labentibus
sensim viginti istis dentibus lacteis, denti-
tione secunda annorum progressu sequuntur
32 dentes perennes.
Et infantili quoque ea aetate memoria
reliquas animi facultates praecellit, et re-
cipiendis tenaciter rerum signis longe
[Seite 505] aptissima est: cum postea a quinto circ.
inde post decimum anno phantasiae potius
igniculi praeualere soleant.
Atque hic imaginationis viuidior sen-
sus aptissime in pubertatis annos incidit,
quibus homo variis et memorabilibus cor-
poris mutationibus ad futuras functiones
sexuales paulatim praeparatur.
Postquam enim adolescenti puellae
mammae sororiare coeperunt; iuueni autem
mentum pubescit et quae sunt similia in
vtroque sexu appropinquantis pubertatis
phaenomena; ista menstruum tributum sol-
vere incipit (§. 554.): quam quidem gra-
vem in oeconomia foeminei corporis cata-
strophen praeter alia maior in oculis nitor,
in labiis rubedo, in perspirabili autem
materie qualitates sensibiles magis mani-
festae tantum non semper sequuntur: hic
vero primum genuinum semen secernit
(§. 527.), cui secretioni vberior bar-
[Seite 506] baef) prouentus et memorabilis vocis in
grauiorem mutatio iuncta est.
Simul autem spontaneis quasi naturae
vocibus internis iam sexualis instinctus
(§. 71.) primo excitari et homo nunc in
flore aetatis constitutus ad veneris vsum
aptus fieri solet.
Definitus quidem pubertati terminus ab-
solute statui nequit: varius quippe pro
climatis et temperamentorumg) diuersi-
tate; in vniuersum tamen sequiori sexui
aliquanto praecocior quam virili; ita vt
nostro sub coelo puellae iam decimo
[Seite 507] quinto circ. anno, iuuenes e contrario
praeter propter vigesimo puberes fieri di-
cendi sint.
Paulo post et staturae humanae incre-
menti finis a natura positus est, itidem,
vt a singularium hominum aut familiarum
varietate discedam, pro climatis differentia
multimode diuersaeh).
Et tunc quoque ossium epiphyses hacte-
nus a diaphysi eorum distinctae, intime
iam cum ipsa coalescunt et quasi confun-
duntur.
Virili aetati, quae maiorem et prae-
stantiorem vitae humanae periodum con-
stituit, quoad corporeas functiones vita
quam maximam vocant (§. 82.), summus
scilicet functionum istarum vigor et constan-
tia, quoad animae vero facultates summa
maturioris iudicii praerogatiua competit.
Venturi seniii) nunciae sunt in feminis
cessatio catameniorum (§. 556.) quam prae-
ter alia non raro insignitur barbae pro-
ventusk), in viris ad venerem segnities,
in vtrisque autem ingruens iam siccitas
[Seite 509] sic dicta senilisl)), et vis vitalis iam pau-
latim sensibile decrementum.
Gelida denique senecta comites habet
ingrauescenten sensuum tum externorum
tum internorum hebetudinem, longioris
somni necessitatem, et functionum oeco-
nomiae animalis ad vnam omnium torpo-
rem. Canescunt pili et partim labuntur.
Cadunt etiam sensim dentes. Neque cer-
vix capiti, neque crura corpori sustinendo
vlterius sufficienter inseruiunt. Imo vero
tabescunt quasi ipsa ossa, vniuersae machi-
nae fulcram), et s.p.
Et sic tandem ad vltimam lineam phy-
siologiae delati sumus, mortem sine morbon)
s. ευϑανασιαν senilem, quae omnis medi-
cinae meta et finis primus et extremus est,
[Seite 510] cuiusque causae ex hactenus dictis per se
facile intelligunturo).
Phaenomena eius in ipso moribundo ho-
mine obseruandap) ad frigus extremorum,
oculorum nitoris iacturam, pulsum paruu-
lum lentum, et saepius saepiusque inter-
mittentem, respirationem denique raram
redeunt; quae denique validiore vltima
exspiratione finitur.
In aliorum vero mammalium viua se-
ctione simul et cordis agonem obseruare li-
cet, quo ventrem et aurim dextram sini-
stris aliquamdiu superuiuere et vltimo
mori constat (§. 117.).
Exanime vero corpus declarant frigori
iuncta rigiditas, cornea oculi flaccida, anus
hians, dorsum liuidum, maxime vero odor
vere cadauerosus. Haec si adfuerint in
funere signa collectiua, vix Plinii quere-
lae locus datur, vt de homine ne morti
quidem debeat crediq).
Terminum vitae naturalem (qui nempe
pro frequentiore et quasi regulari proue-
ctioris senii meta haberi possit,) definire
vix quidem licetr). Memorabile tamen
quod plurimarum tabularum emortualium
curata comparatione didici, satis multos
pro portione senes Europaeos annum aeta-
[Seite 512] tis octogesimum quartum attingere, paucos
contra eum viuendo superare.
In vniuersum autem etsi praeter tot
alia tenellae primo aetatis imbecillitati,
tum vero adultorum plurimorum intempe-
rantiae, morborum porro vehementiae et
fortuitis casibus fatalibus debeatur, quod
ex millenis circ. hominibus natis non nisi
circ. septuaginta octo morte hac de qua
loquimur sine morbo diem suum obire di-
cendi sint, ratione tamen habita humanae
longaeuitatiss) comparando eam ceteris pa-
ribus cum reliquorum mammalium quot-
quot nobis innotueruut vitae terminis, fa-
cile patebit post quiritationem sophistarum
de miseria vitae humanae vix aliam esse
magis iniustam ea, quam de breuitate eius
occinere solent.
Cor infantis a postica facie exhibitum;
basi paulo elatiore, et aspera arteria demta,
vt reliqua eo distinctius pateant.
d. appensa huic sinui auricula.
e. eiusdem lateris ventriculus.
f. arteriae pulmonalis truncus.
[Seite 514]i. quaternae venae pulmonales.
k. sinus posterior s. sinister.
m. eiusdem lateris ventriculus.
o. truncus communis, abiens in
s. eiusdemque lateris subclauia.
t. arteria bronchialis communis (talis
enim erat in eo funere) et interco-
stales ex aorta oriundae.
Oculus adulti hominis dexter, magni-
tudine auctiore, superiore corneae et scle-
roticae dimidio demto; resecto iridis limbo
ab orbiculo ciliari, paululumque sublato,
vt vtraque oculi camera pateat.
h. neruus opticus cum arteria centrali.
[Seite 516]Anterius segmentum oculi foetus octi-
mestris itidem lente auctum.
d. membrana pupillaris, vti nunc iam
centro fatiscere incipit.
Ad testium in foetu masculo ex abdo-
mine descensum.
Ex foetu gemello fere maturo sed ini-
que adulto; sinister testis iam ex abdomi-
nali cauo delapsus; dexter eo fere mo-
mento deprehensus quo angiportum pene-
trare ceperat.
a. testis dexter cum epididymede, ascen-
denti peritonaei processui cylindrico
iam complicato inhaerens.
b. vestigia vasorum spermaticorum eius-
dem lateris; et
d. processus peritonaei descendens, bullosi
sacculi speciem prae se ferens.
e. peritonaei ostiolum per angiportum in
sacculum illum ducens, cui sinister
testis nunc iam inhaeret.
f. vestigia vasorum spermaticorum eius-
dem lateris; et
h. vesica vrinaria; fundo suo in vrachum
abiens, vtrinque arteriis iuncta vm-
bilicalibus.
Ex foetu quadrimestri; vt testes adhuc
abdominali cauo contenti, et processus
peritonaei ascendens tunc temporis magnam
pdrtem non nisi plicam exhibens longitu-
dinalem, et ostiolum peritonaei ad infe-
riorem et anticam huius plicae partem si-
tum, patescat.
Ouulum abortiuum primi vt videtur
a conceptione mensis; dissectum, sed pau-
lisper auctius exhibitum.
b. chorii muscosi flocculi, quibus ouulum
in decidua crassa radicatur.
c. interior chorii pagina aquula crystal-
lina tunc temporis plena.
Exterior eiusdem ouuli facies.
Pag. 3. lin. 10. l. stillatitiis. – p. 11. l. 2. l. humorem. –
p. 15. l. 7. l. generis – ib. not. h) l. 2. a fine l. quasque. –
p. 86. §. 118. l. 3. post arteriae adde aortae rami. – p. 105.
l. 9. cellulosa l. mucosa – p. 115. l. 4. post temperata est,
ponatur) idem vero post fit deleatur. – p. 152. l. 1. l. quae.
– p. 269. l. 7. sublingualibus l. saliualibus. – p 334. l. penult.
et vlt. phlogisticatum l. carbonisatum. – p. 337. § 430 l. 6.
post eorum l. et. – ib. l. 6 sq. dele verba et ad pulsum vici-
narum arteriarum. – p. 359. sectionis titulum l. de secre-
tionibvs in vniversvm. – p. 371 l. 6. l. destinati.
Ita pridem auctor libri, qui vulgo inter Hippo-
craticos refertur, epidemic. VI. Sect. 8. §. 19.
‘„quae continent corpora, aut intus continentur,
aut in nobis cum impetu mouentur, contem-
planda sunt.„’ Qui celeber locus egregio ansam
praebuit Abr. Kaaii Boerhaave operi, cui tit.
Impetum faciens dictum Hippocrati per corpus
consentiens. LB. 1745. 8.
Chr. Andr. Koch de proportione solidorum ad fluida
in corpore humano. Gotting. 1737. 4.
Jo. Mart. Butt de spontanea sanguinis separatione.
Edinb. 1760. 8. recus. in Sandiforti thesauro
Vol. II.
Elementa adeo ex quibus fluida aëriformia con-
stant, ipsi quoque sanguini inhaerere, vix mo-
nitu eget; neutiquam vero vllum gas ipsum ela-
stica sua specie in homine sano eidem inesse,
(quae tot physiologiorum erronea opinio fuit,)
eo certius persuasus sum, cum experimentis,
quae in aliis animantibus mammalibus a. 1782
institui, didicerim, vel purissimi aëris perexiguam
dosin, chirurgiae infusoriae ope in venam iugu-
larem eorum immissam, vehementissima sympto-
mata excitare, vt palpitationes cordis, soporem,
conuulsiones, et, si paulo maior fuerit quanti-
tas, ipsam mortem inferre. Pluribus de his egi
in medicin. Biblioth. vol. I. pag. 177.
C. Gu. Pörner experimenta de albuminis ouorum et
seri sanguinis couuenientia. Lips. 1754. 4.
G. Chr. Reichel de sanguine eiusque motu experi-
menta. Lips. 1767. 4. pag. 27. fig. III. g.g.
Quamquam longissime ab eorum pruritu absim, qui
sibi nostris maxime temporibus tam mirifice in
nouandis et permutandis terminis scientificis pla-
cent, vulgatis tamen appellationibus sanguinis
arteriosi et venosi eam oxygenati aut carbonisati
rectius et cum fructu substituendas esse censeo,
ideo quod ipsissimus ille sanguis quem vulgo ar-
teriosum appellant, vasis quoque nonnullis con-
tineatur, quae pro venis habentur, vt pulmonales
et vmbilicalis, cum e contrario arteriae pulmo-
nales et vmbilicales, sanguinem vehant quem
vulgo venosum vocant. Ita et in venis chorii in
ouo incubato sanguis dimanat arteriosus, vt
vulgo vocatur, in arteriis contra venosus.
cfr. post alios infra (capite de respiratione) laudan-
dos, Chr. Girtanner in Journal de physique m.
Aug. 1790.
Fourcroy in annales de Chimie T. VII.
J. Ferd.h. Autenrieth experimenta et obser-
vata de sanguine, praesertim venoso Stuttg. 1792. 4.
Ita v.c. Menghinus rationem eius ad vniuersam
sanguinis massam faciebat vt 1 : 110. Rhades
vero modo vt 1 : 417 imo in aliis experimentis
vt 1 : 503 etc.
Pertinent enim huc in vniuersum pseudomembranae,
vt vocantur, quae ex visceribus inflammatis trans-
sudare eaque obducere solent, vincula v.c. cel-
lulosa quibus ex peripneumonia pulmones sub-
inde pleurae necti videmus; et tubulosae tuni-
culae quibus bronchia in angina membranacea
obuestiuntur; aeque ac membranae quae artis
ope faciliter parantur, (recentem sanguinem vir-
gulis feriendo,) quasque ab inuentore Ruyschia-
nas appellant.
Hier. Dav. Gaubii Spec. exhibens ideam generalem
solidarum c.h. partium. Lugd. Bat. 1725. 4.
Abr. Kaaii Boerhaave de cohaesione solidorum in
corpore animali. in Nov. comm. acad. Petropolit.
Tom. IV. p. 343 sq.
Dav. Chr. Schobinger (praes. Hallero) de telae
cellulosae in fabrica c.h. dignitate. Gotting. 1748. 4.
‘“Vita nihil aliud est formaliter, quam conseruatio
corporis in mixtione quidem corruptibili, sed
sine omni corruptionis actuali euentu.”’ Stahl.
‘“Illud putredini contrarium quod vitae no-
mine salutamus.”’ Jo. Junker.
Minus bene cepisse huius vis vitalis vim et rationem
principes de tela mucosa auctores, Hallerum et
Theoph. de Bordeu, patet ex huius Recherches
sur le tissu muqueux Par. 1767. 8. et istius diss. de
irritabilitate in Dictionnaire encyclopedique d′Yver-
dun T. XXV.
Haller de partibus corporis humani irritabilibus in
nov. comm. soc. reg. scient. Gotting. T. IV.
Pluribus de ea egi tam commentatione de iridis
motu 1784. quam programmate de vi vitali san-
guini deneganda 1795.
De vita propria vasorum absorbentium v. Seb. Ju-
stin. Brugmans de causa absorptionis per vasa
lymphatica Lugd. Bat. 1795. 8.
De arteriarum vitalitate propria Chr. Kramp
Kritik der praktischen Arzneikunde Lips. 1795. 8.
Varia ex enarratis phaenomenis referunt aucto-
res ad orgasmum (vt veteres physiologi voca-
bant) a centro in circumferentiam enitentem,
quem nuperi turgorem vitalem appellare amant.
cf. C. Fr. Kielmeyer über die Verhältnisse der or-
ganischen Kräfte in der Reihe der verschiedenen
Organisationen. 1793. 8.
H.F. Link über die Lebenskräfte in naturhi-
storischer Rücksicht. Rostock. 1795. 8.
v.c. Dan. Bernoulli de respiratione Basil. 1721. –
‘„Respiratio suppeditat aërem subtilissimum, qui
sanguini intime permistus, valide condensatus,
ad fibras motrices latus atque ope spirituum
animalium sui iuris factus, muscularesque mem-
branas inflat, contrahit, mouet, atque hinc
dependentem circulationem humorum promo-
vet, omnibusque corporis partibus mobilibus
motum impertit.”’
Jo. Casp. Hirzel de animi lacti et erecti efficacia
in corpore sano et aegro. Lugd. Bat. 1746.
Sam. Farr on animal motion 1771. 8. p. 144.
Jo. Mudge′s cure for a recent catarrhous cough
edit. a. 1779. 8. p. 238.
Gilb. Blane on muscular motion 1788. 4. p. 22.
J.L. Gautier de irritabilitatis notione etc. Hal.
1793. 8. p. 56.
Dan. Langhans de consensu partium c.h. Gotting.
1749. 4.
J.H. Rahn de causis physicis sympathiae. Exer-
cit. I–VII. Tigur. inde ab a. 1786. 4.
J.G. Zinn obs. circa differentiam fabricae oculi
humani et brutor. Diss. II. 1757. inter Commentat.
soc. reg. scient. Gotting. antiquiores T. I.
De memoriae et phantasiae siue differentia siue ana-
logia et affinitate diuersimode disputatum est. Hinc
v.c. a classicis quibusdam psychologis vtraque facul-
tas communi imaginationis nomine latissime
sumto comprehenditur, et in binas species diuidi-
tur: memoriae scil. quae res repraesentat qua-
les olim animo praesentes fuerant; et faculta-
tis fingendi tales repraesentationes excitantis
quae non nisi abstrahendo formantur. Memoriam
denuo in sensitiuam (s. imaginationem sensu stri-
ctiori), et intellectualem diuidunt. Fingendi vero
facultatem itidem in intellectualem s. superiorem,
et phantasiam quae leges mechanicas sequitur. cf.
Feder Grundsätze der Logik und Metaphysik. Goet-
ting. 1794. p. 20.
De summa hac praerogatiua humanae mentis qua
hominis in caetera animantia imo vero in vniuer-
sam creationem potestas et imperium nititur, plu-
ribus egi libro de generis humani varietate natiua
pag. 52. ed. 3.
Theod. G. Aug. Roose über die Gesundheit des
Menschen. Gotting. 1793. 8.
G. Chr. Klett tentamen euoluendi notionem de
sanitate hominis. Wirceb. 1794. 8.
Galenus quod animi motes corporis temperaturas
sequantur.
St. Jo. van Geuns de corporum habitudine ani-
mae huiusque virium indice ac moderatrice. Harderv.
1789. 4.
Lavater physiognomische Fragmente T. IV. p. 343.
J. Fr. Theod. Mallinkrott de temperamento,
quod medicorum est. Marburg. 1789. 8.
Gu. Ant. Ficker comm. de temperamentis homi-
num quatenus ex fabrica et structura corporis pendent.
Gotting. 1791. 4.
Numerosis argumentis quibus recentiores physio-
logi contri veterum opinionem enicerunt, tempe-
ramenta magis a solidi viui ratione quam a san-
guinis indole pendere, vnicum saltem addere liceat
a celebri sororum gemellorum Hungaricarum exem-
plo petitum, quae sub initium huius seculi infimo
dorso coalitae natae sunt et annum aetatis 22 vi-
vendo attigerunt. Has enim temperamenti longe
ab inuicem diuersi fuisse vel in vulgus constat,
cum tamen vnum idemque sanguineum fluentum
systema eorum sanguiferum, ingenti anastomosi
iunctum, permanasse, post obitum earum anato-
mica indagatio docuerit.
v. Platneri quaestiones physiolog.p. 31. Ith Ver-
such einer Anthropologie T. I. p. 108. 222.
Ad demonstrandum huncce circulum in calidi san-
guinis animante aptissima sunt oua incubata,
maxime quartae et quintae incubationis diei,
microscopio simplici quale Lyonetianum est,
subiecta.
Quodsi in ranis eundem contemplari lubet,
maxime commodus est equuleus Lieberküh-
nii, descriptus in Mém. de l′acad. de Berlin.
a. 1745.
De variis circa numerum et differentiam tunica-
rum arteriae sententiis cf. post alios Vinc. Ma-
lacarne della osservat. in Chirurgia. Taurin. T. II.
p. 103.
Casp. Fr. Wolff de orificio venae coronariae
magnae. in Act. acad. scient. Petropol. a. 1777. P.I.
cf. Achill. Mieg Specimen II. obseruationum bota-
nicarum etc. Basil. 1776. 4. pag. 12 sq.
Eustachii tab. VIII. fig. 6. – tab. XVI. fig. 3. –
Santorini tab. posth. IX. fig. 1.
Eustachii tab. XVI. fig. 5. – Morgagni aduer-
sar. anat. I. tab. IV. fig. 3. – Santorini l.c.
cf. de harum valuularum mechanismo subtiliter
disputantem Jo. Hunter, on the blood pag. 159.
Casp. Fr. Wolff in act. acad. scientar. Petropol. pro
a. 1780 sq. maxime a. 1781. P.I. pag. 211 sq. de
textu cartilagineo cordis; s. de filis cartilagineo-
osseis, eorumque in basi cordis distributione.
Scarpa tabulae neurologicae ad illustr. hist. anat. car-
diacor. neruor. tab. III. IV. V. VI.
De vsu tanti vasorum coronariorum apparatus acu-
tam hypothesin proponit Brandis in Versuch über
die Lebenskraft p. 84.
cf. v.c. Baillie in Transactions of a Soc. for the
Improvement of medical Knowledge T. I. p. 91.
Parum differunt meae rationes ab iis quae Gu. He-
berden ex anglico coelo exhibuit. v. Medical
Transact. Vol. II. p. 21 sq.
J.H. Schönheyder de resolutione et impotentia motus
muscularis. Hafn. 1768. 8. p. 15. Collatis obser-
vationibus F. Gabr. Sulzeri in Naturgesch. des
Hamsters p. 169.
Accidit tamen quandoque, etsi raro, vt nimia san-
guinis venosi congestione oppressum cor dextrum,
contra naturae ordinem prius paralyticum fiat quam
sinistrum; id quod ipse non semel in animalium
mammalium, praesertim cuniculorum, viuisectione
expertus sum.
Sam. Aurivillius de vasorum pulmonalium et cauita-
tum cordis inaequali amplitudine. Gotting. 1750. 4.
Ant. Chavm. Sabatier E. in viuis animalibus ven-
triculorum cordis eadem capacitas. Paris. 1772. 4.
Halesii experimenta, quibus sanguinem prosilien-
tem tubis vitreis eisque praelongis excepit, quos
arteriis viuorum animantium applicauerat, tunc-
[Seite 91] que altitudinem saltus mensus est, ea quidem,
vt omnia viri ad huiusmodi disquisitiones nati,
elegantia sunt. Quodsi tamen exinde vires cordis
ponderare volueris, meminisse oportet, quantum
in iis experimentis sanguinis columna, quae in
tubi cauo suspensa haeret et exitus nescia, ventri-
culo sinistro cordis incumbat, eundem grauet etc.
Halesii calculi interim eo redibant, vt sangui-
nem ex humana carotide ad altitudinem 7 pedum
cum dimidio prosilire poneret, superficiem ventri-
culi sinistri aequalem faceret 15 vnciis quadratis,
sicque columnam sanguineam constitueret, quae
pondere librar. 51. 5. eidem ventriculo incumbat,
eiusque systole victa propellatur. Statical Essays.
Vol. II. pag. 40. ed. Lond. 1733. 8.
v. de ea cordis praerogatiua subtiliter disputantem
Fontanam in Ricerche sopra la Fisica animale, qui
eam arctius limitare voluerat: respondit autem
Hallerus in indice litterario Gottingensi.
v. Haller de motu cordis a stimulo nato. In
Commentar. soc. scient. Gottingens. Tom. I.
Cf. v.c. de hac lite Rud. Forsten quaestiones
selectas physiologicas. Lugd. Bat. 1774. 4.
J.B. Jac. Behrends diss. qua demonstratur cor-
neruis carere. Mogunt. 1792. 4.
Andr. Wilson′s Enquiry into the moving powers
employed in the circulation of the blood. Lond. 1774.
8. pag. 35 sq.
Cf. v.c. Car. Wern. Curtius de monstro humano
cum infante gemello. L.B. 1762. 4. p. 39.
Gu. Cooper in philos. Transact. Vol. LXV.
pag. 316.
Gualt. Verschuir de arteriar. et venar. vi irri-
tabili: eiusque in vasis excessu: et inde oriunda
sanguinis directione abnormi. Groning. 1766. 4.
Rich. Dennison diss. arterias omnes et venarum
partem irritabilitate praeditas esse. Edinb. 1775. 8.
Cf. v.c. in Walteri tabulis neruor. thorac. et
abdominis hepaticam dextram tab. II. O. tab. III.
l. – lienalem tab. II. P. tab. III. m. tab. IV. o. –
mesentericam superiorem tab. II. Q. tab. III. s. –
mesentericam inferiorem tab. II. T. – aliasque
plures.
Th. Kirkland′s Inquiry into the present state of
medical Surgery. Lond. 1783. 8. Vol. I.p. 306 sq.
cf. Ej. physiological Essays, containing an inquiry
into the causes, which promote the circulation of the
fluids in the very small vessels of animals etc. etc.
ed. 2. Edinb. 1761. 12.
H.v.d. Bosch über das Muskelvermögen der
Haargefäßgen. Monast. 1786. 8.
Keilius luxurianti suo iatromathematico indulgens
genio vltra 1744,000,000 cellulas vtrique pulmoni
tribuebat.
Lieberkühnius superficiem cellularum aërearum
pulmonum aeque hyperbolice aequalem faciebat
1500 ped. quadratis.
J.G. Amstein (praes. Oetinger) de vsu et actione
muscular. intercostalium. Tubing. 1769. 4.
Theod. Fr. Trendelenburg fil. de sterni co-
starumque in respiratione vera genuinaque motus ra-
tione. Gotting. 1779. 4.
Bordenave et Sabatier in Mém. de l′Acad.
des scienc. de Paris a. 1778.
Haller icon. anatom. fascic. I. tab. I.
B.S. Albini tab. musculor. tab. XIV. fig. 5. 6. 7.
J.G. Röderer de arcubus tendineis musculor. progr. I.
Gotting. 1760. 4.
De anatomicis administrationibus L. VIII. cap. 8. sed
totus liber experimentorum ad respirationem spe-
ctantium ditissimus est.
Ephr. Krüger de neruo phrenico. Lips. 1759. recus.
in Sandifort thesauro Tom. III.
Walter tab. neruor. thorac. et abdominis. tab. I.
fig. I.n. 1.
Quam antiquissima sit aëris tanquam vitae pabuli
notio vel ex l. de flatibus constat, qui inter Hip-
pocraticos fertur, cuius auctor triplex humani
corporis alimentum statuit, cibum sc., potum et
aërem; hunc vero postremum ideo tanquam vitale
pabulum a reliquis duobus distinguit, quod non
sine vitae discrimine vel exiguo tempusculo eo
carere possimus.
cf. magni Harvaei de succi alibilis aërei necessaria
renouatione, cum celebri astronomiae Prof. Jo.
Greaves disputationem, in huius Description of
the pyramids in Aegypt. pag. 101 sq. ed. Lond.
1646. 8.
it. immortalis eius popularis Edm. Halley Discourse
concerning the means of furnishing, air at the Bot-
tom of the Sea in any ordinary Depths. in Philos.
Transact. Vol. XXIX. No. 349. pag. 492 sq.
Vix monitu opus est eas fluidorum permanenter
elasticorum species, quae hic aeris nomine veniunt,
a neotericis gas appellari, barbara voce et inde-
clinabili a Jo. Bapt. van Helmont excogitata.
Alii non nisi 72 centesimas aëris azotici, praeterea
autem centesimam quoque partem aëris acido car-
bonici (s. fixi) atmosphaerico aëri inesse statuunt.
Vt experirer, quamdiu animal definitam portionem
variorum, quae diximus, aëris generum iterato
haurire possit, antequam lethalis ipsi cedat, tres
v.c. eiusdem circ. magnitudinis et roboris canes
paratos habui, quorum primo vesicam 20 circ.
pollices cubicos aëris oxygenati continentem, tubuli
ope in resectam ipsi asperam arteriam ligaui. Hic
elapsis 14 horae minutis vltimo exspirauit.
Alteri eandem vesicam atmosphaerico aëre in-
flatam illigaui; et hic minuto sexto ad finem
vergente periit.
Tertio denique eandem vesicam vltima prioris
canis carbonisata exspiratione turgentem applicaui,
et hic quarto iam minuto vita defunctus est.
Hunc ipsum aërem acido carbonicum e vesica
postmodum aptiori vasi immissum, ea quae supra
tetigi phaenomena prae se ferebat.
Instrumentorum quibus ad haec experimenta
curate instituenda vtor, descriptionem et iconem
dedi in medic. Biblioth. Vol. I. pag. 174 sq. tab. I
Rob. Menzies de respiratione. Edinb. 1790. 8.
H.G. Rouppe de eodem argum. Lugd. Batav.
1791. 4. Chr. Girtanner Anfangsgründe der an-
tiphlogistischen Chemie. p. 227. ed. 2.
J. Andr. Scherer Beweis, daß J. Mayow vor
100 Jahren den Grund zur antiphlogistischen Chemie
und Physiologie gelegt hat p. 104.
Edm. Goodwyn′s connexion of Life with Re-
spiration. Lond. 1788. 8.
v.L. Brugnatelli elementi di chimica T. I. 1795.
pag. 155.
J. Fr. Gmelin de acidorum origine ex aëre vitali
adhuc dubia in Commentat. soc. Reg. scientiar. Got-
tingens. T. XIII.
Nomen tulit quod maxime a Rob. Hooke ornatum
fuerit. v. Th. Sprat hist. of the royal Society Lond.
1667. 4. pag. 232. Sed pridem a Vesalio insti-
tutum et ob elegantiam valdopere commendatum
est. de c.h. fabrica pag. 824.
Gu. Harvey de circulat. sanguinis, ad Jo. Riola-
num. pag. 258. ed. Glasgov. 1751. 12.
Et maxime Exerc. de gener. animal. pag. 263.
ed. Lond. 1651. 4.
Conf. v.c. Petr. Jac. Daoustenc de respiratione
Lugd. 1743. 4. pag. 54 sqq.
Rob. Whytt on the vital and other involuntary
motions of animals pag. 222. ed. Edinb. 1751. 8.
P.L.M. Maloet et Jac. Savary E. vt ceteris ani-
malibus ita homini sua vox peculiaris. Paris. 1757. 4.
Jan. Marc. Busch de mechanismo organi vocis huius-
que functione. Groning. 1770. 4.
B.S. Albini tab. musculor tab. X. fig. 1–15.
tab. XI. fig. 45–48. tab. XII. fig. 1–7.
Kratzensteinius glottidem cum largynge quodam-
modo pro tympano declarabat, cuius membrana
bisecta est. v. Ej. Tentamen de natura et charactere
sonorum litterarum vocalium. Petrop. 1781. 4.
Experimenta de ea lite dirimenda Gottingae insti-
tuta v. in Jo. G. Runge diss. de voce eiusque
organis LB. 1753. 4.
it. cf. Jos. Ballanti in Commentar. instituti
Bonon T. VI.
et Vicq-d′Azyr in Mém. de l′ac. des scienc.
de Paris a. 1779.
De celebri experimento pridem a Galeno instituto,
cf. praeter alios
W. Courten in Philos. Transact. N. 335.
Morgagni ep. anatom. XII. N. 20.
P.P. Molinelli in Commentar. instituti Bonom.
Tom. III.
J. Haighton in Memoirs of the medical Society
of London. T. III.
In vniuersum flexilissimum esse laryngem huma-
num ad imitandas animalium voces vel ferocissi-
marum gentium exemplo constat. cf. v.c. de
Nouae Guineae orbis australis incolis, quos Papus
vocant, Nic. Witsen Noord- en Oost-Tartarye
ed. 2. Amst. 1705. Vol. I.p. 165. De Choktab
gente Americae borealis, Jac. Adair in History
of the American Indians p. 309.
De Aethiopibus v.c., Grönlandis, Canadensibus,
Californiis, Kamrschadalibus etc. testimonia iti-
neratorum fide dignissimorum ad manus habeo;
ita vt mihi quidem paradoxon sapere videantur,
quae Roussavius de cantu contendit, quod homini
non natura sua conuenire videatur etc. Dictionn.
de Musique Vol. I. pag. 170. ed. Genev. 1781. 12.
Cfr. Rich. Payne Knight′s analytical Essay on the
Greek alphabet. Lond. 1791. 4. p. 3.
cf. F. Mercur. ab Helmont alphabeti vere natu-
ralis Hebraici delineatio. Sulzbac. 1657. 12.
Joach. Jungii doxoscopiae physicae minores (1662.)
4. append. section. I.P. II. fol. Gg. II. 3.
Jo. Wallis Grammatica linguae Anglicanae, cui
praesigitur de loquela s. sonorum omnium loquelarium
formatione tract. grammatico-physicus. Vtor ed. 6.
Lond. 1765. 8.
Gottl. Conr. Chr. Storr de formatione loque-
lae. Tubing. 1782. 4.
Fr. Lupichius de risu. Basil. 1738. 4.
Traité des causes physiques et morales du rire.
Amst. 778. 8.
Jo. Melch. Fr. Albrecht (praes. Hallero) experi-
menta in viuis animalibus circa tussis organa explo-
randa instituta. Gotting. 1751. 4.
Eum quorundam animalium calidorum statum ex-
cipiendum esse, quo hyemali somno sepulti tor-
pent, vix mouitu opus est. Tunc enim vt pleras-
[Seite 132] que reliquas animalis oeconomiae functiones aut
plane cessare aut mirum in modum languescere
constat, ita et natiuus eorum calor ad teporem
fere frigidiusculum reducitur. Ipsum vero hocce
notissimum phaenomenon impedit quo minus acu-
tissimi Jo. Hunter sententiae subscribam, qui ea
quae calidi sanguinis animantia vulgo vocamus,
animalia quauis atmosphaerae temperatura eundem
calorem permanenter seruantia, appellanda esse
censet. on the blood. p. 15.
Philos. Transact. Vol. I.P. II. a. 1758. In brutis
vero animantibus antea iam expertus erat Arn.
[Seite 133] Duntze. v. Ej. exper. calorem animalem spectantia.
Lugd. Bat. 1754. 4.
cf. etiam Benj. Franklin Experimenti and ob-
servations on Electricity. ed. Lond. 1769. 4. p. 365.
Imo vero notum est, Europaei quoque coeli aesti-
vos feruores quandoque suetum caloris humani
gradum superare; id quod ipse expertus sum d.
3. Aug. 1783. quo die in Alpibus Lucernensibus
versabar, et circa meridiem cum viro praestantiss.
Schnyder de Wartensee mercurium thermometri
Fahrenheitiani vmbroso in loco vltra 100° ascen-
sum videbam, qui tamen quoties thermometrum
corpori rite applicabam sere ad 97mum° subsidebat.
v. Th. Hutchins Experiments for ascertaining the
point of mercurial congelation. London. 1784. 8.
p. 66 sq.
Cfr. Gerrit de Veer wterachtighe Beschryvinghe
van drie Seylagien, ter werelt noyt. soo vreemt ghe-
hoort etc. Amst. 1598. 4. transv.
J.P. Schotte on the Synochus atrabiliosa which
raged at Senegal a. 1778. Lond. 1782. 8. p. 74 sq.
De neruosi praesertim systematis in calorem ani-
malem influxu alias egi, Specim. physiologiae com-
paratae inter animantia calidi et frigidi sanguinis
pag. 23.
Pluribus argumentis eundem vltro confirmatum
v. in Magn. Ström theoria inflammationis doctri-
nae de calore animali superstructa. Havn. 1795. 8.
p. 30 sq.
G. Pickel experimenta physico-medica de electricitate
et calore animali. Wirceb. 1778. 8. p. 91 sq.
Jo. Chr. Fr. Goeschen (praes. Ph. Fr. Meckel)
pulmonum cum cute commercium. Hal. 1789. 8.
Al. Monro (patr.) or. de cuticula humana. oper.
ed. Angl. Edinb. 1781. 4. p. 54 sq.
Crassissima ingentium quorundam animalium epi-
dermis ex verticalibus fibrillis compacta est, quae
[Seite 144] situ suo boleti igniarii texturam quodammodo
aemulantur. Interior eius superficies porosa appa-
ret, quam substrati corii filamenta, quasi holose-
ricea, penetrant. Luculentissime singularem eam
fabricam in praeparatis ex balaenae mysticeti
cute depromtis coram video.
Similis quodammodo textura in humana cu-
ticula morbose affecta quandoque obseruatur; vt
iu haereditario morbo cutaneo quo anglus sic di-
ctus hystricinus homo cum infantibus suis labora-
bat. v.G. Edwards′s Gleanings of natural history
Vol. I. tab. CCXII. pag. 3 sqq.
Verum et clauus pedis digitorum et occal-
lescentia cuticulae quae calcaneo substrata est in
adultis hominibus et qui plerumque nudipedes
incesserant, non multum subinde ab ea textura
abhorret.
Gu. Hunter in medical obs. and Inquir. Vol. II.
p. 51 sq. tab. I. fig. 1. 2. Improbabilis ceterum
mihi videtur egregii viri coniectura, qua has fibril-
las vasa esse excretoria materiei perspirabilis hario-
latur etc.
B.S. Albinus de sede et caussa coloris aethiopum et
caeteror. hominum. Lugd. Batav. 1737. 4. fig. 1.
Sam. Th. Soemmerring über die körperl. Ver-
schiedenh. des Negers vom Europäer ed. 2. p. 46 sq.
Jo. Nic. Pechlin de habitu et colore aethiopum, qui
vulgo et Nigritae L. Kilon. 1677. 8.
cl. Camperi de eodem argumento oratio extat
in Ej. kleiner Schriften. Vol. I.P.I. pag. 24–49.
Pluribus hanc sententiam exposui l. de generis hum.
varietate nativa p. 122 sq. ed. 3.
Jo. Ph. Withoff de pilo humano. Duisb. 1750. 4.
cf. Commentar. societ. scient. Gotting. Vol. II.
Job. Baster in Verhandel. der Maatsch. te
Haarlem T. XIV. p. 382.
Bulbulum enim magis firmandis quam nutriendis
pilis inseruire, exinde suspicor, quod ii pilorum
cinni qui subinde in meliceridibus et steatomati-
bus omenti et maxime ouariorum reperti sunt,
quales dum haec scribo ad manus sunt, bulbis
omnimode careant, quod nullibi infixi melleo isti
sebo nuda tantum contineantur.
Duverney oeuvres anatomiques Vol. I. tab. XVI.
fig. 7. 9–14. tab. XVII. fig. 3 sqq.
Hinc periculum contagionis per pilos, vtpote quibus
miasmata tenacissime et diutissime adhaerent. Cf.
v.c.G. Cartwright Journal of Transactions on
the coast of Labrador Vol. I.p. 273. Vol. II. p. 424.
Ars sanctor. Sanctorii de statica medicina. apho-
rismor. sectionibus VII comprehensa. Venet. 1634. 16.
v.C. de Milly et Lavoisier in Mém. de l′acad.
des sc. de Paris a. 1777. pag. 221 sq. 360 sq.
W. Bache on the morbid effects of carbonic acid gas
on healthy animals. Philadelph. 1794. 8. p. 46.
Fr. L. Andr. Koeler de odore per cutem spirante
in statu sano ac morboso. Gotting. 1794. 4.
Sanctorii Comm. in primam Fen primi L. Canon.
Avicennae. Venet. 1646. 4. p. 781.
Jo. Andr. Segner de libra, qua sui quisque
corporis pondus explorare posset. Gotting. 1748. 4.
Emendauit nuper meo consilio hanc Segneri
libram et magis commodam et accuratam reddi-
dit instrumentorum et machinarum huiusmodi
egregius opifex Gottingensis J.A. Klindworth.
v. Ej. diss. de basi encephali Gotting. 1778. 4. p. 17.
Id. citato de aethiopum anatome l. pag. 59 sq.
Jo. Gottfr. Ebel observationes neurologicae ex
anatome comparata. Trai. ad Viadr. 1788. 8.
Jo. Ladmiral icones durae matris in concaua et con-
vexa superficie visae Amst. 1738. fasc. I. II. 4.
Memorabilis est caluariae ossium lamina, quae in
non vnius generis mammalibus tentorii illius du-
plicaturam penetrat idemque firmat. Perperam
[Seite 161] quidem Cheseldenius (anat. of the bones cap. 8.)
osseum illud tentorium non nisi feris tribuit, cum
idem et in equino genere et phocis etc. repererim.
De vsu eius interim ambigendum videtur. Qui
enim vulgo eidem tribuitur, (adhuc a Laur.
Nirell de cerebro Edinb. 1780. pag. 4.) vt in
velociter salientibus mammalibus cerebellum tuea-
tur, minus arridet, cum et vrsus aliaque lentiora
animantia eiusmodi osseo tentorio instructa sint,
velocissimus e contrario ibex, cuius cranium ad
manus habeo, eo careat.
Vieussens nevrograph. universal. tab. XVII. fig. 1.
Duverney oevres anatom. Vol. I. tab. IV.
Halleri icones anat. fascic. I. tab. VI.
Walter de morbis peritonaei et apoplexia. Berol.
1785. 4. tab. III. IV.
Malpighi de cerebri cortice c. rel. de viscerum stru-
ctura Exercit. Lond. 1669. 12.
Ruysch de cerebri corticali substantia ep. problematic
XIIma Amst. 1699. 4.
Chr. Frid. Ludwig de cinerea cerebri substantia.
Lips. 1779. 4.
Jos. Mengelberg obseruationes de partibus animalium
in substantiam adipi haud dissimilem transformatis.
Bonn. 1793. 8.
Memorabile phaenomenon primus curatius descripsit
Jo. Dan. Schlichting in Commerc. litter. Norico
a. 1744. p. 409 sq. tum vberius in Mém. presentés
à l′ac. des sc. de Paris T. I. pag. 113.
Causas vero eius numerosis viuisectionibus sa-
gaciter eruit Hallerus. v. discipuli eius, Jo. Dit.
Walstorf experimenta circa motum cerebri, cere-
belli etc. Gotting. 1753.
cf. etiam post F. de la Mure labores, Lorryi
de eodem argumento dissertationes in Mém. pre-
sentés T. III. p. 277 sq. 344 sq.
Exoptata haud ita pridem vsus sum opportunitate
eum motum luculentissime in adulto homine ob-
seruandi et de eodem pericula instituendi. Erat is
adolescens 18 annorum, cui, postquam ante lu-
strum ex alto delapsus caluariae ossa supra fron-
tem ad sinistrum suturae coronariae latus diffre-
gerat, ingens exinde natus ossium hiatus non
nisi communibus integumentis et molli cicatrice
erat obtectus. Hicce hiatus foueam quasi forma-
bat plus minus profundam: maxime nempe pro-
fundam quando dormiebat: vigilanti contra pla-
niorem: variam porro pro respirationis diuerso
rhythmo, ita vt alte subsideret, quoties inspiranti
animam retinere iubebam: inflaretur vero, imo
in turgentem tumorem ascenderet, quando vali-
dam exspirationem diutius protrahebat. Erat prae-
terea in fundo foueae pulsus obseruabilis, reli-
qui arteriosi systematis pulsui perfecte synchronus,
qualis Petriolo, Vandello aliisque quondam
Halleri aduersariis imposuisse videtur, qui arte-
riosum eum motum cum singulari altero, qui
respirationi vnice respondet, inepte confundebant.
– Obiter adiecisse liceat adolescenti isti ex sinistri
lateris vulnere capitis, dextri lateris brachium et
crus hemiplectica euasisse.
Jo. Jac. Huber de medulla spinali Gotting. 1741.
4. – Icon adiecta redit inter Hallerianas
fascic. I. tab. II.
Propriae Halleri eiusdem partis icones extant
ibid. fascic. VII. tab. IV. V.
Rol. Martin or. de proprietatibus neruor. genera-
lioribus; praemissa Ej. instit. nevrologicis.
v. Haller de partibus c.h. sensibilibus in Commen-
tar. societ. scientiar. Gotting. T. I.
Et de iisdem Sermo III. in nov. Comment.
Gotting. T. III.
Petr. Castell experimenta quibus constitit va-
rias h.c. partes sentiendi facultate carere. Gotting.
1753. 4.
Tum tres integrae collectiones ad ingentes lites
facientes, quae super iis scriptis Gottingensibus
per vniuersam Europam excitatae sunt:
Sull′ insensibilita e irritabilita – dissertazioni, trans-
portate da J.G.V. Petrini. Rom. 1755. 4.
Sulla insensitivita ed irritabilita Halleriana
opuscoli raccolti da G. B. Fabri. Bonon. 1757–59.
IV. Vol. 4.
Et quae Hallero ipso curante prodiit s.t.
Mémoires sur la nature sensible et irritable des parties
du corps humain. Lausann. 1756–59. IV Vol. 12.
In miro dissensu imo contradictione de tendinum
aliarumque, quas textus mox dicet partium in
homine laesarum sensu, mihi quidem semper vi-
sum est negatiuis testimoniis plus ponderis inesse
quam positiuis, ideo quod nihil fallacius cogitari
possit quam aegrotorum iudicium de dolorum in-
ternorum sede. Vt enim exempla hominum ta-
ceam, quos toties de partibus pridem amputatis,
quasi adhuc dolentibus conquestos esse nubes te-
stium extat, vulgatissimum est aegros videre, de
topico et fixo partis cuiusdam dolore diutissime
querulos, quem tamen post fata in funeris disse-
ctione intemeratum et integerrimum reperis, alium
contra, subinde romotissimum chronica labe affe-
ctum, cuius molestum sensum aeger fallens ad
alienam plane et insontem sedem retulerat.
Et ita quidem v.c. longe faciliores explicatu
mihi videntur querelae Syphiliticorum etc. de
doloribus putatitiis ossium, quam tot contrarii ex-
perimentorum euentus, quales ipse in hominibus
vidi, quorum medulla studiose et consciis aegrotis
vellicata nihil plane ingrati sensus excitauit.
Indies enim magis magisque conuincor, quantis
cautelis et quanta exercitatione et saepe iterata
eiusdem experimenti in non vnius generis animan-
tibus repetitione opus sit in legibus physiologicis
[Seite 170] ex viuisectionibus constituendis. Ipse enim, vt
exemplo de medullae putatitio sensu, cuius modo
memini, porro vtar, quando in pluribus tam
mammalibus quam auibus experimentum repete-
bam, valde dissimili euentu id cedere vidi. Ple-
raque enim id generis animalia medullam cylindrici
cuiusdam ossis sibi destrui passa sunt absque vllo
doloris signo; alia perfecte simili modo tractata
vix adhuc appropinquante instrumento conuelle-
bantur, eiulabant etc. Fieri potuit, vt hi, nouo-
rum cruciatuum timore praeoccupati ad insontem
plane instrumenti accessum conuellerentur; fieri
vero etiam potuisset, vt aliqua istorum animalium,
praecedentis doloris vehementia quasi obtusa, le-
viorem medullae stimulationem non sensissent,
etiamsi neruulis praedita fuisset.
Diuersas de eo argumento auctorum sententias stu-
diose collectis exhibet Lassus sur les découvertes
faites en Anatomie. Par. 1783. 8. pag. 299 sq.
v. Hessische Beyträge zur Gelehrsamkeit P.I. et IV.
it. F.N. Nöthig (praes. Sömmerring) de de-
cussatione neruor. obtuor. Mogunt. 1786. 8.
Comment. instituti Bononiens. T. III. 1755. p. 282 sq.
fig. 1. 2.
Quam Molinelli obseruationem nuper pluri-
mis confirmarunt et vltro ornarunt Fel. Fontana
et Al. Monro: hic opere saepius citato; ille Tr.
sur le vénin de la vipere. Flor. 1781. 4. Vol. II.
Conf. post alios de gangliis ex professo agentes
Jac. Johnstone in medical Essays and observations.
Evesham 1795. 8.
Jo. Gottl. Haase de iis diss. Lips. 1772. 4.
Jo. Caverhill Tr. of ganglions Lond. eod. 8.
Ant. Scarpa anatom. annotat. L.I. de neruor.
gangliis et plexubus. Mutin. 1779. 4.
Cartesianae hypothesi pondus aliquod accedere
videbatur sectionibus mente alienatorum, quibus
pinealis glandula calculis obsessa reperta est. Ve-
rum curatior obseruatio docuit, non in mente
[Seite 176] captis solum, verum et in sanissimis hominibus
tantum non omnibus, inde a 12mo circ. aetatis
anno (vix vnquam vero in brutis) idem conarium
margaritaceis quasi arenulis obsideri: cf. Sömmer-
ring de lapillis vel prope vel intra glandulam pinea-
lem sitis, s. de aceruulo cerebri Mogunt. 1785. 8.
Huius certe particulae praerogatiuas mascule refu-
tauit b. Zinn experim. circa corpus callosum, cere-
bellum, duram meningem, in viuis animalibus institut.
Gotting. 1749. 4.
Dav. Hartley′s observations on man, his frame, his
duty, and his expectations. Lond. 1749. 8. Vol. I.
pag. 44.
Simiae scilicet, papiones, cercopitheci et lemures,
vtpote quibus digitorum apices in quaternis quibus
gaudent manibus mollissimi, et humanorum digi-
torum in modum spiralibus lineis distincti sunt.
Disputatum quidem est inter physiologos, num
praeter hominem ea quoque mammalia quae qua-
drumana audiunt, tactus sensu instructa sint? In
qua lite componenda ea considerare oportet, quae
supra (§. 81.) de sanitate varia pro vitae diuerso
genere, dicta sunt. Ambabus concedo puellae
delicatulae niueas manus tactu exquisito longe
praecellere brutorum quae nominaui digitos. Ab
altera autem parte ipsa autopsia toties expertus
didici multas simias et papiones digitos habere
[Seite 186] longe molliores iisque ad explorandas tactu super-
ficiei corporum qualitates longe aptius vti quam
barbaris plurimis gentibus liceat, aut innumeris
insimae fortis Europaeis, quibus rustico labore con-
calluerunt manus.
Grew′s anatomy of plants p. 284 sq.
Petr. Luchtmans de saporibus et gustu LB. 1758.
4. p. 58 sqq.
In canibus ouibusque versicoloribus plerumque
etiam linguam et fauces reticulo variegato con-
spicua vidi.
cf. Halleri egregia linguae hominis viui descriptio
in Dictionn. encycloped. ed. Ebrodun. Vol. XXII.
pag. 28.
Jo. Fr. Meckel de quinto pare neruorum cerebri.
Gotting. 1748. 4. pag. 97. fig. I.n. 80.
Conr. Vict. Schneider de osse cribriformi et sensu
ac organo odoratus. Witteb. 1655. 12. Quod qui-
dem classicum opusculum in historia physiologiae
quasi epocham constituit, non solum quod primus
in eo functionem olfactus rite constituerit auctor,
sed maxime quod veterum de eius organo tan-
quam emunctorio cerebri somnia dissipauerit.
Odoratui enim inseruire hos sinus, parum vero si
quid vnquam ad vocem et loquelam conferre,
(quae tot physiologorum opinio fuit,) pluribus
[Seite 193] demonstraui prolus. de sinibus frontalib. Gotting.
1779. 4. argumentis vsus multifariis tam ex osteo-
genia, quam ex anatome comparata, et ex phae-
nomenis pathologicis depromtis.
Metzger neruorum primi paris historia Argent.
1766. 4. recus. in Sandiforti thesauro Vol. III.
Scarpa, anatomicar. annotat. L. II. tab. I. II.
Docent hoc tum sectiones pathologicae tum ana-
tome comparata. Ita v.c. historiam anosmiae
quae neruorum primi paris compressionem a scirrho
insecuta erat, exhibet Loderi obseruatio tumoris
scirrhosi in basi cranii reperti. Jen. 1779. 4. – Ex
zootomia vero notum est, sagacissimis mamma-
libus, v.c. elephantis, vrsis, canibus, bisulcis ru-
minantibus, erinaceo, etc. amplissimam quoque
esse et numerosissimis canaliculis perforatam lami-
nam horizontalem ossis cribiformis, aeque nume-
rosis filamentis istius nerui olfactorii respondentem.
Vti enim ea animantia mammalia, quae reliquis
olfactus acie praestant, qualia modo citauimus,
amplissima instructa sunt olfactus officina; ita et
inter humani generis varietates barbarae nonnul-
lae gentes, quae sagacitate eminent, amplioribus
quoque gaudere videntur odoratus instrumentis.
Ita caput osseum Indi Americae borealis, (gen-
tis suae ducis, qui ante 40 circ. annos Philadel-
phiae capite plexus est) quod Decade prima col-
lectionis meae craniorum diuersarum gentium illustra-
tae tab. IX. exhibui, nares internas mirandae ca-
pacitatis prae se fert: adeo vt v.c. conchae me-
diae in bullas insignis ambitus quasi inflatae sint,
et sinus singulares ipsis contentos, a Santorino
[Seite 196] primum obseruatos, nunquam alias tam vaegran-
des viderim.
Proxime ad eam amplitudinem accedunt nares
internae aethiopum, quorum sex crania ad ma-
nus habeo, etsi valdopere inuicem discrepantia,
in vniuersum tamen olfactus officina latiore con-
spicua, quam et in iisdem hominibus curate ob-
seruauit Sömmerring über die körperl. Verschie-
denh. des Negers etc. pag. 22.
Respondent autem his relationes testium fide
dignissimorum de stupenda fere istorum barbaro-
rum odoratus sagacitate.
de Indis v.c. Americae borealis cf. post alios
Urlsperger Nachr. von der Großbritann. Colonie
Salzburg. Emigranten in America Vol. I.p. 862.
De odoratus vi in ipsos animi mores et propensio-
nes v. Benj. Rush in medical Inquiries and obser-
vations vol. II. pag. 34.
v. Jo. Rhodius ad Scribon. Largum p. 44 sq.
Jo. Alb. Fabricius de hominibus ortu non differenti-
bus. Opusculor. p. 441.
Ch. Collignon′s miscellanious works. Cantabr.
1786. 4. p. 25 sq.
Quartum enim quod inde a Franc. Sylvii tempo-
ribus vulgo recipiunt ossiculum, et lenticulum vo-
cant, si optima et plurima ex adulto homine
exempla consulueris, nullum esse, pluribus ostendi
opere osteologico pag. 144 sq.
v. Scarpae disquisitiones anatomicae de auditu et ol-
factu tab. VI. fig. 5. tab. VII. fig. 3.
B.S. Albini annotat. academ. I. III. pag. 59 sq.
L. IV. pag. 75 sq. L.V. pag. 66 sq.
Vasa retinae sanguifera egregiae pulcritudinis in
fele viua aquis submersa demonstrare, primus do-
cuit Jo. Mery in Mém. de l′acad. des sc. de Paris,
avant 1699. T. X. pag. 656. et a. 1704. pag. 265.
Pulcherrime vero radiatam retinae faciem e
lepore pridem elegantissima icone exhibuit Zinnius
Commentar. soc. scient. Gotting. Tom. IV. a. 1754.
tab. VIII. fig. 3.
E cuniculo nuper cl. Fontana sur le vénin de
la vipere. Vol. II. tab. V. fig. 12.
Decursum horum ramulorum curata icone videsis in
Oeuvres de Mariotte pag. 527. fig. 1.
S. Th. Soemmerring de foramine centrali limbo luteo
cincto retinae humanae: inter Commentat. Soc. Reg.
scientiar. Gottingens. T. XIII.
Elegantis structurae membranulam primus obserua-
vit Franc. Sandys, celeber praeparatorum anato-
micorum artifex; descripsit vero primus et icone
exhibuit Ever. Jac. Wachendorf Commerc. litte-
rar. Nor. a. 1740. hebd. 18.
Ipsum huncce crassiorem limbum in bisulcorum
oculis percurrit canalis ciliaris a cl. Fontana
[Seite 209] primum visus (sur le vénin de la vipere Vol. II.
tab. VII. fig. 8. 9. 10.) et a v. cl. Adolph. Mur-
ray curatius descriptus nov. actor. Vpsaliens. Vol. III.
v. Th. Young in philos. Transact. a. 1793. tab. XX.
fig. 2. 3.
Dav. Hosack ib. 1794. tab. XVII. fig. 4.
J.C. Reil, de lentis crystallinae structura fibrosa.
Hal. 1794. 8.
v. Nev. Maskelyne′s Attempt to explain a Difficulty
in the Theory of Vision, depending on the different
Refrangibility of Light; in philosoph. Transact.
Vol. LXXIX. p. 256.
Pluribus de iis egi tam I. de generis humani varie-
tate natiua ed. 3. pag. 274. quam diss. de oculis
leucaethiopum.
Humanum dico oculum; nam in quorundam ani-
malium oculis, quos ad manus habeo, phocae
[Seite 220] v.c. et hystricis, verus et imaginarius axis idem
est, neruo optico corneae et pupillae centro ex
directo aduerso.
In optica quaedam Boerhaavii et Halleri commen-
tatur Abr. Gotth. Kaestner. Lips. 1785. 8. p. 7.
cf. Lambert sur la partie photométrique de l′Art du
peintre in Mém. de l′acad. des scienc. de Berlin
a. 1768. pag. 80 sq.
Tob. Mayer experimenta circa visus aciem in Com-
mentar. soc. scient. Gottingens. Tom. IV.
Gassendi vita Peireskii pag. 175 sq. ed. Hagens.
1655. 4.
Franklin′s Letters on philos. subjects ad calcem
Ej. Exper. on electricity. Lond. 1769. 4. p. 469 sq.
Rob. War. Darwin experimenta nona de spectris
s. imaginibus ocularibus, quae obiectis lucidioribus
antea visis, in oculo clauso vel auerso percipiuntur.
Lugd. Bat. 1785. 4.
Sed maxime cf. de hisce, multisque aliis affi-
nibus visus phaenomenis elegantissima obseruata
Albr. Lud. Fr. Meister in Götting gel. Anzeig.
1757. pag. 1401.
Imo vero et ipsius vteri ad partum actionem qui-
busdam calidi sanguinis animantibus quodammodo
sane voluntatis arbitrio obnoxiam esse, aues do-
cent incubantes, vtpote quas, postquam oua ipsis
ablata sunt, repetitis vicibus alia denuo ponere,
vulgo constat.
v. Sam. Lath. Mitchill on the gaseous oxyd of
azote etc. New-York 1795. 12. pag. 26.
it. Leop. Caldani in Memorie della accademia
di Mantova T. I. 1795. pag. 118.
cf. Rapport des Commissaires chargês par le Roi de
l′Examen du magnétisme animal. (– auctore viro
meliore fato digno, Jo. Sylv. Bailly. –) Paris.
1784. 4. pag. 16.
v.c. in Elephantiasi. cf. Ph. Gabr. Hensler vom
abendländischen Aussatze im Mittelalter. pag. 316.
Similis mutationis in aliis affectionibus exempla
curate descripta videsis in Hedendaagsche Letter-
Oefeningen. T. IV. P. II. pag. 45.
it. in Mémoires de mathématique etc. presentés
à l′acad. des sciences de Paris T. VII. pag. 301.
v. Fourcroy in Mémoires de l′acad. des sciences de
Paris. 1785. pag. 392. et 1786. pag. 38.
Hallerianam voco irritabilitatem non quod pri-
mus inuenerit eam Gottingensis scholae sidus, qui
ipse vir summus toties antecessorum suorum a
Glissonii inde temporibus de irritabilitate placita
laudauit, sed quod primus eandem pro dignitate
prosequutus fuerit, innumeris viuisectionibus illu-
strauerit, auxerit, totiusque ab ipso ita instau-
ratae doctrinae summam in vniuersa oeconomia
animali vim et potentiam demonstrauerit; tum
[Seite 235] vero etiam vt eandem a Gaubii irritabilitate di-
stinguam, qui vir meritissimus eam physiologi-
cam vocem ad morbosam sensilitatem solidi viui
transtulit.
v. Haller de partibus c.h. irritabilibus in Com-
mentar. soc. sc. Gotting. T. II.
Et de iisdem in Nov. Commentar. Gotting. T. IV.
Ex innumeris aliis de eodem capite auctoribus
citasse sufficiat.
Zimmermann de irritabilitate. Gotting. 1751. 4.
Oeder de eadem. Hafn. 1752. 4.
Jac. Eberh. Andreae (praes. Ph. Fr. Gmelin)
de eadem. Tubing. 1758. 4.
Alios nonnullos iam passim diximus.
Vt et integras tres collectiones scriptorum ad
eandem facientium. (v. pag. 168.)
Maxime huc pertinent celebres lites de neruorum
in cordis motum potentia, de opii in cor et ner-
vos agendi ratione etc.
cf. praeter alia scripta egregia, passim alias
citata.
Rob. Whytt′s Essay on the vital and other in-
voluntary motions of animals Edinb. 1751. 8. et
auctius in operibus ib. 1768. 4.
Jo. Aug. Unzer erste Gründe einer Physiologie
der eigentlichen thierischen Natur thierischer Körper.
Lips. 1771. 8.
Jo. H.v. Brunn experimenta circa ligaturas neruo-
rum in vinis animalibus instituta. Gotting. 1753. 4.
C.H. Pfaff über thierische Elektricität und Reizbar-
keit. Lips. 1795. 8. pag. 263.
Glisson de ventriculo et intestinis pag. 191 sq.
Sed prior iam idem experimentum Londinensi
scientiar. societati exhibuerat Jonath. Goddard.
v. Birch′s hist. of the royal Society Vol. II. p. 356.
411 sq.
Hinc v.c. inter omnia quae hactenus dissecui ani-
malia, nullum aliud tam mirando apparatu ossi-
culorum sesamoideorum instructum reperi quam
talpam, vtpote cuius pedes antici palmati fossorii
numerosis gaudent id generis ossiculis, actionem
musculorum brachialium in eo animanti subter-
raneo egregïe facilitantibus.
Singularia de eo obseruata refert de Pauw in
Recherches sur les Egyptiens et les Chinois T. II.
pag. 156.
Hinc periculi plenissima et tamen fere inuincibilis
totiesque lethifera somnolentia rigente sub dio ho-
mines corripiens, cuius placidissimi quidem mortis
generis numerosa lugubria monumenta in niua-
libus Sti Gotthardi cacuminibus vidi.
Similia pericula, quae cl. Banks cum Solan-
dro aliisque sociis in tierra del fuego fubiit
graphice describuntur in priore Cookii orbis
periplo apud Hawkesworth Vol. II. p. 47 sq.
Adeant quorum interest alias de caussa somni
proxima sententias noscendi et inuicem comparandi
M. de Grimaud Mémoire sur la nutrition. Petrop.
1789. 4. pag. 194.
H. Nudow Versuch einer Theorie des Schlafs.
Regiom. 1791. 8.
Steph. Gallini ad calcem Ej. Saggio d′Osser-
vazioni sui nuovi progressi della Fisica del corpo umano.
Patav. 1792. 8.
Mauduit ap. Fourcroy in medecine eclairée etc.
T. IV. pag. 273.
J. Chr. Reil functiones organo animae peculiares.
Hal. 1794. 8. pag. 108.
cf. Locke′s Ess. concerning human understanding
Vol. I. pag. 74. ed. Lond. 1726. 8.
cfr. v.c. quae de se ipso retulit huc facientia
Hollmann pneumatolog. psycholog. et theol. natural.
Gotting. 1780. 8. pag. 196.
G. Gottl. Richter de statu mixto somni et vigi-
liae quo dormientes multa vigilantium munera obeunt.
Gotting. 1756. 4.
cf. post innumeros alios de diuturna inedia aucto-
res, Jac. Barthol. Beccarius in Commentar. in-
stituti Bononiens. T. II. P.I.
it. Flor. Jac. Voltelen memorab. apositiae
septennis hist. LB. 1777. 8.
v.G. Baker in medical Transact. publ. by the College
of Physic. in Lond. Vol. II. p. 265 sq.
Gassendi ep. ad Jo. Bapt. v. Helmont. Oper. ed.
Florent. 1727. fol. T. VI. p. 17. Al. Monro sen.
in Essay on comparative Anatomy pag. 17.
Singularis est Broussoneti sententia, qui, dum
molares hominis dentes propius ab illis herbiuoro-
rum abesse putat, incisores contra eius et caninos
magis ad illos carniuororum accedere; ex numero
molarium collato cum illo reliquorum dentium,
concludit, rationem victus vegetabilis cui natura
destinauerit hominem esse ad portionem victus
animalis = 20:12.
At enim vero, hac ratione posita, sequeretur
tenellos infantet, (vtpote quibus bini tantum sunt
in cuiusuis maxillae latere dentes molares,) ad
[Seite 263] longe maiorem portionem victus animalis destina-
tos esse quam adultum hominem, siquidem in
ipsis numerus molarium lacteorum se habet ad
illum reliquorum dentium = 8:12.
Jo. Winter ap. Hakluyt principal navigations of
the English nation Vol. III. pag. 751.
Plerisque inquam; nam vt singularium hominum
exempla taceam, quibus subinde incisores obtusos
esse videmus, id notasse liceat, me in pluribus
mumiarum craniis dentes istos primores crassa
et obtusa corona praeditos vidisse. Et cum eadem
crania, quae huiusmodi memorabilem varietatem
prae se ferebant, quod ad vniuersam figuram et
habitum singulari isti et fallere nesciae antiquissi-
mae Aegyptiorum physiognomiae egregie respon-
derent, quam in idolis, sarcophagis, et statuis
[Seite 267] veteris Aegypti cernere licet, probabile sane vi-
deri posset, fuisse eam peculiarem dentium formam
(situe ex victus ratione aliaue eiusmodi caussa
orta) antiquissimis Aegyptiis propriam, ita vt gen-
tilitiae notae, fortasse etiam characteris loco ha-
beri possit, quo vetustissimas et maxime genuinas
mumias a similibus serioris aeui funeribus medi-
catis distinguere liceat. – Pluribus de his egi in
philosophical Transactions a. 1794. P. II. pag. 184.
Pringle on the diseases of the army. Append. pag.
XLVIII. L. LXI. sq. edit. Lond. 1765. 4.
Fr. Bern. Albinus de deglutitione. LB. 1740. 4.
cf. etiam Haasii musculi pharyngis velique pa-
latini obseruationibus illustrati. Lips. 1784. 4.
v. Matth. van Geuns in Verhandelingen van de
Maatschappye te Haarlem T. XI. p. 9 sq.
Jo. H. Rahn mirum inter caput et viscera abdominis
commercium. Gotting. 1771. 4.
Dit. Vegens de sympathia inter ventriculum et
caput. LB. 1784. 4.
Ed. Stevens de alimentorum concoctione. Edinb.
1777. 8.
Laz. Spallanzani Dissertazioni di fisica animale e
vegetabile. Mutin. 1780. 8. Vol. I.
Quid quod et in funere ipsum ventriculum tunc
inertem et vi sua vitali orbum subinde macerare
et quasi digerere videtur. cfr. Jo. Hunter on
the digestion of the stomach after death. in philos.
Transact. Vol. LXII.
H. Palm. Leveling diss. sistens pylorum etc. Argent.
1764. 4. recus. in Sandiforti thes. Vol. III.
Laur. Claussen de intestini duodeni situ et nexu.
Lips. 1757. 4. recus. in Sandiforti thes. Vol. III.
Et huius ipsius cl. Leidensis Professoris tabulae
intestini duodeni. LB. 1780. 4.
Obseruationum anatomicar. collegii priuati Amsteloda-
mens. P. II. in quibus praecipue de piscium pancreate
eiusque succo agitur. Amst. 1673. 12.
L.H. Chr. Niemeyer commentatio de commercio
inter animi pathemata, hepar, bilemque, praemio
Regio ornata. Gotting. 1795. 4. pag. 34.
Maur. v. Reverhorst de motu bilis circulari eius-
que morbis tab. I. fig. 1. 2.
Ruysch ed. problem. V. tab. VI.
Werner et Feller descriptio vasor. lacteor. atque
lymphaticor. Fascic. I. tab. III. et IV. etsi in easdem
icones animaduertit Fr. Aug. Walter annotat.
academicar. p. 191 sq.
Boui aliisque brutis praeterea peculiares ductus sunt
hepato-cystici, quibus felleus latex ex ipso iecore
in vesicam defertur. v. obseruat. anatom. collegii
priuati Amstelodamens. P.I. Amst. 1667. 12. p. 16.
fig. 7.
it. Perrault Essays de Physique T. I. pag. 339.
tab. II.
Temere autem eiusmodi ductus humano quo-
que hepati tribuere sategerunt nonnulli. v.c.
de Haën in rat. medendi contin. P. II. p. 46 sq.
tab. X. fig. 1.
it. Pitschel in anat. und chirurg. Anmerk. Dresd.
1784. 8. tab. I.
cf. pluribus Rud. Forsten quaestiones selectas
physiologicas. Lugd. Batav. 1774. 4. pag. 22.
Casp. Fr. Wolff de vsu plicarum quae in vesiculis
felleis nonnullorum corporum inueniuntur. in Act.
Acad. scient. Petropol. a. 1779. P. II.
Id. Wolffius de vesiculae felleae humanae, ductus-
que humani cystici et choledochi superficiebus internis
l.c.P.I. tab. VI.
De coloris in bile varietate v. Bordenave analyse de
la bile in Mém. présentes etc. T. VII. p. 611. 617.
Jo. Dan. Metzger meletemata de bile. Regiom.
1789. 4. recus. in Ej. collectione exercitat. argumenti
aut anatom. aut physiologici.
Joach. Ramm de alcalina bilis natura. Ien. 1786. 4.
Jo. Fr. Straehl de bilis natura. Gotting. 1787. 8.
Gu. Mich. Richter experimenta circa bilis naturam.
Erlang. 1788. 4.
Etsi enim magua cholelithos intercedat varietas
quod ad figuram, crystallisationem etc. in eo tamen
quotquot eorum indagaui, (et eos indagandi
Gottingae frequens occasio est) conueniebant vt
facile inflammabiles essent, textura eorum autem
ad eam spermatis ceti quodammodo accederet.
Ej. experimentor. ad veriorem cysticae bilis indolem
explorandam captorum Sect. I. Gotting. 1764. 4.
Paucos e multis citase sufficiat:
Spielmann de natura bilis. Argent. 1767. 4.
Ger. Gysb. ten Haaf de bile cystica. LB. 1772. 4.
G. Chr. Utendörfer exper. de bile. Argent. 1774. 4.
Dav. Willink consideratio bilis. LB. 1778. 8.
Seb. Goldwitz neue Vers. zu einer wahren Physiol.
der Galle. Bamberg. 1785. 8.
Quicquid ad sua vsque tempora de liene innotue-
rat, studiose collegit, et succincte exhibuit Car.
Drelincourt fil. de lienosis ad calcem opusculor.
Patris, ex ed. Boerhaavii p. 720 sq.
Tum vero cf. Chr. Lud. Roloff de fabrica et
functione lienis. Frf. ad Viadr. 1750. 4.
Singulares et paulo paradoxas Hewsonis, viri ce-
teroquin praestantissimi, opiniones de functione
lienis, cuius vasa lymphatica pro ductibus excre-
toriis habet etc. v. in opere eius posthumo, cui
tit. Experimental Inquiries P. the 3d. Lond. 1777.
8. C. II. S. XLV. sq. XCV. sq.
Halleri icones anat. fasc. I. tab. IV. K.M. –
et colicam appendicem quam ipse Gottingae a.
1740. indagauerat, ib. R.
Rob. Steph. Henrici descript. omenti c. icone
noua. Hafn. 1748. 4.
Similes appendiculas haud ita pridem etiam in
vteri non grauidi, sed qui ante pepererat, ea su-
perficie quae peritonaeo vestitur, obseruaui.
Chr. Bernh. Albini specimen anat. exhibens no-
vam tenuium hominis intestinor. descriptionem. LB.
1724. 8.
B.S. Albini diss. de arteriis et venis intestinorum ho-
minis c. icon. colorib. distinct. LB. 1736. 4.
Et hae quidem aphthae intestinales vt ouum ouo
simillimae erant iis tuberculis, quae J. Sheldon
opere infra citando tab. I. pro ampullulis chylo
turgentibus exhibuit.
Benj. Schwartz de vomitu et motu intestinorum.
LB. 1745. 4.
Jac. Foelix de motu peristaltico intestinorum.
Trevir. 1750. 4.
Colorem faecum biliosum ab ipsa excrementitia
bilis parte deriuandum esse supra (§. 387.) iam
dictum est. In ieiuno quidem bilis adhuc integra
aequabili intestinali pulti admixta, ideoque dis-
persa quasi et diluta genuinam suum colorem ex-
hibere nequit: postquam vero vlteriore progressu
in binas partes secessit, altera earum, excremen-
titia nempe, faecibus praecipitatis admixta, et
quasi denuo concentrata, pristinum nunc colorem
monstrat, eundemque faecibus ipsis impertit.
Aliter quidem de origine biliosi faecum ileo
contentarum coloris sentit C.F. Wolff (in Act.
Petropolit. a. 1779. P. II. p. 245.) cum nouam por-
[Seite 322] tionem bilis circa ieiuni fines accedere arbitratur,
exhalandi de vesica fellea, penetrandoque in hac sede
in intestinum et in intestini contenta; quae diuersa
forte a bile choledochi, certe non ita cum faeci-
bus, vt illa cum chymo misceatur, dum proprium
suum colorem ad anum vsque conseruet, veraque
adeo bilis permaneat.
At enim vero, praeterquam quod in promptu
caussa sit, quare non prius quam chymus et bi-
lis ipsa in partes suas secesserint, color iste ob-
seruari possit, dubium mihi adhuc videtur num
vnquam in homine viuo et sano fel ex cystide
sua exhalare et in vicinum intestinum penetrare
possit; cum sane in funeribus recentissimis et fere
adhuc calentibus vix bile tincta viderim vicius
intestina, quae praeterlapsis pluribus post mor-
tem horis aut diebus, late et saturate bilioso
pigmento infecta obseruaui, quando nunc atonica
et iners vesica contentum fel iniquius retinebat,
idemque membranas eius largius transsudans vi-
cinas regiones inquinabat.
Haller de valuula coli. Gotting. 1742. 4. – recus.
in Oper. minor. T. I. p. 580 sq.
Notissimi sunt de vero memorabilis huius valuulae
inuentore, auctorum dissensus, de quibus adeant
quorum interest, Halleri elementa T. VII. P.I.
pag. 142.
Certus interim scio, diu ante eorum tempora
quibus egregium illud inueutum vulgo tribuitur,
id ipsum ad amussim cognitum et perspectum
fuisse viro summo et de humana anatome immor-
[Seite 324] taliter merito Gabr. Fallopio. Extat enim eius
codex quidam anecdotus in Bibliotheca acade-
miae nostrae, in quo praeter alia continetur quo-
que Ej. anatomia simiae, vbi in demonstratione
publica Patavii habita d. 2. Febr. a. 1553. valuulae
coli structuram et vsum sequentibus explicat:
‘“Coeci vsus est in simiis ne regurgitet cibus ad par-
tes superiores cum prona incedunt: quodque hic vsus
sit, signum est, quia si in rectum aqua immittatur,
aut flatus, perueniet in coecum, non transgredietur
autem crassa. At si superius immittatur, pertransiet.
Ratio est: quia ad insertionem ilei plicae sunt duae
quae in inflatione et repletione comprimuntur, vt in
corde sit, et prohibent regressum: inde nec clysteria
possunt peruenire ad partes illas. et pertransire, ita
vt eiiciantur per vomitum in homine, nisi debilibus
et morbo existentibus intestinis.”’
Recentis et intemeratae valuulae iconem exhibet
B.S. Albinus annotat. acad. L. III. tab. V. fig. 1.
Flatu vero et exsiccatione mutatam v. in San-
torini tab. posth. XIV. fig. 1. 2.
Lieberkühn de valuula coli et vsu processus vermi-
cularis. LB. 1739. 4.
Joach. Vosse de intestino coeco eiusque appen-
dice vermiformi. Gotting. 1749. 4.
Vberrimum indicem scriptorum qui de hoc capite
egerunt v. apud Soemmerring de morbis vasorum
absorbentium corporis humani. Francof. 1795. 8.
v. Jac. Rezia specim. obseruat. anatomicar. et pa-
thologicar. Ficini. 1784. 8. pag. 18.
Elegans est experimentum, quod quidem primo
intuitu viis istis chyli clandestinis fauere videtur,
[Seite 335] et cuius notitiam cl. Caldanio debeo; vbi agno
aut hoedo bene antea pasto, duplex iniicitur vin-
culum; alterum scil. venae, quae ipsi est pro si-
nistra subclauia: alterum, idemque quam arctis-
simum mesenterio ad ipsam eius prope lumbo-
rum vertebras originem. Egregie tunc conspicua
redduntur lactea et lymphatica quae vtrique vin-
culo interiacent; tum et lymphatica ex artubus
inferioribus adscendentia. Tum vero momento
primo intumescunt etiam lactea in ipso mesente-
rio inter intestina et vinculum decurrenta; sed
paulo post eadem deplentur et quasi euanescunt,
ita vt visui plaue se subducant.
Verum singulare hocce phaenomenon mihi
quidem non tam ex clandestino quodam chyli ex
vasis lacteis in vicinas venas sanguiferas secessu,
quam exinde deriuandum videtur, quod ista la-
ctea istis sub circumstantiis non obstantibus val-
vulis suis contentum chylum retrogrado motu in
ipsum intestinorum cauum repulerint.
Pluribus cf. de hoc argumento B. Nath. Gottl.
Schregeri fragmenta anatomica et physiologica
Fasc. I. Lips. 1791. 4. pag. 26.
et Flor. Caldani in Riflessioni sopra alcuni
punti di un nuovo sistema de vasi assorbenti etc.
Patav. 1792. 8. pag. 58.
v. Halleri obseruationes de ductu thoracico in thea-
tro Gottingensi factae. Gotting. 1741. 4.
cf. v.c. Jo. Chrph. Bohlii viae lacteae c.h. histo-
ria naturalis. Regiom. 1741. 4.
cf. praeter alios passim citatos et adhuc citandos
Jo. Fr. Meckel de vasis lymphaticis glandulisque
conglobatis. Berol. 1757. 4.
cl. Alex. Monro fil. de venis lymphaticis val-
volosis. ib. eod. 8.
Jo. Gottl. Haase de vasis entis et intestinorum
absorbentibus etc. Lips. 1786. fol. tab. I.
Conr. Ger. Ontyd (praes. Seb. Just. Brugmans)
de causa absorbtionis per vasa lymphatica. Lugd.
Bat. 1795. 8. pag. 45.
Ambages istas rite perpendenti quibus prouida vti-
tur natura ad subigendos et assimilandos humo-
res resorbtos, antequam vitali sanguinis fluento
admisceantur, et ab altera parte dira sympto-
mata, palpitationes cordis, conuulsiones etc. co-
gitanti quae vel exiguae portionis, insontis alias
liquidi, in sanguinem ope chirurgiae infusoriae
immissionem sequuntur, magis sane magisque
persuasum videbitur nullam esse venarum sangui-
ferarum resorbtionem vilius heterogenei laticis,
praeter ipsissimum sanguinem (v.c. in erectione
membrorum quorundam, placentae functione
etc.): – et ad lymphaticum systema per-
tinere eas absorbtiones, quas Hallerus venis
rubris tribuere sategit, de c.h. functionib. Vol. I.
p. 281. sq.
cf. viri summi Jo. Bernoulli diss. de nutritione.
Groning. 1669. 4. qua istam perpetuam etsi in-
sensibilem solidorum tum iacturam tum reparatio-
nem tanti aestumat, vt quouis ad summum trien-
nio integrum corpus et destructum et denuo re-
natum dicere liceat.
v. cl. Kemme Beurtheilung eines Beweises vor die
Immaterialität der Seele aus der Medicin. Hal.
1776. 8.
it. Ej. Zweifel und Erinnerungen wider die
Lehre der Aerzte von der Ernährung der festen
Theile. ibid. 1778. 8.
v. post alios curatissima G.L. Koeleri nostri
experimenta circa regenerationem ossium. Gotting.
1786. 8.
Neque praeterea in vniuersum vim sentio argu-
menti quo summus Hallerus ad demonstrandam
eam, de qua loquimur, iacturam et reparationem
partium corporis humani mollium vtitur, quando
Elementor. T. VIII. P. II. p. 54. inquit: ‘“Si ossa
et dentes renouuntur si adeo vetusta elementa delen-
tur, et noua iis succedunt, de aliis corporis partibus,
minus firmis, non oportet dubitare.”’
Zwo Abhandlungen über die Nutritionskraft wel-
che von der Acad. der Wiss. in St. Petersburg den
Preiß getheilt erhalten haben. Petrop. 1789. 4.
de Grimaud Mém. sur la Nutrition qui a ob-
tenu l′accessit. ibid. eod. 4.
Steph. J.P. Housset de eodem argumenta
(ad eandem Academiam) in Ej. Mémoires phy
siologiques et d′hist. naturelle. Auxer. 1787. 8.
T. I. pag. 97.
J. Robertson on the specific gravity of living men.
in philos. Transact. Vol. L.P.I.p. 30 sq.
cf. Fouquet de secretione in Lexici encyclopae-
dici Parisini T. XIV.
Fr. L. Kreysig de secretionibus Spec. I. II.
Lips. 1794 sq. 4.
De ea secretionis ratione nuper diuersimode a phy-
siologis disputatum est: allis quippe afferentibus
omnem humorum e sanguineo penu separationem
vnice per poros, et quidem inorganicos vasorum
sanguiferorum perfici; allis contra pororum secer-
nentium existentiam in vniuersum plane reiicien-
tibus etc. Ni grauiter autem fallor multum in
hac disputatione subesse logomachiae suspicor. Ab
altera quidem parte me plane nescire profiteor,
qualem de poris inorganicis in corpore organico
notionem concipere liceat, cum quicquid est ostio-
lorum in istiusmodi corporibus id omne ad organi-
cam eorum naturam pertinere et vitalibus eorum vi-
ribus ad amussim respondere persuasum habeam; ab
altera autem ea ostiola seu poros in tuuicis vasorum
[Seite 364] non infitiandos, functione saltem sua a ductibus
cylindricis quibus in glandulis conglomeratis et
visceribus secernentibus eas humorum percolatio-
nes effici statuunt, perparum abhorrere puto; si-
quidem ea separatio minus a forma colorum
quam a viribus ipsorum vitalibus quibus a na-
tura instructa et quasi animata sunt, pendere
probabile esf.
cf. de ea lite post alios Schregeri fragmenta
supra iam laudata pag. 37 sq.
Petr. Lupi noua per poros inorganicos secretio-
num theoria refutata etc. Rom. 1793. II vol. 8.
Libellis passim citatis, tum et diss. de glandulis
conglobatis. Lond. 1689. 4.
Sed maxime cf. Ej. opera posthuma ib. 1697.
fol. et alias edita.
Conferatur v.c. renuin in mammalibus confor-
matio cum glandulis vere conglomeratis quae in
[Seite 368] auibus vices eorum gerunt: aut pancreas calidi
sanguinis animalium cum appendicibus pyloricis
quae in variis piscibus aliter atque aliter compa-
ratae simillimum pancreatico laticem parant.
Gu. Xav. Jansen pinguedinis animalis consideratio
physiologica et pathologica. Lugd. Bat. 1784. 8.
Joach. Diet. Brandis comm. (praemio regio or-
nata) de oleor. vnguinesor. natura. Gotting. 1785.
4. pag. 13.
Joach. Jac. Rhades de ferro sanguinis hum. aliis-
que liquidis animalium. Gotting. 1753. 4. cap. 4.
Dav. H. Knape (praes. Segnero) de acido pin-
guedinis animalis. ibid. 1754. 4.
Facile hinc intelligitur quantis exceptionibus ob-
noxium sit cl. Fourcroy decretum, quando adi-
pem materiem vocat oleosam, formatam ad ex-
[Seite 375] tremitates arteriarum et quam remotissime a cen-
tro motus et caloris animalis etc. v. Ej. philo-
sophie chimique pag. 112.
Luculentius adhuc in cadauere femineo simiae
cynomolgi reperi, cui frigori exposito circum-
scriptam eam adipis sub pube locati glebam, in-
tegram exglubere licuit.
Insecta vero exsanguia, ex adipe quo abundant,
praecipuum sui nutrimentum haurire probabilis
sane coniectura est P. Lyonet, Tr. anat. de la Che-
nille qui ronge le bois de Saule. pag. 428. 483 sq.
et praef. pag. xiii.
v. Ger. Blasii renum monstrosorum exempla ad cal-
cem Bellini de structura et vsu renum edit. Am-
stel. 1665. 12.
Eustachii tabulae I-V. quae quidem ad classicam
Ej. de renibus tractationem pertinent: c. rel. sum-
mi viri opusc. anatomicis Venet. 1564. 4. editam.
it. tab. XII.
Ductus hice secernentes Ferreinio imposuisse vi-
dentur vt eos pro nouo plane vasculorum genere
haberet, quae vala neuro-lymphatica s. tubulos
albos vocabat, quibus in vniuersum viscerum
parenchyma conflatum putabat, et quae tantae
tenuitatis esse asserebat, vt longitudo eorum quae
singulo adulti hominis reni inessent, 10000 or-
gyiarum, seu 5 leucarum stadium aequaret.
v. Hallé sur les phénomenes et les variations que
presente l′Urine considerée dans l′état de santé. in
Mém. de la Soc. de Médec. Vol. III. p. 469 sq.
Et hae quidem ingestorum quorundam qualitates
specificae tam subito in vrina se manifestant,
dum interim sanguis, simul e vena missus, nihil
earum exhibet, vt hinc vias lotii, praeter illas
quas diximus publicas, alias quoque clandestinas,
statim ex alimentario tubo ad organa vropoietica
tendentes, suspicati sint physiologi. cf. v.c.
Grimaud sur la nutrition pag. 115. Darwin zoo-
nomia vol. I.S. XXIX.
cf. de analysi vrinae, post alios, Bertholet in
Mém. de l′ac. des sc. de Paris a. 1780. p. 10.
Th. Lauth (praes. Spielmann) de analysi vri-
nae et acido phosphoreo. Argent. 1781. 4.
H. Fr. Link commentatio (praemio regio or-
nata) de analysi vrinae et origine calculi. Gotting.
1788. 4.
Fourcroy in annales de chimie T. VII. pag. 180.
et T. XVI. pag. 113.
C. Fr. Gaertner obseruata quaedam circa vrinae
naturam. Tubing. 1796. 4.
Melch. Sebiz de differentiis corporis virilis et mu-
liebris. Argent. 1629. 4.
F. Thierry E. praeter genitalia sexus inter se
discrepant. Paris. 1750. 4.
Dictionn. encycloped. (ed. Ebrodun. vol. XVIII.
art. Femme et vol. XLII. art. viril.
Jac. Fidel. Ackermann de discrimine sexuum
praeter genitalia. Mogunt. 1788. 8.
Ad. F. Nolte diss. systens momenta quaedam
circa sexus differentiam. Gotting. eod. 8.
Langguth embryo 3 1/2 mensium qua faciem externam
Viteb. 1751. 4.
Id quod nuper adhuc conirmatum vidi gemellis
mihi allatis abortiuis diuersi sexus 16 circ. hebdo-
madum, qui etsi ineffabili elegantia couspicui et
ad amussim pro sua aetate tenella perfectissime
efformati sint, genitalium tamen differentiam
[Seite 388] non nisi curatiore indagine obseruabilem prae
se ferunt; quod ad reliqua autem, vniuersam
sc. figuram, physiognomiam, lumborum mensu-
ram etc. etc. vt ouum ouo sibi simillimi sunt.
cf. celebres virilis femineique corporis binas figu-
ras, procul dubio ab ipso Titiano, pictore
summo profectas, in Vesalii epitome suor. libror.
de c.h. anatome. Basil. 1542. fol.
tum ternas ab egregio artifice Ger. Lairesse
delineatas, ap. Bidloo tab. I. II. III.
et Girardeti tabulas in Cours complet d′anato-
mie gravé par M.A.E. Gautier et expliqué par
M. Jadelot. Nanc. 1773. fol. max.
Halleri progr. de herniis congenitis recus. in Ej.
opusc. patholog. p. 311 sq. Vol. III. operum minor.
Contigit cl. Soemmerringio tam vniuersa quae
testem constituunt vasa, quam integrum caput
epididymidis argento viuo felicissime replere. cf.
Ej. über die körperl. Versch. des Negers vom
Europäer p. 38.
v. Al. Monro fil. observations, anatomical and phy-
siological. Edinb. 1758. 8. tab. I.E.E.E.F.G.H.
‘“Recens semen et sub certis conditionibus eiectum,
nonnunquam phosphorice lucere”’ docet Fr. Benj.
Osiander de causa insertionis placentae in vteri
orificium. Gotting. 1792. 4. pag. 16.
v. Fr. Schrader de microscopior. vsu in nat. sc. et
anatome. Gotting. 1681. 8. p. 34.
cf. W. Fr. v. Gleichen über die Saamen- u. Infu-
sionsthierchen. Norimb. 1778. 4. tab. I. fig. 1.
cf. praesertim Laz. Spallanzani tam in opuscoli di
fisica animale e vegetabile. Mutin. 1776. 8. Vol. II.
quam in Dissertazioni etc. ib. 1780. 8. Vol. II.
Paradoxa sententia pridem a nonnullis asserta
quod scil. semen non e vesiculis sed ex ipsis
ductibus deferentibus excernatur, huinor autem
vesiculis istis contentus non vere spermaticus sit
et e testibus aduena, sed alius plane ordinis, in
[Seite 407] glandulis peculiaribus earum secretus etc. nupe-
ros nacta est defensores Jo. Hunter on certain
parts of the animal oeconomy pag. 27.
et J.A. Chaptal in Journal de physique m.
Febr. 1787. pag. 101.
Refutata autem a Soemmerringio, bibliothecae
medicae quam edidi vol. III. pag. 87.
Facilis dabo barbaras gentes temperamenti phlegma-
tici et quibus concubitus vagui est, ista excretione
haud indigere: eam vero e contrario ad con-
grua naturae leuamina in viro iuuene caelebe,
sanguineo, succi pleno, phantasia viuidiore excel-
lente, vitae genere lautiore vtente, ceteroquin
vero sanitate sibi propria perfectissima gaudente,
referendam esse puto.
Smegma hoc in iuuenibus, praesertim quando
aestu perfusi incalescunt, facile congeri et in ca-
seosum quasi coagulum abire, quod acrimonia
sua irritet etc. vulgo notum est. Maxime vero
huic incommodo obnoxii sunt calidarum regio-
num incolae, et princeps ideo circumcisionis vsus
in eo consistere videtur, vt importunae eiusmodi
congestioni praecaueatur. Hinc et sub torrido
Senegambiae coelo christianos subinde praeputium
sibi rescindi curare nouimus, et Europaeos contra
non circumcisos in oriente degentes molestiis
istis frequentissime infestari. Pridem ideo chirur-
giae sui aeui celeber restaurator, Guido de
Cauliaco, (qui sec. XIV. medio cl.) circumcisio-
nem et aliis praeter Judaeos et Saracenos multis
esse vtilem dixit –: ‘“propterea quod non
congregantur sordities in radice ba-
lani et calefacerent ipsum.”’ Chirurgiae
Tr. VI. doctr. II. p.m. 111.
Memoratu dignum est phaenomenon quod vel ob
lucem quam huic de qua agimus funstioni in
vniuersum promittit, attentionem meretur, ere-
ctionis scil. in trucidatis, maxime vero in stran-
gulatis toties obseruatae.
cf. post Garmanni compilatam farraginem (de
miraculis mortuorum I. xi. 7 sq.).
Gysb. Beudt de fabrica et vsu viscerum. vropoieti-
corum. LB. 1744. 4. – recus. in Halleri collect.
disput. anat. T. III. tab. III.
v. Haller in Commentar. soc. scient. Gotting.
Vol. I. pag. 12 sqq.
Exemplorum icones exhibet Gautier in obser-
vations sur l′hist. nat. a. 1752. 4.
Idemque smegma cum calidis in regionibus facile
simili ac apud viros congestioni et irritanti acri-
moniae obnoxium sit, simili quoque puellarum
circumcisioni ansam praebuit, plurimis Africae
Asiaeque calidioris gentibus sollemni. Iconem
pudendorum circumcisae eiusmodi puellae Ara-
bicae 18 annorum, ad viuum factam, rarissima
opportunitate feliciter vsus ex orientali itinere
retulit Carst. Niebuhr. v. Ej. Beschreib. von
Arabien p. 77 sq.
et Osiandri Denkwürdigkeiten für die
kunde etc. vol. II. tab. VI. fig. 1.
Quid quod et numero ludere aliquando visae sunt.
– cf. Neubauer de triplici nympharum ordine.
Jenae 1774. 4.
De singulari nempe Hottentottarum cutaneo
ventrali; id vero pridem ad nymphas enormes
pendulas retulit medicus autopta Wilh. ten
Rhyne de promontorio b. spei pag. 33.
Pluribus de eo egi l. de generis hum. varietate
natiua pag. 242. ed. 3.
Simile quid de Kamtschadalicis feminis
refert Steller Beschr. v.d. Lanse Kamtschatka
pag. 300.
Elegantissimis eiusmodi ciliis obsitum hoc ostium
vrethrae video in memorabili specimine genita-
lium vetulae annosissimae, tam hymene inteme-
rato, quam reliquarum partium obscenarum per-
fectissima et quasi elaboratissima efformatione cou-
spicuarum, quae a cl. Büchnero accepi, me-
dico apud Gothanos longe meritissimo meique
amantissimo.
Huc quoque referenda foramina duo a Jo. Dryan-
dro in extremo vuluae viuentium mulierum
saepissime visa. v. Nic. Massae epist. medicinal.
T. I. pag. 123. b.
Jo. Gottfr. Weisse (praes. G. Rud. Boehmer)
de structura vteri non musculosa, sed celluloso-vascu-
losa. Vitemb. 1784. 4.
Walter in Betracht. über die Geburtstheile des
weibl. Geschl. pag. 25 sq.
Chr. H. Ribke über die Structur der Gebähr-
mutter. Berl. 1793. 8.
Pluribus de his egi programmate de vi vitali
sanguini deneganda etc. Gotr. 1795. 4. pag. 15 sq.
Stenonis enim primus mulierum testes ouario
analogos dixit a. 1667. v. Ej. elementor. myele-
giae specimen pag. 117 sqq.
Cum hactenus vix meliora de dubio eo liquore
norimus, praeterquam quae summus Harvaeus
de eo memoriae prodidit Exercit. de generat. ani-
malium pag. 95. ed. Lond. 1651. 4. liceat verba
eius adiungere. Monet autem ‘„non omnes quo-
rumlibet animalium foeminas, nec mulieres quidem
omnes, talem humorem emittere, nec citra eiusmodi
emissionem conceptum necessario frustrari; (noui
enim plurimas – inquit – quae citra talem eie-
ctionem foecundae satis essent, et nonnullas etiam
quae postquam emissionem eiusmodi expertae sunt,
maiore quidem voluptate in coïtu delectarentur, sed
de foecunditate solita plurimum amitterent. Infinita
etiam exempla sunt foeminarum, quae, licet in coïtu
voluptatem sntiant, nihil tamen emittunt et nihilo-
minus concipiunt.) Miror maxime, eos, qui emis
sonem hanc ad generationem necessariam putant,
non animaduertisse, humorem illum foras eiici, et
circa clitoridem vuluaeque orificium vt plurimum
profundi; raro intra vuluam, nunquam vero intra
vterum, vt cum maris spermate misceatur; esseque
consistentia seorsum s. ichorosum, ad modum vrinae;
non autem, geniturae instar, lentum atque vnctuo-
sum, vt tactu facile innotescit.„’
Vulgo quidem scriptores historiae naturalis, et
inter eos Buffonius nonnullis praeter humanum
genus aliis animantibus mammalibus (praesertim
ex simiarum ordine) periodicum huiusmodi fluxum
tribuunt. Postquam autem plures simias feminas
ipsarum earumdem specierum de quibus id me-
moriae proditum est, (v.c. simiam syluanum,
cynomolgum, papionem maimon etc.) per plures
continuos annos coram obseruandi occasione vsus
sum, facile perspexi putatitia illa catamenia aliis
plane nulla esse, in aliis, et quidem eiusdem
cum istis speciei, ad parcam sed vagam et omni
periodico ordine plane destitutam haemorrhagiam
vteri redire.
Peruulgata quondam sed fabulosa fama de in-
tegris gentibus, Americanis maxime, catame-
niorum fluxu destitutis hodienum vix adhuc re-
futatione eget. Ortum vero exinde duxisse vi-
detur, quod Europaei istas regiones inuisentes
etiamsi innumeras tantum non plane nudas se-
quioris sexus incolas viderint, nunquam tamen
menstruae purgationis inquinamenta in ipsis ob-
seruauerint: cuius rei duplicem fuisse cau-
sam probabile est; partim nempe quod apud
istas Americae gentes feminae quamdiu men-
struatae sunt, felici praeiudicio pro venenatis
quasi habeantur et a sociali consortio arceantur,
inque remotioribus tuguriolis e hominum con-
spectu remotae tamdiu benefico ipsis otio fruan-
tur. – Partim vero etiam laudatam ipsarum
corporis munditiem et modestam crurum positu-
ram eo conferre, vt nulla catameniorum vestigia
in oculos incurrant, expresse monentem lego
Adr. van Berkel in Reisen nach Rio de Berbice
und Surinam pag. 46.
Adeant quorum interest, post alios Abr. D′orville
(praes. Hallero) causae menstrui fluxus disquisitio-
nem. Gotting. 1748. 4.
Gise. Verz. Muilman an ex celebrata hactenus
opinione de plethora vniuersali vel particulari vera
fluxus menstrui caussa explicari possit? LB. 1772. 4.
Theod. Traug. Jaehkel (praes. Krause) aetio-
logia fluxus menstrui. Lips. 1784. 4.
Vniuersalis nescio quis plethoricus orgasmus, quem
quondam pro caussa menstrui tributi venditare
solebant, pridem a viris melius physiologice doctis
refutatus est. Addere liceat argumentis eorum
memorabile exemplum celebrium sororum Hun-
garicarum monstruosa fabrica coalitarum, alias
iam mihi dictarum [pag. 60. not. f)], quae,
etfi vnus idemque sanguis vtrisque ob truncos vaso-
rum abdominalium ad lumbos inuicem confluentes,
communis esset, nihilominus tamen saepe tum tem-
pore tum quantitate menstruationis differebant.
Nisi huc referre velis quod, primum in Suecia ob-
seruante Wargentino. plurimi partus in m. Se-
ptembrem incidere soleant, qui praecedenti re-
sponderet Decembri. v. Swensk Vetensk. acad.
Handlingar a. 1767. Vol. XXVIII. p. 249 sq.
De variis quae huius admissionis rationem atti-
nent, disputaui libro de generis hum. varietate
pag. 17 sq. ed. 3.
cf. bina Ruyschio visa exempla vterorum mulie-
brium post recentem impraegnationem dissecto-
rum.
Alterum nempe aduersarior. anat. medico-chir-
urg. Dec. I. tab. II. fig. 3. meretricis a iuuene
[Seite 435] statim post venereum cum ipsa complexum, tru-
cidatae.
Alterum thesauro anat. VI. p. 23 sq. tab. V.
fig. 1. mulieris paucis horis grauidae et in adul-
terio a marito occisae.
Impetum consideranti, quo semen virile eiaculatur,
et ab vtero deglutitur quasi, quamque perexigua
eius quantitas (monstrantibus experimentis in
animalibus captis) ad foecundandum sufficiat, fa-
cile erit ea intelligere, quae de feminis passim
referuntur, quas integro hymene concepisse legi-
mus et vulgo ad demonstrandam nescio quam
auram seminalem adhibentur.
cf. Jo. Chph. Kuhlemanni observ. circa negot. gene-
rationis in ouibus factae. Gotting. 1753. 4. c.f. ac.
v. Gul. Hunter anat. vteri grauidi tab. XV. fig. 5.
tab. XXIX. fig. 3. tab. XXXI. fig. 3.
Celebris est, et tam in physiologia quam in me-
dicina forensi magni sane momenti quaestio,
toties a nuperis agitata, anne corpus luteum
nonnisi foecundum sequatur coitum, ideoque
semper genuinae tantum conceptionis testis sit,
numue quoque citra venereum congressum oriri,
adeoque etiam in puellis quae nondum virum
passae fuerint, reperiri possit? – Composuisse
me eam litem ad naturae veritatem et conditio-
nes declarasse sub quibus et in virginibus reuera
quandoque oriri possit, confido; specimine physio-
logiae comparatae inter animantia calidi sanguinis
viuipara et ouipara; in commentat. soc. reg. scien-
tiar. Gottingens. vol. IX. pag. 109 sqq.
Primus de origine huius membranae (cuius quidem
curatiorem notitiam Gul. Huntero debemus)
recte praecepisse videtur Aretaeus Cappadox
de caus. et sign. morbor. diuturn. L. II. c. 11.
p. 64 sq. ed. Boerh.
Post restaurationem autem anatomes eandem
restituit Fallopius observ. anat. p. 207.
Est Chorion siue nude sic dictum, siue spongio-
sum, tomentosum, fungosum, filamentosum, reticu-
latum sequentis aeui auctorum. Inuolucrum mem-
branaceum B.S. Albini etc.
Primam quantum noui eius iconem exhibuit
Ruyschius thes. anat. V. tab. I. fig. 1. F.B.C.G.
cf. B.S. Albini annotat. acad. L.I. tab. III. fig. 1. e.
Gul. Hunter l.c. tab. XXXIII. fig. 1–4.
Quod Tab. IV. exhibui ouulum, ex pluribus ideo
selegi, quod tenellae suae aetati eximiam pulcri-
tudinem, et intemeratam integritatem iunctam
habet. Ob lagenae autem cylindricae liquoris
plenae amplitudinem cui suspensum inhaeret, icon
ceteroquin curatissima maius adhuc obiectum ex-
[Seite 439] hibuit quam reuera est, vbi amnii vesicula vix
pisum maius magnitudine aequat.
Feminae est athletici habitus, tertium graui-
dae, cui postquam prima vice intermiserant cata-
menia, fortuito et repentino abortu excidit:
adeoque ad primum grauiditatis mensem referen-
dum videtur.
Recentissimum mihi allatum suspensa aperui
manu, et chorion crystallina sua aquula, amnion
autem liquore sui nominis plenum inueni. Ceterum
autem neque funiculi neque embryonis minimum
adhuc vestigium; siue quod formationis eius ter-
minum nondum attigerit ouum, siue quod in
vniuersum sterile fuerit s. subuentaneum. Ad-
fuisse enim iam foetulum et maceratione tantum
resolutum disparuisse, cruda ouuli integritas et
amnii interior superficies vndique glabra cre-
dere verant.
Membrana media Rouhaulti, Halleri etc.
cf. in vniuersum de variis oui tunicarum syno-
nymis et homonymis Halleri elem. physiolog.
Vol. VIII. P.I.p. 194 sq.
et Tabarrani ep. ad Bartalonum in Atti di
Siena T. VI. p. 224 sq.
Vulgatas contra de foetibus narrationes qui vmbi-
licalibus plane caruisse vasis dicuntur, neminem
obiecturum spero, qui vel obiter istis historiolis
criticam facem attulit.
Fictitia enim Mauricaei, Kerckringii aliorumque
commenta et icunculas foetuum vnius aut pau-
corum dierum hodienuin refutare non amplius
opus est.
Rationes vero quibus in termino quem dixi
constituendo vsus sum, pluribus exposui in me-
dicin. Bibliothek vol. II. pag. 673 sq.
Et quam egregie eundem postmodum expe-
rientia teste confirmatum viderim, ibidem retuli
vol. III. pag. 727.
Adeant quibus non ipsa eiusmodi humanae spe-
ciei fragilia primordia ad manus sunt, icones cu-
ratas in Ruyschii thesaur. anatom VI. tab. II.
fig. 2. 3. 4. 5. 8. 10. thesaur. X. tab. III. fig. 1.
it. B.S. Albini annotat. acad. L.I. tab. V.
fig. 4. 5.
Trew in commerc. litter. Norico a. 1739. tab. III.
fig. 4. 5.
Verum vt in vniuersum haec ratio non adeo con-
stans dicenda est, ita et gentilitia varietas ean-
dem intercedere videtur.
Raritatem gemellorum apud Grönlandos expresse
notat Eggede in descr. du Grönland p. 112.
Memorabilis e contrario frequentia eorum apud
Chilenses, teste Molina in Saggio su la storia
naturale del Chili p. 333.
v. Denman′s Engravings tending to illustratae the
generation and parturition. Lond. 1787. fol.
tab. IX.
Rarissime accidit vt gemelli communi quoque
amnio contineantur, v. Jac. de Puyt in Verhan-
del. der Zeeuwsch Genootsch. te Vlissingen T. IX.
p. 423 sq.
Hoboken anat. secundinae hum. repetita p. 522 sq.
fig. 38. 39. 40.
Eiusmodi fabricam vlterius in ipsis placentae
ramis ornauit Aug. Chr. Reuss. cf. Ej. nov.
observ. circa structur. vasor. in placenta hum. Tu-
bing. 1784 4.
Jo. Noreen de vracho. Gotting. 1749. 4.
Ph. Ad. Boehmer de eodem, ad calcem anato-
mes oui hum. foecund. sed deformis. Hal. 1763. 4.
cf. Fabr. ab Aquapendente de formato foetu
tab. XII. XIII. XIV. XVII. fig. 27. XXV.
cf. plurimis W. Hunter′s anatomical description.
of the human gravid uterus (opus posthumum
editum a M. Baillie). Lond. 1794. 4. pag 40 sq.
Hinc quorundam auctorum opinio qui foetum
magis lacteo matris chylo quam sanguine eius
nutriri autumant. cf. Abr. Brill obs. de humore
lacteo in placenta humana. Groning. 1768. 8.
Et reuera tenerum quoque animantium
mammalium embryonem aeque bene lacte
matris quam sanguine eius nutriri posse, neuti-
quam vero amnii liquore eo scopo indigere,
doceor instar omnium exemplo didelphidum, et
maxiine quidem giganteae (Känguru) quae adulta
humanum corpus pondere aequat, partu
autem edita, immaturi foetus vix musculi
magnitudinem aequantis habitum prae se fert,
postmodum vero matris abdominali sacco mamil-
lari (tanquam vtero secundario) commissa, ma-
turata tandem, molem 14 librarum attingit,
vnice interea lacte quod sugit materno, nutrita.
Arantii de humano foetu libellus p. 5 sq. ed. 1579.
cf. B.S. Albini tab. vteri grauidi II.
cf. de vario habitu quem decidua altero grauidita-
tis dimidio prae se fert Gul. Hunter anat. vteri
grauidi tab. XXIV. fig. 3. 4. tab. XXIX. fig. 4. 5.
collata tab. XXIX. fig. 2.
Insigne quidem pro portione matris pondus et
volumen, si cum multorum aliorum animantium
mammalium partu compares. Tantum tamen
abest vt mulier inter omnia mammalia maximum
eo respectu foetum edat, cum in eo a quibus-
dam, maxime ex bradypodum ordine, quorum
maturos foetus dum haec scribo ad manus ha-
beo, longe superetur.
v.c. Hallerus vir summus, qui omnia viscera et
ipsa ossa futuri foetus, sed fere fluida ideoque inuisi-
bilia, pridem ante eius conceptionem in germine
materno praeformata fuisse nude asserebat.
Vtebatur ad huius hypotheseos demonstratio-
nem maxime argumento a continuitate membra-
narum et vasorum sanguiferonim inter pullum
incubatum eiusque vitellum desumto. vid. Ej.
opera minora T. II. p. 418 sq.
At enim vero quo saepius oui incubati phae-
nomena in scholis physiologicis ad naturam de-
monstrandi occasio mihi data est, eo minus ar-
gumento isti roboris aliquid inesse intellexi.
Neque satis mirari possum, qui immortalis
Hallerus inoculationem sic dictam vasorum pulli
cum vasis vitelli adeo constanter, fere vt abso-
nam reiicere potuerit, cum tamen in ouuli hu-
mani cum vtero grauido nexu, perfecte similli-
mam inoculationem receperit et defenderit!
cf. Ej. elementa physiol. (ed. Lausann. 1778.)
T. VIII. P.I.p.94. collata p. 257.
v.L.P. Zweifel gegen die Entwickelungstheorie. –
aus der Französischen Handschrift von G. Forster.
Gotting. 1788. 8.
Pluribus hanc labem exposui in Handbuch der
Naturgeschichte pag. 14 sq. edit. 5. 1797.
Adeant qui, tum huius asserti tum reliquorum
hac sectione breuibus tantum indicatorum vberio-
rem demonstrationem desiderant, scriptum über
den Bildungstrieb. (edit. 3.) Gotting. 1791. 8.
v. Chr. Girtanner über das Kantische Prinzip für
die Naturgeschichte. Gotting. 1796. 8. pag. 14 sq.
Triplex hic subiungere liceat monitum:
1. Nisus formatiui nomine vnice ad distinguen-
dum eum a reliquis virium vitalium ordinibus
me vsum esse; minime vero ad explicandam ge-
nerationis caussam, vtpote quam non minus cim-
meriis tenebris sepultam esse confido, ac caussas
grauitatis aut attractionis, siquidem et haec non
nisi nomina sunt, quae effectibus aeque ac nisus
[Seite 465] formatiuus a posteriori vt aiunt cognitis, impo-
sita sunt.
2. Maxime vero nisus vocem me adhibuisse,
vt ea ipsa energiam eius vere vitalem denotem,
adeoque quam luculentissime eam distinguam a
mere mechanicis viribus, quibus quondam genera-
tionis negotium committere sategerunt philoso-
phorum nonnulli.
3. Contra vero ipsum cardinem in quo vniuersa
haec de nisu formatiuo doctrina versatur, et qui
vel solus sufficit ad distinguendam eam a veterum
vi plastica, aut Wolffii desideratissimi vi quam
vocabat essentiali, aliisque id generis hypothesi-
bus, in connubio consistere binorum principio-
rum explicationis naturae corporum organicorum,
physico-mechanici inquam cum mere teleologico.
Nuperum istiusmodi exemplum retuli in Commen-
tat. soc. scient. Gottingens. Vol. VIII.
Quanquam omnia haec ad quaternorum stadiorum
ordinem sigillatim enarrata partus symptomata
etiam in nostratibus feminis multimode, tum
vehementiae gradu, tum temporis quo se exci-
piunt mensura, varient: in vniuersum tamen
(– si raros exceperis ventres partumeios –)
etiamsi maxime secundum naturam succedant,
tantopere brutorum animantium domesticorum
partum, excruciantibus quibus stipata sunt dolo-
ribus excedunt, vt neminem cui tam mulierum
quam horum brutorum partui frequenter adesse
contigit, serio vnquam de insigni quae eo re-
spectu vtrumque intercedit differentia, haesitatu-
num, confidam.
Eam vterini caui aut praegnantis aut recenter enixi
partem post Nic. Massam passim appellarunt co-
tyledonas, similitudine desumta ab ouium et ca-
prarum vtero grauido, cui eiusmodi acetabula
[Seite 477] adhaerent, corpuscula sic dicta glandulosa chorii,
quae foetali placentae humanae parti respondent,
excipientia.
Quicquid enim acetabuli in modum cauum
esset, veteres κοτυλην vocarunt. – cf. Joach. Ca-
merarii comm. vtriusque linguae, p. 256. 384.
cf. Jac. Anemaet de mirabili quae mammas inter et
vterum intercedit sympathia. LB. 1784. 4.
Recte monente G. Rud. Boehmer de consensu vteri
cum mammis caussa lactis dubia. Lips. 1750. 4.
Grauidis, praesertim quando prima vice vterum ge-
runt, flauescunt plerumque papillae.
Samojedicis vero feminis, etsi adhuc intactis,
papillas nigerrimas esse, asserit autopta Kling-
staedt in Mém. sur les Samojedes et les Lappons
pag. 44.
Fl. Jac. Voltelen (praes. Hahnio) de lacte hu-
mano obseruationet chemicae. LB. 1775. 4.
Parmentier et Deyeux in Mémoires de la So-
cieté de médicine a. 1787.
cf. Jo. Theod. van de Kastfele diss. de analogia
inter lac et sanguinem. Lugd. Batav. 1780. 4.
et Alex. Wilson de analogia inter lac et chy-
lum, in Ej. observations relative to the influence of
the climate. pag. 97 sqq.
v. post nubem aliorum testium Kölpin in Pallasii
neuen nordischen Beyträgen vol. II. pag. 343.
In vniuersum etiam lympham, absorbentibus venis
contentam, haud parum ad secretionem lactis
conferre, non vno argumento probabile fit.
Intumescentia v.c. glandularum subaxillarium
primis iam grauiditatis mentibus tantum non
semper obseruabili.
Maxime vero phaenomeno memorabili, quo
grauiditate prouecta (ob vteri molem, plexus ve-
narum lymphaticarum lumbares insigues et nume-
rosos prementis,) crura matris tumescere constat,
is vero oedematosus tumor statim post partum
ita tollitur vt tunc surae in recenti puerpera
flaccidissimae potius pendeant, lympha (ablato
nuns impedimento quod vterus grauidus plexibus
[Seite 486] istis hactenus intulerat,) iam toto impetu sursum
ruente, quem singularem impetum mox vberior
lactis secretio insequitur.
Verum et illa huc spectat cuius supra iam teti-
gimus (§. 330.) momentanea sitis, quam mater
lactans simul ac infantem vberi admouet, ex ab-
sorbto a faucibus lymphaticis humore, colli-
gere solet.
Rem in Russia vulgarem esse a asseritur in commen-
tar. acad. sc. Petropolit. vol. III. pag. 278 sq.
Cf. ad hanc sectionem praeter numerosos alios,
Trew de differ. quibusdam inter hominem natum
et nascend. intercedentibus. Norimb. 1736. 4.
Andr. et Fr. Roesslein (fratres) de differentiis
inter foetum et adultum ibid. 1783. 4.
Ferd. G. Danz Zergliederungskunde des unge-
bohrnen Kindes mit Anmerk. von s. Th. Soem-
merring. Francof. 1792. II vol. 8.
tum et Theod. Hoogeveen de foetus humani
morbis LB. 1784. 8. pag. 28 sq.
et Fr. Aug. Walter annotat. academicae alias
iam citatae, pag. 44 sq.
cf. Herm. Bernard de eo quo differt circuitus san-
guinis foetus ab illo hominis nati. recus. in Over-
kampii collect. T. I.
Jos. Wenc. Czikanek de actuosa hominis nasci-
turi vita s. circulat, foetus ab hominis nati diuersi-
tate. recus. in Wasserbergii collect. T. IV.
Sabatier sur les organes de la circulation du sang
du foetus ad calcem Ej. Tr. complet d′Anat.
Vol. III. p. 386 sq. ed. 1781.
Haller de foramine ouali et Eustachii valuula.
Gotting. 1748 fol. c.f. ae. – et longe auctius
inter Ej. opera minora T. I. p. 33 sqq.
De singulari C. Fr. Wolffii sententia qua foramen
ouale pro ipsius venae cauae inferioris altero ostio
habet, quod itidem in aurem sinistram ac alte-
rum vulgo notum in aurem dextram hiet, cf.
Nov. Comment. acad. scient. Petropolit. T. XX.
pro a. 1775.
H. Palm. Leveling de valuula Eustachii et fora-
mine ouali. Anglipol. 1780. 8. c.f. ae.
Conditiones quibus hoc fiat et cautelae quibus
ideo in pulmonum sic dicta docimasia, eiusque in
foro vsu et auctoritate opus est, non sunt huius
loci. Legant quorum haec intersunt post tot
alios, grauissimum Gul. Hunteri scriptum post-
humum in medical observat. and Inquiries Vol. VI.
p. 284 sq.
v. Portal in Mém. de l′acad. des sc. de Paris
a. 1769. p. 555 sq.
Metzger de pulmone dextro ante sinistrum re-
spirante. Regiom. 1783. 4.
Aug. Lud. de Hugo de glandulis in genere et spe-
ciatim de thymo. Gotting. 1746. 4. fig. 2.
Morand fil. in Mémoires de l′acad. des sc. de
Paris 1759. tab. 22–24.
v. Jo. de Muralto in Ephem. N.C. Dec. II. ann. I.
pag. 305.
Roume de st. Laurent ap. Rozier obs. et
mém. s. la physique. Juill. 1775. pag. 53.
Humana inquam osteogenia: – in pullo enim
incubato eadem longe serius, sub initium nempe
noni demum diei auspicatur, qui quidem termi-
nus septimae supra decimam humanae grauiditatis
hebdomadi respondet. Natura enim, si quid ha-
riolari licet, in humano foetu aliisque viuo partu
editis, ideo celerius procedere videtur in forman-
dis ossibus (quae vniuersi corpusculi rudimenta
quasi et fulcra sunt,) vt fortuitis eius deforma-
tionibus praecaueat, quibus auium pulli, testaceo
suo tegmine muniti longe minus expositi sunt.
Cauendum itaque ne obseruationes de pullo
incubato institutae minus circumspecte ad humani
[Seite 501] embryonis formationem transferantur, qui quidem
lapsus ipsi summo Hallero contigit, ea quae
de pullorum ossibus demonstrauerit et etiam de aliis
animalium classibus vera esse, et de ipso demum
homine, nude asserenti.
Cuiusmodi praeiudicium adeo postea inualere
cepit, vt non defuerint medici, qui ad forenses
de partu praematuro lites componendas responsa
ferentes, ex eiusmodi temeraria incubationis ter-
minorum cum iis humanae grauiditatis compara-
tione argumenta peterent. cf. v.c. Hug. Marreti
consultation au sujet d′un enfant etc. Divion.
1768. 4.
cf. Tiedemann über die Entwickelung der Seelen-
Fähigkeiten bey Kindern, in Hessisch. Beytr. Vol. II.
P. II. III.
Ger. Vrolik (praes. Brugmans) diss. de homine ad
statum gressumque erectum per corporis fabricam dispo-
sito. Lugd. Bat. 1795. 8.
Fabulosam famam hodieque adhuc passim recan-
tatam de Americae gentibus natura imberbibus,
nube testium confutaui in Götting. Magaz. ann. II.
P. VI. pag. 418 sq.
Ex vniuersa enim America exempla excitaui
tum nationum quae adhuc barbam, saltem quodad
partem alunt; tum aliarum, de quibus certo
certius constat, eradicare sibi ipsis eandem pecu-
liaribus instrumentis etc.
Nam et ex Helvetia infantilis puerperae nouennis
historiam a desideratissimo Gottl. Em. ab Haller
mecum communicatam inserui Bibl. medicae Vol. I.
pag. 558 sq.
Homini enim nullum priuilegium a natura con-
cessum, quin climatis potentiam aeque ac alia
corpora organica experiatur, quae ceteris paribus
frigido sub coelo longe minus adolescere quam
calidioribus terrae zonis, vulgo constat.
Quod vero giganteos Patagones, et creduli
Commersonii nanorum gentem Madagascarensem
attinet, hyperbolicas de ista gigantum gente nar-
rationes ad naturae veritatem emendaui, hos vero
nanos ad morbosos Cretinos referendos esse,
ostendi libro de generis hum. variet. natiua.
pag. 253. 260. ed. 3.
Jo. Bern. Fischer tr. de senio eiusque morbis.
ed. 2. Erf. 1760. 8.
Benj. Rush′s medical Inquiries and Observations
vol. II. Philadelph. 1793. 8. pag. 295 sq.
Memorabile sane phaenomenon et quod vlteriorem
indaginem meretur, analogon simili mutationi
non raro in auibus femellis obseruatae, quae
postquam effoetae factae sunt positis pennis suo
sexui conuenieutibus, sensim alias quae masculis
suae speciei propriae erant, induerunt. Exempla
praebent columba oenas, phasianus colchicus,
pauo cristatus, otis tarda, pipra rupicola, anas
boschas etc.
Non repeto quae de memorabili eo decremento,
quod ossibus senum contingere solet, pluribus
dixi in opere osteologico p. 36 sq.
Jo. Oosterdyk Schacht tr. qua senile fatum ine-
vitabili necessitate ex hum. corp. mechanismo sequi
demonstratur. Ultraj. 1729. 4.
Matth. van Geuns de morte corporea et causis
moriendi. LB. 1761. 4. recus. in Sandiforti
thesaur. Vol. III.
Successiuam mortis phaenomenorum progressionem
ab ipso moriente (viro quidem mediae aetatis
et dysenteria extincto) attente obseruatam v. in
Moritz Magaz. zur Erfahrungs-Seelen-Kunde.
Vol. I.P.I. pag. 63 sq.
C. Himly commentatio (praemio regio ornata)
mortis historiam, causas et signa sistens. Gotting.
1794. 4.
Sal. Anschel thanatologia s. in mortis naturam,
causas, genera, species, et diagnosin, disquisitiones.
ib. 1795. 8.
cf. praeter alios notissimos de eo argumento fontes
Jo. Gesner de termino vitae. Tigur. 1748. 4.
recus. in Excerpto italicae et helvet. litterat. ann.
1759. T. IV.
Bacon. de Verulamio hist. vitae et mortis Operum
Vol. II. p. 121 sq. 128 sq. ed. Lond. 1740. fol.