Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf]
[titlePage_recto]
DECAS
COLLECTIONIS SVAE CRANIORVM
DIVERSARVM GENTIVM
ILLVSTRATA.
Titelblattillustrationxxx

GOTTINGAE
APVD IOANN. CHRIST. DIETERICH
MDCCXC.
[titlePage_verso]
Ex
Bibliotheca
Regia Acad.
Georgiӕ
Aug:

[Seite 3]

Quam sibi posuerat legem Linnaevs vir summus in specie-
bus plantarum designandis, vt scilicet non nisi sibi ipsi
visas plantas reciperet, ne dubia certissimis misceret, toties, quod
ipse addit, elusus ab auctoribus, tantum abest vt ipsi quod ab aliis
factum vidimus, tanquam incredulam diffidentiam vitio vertamus,
vt potius dolendum censeamus, eandem sapientem normam in reli-
quo historiae naturalis studio, zoologia praesertim, ob longe maio-
res et magnam partem inuincibiles difficultates non aeque adhiberi
posse.

Quantam enim autopsia huic studio afferat lucem facile pate-
bit vel ingentia eius incrementa, imo vero nouam quasi et dignio-
rem vere scientificam faciem perpendenti quam ab eo inde tempore
nactum est, quo primum collectiones rerum naturalium quas musea
vocant condi coeperunt. Et eo magis sane mirandum cultiores gen-
tes Europaeas, in tanto, quo omni aeuo naturalem historiam colue-
runt studio, tam sero tamen de eiusmodi museis, tamquam omnis
naturalis studii subsidio primo et principe et promo condo cogitasse.
Aeque vero mirum per bina ista cum dimidio secula quibus iam col-
ligendi res naturales industria homines nostros ad luxuriosum fere
vsque excessum tenuit, vnice ea quae ad ipsius hominis naturalem
historiam et varietates praesertim generis humani attinent adeo negle-
[Seite 4] cta et praetermissa esse, vt et in ditissimorum alias museorum cata-
logis vix vnum alterumue id argumentum spectans specimen repe-
rias. Neque minus incomprehensibile in vniuersum hancce humani
generis naturalem historiam tam diutissime incultam et neglectam
iacuisse, ita vt et apud classicos et maxime polygraphos praeteritorum
seculorum zoologos qui vniuersum fere regni animalis ambitum in-
dagando complexi sunt, vt apud Conr. Gesnervm, Io. Ra-
ivm
etc. vnice de ipsius hominis historia altissimum regnet silentium.
Imo si a Fabricii a) philologico magis labore discesseris, ante
Buffonium vix vllus extiterit qui ea quae varietatem generis hu-
mani natiuam attinent curatius et ex professo tractauerit.

Arrisit argumentum cum ante tria circ. lustra de dissertatione
quam vocant inaugurali cogitarem, neque ab eo inde tempore idem
horis subseciuis vlterius indagare destiti, tum quod grauitate aeque
ac amoenitate animum teneret, tum quod et amicum quasi vincu-
lum naturalem inter historiam et physiologiam praeberet; imo vero
etiam quod mea intererat continuata istius agelli cultura ea quae in
iuuenili illo opusculo minus curate aut per transennam saltem dicta
erant, renouatis curis emendare et quantum in me esset magis ma-
gisque ad naturae veritatem componere.

Inprimis vero eo vitio laborare libellum facile agnoui, quod
in eo conficiendo fere vnice ex libris sapere mihi licuerit, ita vt ma-
xima pars eorum quae de hominum varietatibus continebat, non
nisi ex itinerariorum farragine compilata, verbo ex charta in papy-
rum translata esset.

Nec studio ergo nec sumptibus peperci vt huic defectui quan-
tum licebat mederer, vtque subsidia mihi compararem ex ipsa na-
tura petita,
quibus varietates gentium rite dignosci possunt, crania
viz., embryones, pilorum specimina, aliasque corporis partes huic
scopo inseruientes. Denique vero et imaginum ad viuum curate fa-
ctarum copiam.

[Seite 5]

Et annuente fortuna et suppetias ferentibus fautoribus et ami-
cis rara mihi contigit felicitas insignem id genus apparatum an-
thropologicum conquirendi, cuius specimen, decadem scil. cranio-
rum diuersarum gentium
in praesentiarum exhibere et illustrare animus
est. Craniorum inquam quibus ad gentilitias varietates distinguen-
das et definiendas nulla alia humani corporis pars aptior videtur,
cum caput osseum (praeterquam quod animae domicilium et officina,
imo vero interpres quasi et explanator eius sit, vtpote vniuersae
physiognomiae basin et firmamentum constituens,) stabilitati suae
maximam conformationis et partium relatiuae proportionis varieta-
tem iunctam habeat, vnde characteres nationum certissimas desu-
mere licet.


Cum vero omnis vis et vsus eiusmodi rerum in studio anthro-
pologio vnice ex eo pendeat vt genuinae sint, ante omnia regulas
et criteria enarrare mihi liceat, quibus ipse in diiudicandis craniis
vtor.

Et quidem primum et princeps est vt de occasione et via in-
quiramus qua cranium eiusmodi exoticum ad manus nobis venit.
Ideo collectioni meae iunctas habeo epistolas autographas fautorum
et amicorum a quibus ista cimelia accepi et quibus tanquam docu-
mentis cuiusuis cranii authentica origo demonstratur. Quae vllo
modo dubia aut ambigua videri possint, ea separatim pono, et de
dubitationis causa in catalogo moneo.

Porro curiose seruo partes accessorias cranio vni alteriue forte
adharentes, si tales fuerint vt ipsae iam genuinam eius indolem de-
monstrare possint; vt in mumiarumb) craniis bitumen aut byssi
[Seite 6] reliquias etc. Ita Caribaei cranio quod munisicentiae perill. Bank-
sii
Baroneti debeo, peropportune seruati sunt passim adhaerentes
capilli recti, rigidiusculi, quibus vel primo intuitu si adhuc opus
esset scrupulus tolli potest ne forte ad aethiopes pertineat fugitiuosc)
quos Caribaeas insulas et maxime insulam Sti Vincentii inde a me-
dio seculi praeteriti magno numero habitare, et passim indigenarum
Indorum singularem capitis formam, artis imitamento acquisitam
prae se ferred) notum est.

Tunc vero cranium ipsum ad examen reuocandum, et inqui-
rendum num et vere characteristicum sit et anthropologico scopo in-
seruire possit. Fieri enim potest vt et vere genuinum cranium ta-
men huic fini male respondeat si forte morbosa affectione laboret,
aut indiuiduali partium disproportione quam casus intulit, deforma-
tum sit. Ita enim et inter nostrates passim occurrunt homines capi-
tis forma adeo singulari conspicui, vt si eadem vniuersae cuidam
genti communis esset, haec inter varietates humani generis iure
meritoque poneretur. Cauendum ergo ne et in exotico cranio si-
milem fortuitam deformationem pro gentilitia sumamus; cui qui-
dem errori omnium optime obuiatur si plura eiusdem gentis crania
inuicem comparare licet.

Si hoc non datur, imagines saltim conferendae ad viuum fa-
ctae, et quibus aut artificis docta manus, aut periti iudicis autoptae
testimonium fidem facit.

Refero huc quoque, imo vero praefero subinde icones quae,
etiamsi non personam aliquam vt vulgo dicitur, exhibeant, ta-
[Seite 7] men characterem gentis egregie demonstrant, vt antiqua sigilla et
idola Aegyptiaca, aut icunculas hodiernorum Sinensium, Calmuc-
corum, Indorum Americae borealis etc.

Denique et auctores adeo, itinerarios praesertim, et quatenus
eorum relationes cum ipsa natura conueniant, dispicio.

Aut grauiter fallor, aut neglectus critici huius studii in craniis
diuersarum gentium rite examinandis caussa est miri dissensus et
contradictionum quibus ea ab inuicem discrepare videmus quae passim
de specifica et characteristica nationum quarundam capitis figura
apud egregios ceteroquin auctores relata legimus. Quando vc.
desideratissimus Campervs characterem Calmuccorum in angusta
et quasi carinata cranii eorum forma ponit, quam e contrario la-
titudine singulari vel primo intuitu conspicuam esse omnes qui eam
gentem norunt vno ore testantur. Aut si Daubentonivs Si-
nensium crania in museo Parisino seruata nullatenus a gallicorum
hominum capitibus differre scribit, cum Linnaevs e contrario
Sinenses ob anomalam plane conici capitis figuram in systemate na-
turae ad monstrosas hominum varietates referat.


Proximum est vt iam ea momenta enarrem quibus maxime
crania ab inuicem discrepant et vnde ergo characteres eorum distin-
ctiuos desumere licet.

Non defuerunt viri cel. et egregie anatomice docti qui peculia-
rem lineam constituerent tanquam normam s. regulam ad differen-
tiam craniorum hominis et brutorum determinandam; quo vc. occi-
pitalis linea Daubentonii v. cl. et facialis amicissimi Cam-
peri
pertinent. Ille scil. binas lineas rectas animo concipit: al-
teram nempe inde a margine postico foraminis magni occipitalis per
marginem inferiorem orbitae, decurrentem: alteram vero per pla-
num horizontale istius foraminis magni, media inter vtrumque con-
dylum via, ductam: angulumque quo binae istae lineae inuicem
concurrunt pro normali quasi cranii charactere habet. Campervs
contra alias binas lineas rectas se inuicem secantes constituit. Pri-
[Seite 8] mam nempe horizontalem per meatum auditorium externume) et
narium ossearum fundum ductam. Alteram vero quae ossis frontis
supra nasum prominentem partem tangit et inde ad extremum vsque
limbum alueolarem superioris mandibulae decurrit. In angulo qui
binarum istarum linearum concursu efficitur constare credidit vir
egregius non solum differentiam animalium sed et diuersarum ge-
neris humani nationum.

Vtraque vero harum regularum, etsi ingeniose excogitata, mihi
tamen magis ad craniorum diuersitatem in brutis animantibus quam
in humani generis varietatibus definiendam, apta videtur. Vt
enim taceam esse in quarundam nationum craniis characteres distin-
ctiuos in quae neutra istarum linearum cadit (quale quid vc. iam
inter Europaeas de Scotis relata legimusf) quos malarum promi-
nentia insignes dicunt,) in vniuersum tamen ab vna parte varia-
bilis vtriusque lineae in craniis vnius eiusdemque gentis incon-
stantia, et ab altera e contrario similitudo eiusdem in craniis toto
reliquo habitu mirum quantum ab inuicem discrepantibus, cuiuis
cui copia craniorum ad manus est, facile patebit.

Quod enim Daubentonii occipitalem lineam attinet, di-
rectio plani foraminis magni in eiusdem gentis capitibus (vt vc. in
binis Turcarum craniis quae dum haec scribo ad manus sunt, aut
in tribus aethiopicis quae infra recensebuntur) diuersissima saepe con-
spicitur.

[Seite 9]

Contrario fere vitio Camperi facialis linea laborare videtur
quod nempe satis similis esse possit in craniis cetera reliquo vniuerso
habitu toto quod aiunt coelo ab inuicem abhorrentibus: maxime
ideo, quod nasi directionis nulla in ea habita sit ratio. Est,
vt exemplo vtar quod vt tot alia munificentiae Perill. L. B.
de Asch debeo, inter nouem crania quibus paucis abhinc septi-
manis denuo me donauit vnum e gubernio Kostromensi quod si
facialem eius lineam spectes, qualem Campervs definiuit, a
forma veterum Graecorum ideali proxime abest; si vero nasum hor-
ride depressum et vniuersum reliquum habitum consideres e tali
stemmate ortum potius peierares quo monstrosa facies pertinet quam
S. R. Lavater pro Baschkirensi exhibuitg).

Aptius sane quod facies humanas attinet a latere visas, anthro-
pologico scopo inseruiet immortalis viri Alb. Dvreri schema
quod in egregio opere de symmetria partium in rectis formis huma-
norum corporum ea sectione vbi de virilis capitis compositione
agith), primo statim loco posuit, quodque ternas faciei lineas
terminales constituit; frontalem vnam, alteram nasalem, tertiam
denique maxillarem.

Verum in vniuersum et in hac historiae naturalis parte vt in
reliquis naturalem quam vocant methodum, quae longe plurimos
corporis organici characteres simul sumtos complectitur, artificiali
qua singularem tantum characterem a reliquis abstractum pro fun-
damento systematico ponunt, praeferendam puto: ideoque in ordi-
nandis et describendis variarum gentium craniis neque Dauben-
tonii, neque Camperi, neque Dvreri regulas vnice adhibui
sed vniuersum eorum habitum indagaui.

Ne tamen vagae sint et ambiguae habitus istius vniuersi voces,
ex tota cranii compage bina inprimis selegi ossa quibus tanquam
fundamentis reliqua capitis forma cuius varietates gentilitias quae-
rimus, nititur, frontale sc. et maxillaria.

[Seite 10]

Frontalis enim ossis formam vniuersae fere caluariae habitus
sequitur, cum plani circularis directio lateralem angustiam aut am-
plitudinem capitis demonstret; supremus vero ossis margo quo cum
sagittali sutura concurrit, verticis acumen aut depressionem. Vt
arcuum superciliarium et glabellae differentias taceam vnice in
hocce osse positas.

A maxillaribus vero ossibus narium primo amplitudo pendet
tum et ipsa nasalium ossium directio, et pro malarium processuum
configuratione ossium iugalium ipsis appositorum maior minorue pro-
tuberantia, et (quae magni in hac disquisitione momenti est) mala-
ris foueae ratio qua iugale os ad anteriora ossis maxillaris transit:
denique et limbi alueolaris siue angustia siue amplitudo. Quid quod
et inferioris mandibulae forma et habitus, cum alueoli eius et dentes
istis superioris maxillae respondeant, ex huius fabrica aestumari potest.

Ex vtroque vero osse, maxillari nempe et frontali iunctim
sumto orbitarum quoque directio, amplitudo et profunditas pendet.

Hisque ergo ossibus normalibus tanquam fundamento positis
facile exin vniuersi craniorum habitus characteres firmi et stabiles
quatenus etiam in vicinis ossibus positi sunt vlterius deduci pote-
runt: firmi inquam et stabiles; quae enim ab iisdem ossibus remotiora
sunt vt occiput, aduentitiae magis varietati amplitudinis et figurae
obnoxia videntur, vtpote quae saepe in craniis eiusdem gentis, quod
ad reliqua sibi simillimis, multimode ludere videmus.


Iam ergo ad ipsam decadem craniorum accedamus quorum
caussa hactenus dicta praefati sumus. Omnia quidem et singula pe-
culiari et characteristica forma ab inuicem distinguuntur: nullum
vero magis a reliquis discrepat quam et in aliis animantium domesti-
corum speciebus
capita diuersarum varietatum passim ab inuicem dif-
ferre videmus, apri v. c. cranium ab eo suis domesticae: ita vt et
hocce argumento vniuersi generis humani communis ex vno eodem-
[Seite 11] que stemmate primitiuo origo patescat. Quum vero et in aliis or-
ganicorum corporum speciebus quae in numerosos quasi naturae
lusus degenerando abierunt, vt tuliparum aut caryophyllorum flores,
hi ipsi degenerationis lusus in classes diuidi soleant, idem quoque
in generis humani natiua varietate commode fiet: vtpote quam
proxime ad naturae veritatem in quinque classes redigendam puto,
quae quidem omnes gradatim et inobseruabili transitu inter se con-
fluunt ita vt non nisi arbitrariis limitibus definiri possunt, in vniuer-
sum tamen ex principali corporei habitus differentia qua gentes a
gentibus distinguuntur, petitae videntur.

Et quidem Ima earum Europaei complectuntur cum Asia-
tis maxime occidentalibus citra Obin et mare Caspium nobis
obuersis, vt et Cisgangetanis, cumque Africae borealis inco-
lis. Vno verbo orbis fere veteribus cogniti homines; plus mi-
nus candida cute conspicui et ea faciei forma quam nos Euro-
paei pulchriorem arbitramur.

IIda Reliqui Asiatae cum Americae maxime borealis ha-
bitatoribus, occidentalibus sc. Kamtschatkae vicinis, et orienta-
libus Grönlandis et Esquimotis. His omnibus color magis sub-
fuscus, facies planior, palpebrarum apertura angustior, ca-
pillus tenuior.

IIItia Reliqui Africani; plus minus nigri, maxillis magis
prominulis, naso obtusiore, labiis tumidioribus, capillo ple-
rumque crispo.

IVta Reliqui Americani, cuprei maxime coloris, capitis
forma varia plerisque artificiali, capillo rigidiore, recto.

Vta Maris pacifici incolae ad Indiae vsque orientalis in-
sulanos. Plerumque ex nigro fusci, faciei partibus (contraria
[Seite 12] ac in IIda varietate ratione) alte prominentibus, naso latiore,
ore amplo, capillamento vberrimo, denso.


Et eundem quidem ordinem sequatur decadis huius craniorum
recensio, quae priorum quatuor varietatum specimina memorabilia
exhibet; in quibus explicandis ita versatus sum vt primo loco fon-
tem indicem vnde quoduis eorum in meam supellectilem deuene-
rit: tum notas principes et characteristicas cuiusuis eruam; quibus
reliqua in eodem obseruata subiungo; memorabilia quidem, verum
de quibus nondum mihi constat an gentilitia sint, anue accidenta-
lia et indiuiduo quod describo propria. Vltimo demum loco icones
ad naturam factas hominum ad quos cranium pertinet, et auctorum
de capitis eorum forma relationes cum ipsa natura confero.

* * *

VARIETATIS PRIMAE SPECIMINA
QVATERNA.

[Seite 13]

I. MVMIAE AEGYPTIACAE.

(– Tab. I. –)

Agmen ducat cranium hominis tum aeui quo vixit antiquitate,
tum gentis ad quam vt verisimillimum est, pertinuit, dignitate et
celebritate memorabile; veteris nempe Aegyptii medicatum caput.
Emi cum aliis Aegyptiacis rebus naturalibus a Friderico mercatore
Dantiscano cum ex Aegyptiaco itinere redux a. 1779 exeunte vrbem
nostram appuleret.


Characteres primarii: caput augustum ad latera compressum,
maxime versus verticem. Frons parua et eleganter fornicata; reli-
qua contra facies a glabella ad menti apicem vsque elongata. Arcus
superciliares arcuatae, valde prominentes, maxime vbi foramina
supraorbitalia ipsis vtrimque subiecta sunt. Orbitae amplae, approxi-
matae i. e. angusto saltem osse ethmoide abinuicem seiunctae. Ma-
laris fossa pone foramen infraorbitale profunde depressa. Inferior
mandibula magna, robusta. Dentes vaegrandes, et incisorum quo-
que coronae crassae, cylindricae magis aut obtuse conicaei) quam
scalpriformes.

Alia obseruata: occiput retrorsum valde protuberans. Sutu-
rae sagittalis tractus extrorsum sulcatus. In vniuersum futurae
adhuc integrae nondum deletae. Vestigia insertionis musculorum
profundiora. Planum semicirculare vtrinque praemagnum. Radi-
ces dentium, praesertim caninorum superiorum longissimae. An-
gulus exterior mandibulae inferioris in dextro latere 105 graduum,
in sinistro contra = 118.

In vniuersum huius cranii habitus eundem characterem prae se
ferre videtur quem et ingentia Aegyptiacae artis veteris opera spi-
rant, non quidem elegantem et pulchellum ast magnum.


[Seite 14]

Vix quidem monitu opus est in tanta seculorum serie qua mos
cadauera balsamo condiendi in Aegypto solemnis fuit, inque tam
variorum eius terrae dominorum et incolarum vicissitudine magnam
mumias intercedere debere varietatem tam quodad conditurae variam
rationem et materiem; quam quodad craniorum in mumiis gentili-
tiam formam et speciem. Idemque praesertim de singulari dentium
incisorum habitu valet; quem quidem nemo sanus in omnibus mu-
miarum craniis perfecte eundem supponet, quem tamen cum ab
altera parte in non vna mumia plane idem obseruatus fuerit (vt in
Casselanak), Cantabrigiensil) etc.) memorabilis sane videtur et
fortassis olim vtiliter adhibendus tanquam character distinctiuus quo
vnius aeui et gentis mumias a reliquis dignoscere licebit.

Vniuersus vero cranii de quo agimus habitus ad amussim re-
spondet Osiridis idolo ex argilla cocto, sed affabre facto quod in
museo academico seruatur, ex eorum genere quae passim in ipsis
mumiis reperiri solent. Vtriusque vero, cranii scil. et idoli forma,
toto quod aiunt coelo abhorret a Sinensium notissima physiognomia
cui Aegyptiacam ex Gogueti vt puto et de Guignes hypo-
thesi simillimam dicere ausus est egregius ceteroquin vir Io. Win -
kelmann m).

Ita etiam ea quae celeber peregrinator Thom. Shaw de
mumiarum craniis perhibetn) quod nempe aliquantum crassiora
sint ac nostratia magis ex Herodoti notissima relatione praeiudi-
cata, quam ex ipsius naturae obseruatione hausta videntur. Mihi
sane varias mumiarum caluarias earumque fragmenta comparanti,
ossa haecce variae quidem sed non adeo insignis crassitiei visa sunt.
In cranio quod descripsi idem explorare, bituminis copia vetat quo
encephah cauitas adhuc scatet.

* * *

II. TVRCAE.

[Seite 15]

(– Tab. II. –)

Donum Perill. L. Bar. de Asch qui binis craniis Turcarum
in nupera miranda expugnatione Oczacouensi m. Decembri a. 1788
occisorum collectionem meam ditauit.


Characteres primarii: caluaria fere globosa; occipitio scil. vix
vllo, cum foramen magnum pene ad extremum baseos cranii positum
sit. Frons latior. Glabella prominens. Fossae malares leuiter de-
pressae. In vniuersum faciei symmetrica et elegans proportio.

Alia obseruata: Protuberantia occipitalis externa vix vlla. Con-
dyli occipitales ingentes, valde arcuati. Sutura coronalis vtrimque
versus tempora subtilissimis maeandris anfracta. Narium apertura
angustior inferius hemicycli in modum rotundata. Maxillae supe-
rioris pars alueolaris breuissima, ita vt quae naribus subiecta est,
vix digiti minimi latitudinem altitudine aequet.


Perfecte inuicem conueniunt, quod primarios quos dixi characte-
res attinet, vtraque ista crania quae ex Generos. de Asch munifi-
centia mihi ad manus sunt. Vtrique etiam quod fere orbicularem
globosi capitis verticalem superficiem spectat, ad amussim respondet
pars caluariae Turcici militum praefecti in obsidione vrbis Neuhaeusel
a. 1685 occisi, quae ex celebri museo Harreriano Ratisponensi
in meum transiit.

Porro cum iisdem congruunt imagines Turcarum quas contuli
ad viuum factae a peritissimis artificibus Wenceslao Hollar
et Dan. Chodowiecki v. cl.

Denique vero et globosam cranii in Turcis formam vno ore
testantur auctores: sufficiat ex his excitasse Vesalii locum de
c. h. fabr. pag. 23. ed. 1555.

[Seite 16]

„– plerasque nationes peculiare quid in capitis forma sibi vin-
dicare constat. Genuensium namque, et magis adhuc Graeco-
rum et
Turcarum capita globi fere imaginem
exprimunt
, ad hanc quoque (quam illorum non pauci ele-
gantem, et capitis quibus varie vtuntur tegumentis accommodum
censent) obstetricibus nonnunquam magna matrum solicitudine
opem ferentibus.„

quibus egregie respondent quae pridem me docuit Perill. B. de
Asch litteris humanissimis d. 20. Iul. 1788 datis, adeoque diu
ante quam ipsa quae dixi crania nactus esset. Scribit scilicet ‘„quae-
rere vulgo obstetrices Constantinopoli post partum e matre qualem
neonato suo capitis formam optet? et ab Asiatis quidem eam prae-
ferri, quae fascia transuersa frontem et occiput arcte cingente essi-
citur, quia rubra capitis tegumenta quibus vti solent tunc melius
insidere putant.„’

Mirandum ergo potuisse quem iam excitaui Winkelman-
nvm
egregiam quam praedicat capitis Turcarum formam felici coelo
et climatis clementiae tribuereo), qui tamen ipse vulgatissimum
quem modo diximus Vesalii locum, obstetricum artificio eandem
aperte vindicantem, citet.

* * *

III. ASIATAE MACROCEPHALI.

[Seite 17]

(– Tab. III. –)

Misit Aschius generosiss. et probabiliter Tattarici hominis
esse scripsit. Singulari plane et insolita forma conspicuum est, in
vniuersum tamen summa symmetria insigne adeo vt morbosi quid
aut monstrosam aliquam contra naturam fabricam subesse, non est
quod suspicari liceat. Cum vero de propiore eius origine nihil certi
adhuc constiterit praeter designationem eorum quae ipsi peculiaria
sunt, quae vltro addam non habeo.

Vertex inprimis valde elatus, compressus, carinatus. Sutura
sagittalis ab vtraque pagina prorsus deleta, coronali e contrario et
lambdoidea perfecte superstitibus. Neque enim senio euanuisse istam
sagittalem, praeter hancce reliquarum integritatem, vniuersus quo-
que cranii habitus demonstrat, dentium v. c. malarium coronae
apicibus perfectis et integerrimis, nihilum detritis; postremis quos
sapientiae dentes vocant vix progerminatis etc. Occipitium decliue,
elongatum. In interna verticis facie eo loco vbi alias sutura sagit-
talis decurrit, fossa cui sinus venosus longitudinalis adiacet profunde
insculpta est.

* * *

IV. CASACCI DONENSIS.

[Seite 18]

(– Tab. IV. –)

Eidem Perill. B. de Asch summae liberalitati (cui in vniuer-
sum iam viginti duo crania,maximam partem Russici imperii natio-
num, debeo;) integrum quoque sceleton Casacci Donensis acceptum
refero, cuius cranium praesens icon exhibet.


Habitus in totum horridus. Orbitae maxime profundae et latae,
sed valde depressae. Narium apertura late patula. Arcus superci-
liares inuicem absque glabellae intercapedine fere contiguae et pro-
tuberantes. Limbus plani semicircularis vbi a processu orbitali
externo ossis frontis sursum vergit, in acutum quasi iugum abiens;
anguli alarum maxillae inferioris fere monstrose extrorsum tractae,
et masseterum insertione valde inaequales et quasi hispidi. Foramen
occipitale angustius. Crassities ossis occipitalis prope protuberantias
enormis. Sed et textura ossium caluariae tam densa, vt hinc illinc
casu detritae marmoris durissimi aut iaspidis politi in modum niteant.
Hinc et pondus vniuersi cranii ingens.

Verum et reliqui sceleti partes capitis horridae conformationi
respondent. Cylindrica v. c. ossa praeter modum crassa et ponde-
rosa. Pectoris os quatuor fere digitos transuersos laditudine aequans,
et quae sunt huius generis alia, rude robur testantia.


Faciei quem diximus habitus, iam ad alterius generis humani
varietatis formam accedere videtur: cui respondent quae apud clas-
sicos itineratores relata legimus esse vtique inter Cosaccos qui vultu
et physiognomia proxime a Calmuccis absintp).

* * *

VARIETATIS SECVNDAE
SPECIMEN.

[Seite 19]

V. CALMVCCI.

(– Tab. V. –)

Itidem donum Aschii generosissimi.


Characteres primarii: Facies complanata, vertex depressus, eius-
que ossa vtrinque protuberantia. Nasi ossa minutissima, ad perpen-
diculum fere declinata. Arcus superciliares vix vlli; et nasi radix
tam parum depressa vt frontis arcus per planam glabellam ad nasi
iugum vix sensili flexura transeat. Narium apertura perexigua.
Malaris fouea planissima.

Alia obseruata: Foramen occipitale angustum. Condyli eidem
assidentes plani. Processus mastoidei perexigui.


Conuenit maximam partem cum nostro specimine curata de-
scriptio alius cranii Calmuccici, quam in dissertatione eleganti ex-
hibuit Jo. Benj. de Fischer q), vtpote qua inter alia caluaria
eidem complanata tribuitur et in latera insigniter extuberans, facies
introrsum valde acta, et versus superiora in superficiem latam dis-
tracta &c. In aliis vero, nasi v. c. ossium directione magis ad
primae varietatis conformationem accedere istud cranium, quod cum
descriptione tum icone exhibuit Fischerus, nemini mirum vide-
bitur vel eum consideranti quem supra iam innuimus varietatum
generis humani inter se inuicem transitum et confluxum.

[Seite 20]

Perfecte e contrario respondent cranio quod nos exhibemus
binae quae mihi ad manus sunt imagines ad viuum factae iuuenis
Calmucci, qui ante tria circ. lustra a Darmstadiensi comitatu Petro-
poli reduce arcessitus, Carolsruhae a perito artifice depictus est.

Nec minus denique in idem cranium quadrant ea, quae itine-
ratores autoptae et egregie obseruantes de characteristico et fallere
nescio Calmuccorum vultu gentilitio vno ore testanturr).

* * *

VARIETATIS TERTIAE
SPECIMINA TRIA.

[Seite 21]

VI. VII. VIII. AETHIOPVM.

(– Tab. VI. VII. VIII. –)

Debeo egregiam hanc craniorum trigam amicitiae coniunctissi-
mi Michaelis, Prof. med. in acad. Marburgensi et Hassiae Land-
grauio ab aulae consiliis, qui in vniuersum quoque multifariis ae-
thiopicorum funerum spoliis suppellectilem meam anatomicam dita-
vit. Medium ordine (– tab. VII. –) ex America boreali redux
Noueboraci mihi attulit; postea vero Cassellis bina integra capita
aethiopum pridie defunctorum mihi transmisit, quae primo anato-
mico cultello subieci, tumque crania denudata studiose praeparaui.


Maximi sane pretii seriem constituunt terna haecce crania,
ob insignem quae omnes tres intercedit diuersitatem, luculentissimo
documento non adeo propriam et characteristicam Aethiopibus esse
speciem, quin aeque insigniter inter se ipsos differrent ac vulgo
ab aliis protoplastorum nepotibus differre censentur!

Mandibula v. c. magis prominens in secundo (– Tab. VII. –);
longe minus in tertio (– Tab. VIII. –).

Narium apertura amplissima isti tertio; longe angustior reliquis.

Contra limbi narium externi inferius segmentum in secundo
acutum marginem prae se fert, rotundatum e contrario in primo
et tertio.

Nasi radix intropressa et sulco transuerso alte incisa in primo;
minus in secundo; omnium minime in tertio.

[Seite 22]

Dorsum nasi vbi sutura longitudinali dirimitur, acutum in se-
cundo; minus primo; eleganter contra fornicatum in tertio.

Ossis palatini lamina horizontalis in neutro quidem adeo ampla
qualem in tribus Russorum craniis coram video, proportione tamen
reliquorum latissima in tertio; minus in primo; in tertio denique
adeo angusta, vt vix arctiorem in Europaeo vnquam vidisse me-
minerim.

Limbus alueolaris longe angustior secundo quam reliquis duobus.

Vtraque fissura orbitalis amplissima in tertio, perangusta in
secundo.

In vniuersum orbitarum habitus in singulo ab eo reliquorum
duorum paulisper diuersus: in neutro tamen alia varietate ludens
quam et in Europaeorum craniis coram video.

Postica caluariae pars prope protuberantiam occipitalem acute
prominens in secundo, eleganter vero rotundata et fere globosa
in tertio.

Quibus praeter alia denique et ea accedit differentia, vt secun-
dum crassitie et pondere singulari reliquos duos mirum quantum
superet.


Confirmantur hisce ea, quae alias iam, occasione insignis pi-
cturae a summo artifice Antonio van Dyk profectae et qua-
tuor Aethiopum effigies exhibente, monuis), si monitu adhuc
opus erat, et tum auctorum testimoniist), tum ipsa autopsia post-
[Seite 23] quam numerosos aethiopicos homines ex vtroque sexu curate con-
templari licuit, euici, esse nempe inter Aethiopes maxime genui-
nos ab altera quidem parte passim multum diuersos ab Europaeo-
rum physiognomia, ab altera vero etiam alios tam eximiae et
elegantis formae, vt si colorem demseris, vix vlla ratione a no-
stratium vultu differre dicendi sint.

Et eandem quoque aethiopici vultus varietatem et cum
reliquorum hominum forma confluxum quasi et transitum testantur
multum ab inuicem diuersae imagines quotquot extant Aethiopum
a peritis artificibus ad viuum factae et aeri incisae; tum et diffe-
rentia, quae icones craniorum aethiopum passim iam publici iuris
factas intercedit; et ea quoque potissimum, quae insignis anatomi-
cus, amicissimus Soemmerring, Prof. Moguntinus et Electori
ab aulae consiliis, de similibus discrepantiis, quae ipse in huius
gentis caluariis obseruauerat, curatissime annotauitu).

* * *

VARIETATIS QVARTAE
SPECIMINA BINA.

[Seite 24]

IX. INDI AMERICAE SEPTENTRIONALIS.

(– Tab. IX. –)

Itidem donum amantissimi Michaelis, qui egregium hocce
cranium Philadelphiae a celebri in nouo orbe anatomico D. Cho-
vet
acceperat, asserente ipsi, fuisse ducis Indi istarum regionum,
qui ante 30 circ. et quod excurrit annos ob caedem commissam
ibidem capite plexus fuerit.


Characteres primarii: Vertex depressus, amplus, versus latera
supra tempora protuberans, planis semicircularibus vtrinque inde
ab orbitali processu ossis frontis sursum diuergentibus. Iugalia ossa
prominula. Olfactus officina amplissima, ita vt et conchae mediae
in bullas quasi excauatae sint et sinus Santorini insignis capa-
citatis contineant.

Alia obseruata: Dentes incisores breuissimi, sed acutissimi,
scalpriformes. Sutura frontalis superstes. Caluariae ossa valde
tenuia; et totum cranium leuissimum.


Etsi pro certo mihi non constet, ad quamnam Americae bo-
realis gentem cranium hocce proxime pertineat, in vniuersum tamen
perfecte conuenit cum octonis imaginibus Indorum Cherokesarum
ad viuum a magni nominis artificibus delineatisx), quas cum cranio
[Seite 25] illo studiose contuli: vtpote quae omnes malas protuberantes et ad
vnum fere omnes verticem depressum monstrant.

Posteriorem huncce characterem artificio deberi probabile vi-
detur, vtpote quo plures istius noui orbis plagae incolas infantum
tenellorum capita deprimere et in dilectam sibi formam cogere post
tot alios curatissime docuit cl. Adair y).

Amplissimae vero olfactus officinae egregie respondent, quae
apud auctores peritos et fide dignissimos de summa istorum barba-
rorum odorandi acie relata legimusz).

X. CARIBAEI EX INSVLA Scti VINCENTII.

[Seite 26]

(– Tab. X. –)

Ditauit collectionem meam hocce cimelio Perill. Baronetus
Josephus Banks: cimelium enim vocare non dubitabunt, qui
norunt, vniuersam eam Caribaeorum stirpem quondam adeo cele-
bratissimam hodie Aethiopum maxime liberorum hostili saeuitia fere
totam exstirpatam et ad vnam tantum alteramue familiam adhuc
superstitem redactam esse, quae vnice in insula Scti Vincentii in re-
moto angulo solitariam vitam degit.

Caput est ducis eorum ante triennium circ. defuncti, cuius ossa,
rogatu Banksii generosissimi effodi curauit cl. Anderson horti
regii in ista insula praefectus.


Characteres primarii: Frons retropressa et orbitae mirum in
modum hiantes, patulae, sursumque quasi spectantes; eo fere modo
vti in hydrocephalis spectantur; lamina scil. orbitali ossis frontis valde
decliui, margine superciliari obtusissimo &c. Praeter alia quae exin
fluunt singularia ingens quoque notanda venit distantia, quae su-
premum marginem ossis vnguis et sulcum supraorbitalem pro neruo
frontali intercedit.

Alia obseruata: verticis ossa vtrinque valde protuberantia.
Nasi ossa praelonga. Denique singularis plane habitus coronae den-
tium incisorum externorum superioris maxillae; vtpote quae non
scalpriformis vt vulgo solet, neque obtuse conica, qualem in mu-
miae capitis descriptione diximus, sed talis sit, vt cylindrum osseum
a postica parte oblique truncatum et sulco longitudinali inscriptum,
exhibeat.


[Seite 27]

Exactissime respondent rarissimi huius cranii conformationi, quae
de singulari Caribaeorum studio, neonatorum capita variis artificiis
peculiarem in modum formandi, testes autoptae locupletissimi vno
ore testantur. Mirari adeo satis nequeo scepticam quorundam neo-
tericorum diffidentiam, qui totum hocce infantum capita fingendi
artificium tanquam impossibile in dubium vocare ausi sunta). Vix
enim quisquam circa rei possibilitatem, vt hac voce vtar, haesitabit,
qui consideret ossibus quidem (vt Albini verba mea faciam,)
naturam firmam esse, duram, rigidam: eademque vero nihilominus
plerisque corporis nostri partibus mollibus longe magis mutabiles
esse, vtpote quibus non solum fortuitae ex fracturis iacturae mi-
randa reproductionis vi facile reparentur (quod in vulneribus partium
carnosarum cum substantia deperdita ob caussam alias a me indaga-
tamb), successu caret); verum et secundum naturae ordinem ele-
menta
eorum perpetuo renouentur et cum aliis nouiter appositis
commutentur. Perpetuam enim nouarum particularum ex purpureo
sanguinis fluento ossibus adlato appositionem post tot alia argumenta
tritissimis hodie de rubiae tinctorum in ossa animalium effectu spe-
cifico experimentis, euictum est. Absorbtionis contra substantiae
osseae vnum instar omnium afferre liceat vulgatum phaenomenon,
alueolos scil. mandibularum post dentium casum deletos. Ex ipsa
autem hacce haud inficianda substantiae osseae perpetua commuta-
tione facile iam si quid video, intelligitur, quomodo etiam figura
et conformatio ossium infantilium sensim mutari et in varias species
cogi possit, quando nempe diutinus et per annos continuatus con-
stans et violentior pressus in ea agit; quod sane eo minus miran-
dum, cum et in adultis passim phalanges digitorum extremorum pe-
dis calceorum arctorum diutina constrictione deformes reddi, imo
per ancylosin concrescere, videamus.

[Seite 28]

Quid quod et longe minus violenta actio fluidi cuiusdam, puris
v. c. ossium cauernis inclusi sensim pedetentimque eas expandere et
formam earum immutare potest, cuius rei documentum dum haec
scribo coram video in mustelae vulgaris sceleto, cui sinus frontalis
dexter pure in eum congesto et vermiculis lumbricoideis in eodem
nidulantibus in amplam bullam dilatatus est. Similem casum in
homine obseruauit collega coniunctissimus cl. Richter c) . Idem-
que fere effectus est aquarum cerebri ventriculis in hydrocephalo
inclusarum vtpote quae eadem ratione frontalis ossis laminas orbi-
tales deprimere et antrorsum protrudere solent, qua in Caribaeo
nostro easdem externo frontis pressu protrusas conspicimus.

Verum et iam musculorum actionem adultis et obfirmatis ossibus
nouam et a pristina alienam formam impertire posse, senum diu
edentulorum maxilla inferior docet, vtpote cuius anguli laterales,
mutata totius ossis et maxime menti directione et ad superiorem
mandibulam relatione, mirum quantum sensim a naturali habitu
deflectunt, longe obtusiores fiunt &c. Imo vero et similem effe-
ctum non semel in craniis obseruaui, quibus in alterutro tantum
latere malares dentes lapsi et alueoli obsoleti erant, quam quippe
iacturam itidem angulorum maxillae inferioris inaequalitas secuta
erat: quale quid supra ad mumiae cranium annotaui. Nec dispar
ratio est egregii speciminis pathologici, quod vt tot alia munificen-
tiae perill. L. B. ab Asch debeo, quodque itidem obsequiosam
ossium indolem, qua violentae et diuturnae constrictioni sese accom-
modant, ad oculum demonstrat. Cranium est virilis aetatis hominis,
cui ex perenni spasmo musculorum faciei sinistri lateris ea ipsa ossa,
quibus adfiguntur, adeo contracta sunt, vt cum dextro faciei osseae
dimidio collata, monstrosam fere discrepantiam monstrent, idemque
cranium ab alterutra laterali facie spectatum diuersae plane aetatis
et magnitudinis species prae se ferre videatur. Spasmo autem mi-
ram eam sinistri lateris contractionem tribuendam esse, praeter alia
primo statim intuitu iugalis ossis sinistri a dextro differentia docet,
[Seite 29] vtpote quod eadem ratione deorsum tractum cernitur, qua maxillae
inferioris ala sinistra sursum acta est.

Artificiali ergo cranii infantilis formationi physiologiam et osteo-
geniam tantum non repugnare, vt potius ad amussim eidem re-
spondeant, luculentissime patet.

Iam ergo ad Caribaei cranium reuertamur, quod ipsi huic ex-
cursioni ansam praebuit, quodque haud inficianda eiusmodi artificii
vestigia et effectus prae se fert.

Non vnus idemque modus est, quo Caribaeos istam infantium
suorum capitis formationem perficere, itineratores referunt. Alii
fronti alligato asserculo id perfici testanturd), alii premendo caput
inter binos eiusmodi paruos asserese), alii denique nuda encheiresi,
manu scil. frontem diu et frequentissime comprimentef).

[Seite 30]

Facile ergo patet in tanta methodi varietate, et arbitraria illius
praesertim applicatione quae nuda manu perficitur, effectum quoque
non perinde eundem expectari posse. Ita v. c. quod meam colle-
ctionem ornat ex ista gente cranium, etsi primo intuitu characte-
ristico proprio habitu agnoscendum, non tamen adeo monstrosam
frontalis ossis impressionem prae se fert, qualis in caluaria Caribaei,
quam Hunaldus quondam descripsitg), conspicitur: quam vero
anomalam et a sueta Caribaeorum capitis forma abhorrentem, et
non nisi a violentiore excessu artificiosae istius manupressionis natam
esse, facile patet, si ea contuleris, quae de Caribaeorum habitu ido-
nei testes referunt, quorum neuter tam horridum et deformem eum
describit, omnes vero talem perhibent, qualem nostrum specimen
prae se fert, cui et ea Caribaei caluaria respondet, cuius icon nu-
per ex cimeliis musei philadelphorum insulae Domingo depromta
publici iuris facta esth).

Similem inaequalem effectum tam arbitrariae capita neophy-
torum ligando aut comprimendo efformandi methodi alterum quo-
que demonstrat cranium Turcae in nupera obsidione Oczacovensi
occisi, quod iunctim cum priore quod supra exhibuimus miserat
generosissimus Aschius: quodque etsi in vniuersum charactere
quem diximus primario, occipitio scil. vix vltra foramen magnum
retrorsum prominente sed sursum ascendente, perfecte cum priore
conueniat, nutricis tamen, vt verisimillimum videtur, negligentia
tam inique ligatum fuit tenello, vt iam mirum in modum oblique
pressum appareat, et a vertice spectatum peripheria eius fere ad
rhombi speciem accedat, frontis scil. dimidio dextro, et bregmate
contra sinistro prominentibus, dextro vero verticis osse cum sinistra
frontis parte luculentissime intro pressis.

[interleaf] [interleaf]

Appendix A

[Tab. I]
Tab. 1xxx
I. Mumiae Aegyptiacce.
[interleaf] [Tab. II]
Tab. 2xxx
II. Turcae.
[interleaf] [Tab. III]
Tab. 3xxx
III. Asiate macrocephali.
[interleaf] [Tab. IV]
Tab. 4xxx
IV. Casacci Donensis.
[interleaf] [Tab. V]
Tab. 5xxx
V. Calmucci.
[interleaf] [Tab. VI]
Tab. 6xxx
VI. Aethiopis 1mi.
[interleaf] [Tab. VII]
Tab. 7xxx
VII. Aethiopis 2di.
[interleaf] [Tab. VIII]
Tab. 8xxx
VIII. Aethiopis 3tii.
[interleaf] [Tab. IX]
Tab. 9xxx
IX. Indie Americae septentrionalis.
[interleaf] [Tab. X]
Tab. 10xxx
X. Caribaei ex ins. Sti. Vincentii.
[interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [binding_verso]
Notes
a).
[Seite 4]

Io. Alb. Fabricii diss. critica de hominibus orbis nostri incolis, specie
et ortu auito inter se non differentibus. Hamb. 1721. recus. in Ei. opuscu-
lor. sylloge.

b).
[Seite 5]

Parum quidem antehac tribueram iis quae vulgo apud auctores, Alsto-
nivm
aliosque leguntur de mumiis spuriis, quae nuperis temporibus
a fraudulentis hominibus in genuinarum imitamentum paratae et venditae
fuerint. Ipse tamen ante aliquot annos Norimbergae, apud nugiuendum
quendam eiusmodi pseudomumiam oculis meis vsurpaui cuius fraudulen-
dam originem, etsi pro genuina venditaretur, praeter reliqua inuolucro-
rum curatior indagatio demonstrabat, vtpote quae partim sericeis, par-
tim linteis laciniis constabant, pice conglutinatis, cum e contrario byssi
genuini ne vestigium quidem deprehendere potuerim.

c).
[Seite 6]

Cf. Labat voyage aux Iles de l'Amerique ed. 2. T. VI. pag. 243 sq. –
„L'habillement uniforme n' empêche pas qu'on ne distingue aisément les
Caraïbes des Négres, ces derniers ont les cheveux crespus et fins comme
de la laine, au lieu que les Caraïbes les ont noirs, longs, droits, et
fort gros.„

d).
[Seite 6]

Cf. Thibault de Chanvalon voyage à la Martinique p. 39 sq. –
„Les negres introdruits chez les Caraïbes en prirent les moeurs et les cou-
tumes. Ils applatirent comme eux la tête de leurs enfans par devant,
en la comprimant entre deux planches dès qu'ils sont nés, ce qui la rend
difforme et monstrueuse.„

e).
[Seite 8]

Ita in Ei. kleinere Schriften T. I. P. I. pag. 15. In alio vero opere scil.
natuurkund. Verhandel. over den Orang outang etc. tab. II. fig. 2. eandem
lineam horizontalem infra tuberculum ducit, quod mastoideo hominis
processui respondet.

f).
[Seite 8]

„Quis celsas Scotorum malas explicauerit? nemo. An ideo specie discrepare
habendi sunt?„’ cl. Io. Hvnter de hominum varietatibus pag. 3.

„The high cheekbones of the Scotch are a national feature.„’ S. R.
Ramsay on the treatment of African slaves pag. 217.

„Die hohen Jochbeine und die daher entstehende Form der Backen gaben
dem Cptn. Cook ein etwas schottisches Ansehn.„’ coniunctiss. Lichten-
berg
in Götting. Magazin 1780. P. II. pag. 287.

g).
[Seite 9]

Physiognom. Fragmente T. IV. pag. 314.

h).
[Seite 9]

fol. Eijb editionis principis a. 1528.

i).
[Seite 13]

Cf. Götting. Magazin 1780. P. I. pag. 109 sq.

k).
[Seite 14]

Cf. cl. Brückmanni archiatri Brunsuicens. relationem de ea mumia.
Brunsv. 1782. 4.

l).
[Seite 14]

v. Middleton's miscellaneous works. Lond. 1752. 4. T. IV. p. 170 sq.

m).
[Seite 14]

Geschichte der Kunst des Alterthums pag. 56.

n).
[Seite 14]

Travels pag. 377. ed. Lond. 1757. 4.

o).
[Seite 16]

l. c. pag. 24.

p).
[Seite 18]

Cf. v. c. Sam. G. Gmelini Reise durch Rußland T. I. pag. 174.

q).
[Seite 19]

v. Ei. Diss. de modo quo ossa se vicinis accommodant partibus. L. B.
1743. 4.

r).
[Seite 20]

Cf. v. c. Schoberi memorabilia Russico-Asiatica in cl. Mülleri
Samml. Russischer Geschichte T. VII. pag. 52. Cl. Pallas mongolische
Völkersch. T. I. pag. 98 sqq. de Peyssonel sur le commerce de la
mer noire. Paris 1787. T. I. pag. 179. etc.

s).
[Seite 22]

In coniunctissimi Voigtii Magazin für Physik und Naturgeschichte.
T. IV. P. III. pag. 1 sqq.

t).
[Seite 22]

Vnum ex his in medium protulisse sufficiat cl. Adanson in hist. nat.
du Senegal pag. 22. – ‘„Les femmes sont à peu près de la taille des [Seite 23]
hommes, également bien faites. Leur peau est d'une finesse et d'une dou-
ceur extrême. Elles ont les yeux noirs, bien fendus; la bouche et les

lèvres petites et les traits du visage bien proportionnés. Il s'en trouve
plusieurs d'une beauté parfaite. Elles ont beaucoup de vivacité, et sur-
tout un air aisé de liberté qui fait plaisir.

u).
[Seite 23]

Ueber die körperl. Verschiedenh. des Negers vom Europäer, pag. 14 sqq.

x).
[Seite 24]

Septem viz. gentis suae principes a. 1730. Londini degentes ex Mark-
hami pictura aeri incidit Io. Basire. [Seite 25]

Celebrem vero sex nationum vt vocantur ducem, Iosephvm Taya-
daneega ad magni artificis G. Romney picturam, nigro quod di-
cunt opere expressit a. 1779. egregius chalcographus I. R. Smith.

Neque ab his multum differt Virginici hominis 23 annorum elegans
icon a claro artifice Wenceslao Hollar a. 1645. ad viuum deli-
neata et aqua forti incisa.

y).
[Seite 25]

History of the American Indians pag. 8 sq. – ‘„The Indians flatten their
heads in divers forms: but it is chiefly the crown of the head they depress,
in order to beautify themselves, as their wild fancy terms it: for they
call us long heads, by way of contempt„’ etc. –

z).
[Seite 25]

Cf. post Ren. de Laudoniere, P. Charlevoix aliosque Phil.
G. Fr. von Reck Reise nach Georgien in Vrlspergeri Nachr.
von der Salzburgischen Colonie in America T. I. pag. 862.

a).
[Seite 27]

v. c. clar. Sabatier in Tr. complet d'anatomie T. I. pag. 25. ed. Paris.
1781. desideratiss. Camper in klein. Schriften l. c. pag. 17. et nuper-
rime adhuc D. Arthavd Journal de physique m. Apr. 1789.

b).
[Seite 27]

Institution. physiol. §. 460.

c).
[Seite 28]

Nov. commentar. soc. reg. T. III. ad a. 1772. pag. 86 sq. 89.

d).
[Seite 29]

Cf. v. c. Labat l. c. T. II. p.72. – ‘„Les Caraïbes sont tous bien faits
et bien proportionnez, les traits du visage assez agreables, il n'y a que
le front qui paroit un peu extraordinaire, parcequ'il est fort plat et comme
enfoncé. Ils ne naissent point comme cela, mais ils forcent la tête de
l'enfant à prendre cette figure, en mettant sur le front de l'enfant nouveau
né une petite planche liée fortement derriere la tête, qu'ils y laissent
jusqu' à ce que le front ait pris sa consistence, et qu'il demeure applati,
de maniere que sans hausser la tête ils voyent presque perpendiculairement
au dessus d'eux.„ ’ –

e).
[Seite 29]

Thibault de Chanvalon l. c.

f).
[Seite 29]

Ex nube testium Rochefort, du Tertre, de la Borde etc.
verba citare liceat auctoris egregii sed parum cogniti Raymundi in-
quam Britanni qui in dictionario Caribaeo pag. 145 sequentibus: –
‘„Tous les sauvages hommes et femmes ont une mesme coëffeure, et affin
qu'elle soit accomplie à leur mode, bien tost apres que l'enfant est né, la
femme, qui est choisie pour cela, pestrissant de nouveau sa teste, l'élargit
par le haut et l'unit comme en penchant par le bas jusques aux yeux,
applatissant le front à l'egal du reste. (et en cela ils veullent faire consi-
ster leur beautés.)
„’ – et paulo post ita pergit: – ‘„La mere prés de deux
ans de temps pendant le jour, pose les jambes de l'enfant sur une de
ses cuisses (estant assise) et la teste sur l'autre, l'enfant estant endormi,
elle ouvre sa main droite, la pose sur le devant de la teste de l'enfant,
appuye son coude gauche dessus, pauche sa teste sur sa main, et dort
ainsi avec l'enfant, affin de faire subsister la forme qu'on luy a donné.
Cela fait qu'ils ont de gros yeux, qui leur sortent hors de la teste. Je
ne me suis pas apperçeu que cela les rendit ordinairement camus.„ ’ –

g).
[Seite 30]

Mémoires de l'acad. des sc. de Paris a. 1740. pag. 371 sq. tab. XVI. fig. 1.

Aut grauiter fallor aut ipsissimum hocce est cranium quod iam in mu-
seo cl. Cline Londini seruatur. vbi denuo delineauit et iconem aeri
incisam perillustri Banksio dedicauit a. 1785 Campervs.

h).
[Seite 30]

Iournal de physique l. c. tab. I.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted