Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf]
[titlePage_recto]
DECAS
ALTERA COLLECTIONIS SVAE
CRANIORVM
DIVERSARVM GENTIVM ILLVSTRATA.

GOTTINGAE
APVD JOANN. CHRIST. DIETERICH.
MDCCXCIII.
[titlePage_verso]
Ex
Bibliotheca
Regia Acad.
Georgiæ.
Aug:

[Seite 3]

Cum praeter ea quae in fronte superioris commentationis praemo-
nui de instituti ratione vltro exponenda non sint quae habeam,
ad ipsam statim nouae decadis craniorum enarrationem me accingo
e supellectile mea ita delectae vt et hic aeque ac in priore illa, di-
versitatis tum formae craniorum tum gentium maxime ab inuicem
dissitarum rationem haberem; eundem et hic ordinem seruaturus ge-
neris humani varietatum cuius expositionem itidem priori decadi
praemisi.

* * *

VARIETATIS PRIMAE SPECIMINA
TERNA.

XI. CINGARI GENVINI.

(– Tab. XI. –)

Memorabile specimen quod inter rariora collectionis meae re-
fero. Quamquam enim Cingarorum natio a quaternis fere inde se-
culis numerosis cohortibus vniuersam fere peruagetur Europam, in
erratico tamen et syluestri quod agunt vitae genere quo ipsos modo
plagio infantes rapuisse constat, modo etiam alii vagabundi errones
castra eorum sequuntur, progeniem eorum e diuersimode mixtis
[Seite 4] parentibus ortam passim a natiuo corporis habitu deflexisse mirum
non est. Vnicam tantum Europae regionem nouimus in qua primi-
genia Cingarorum stirps impermista degit, Transsyluaniam scilicet,
et maxime quidem Colosiensem cum vicinis comitatibus. Rara ergo
est opportunitas genuinum eiusmodi hominis cranium acquirendi; et
ipse per bina circiter lustra frustra in id incubui, donec demum cu-
rante cl. Pataki Med. Dre. Claudinopolitano eo potirer cuius cura-
tam iconem tab. XI. exhibet.

Caput est osseum famosi latronis ex eorum quidem Cingarorum
numero quos incolas vocant vt a nomadibus vagis distinguant, qui
vero aestiuo tempore in syluis quas viae publicae transeunt viatoribus
insidiari, tum et rapinae causa nundinas frequentare solebat, donec
a. 1791. captus Claudinopoli in carceribus diem suum obiret.

Genuinum istius nationis characterem gentilitium tam luculen-
ter prae se fert hocce cranium vt saepius iam Transsyluani qui colle-
ctionem meam curatius inspexerunt, primo statim intuitu illud ad
Cingarum genuinum pertinere, declararent.


Characteres primarii: Facies oblonga. Frons parua, fornicata.
Arcus superciliares pone glabellam valde prominentes. Orbitae ad-
modum profundae. Olfactus officina amplissima, conchis mediis vtrin-
que in bullas insignes inflatis et sinibus Santorinianis excauatis.
Dentes grandes, molares inprimis ingentes. Mandibulae aliquantum
prominulae.

Alia obseruata: Suturae, maxime occipitales eleganter flexuo-
sae. Foramen occipitale fere quadratum. Condyli ad latera eius
valde conuexi. Palatum alte fornicatum; ossis palatini lamina ho-
rizontalis perampla.


Singularis plane est similitudo quae vniuersum habitum huius
cranii et capitis ossei mumiae Aegyptiacae intercedit quod Decadis I.
tab. I. exhibui: quae certe tanta est vt et me primo intuitu commo-
verit et ab omnibus aliis qui collectionem meam craniorum curatius
[Seite 5] inspexerunt, illico agnita sit; cum inter 64 crania peregrinorum extra
Germaniam populorum quae iam possideo nullum extet a quo Cinga-
ricum hocce propius absit si formam eius in vniuersum spectes, quam
ipsum istud quod dixi medicatum veteris Aegyptii.

Et quamquam non is ego sim qui ex singulo eiusmodi speci-
mine de gentium origine coniectari audeat; memorabilis tamen ea
similitudo vtique videtur et aliorum virorum quibus plures Cingaros
genuinos videndi occasio datur, attentione digna. Notum enim
est plures viros doctos a binis fere inde retro seculis, et nuper
maxime cl. Griselinum, variis argumentis originem Cingarorum
aegyptiacam probare studuisse, cui quidem opinioni ab aliis et quidem
ex professo et singulari egregio libro a cl. Grellmanno grauia ar-
gumenta opposita et Cingaros ex Indica potius peninsula deriuatos
esse nouimus. At enim vero quodsi eorum rationem habemus, quae
doctissimus Meiners collega coniunctissimus de Aegyptiorum cum
Indis affinitate demonstrauit, facile patet, ipsam quoque istam quam
diximus craniorum similitudinem exinde intelligi posse, nouumque
exinde accedere pondus sententiae Volneii viri acutissimi, quam
nuper de vi argumentorum ex physiognomia gentium petita ad origi-
nem eorum computandam, tulita).

* * *

XII. TATARI CASANENSIS.

(– Tab. XII. –)

Elegantissimum cranium vt tot alia summae et assiduae libe-
ralitati Perill. Baronis de Asch debeo. Viri iuuenis est quod praeter
alia os occipitis a sphenoideo adhuc separatum, tum dentium inte-
gerrimae ne hilum adhuc deletae testantur coronae, vniuersum vero
caput osseum eximia conformationis pulcritudine et nescio qua mol-
[Seite 6] litie singulari conspicuum est vtpote quod comparando id cum aliis
barbarorum hominum craniis laeuore naturali excellit quo partes
eleganter inuicem quasi confluunt: in vniuersum nil asperi, horridi &c.

Characteres primarii: Os frontis amplum, modice fornicatum;
arcus superciliares neque protuberantes, neque glabella depressiore
distinctae, sed aequaliter inuicem coniuncti; nasi ossa neque depressa
neque aquilina, sed pulcra directione a fronte descendentia; planum
semiorbitale in temporibus non aspera linea terminatum sed sensim
cum frontis et verticis ossibus confusum; superior dentium ordo prae
inferiore per vniuersum ambitum aliquantum prominens; incisores
superiores cum vicinis caninis reliquis pro portione maiores, omnes
vero vtriusque ordinis symmetrici et contigui; maxillae denique in-
feriori mentum prominulum et inferior alarum lateralium margo
paulisper extrorsum flexus.

Alia obseruata: protuberantia occipitalis externa nulla; sutura
lambdoidea denis circ. ossiculis Wormianis distincta; maxilla inferior
vbi alueolos dentium molarium continet insigniter crassa.


Comparando cranii huius elegantiorem habitum et conformatio-
nem cum characteribus quos vulgo a naturalis historiae nuperis
scriptoribus Tataricis hominibus tributos videmus, ingenter istum
ab his differre deprehendimus. Quodsi enim v. c. accuratissimum
ceteroquin Erxlebenium b) audimus, hic Tataricam humani generis
varietatem quam expresse tum ab ea quae borealis Asiae incolas
complectitur, tum a Transgangetana distinguit, praeter alia facie
plana lataque, naso breui crasso et dentibus longioribus interstitiis
maioribus insignem ait. Facile vidi virum egregium post tot alios hanc
Tataricae gentis picturam mirum quantum a naturae veritate abhor-
rentem a Buffonio mutuasse, hunc vero praeter reliquos testes ad
Petr. Bergeron editorem collectionis itinerum medio quod vocant
aeuo a Marco Polo aliisque in Asiam susceptorum, prouocarec).
[Seite 7] Detexi denique primarium fontem ex quo et hic Tatarorum suorum
descriptionem hausit, vnde sensim in tot alios libros deriuata est:
epistolam nempe Yvonis cuiusdam Narbonensis Clerici, a. 1243
Vindobonae ad Giraldum archiepiscopum Burdegalensem datam et
a coaetaneo suo Matthaeo Paris Monacho Albanense anglo historiae
quam vocat maiori insertam. Agit ea ‘„de horribili vastatione inhu-
manae gentis, quam
Tartaros vocant”’ qui ipsis istis temporibus in
Pannoniam quoque et ipsam Vindobonam inuaserant, et post atrocium
facinorum ab ipsis perpetratorum narrationem, corporis quoque eorum
habitum sequentibus describit, quae, cum eo quem diximus modo
tot tantorumque anthropologorum a Buffonii inde temporibus errori
ansam praebuerint ex ipsius Parisi chronicod) rarius obuio trans-
scribere operae pretium erit:

„Habent autem Tartari”’ (– verba sunt Yvonis –) ‘„pectora
dura et robusta, facies macras et pallidas, scapulas rigidas et
erectas, nasos distortos et breues, menta proëminentia et acuta,
superiorem mandibulam humilem et profundam, dentes longos et
raros, palpebras a crinibus vsque ad nasum protensas, oculos
inconstantes et nigros, aspectus obliquos et toruos, extremitates
ossosas et neruosas, crura quoque grossa, sed tibias breuiores,
statura tamen nobis aequales; quod enim in tibiis deficit, in su-
periori corpore compensatur.”

Haec Narbonensis noster. At enim vero curatius rem pensi-
tanti facile patet eum plane non de genuinis Tataris loquutum esse
sed de gente mirum quantum ab his diuersa, Mongolis scil. s. Cal-
muccis quibus praeter nomen quo tum temporis veniebant et adhuc-
dum passim cum Tataris male consundunture), nihil omnino cum
his commune erat: adeoque omnes istos characteres qui toties ab
[Seite 8] historiae naturalis auctoribus Tataris tributae sunt, ad diuersissimam
Mongolorum nationem pertinere. Tataros contra nouimus formosos
homines venusto et symmetrico vultu conspicuos qualem et ipsum
quod exhibemus cranium adhuc refert a Calmuccorum simo et re-
pando vultu (qualem tum prior Decas tum infra explicandae tabulae
exhibent) longissime abhorrens.

* * *

XIII. KIRGISAE -CAISACCI.

(– Tab. XIII. –)

Donauit me hocce quoque cranio aeque ac altero quodam eius-
dem gentis, Perill. de Asch cui vtrumque Orenburgo miserat cl.
Dr. Sanden medicus Vfensis. Ambo capita sunt seniorum istius
gentis (Starschini vocantur) et vel ideo maxime memorabilia, quod
si iunctim spectentur et comparentur sique a minoris momenti diffe-
rentiis recesseris, vniuerso habitu ad amussim inuicem conueniant,
et vnum eundemque characterem gentilitium prae se ferant.


Characteres primarii: Habitus inter Tataricum et Mongolicum
ferem edius; facie quidem ad iugalia ossa satis lata, superficie malari
ossium maxillarium complanata, cui scilicet nulla impressa est fouea:
fronte vero angustiore quam in Mongolicis craniis esse solet, orbitis
quoque profundioribus, minus quam in his superne hiantibus. Gla-
bella tumide protuberans: nasi dorsum arctiore iugo decurrens: et
quidem magis quam in Mongolorum capitibus, prominens.

Alia obseruata: Lamina ossium palatinorum horizontalis angu-
stissima. Orbitarum parietes superior, interior et inferior qui nempe
ab ossibus frontis, cribriformi et maxillaribus formantur, tenuissimi,
ossea eorum substantia hinc illinc plane resorbta, senio puto; senis
enim fuisse praeter alia suturarum fere omnium coalitus monstrat.

* * *

VARIETATIS SECVNDAE
SPECIMINA TERNA.

[Seite 9]

XIV. CALMVCCI secundi.

(– Tab. XIV. –)

Integrum huius Calmucci sceletum a Cl. Karpinski Professore
Petropolitano paratum, itidem munificentiae generos. B. de Asch
acceptum refero.

Characteres primarii: Globosa fere caluariae forma; facies lata
et depressa; frons explanata; iugalia ossa extrorsum prominentia;
orbitae amplissimae, patulae; arcus superciliares elatae; habitus to-
tius cranii quasi inflatus et tumidus.

Alia obseruata: singularis cranii leuitas; ossium palatinorum
lamina horizontalis amplissima; processus mastoidei quasi in bullas
inflati; introitus canalis lacrymalis amplissimus; narium apertura
angustior, obliquitate deformis.


Respondet vniuersus huius cranii habitus in vulgus notissimae
Calmuccicae physiognomiae et perfecte omnino conuenit cum icone
Caluariae Calmucci quam Jo. Benj. de Fischer olim exhibuitf);
mirum vero quantum imo vt nil supra abhorret ab ea quam in opere
desideratissimi Camperi posthumo super linea facialig) pro eiusdem
gentis capite osseo exhibitum, eiusque formam pro norma quasi ideali
maximae partis habitatorum orbis nostri terraquei per vniuersam
nempe Asiam, Americam borealem et mare pacificum quoque ad
antipodes vsque nostros Nouae Zeelandiae incolas, declaratum vide-
mus. At enim vero vt posteriorem hanc opinionem sicco prae-
teream pede quae vix quemquam assentientem habebit cui ingentis
[Seite 10] istius partis globi nostri homines eorumque natiuae varietates paulo
cognitae sunt; id vnice monuisse sufficiat, mihi persuasum esse cranium
istud potius ad diuersissimam a Calmuccis hominum varietatem, ad
Aethiopem nempe pertinere. Quamquam enim nulla gentilitia
nationum forma tam constans et perpetua sit, quin multimodis lusi-
bus deflectat, vt v. c. inter nostrates Europaeos passim Aethiopicum
habitum aut Calmuccicum referentes videamus, ipsa tamen Calmuc-
corum capitis forma isti Aethiopum tam plane opposita et contraria
est, et Camperi contra figura, de qua nobis sermo est, tam genui-
num et quasi idealem exhibet Aethiopem, vt nullus plane dubitem,
casu nescio quo deceptum fuisse virum meritissimum, adeoque in
opere isto egregio praeter Europaeorum et bina Aethiopum crania
nullius plane alius gentis osseum caput exhiberi.

* * *

XV. IACVTAE.

(– Tab. XV. –)

Rarissimum cranium vtpote ex remotioribus Sibiriae terris ad-
vectum. Itidem indefessa Generosi Aschiadae munificentia ad me
peruenit. Irkutzkum primo attulit cl. Kratzsch chirurgus summam
exercitus curans; hinc vero Petropolin secum tulit illustris Laxman-
nus
Russorum Imperatrici ab aulae consiliis.

Characteres primarii. In vniuersum prope abest ab illo Calmucci
cranio quod priore Decade exhibui. Forma ipsi fere quadrata. Or-
bitae vaegrandes amplissimo osse cribriformi ab inuicem disiunctae;
glabella tumide prominens; nasi ossa coarctata et superne in acutio-
rem apicem confluentia; verticis ossa vtrinque in tubera elata.

Alia obseruata. Senio confecti hominis caluariam esse, mandi-
bulae magnam partem edentulae, et suturae pleraeque deletae docent.
Quid quod et faciei ossium, nasi sc. et vnguis, et maxillarum et
iugalium suturae s. vt vulgo in his ossibus vocari solent, harmoniae,
rariore exemplo conferbuerunt.

* * *
[Seite 11]

Disputatum est inter antiquitatum septentrionalium auctores a
quanam generis humani varietate deriuandi sint Iacutae? an scilicet
ad Mongolicam (quae mihi secunda est ex quinariis istis in quae
vniuersum genus humanum maxime ad naturae veritatem diuidi posse,
censeo) anne potius ad Tataricam (quam ad primam istarum varie-
tatum refero). Tam corporis forma quam animi indole ex vtrisque
quasi compositos esse alii monuerunth). Cranium quidem de quo
agimus, manifeste Mongolicum characterem prae se fert, et respon-
dent huic similitudini Jo. G. Gmelini obseruationes qui Iacutas sibi
visos Calmuccis quod ad faciei formam, nasum simum, oculos an-
gustos v. c. comparati), facile vero ab altera etiam parte intelligitur
quomodo etiamsi Iacutorum aborigines ad Tataros pertinuerint, tem-
poris tamen progressu connubiis cum Mongolicis populis, quorum
stemmata, Tungusae v. c., hodienum Iacutorum terras ad Lenam
fluuium peruagantur, passim plus minus ab horum natiuo habitu ipsis
admixtum fuerit.

* * *

XVI. TVNGVSAE.

(– Tab. XVI. –)

Pretiosissimum itidem ob remotissimam vnde venit orbis partem,
Aschiadae Gener. curae vt tot alia quibus collectio mea superbit,
debeo. Tungusae est, et quidem ex iis qui vulgo a rangiferis appel-
lantur (– Rehnthier-Tungusen –). Nomen ipsi erat Tschewin
Amureew
ex Gilgegirskio stemmate nato, qui 350 leucarum Russica-
rum (Verstas vocant) distantia ab vrbe Bargusin degebat, anno vero
1791. sibi ipsi gulam fregit, ideoque cl. Schilling, chirurgus
exercitus primarius Werchnelldinski illinc mittebatur vt de laesione
[Seite 12] mortis causa ex lege disquireret, qui cranium autochiri secum repor-
tauit et Aschio perill. transmisit.


Characteres primarii: Habitus perfecte Mongolicus: facie plana
ad arcus zygomaticos latissima, fronte depressa &c. Olfactus offi-
cina amplissima. Occiput mirum in modum retro eminens ita vt
protuberantiae occipitalis externae distantia a dentibus incisoribus
superioribus 9 pollices Lond. aequaret.

Alia obseruata: Ossis frontis pars media inferior cui glabella
proxime subiecta est, depressior, quasi foueae planioris forma; crista
longitudinalis ossium vnguis in acutissimam laminam osseam excur-
rens; processus pterygoidei exteriores in alas latissimas expansi, ita
vt dexter cum ala parua Ingrassiae quae foramini spinoso ad
spinam sphenoidalem apposita est, confluat et foramen magnum com-
mune formet.

* * *

VARIETATIS TERTIAE
SPECIMINA TRIA.

[Seite 13]

XVII. AETHIOPIS quarti.

(– Tab. XVII. –)

XVIII. AETHIOPIS quinti Congensis.

(– Tab. XVIII. –)

XIX. AETHIOPISSAE Guineensis.

(– Tab. XIX. –)

Prius istorum craniorum (– Tab. XVII. –) debeo fauori ana-
tomici summi Casp. Fr. Wolffii Professoris Petropolitani celeber-
rimi. Aethiopis est quem ipse ante aliquot annos anatomico cultello
subiecerat, et qui perenni spasmo musculorum manducationi inser-
vientium dextri lateris laborasse videtur, vnde maxilla inferior dextror-
sum paulo distorta est.

Alterum (– Tab. XVIII. –) quod Congensis hominis est,
acceptum refero medico illustri et longe meritissimo cl. Reineggs,
augustissimae Imperatricis collegio a consiliis. – Vtrumque itidem
Perill. Bar. de Asch cura ad me peruenit.

Tertio vero (– Tab. XIX. –) me donauit vir egregius meique
amantissimus, Steph. Jo. van Geuns, illustris Matthaei fil. Pro-
fessor medicinae Vltraiectinus celeberrimus. Aethiopissae est, Gui-
neae natae, Bataui ciusdam concubinae, quae aetatis anno 28vo
Amstelodami diem suum obierat.


Praestantissimam exhibent seriem, maxime si cum tribus istis
aethiopum craniis comparantur, quae priore Decade exhibui, vtpote
quae luculenter demonstrant, genuinos aethiopes si craniorum for-
mam spectes non minus certe, imo vero magis passim inter se ipsos
ab inuicem differre, quam nonnulli eorum a multorum Europaeorum
capitis forma differunt.

[Seite 14]

Ita enim v. c. secundum ordine (– Tab. XVIII. –) proxime
ab Europaea conformatione abest vtpote cuius mandibulae longe
minus quam in reliquis duobus (– Tab. XVII et XIX. –) pro-
minent; nasi contra ossa magis quam in his et proprius ad Europaeo-
rum similitudinem porrecta sunt, et s. p.

In priore inferior maxilla prae superiore prominet; in tertio
contra haec prae illa.

Olfactus officina priori insigniter angustata, reliquis duobus
perampla.

Ipsa nasi ossa isti perexigua, singulariter arcta; secundo contra
prolixa, tertio prae reliquis latiora.

Secundo arcus superciliares cum glabella ad nasi radicem valde
protuberantes; priori minus; tertio omnium minime, glabella scil.
plana et patula leniter ad nasum descendente.

Palatum et limbus alueolaris secundo latior, reliquis angustior.

Isti maxilla inferior alta, reliquis humilis, depressa.

Isti angulus maxillaris magis ad perpendiculum excurrens, re-
liquis longe obtusior.

Isti mentum depressum vt sub foraminibus mentalibus vtrinque
angulum formet, rotundatum contra in reliquis.

Taceo reliquas totius conformationis diuersitates primo intuitu
ex adiectis iconibus dignoscendas.

Id vero obiter adiecisse liceat, in altero isto (– Tab. XVIII –)
oram foraminis maxillaris postici anteriorem vtrinque in spinosum
aculeum ascendere, proxime ab angulo inferiore processus pterygoi-
dei externi latissime expansi distantem.

* * *

VARIETATIS QVARTAE SPECIMEN.

[Seite 15]

XX. FEMINAE CARIBEAE EX INSVLA STI VINCENTII.

(– Tab. XX. –)

Coronidem impono huic decadi prodigioso plane cranio feminae
eiusdem gentis cuius virile alterum superiorem dissertationem ornat.
Superbit quidem et hocce rarissimo specimine museum meum muni-
ficentia eiusdem Perillustris viri et magni omnis historiae naturalis
promotoris, Josephi Banks, Baroneti, Reg. Soc. Lond. praesidis
dignissimi, cui et alterum illud acceptum refero.


Horridam et fere monstrosam huius capitis distortionem non
nisi artis opus esse, violente scil. et perennis tam in fronte quam in
nucha pressionis per se patet, et luculenter ea confirmat, quae ad
calcem prioris decadis de eo argumento contra Camperi aliorumque
obiectiones monui. Gratissimum vero insuper accidit, cum post edi-
tam istam decadem dissertatio cl. Amic Med. Doctoris apud Guade-
lupenses, de Caribaeorum capitis forma prodiret, qua importunam
cl. Arthaud dubitationem curata descriptione et iconismo fasciarum
et puluillorum resellit, quibus barbari isti insulani infantum suorum
capita ceu vdum et molle lutum (vt cum Persio loquar) in gratam
ipsis depressam et repandam formam fingunt. Quorum puluillorum
machinamenta ita comparata sunt vt cranii huius formae ad amussim
respondeant, quae quidem ex icone adiecta tam luculenter patet vt
vlteriore explicatione praeter ea quae priore decade ad alterum Cari-
baei cranium attuli, non egeat.


Appendix A

[interleaf] [Tab. XI]
Tab. 11xxx
XI. Cingari genuini.
[interleaf] [Tab. XII]
Tab. 12xxx
XII. Tatari casanensis.
[interleaf] [Tab. XIII]
Tab. 13xxx
XIII. Kirgisae-Caisacci.
[interleaf] [Tab. XIV]
Tab. 14xxx
XIV. Calmucci secundi.
[interleaf] [Tab. XV]
Tab. 15xxx
XV. Jacutae.
[interleaf] [Tab. XVI]
Tab. 16xxx
XVI. Tungusae.
[interleaf] [Tab. XVII]
Tab. 17xxx
XVII. Aethiopis quarti.
[interleaf] [Tab. XVIII]
Tab. 18xxx
XVIII. Aethiopis quinti Congensis.
[interleaf] [Tab. XIX]
Tab. 19xxx
XIX. Aethiopissae Guineensis.
[interleaf] [Tab. XX]
Tab. 20xxx
XX. Feminae caribeae ex insula Sti Vincentii.
[interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [binding_verso]
Notes
a).
[Seite 5]

Voyage en Syrie et en Egypte T. I. p. 75. – ‘ „on peut poser en principe,
que la physionomie est une sorte de monument propre en bien des cas à
constater ou éclaircir les témoignages de l'Histoire, sur les origines des
peuples.”

b).
[Seite 6]

Syst. regni animalis cl. I. pag. 1 sq.

c).
[Seite 6]

Hist. nat. T. III.

d).
[Seite 7]

Matthaei Paris historia maior, editore Wil. Wats. Lond. 1686. fol.
pag. 530.

e).
[Seite 7]

Adeant quorum interest originem erroneae huius confusionis nosse, vnde
Tatarorum nomen ad Mongolicas gentes transferri cepit, Jo. Eberh.
Fischer coniecturas de gente et nomine Tatarorum inter Ej. quaestiones
Petropolitanas
p. 46 sq. it. Ej. Sibirische Geschichte T. I. p. 28 sq. 142 sq.

f).
[Seite 9]

Diss. osteologica, praeside Gaubio defensa, de modo quo ossa se vicinis
accommodant partibus.
Lugd. Bat. 1743. 4. tab. I.

g).
[Seite 9]

over het Verschil der Wezens trekken. Ultraj. 1791. 4. tab. I. fig. 4.
tab. III. fig. 3.

h).
[Seite 11]

Cf. cl. Georgi Beschreibung aller Nationen des Russischen Reichs. Petrop.
1776. 4. pag. 264.

i).
[Seite 11]

J. G. Gmelin Reise durch Sibirien v. 1733-43. Gott 1751. T. I. p. 77. –
„In der Gestalt des Gesichts glichen die Jacuten den Kalmucken. Sie
hatten nämlich eine platte Nase, kleine Augen und ein fast rundes Ange-
sicht.”
’ –



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted