Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf]
[titlePage_recto]
NOVA
PENTAS COLLECTIONIS SUAE
CRANIORUM
DIVERSARUM GENTIUM
TANQUAM COMPLEMENTUM PRIORUM DECADUM

GOTTINGAE
SUMTIBUS DIETERICHIANIS.
MDCCCXXVIII.
[titlePage_verso]
Ex
Bibliotheca
Regia Acad.
Georgiæ.
Aug:

[Seite 3]

Ex denis inde annis postquam sextam decadem craniorum di-
versarum gentium sodalitio nostro exhibueram, collectio mea ethno-
graphica capitum osseorum augmentis memorabilibus adeo ditata
est, ut jam operae pretium videatur saltem quinas istarum acces-
sionum tanquam complementa antecedentium coronidis loco exhi-
bere. Et quidem ex pluribus tales selegi calvarias quae integra-
rum gentium historiam, habitum corporis et vitae genus illustrare
poterunt.


LXI. VETERIS GERMANI.

(– Tab. LXI –)

[Seite 4]

Atque vt ab antiquis orbis veteris gentibus oriar, prout antea
de craniis priscorum Aegyptiorum, Hellenorum, Romanorum et Tschu-
darum disserendi occasio mihi data est, ita iam de popularium
nostrorum, veterum inquam Germanorum capitibus osseis paucis
agere liceat.

Et quidem quanquam difficile sit aevum quo quondam vixe-
rint, imo vero stirpem gentilitiam ad quam referenda sint, curatius
definire, nullus tamen destiti huiusmodi reliquias conquirere, earum-
que satis magnam copiam per Germaniam inde a Cimbricis tu-
mulis ad Austriacos, et a Rhenanis ad Lusaticos vsque erutam,
colligendi et invicem comparandi mihi data est occasio.

Rarissimum vero est vnum alterumue craniorum integrum ex
tumulis eruere, quale hac tabula exhibetur, prope Romsted in
terris Vinariensibus cum multifariis aliis eius aevi et gentis reliquiis
detectum, quarum notitiam dedit Perillustris de Goethe, societatis
nostrae sodalisa), cui Viro mei amantissimo hoc ipsum cranium
debeo; quod habitu vniuerso symmetricum et formosum spectatur,
et quidem pro coronae dentium integritate extremisque adhuc
latentibus iuvenile, et si frontem globosam et limbi alveolaris an-
gustiorem arcum spectes, femineum videtur, crassitie tamen os-
sium planorum insigne, hincque et pondere alia eiusdem magnitu-
dinis capita ossea superans.

Quotquot vero praeter hanc ipsam alias veterum Teutonum
calvarias e tumulis erutas, etsi minus integras, imo vero et magnam
copiam fragminum osseorum, ex vrnis praesertim sepulcralibus de-
sumtorum comparavi, in his omnibus ne vnicum quidem reperi
[Seite 5] quod magnitudine insolita similes sceleti partes nostri aevi Ger-
manorum,

qualia nunc hominum producit corpora tellus,

superare dixerisb), adeo ut ad hanc ipsius naturae veritatem
sublestior videatur fides et ad licentiam si non poeticam certe poli-
ticam referenda relatio scriptorum Romanorum de veterum Germa-
norum corporibus ingentibus, immanibus, altissimisc).

Quamquam enim nemo dubitauerit extitisse etiam inter veteres
Germanos passim aeque ac inter hodiernos, et plerasque alias gen-
tes individua vulgarem staturam popularium suorum mire supe-
rantia, adeo rara tamen et tunc ea fuisse ex modo dictis apparet,
vt ad exceptiones quod aiunt, regulam potius confirmantes, per-
tineant.


LXII. KAMTSCHADALI GENUINI.

(– Tab. LXII. –)

[Seite 6]

Uti ad maxime memorabiles in historia generis humani even-
tus referre oportet integrarum nationum non una ex caussa ex-
stinctionem, ita et crania eorum in museo meo anthropologico su-
perstita ad cimelia eius inprimis memorabilia numero.

Exhibui ex horum ordine prioribus iam decuriis calvarias ge-
nuinorum Caribaeorum rubeorum (probe a nigris maronibus aethio-
picae originis distinguendorum) et mumiae Guanchi, incolae aborigi-
nis insularum fortunatarum.

Iam vero contigit mihi esse tam felici alius adhuc gentis ho-
dienum vt videtur prorsus extinctae cranium acquirendi, sinceri
nempe Kamtschadali, ab aliis istius peninsulae incolis Mongolici stem-
matis, quales Koraeki et Tschudae sunt, plane diversi.

Numerum horum Kamtschatkae aboriginum (qui se ipsos Iti-
almen
vocabant) jam inde a classici super iis auctoris, Stelleri
tempore indies magis magisque ita decrevisse constat, ut meritissi-
mus navarcha, sodalis noster perillustris de Krusenstern jam ante
vicenos et quod excurrit annos in celebri suo periplo exiguos sal-
tem eorum superesse memoret, hosque ipsos paucis fortasse annis
plane extinctos fore praedicet.

Pridem iam spe decideram genuini aboriginis Kamtschadalici
cranio museum meum locupletandi, postquam et Aschii nostri,
qui ipsum istud tanta liberalitate ditaverat, et Krusensternii
itineris sociorum conatus eo scopo frustranei fuerant, cum nu-
per Augustarum Vinariae Principum gratia, quibuscum desiderii
huius mentio inciderat, ex itinere Petropolitano reducum, ipso
hocce de quo iam agitur cranio donarer, uno ex binis quae
ibi in Museo historiae naturalis servabantur.

[Seite 7]

Facies in universum respondet tam iis quas quondam Steph.
Krascheninnikow de Kamtschadalis aboriginibus notavit, vultum
nempe eorum etsi aliis nonnullis Sibiriae gentibus depressa plani-
tie similem, tamen zygomatum late extantium prominentia singula-
riter insignem conspicid), tum vero et curatis et vere characte-
risticis iconibus istorum hominum, omnium maxime vero muliebri
imagini, quae Cookii ultimi itineris historiae inserta visitur.e).


LXIII. BATAVI GENUINI.

(– Tab. LXIII –)

[Seite 8]

Cum longe diversissima sit ratio formae gentilitiae eorum po-
pulorum, qui cum aliis vicinis seu aduenis per longas iam genera-
tionum series mixti sunt, et e contrario eorum, qui aut patriae
glebae fideliter adscripti haeserunt, aut saltem etiamsi longe late-
que dispersi fuerint, tamen non extra nativam stirpem coniugia
ineunt; facile intelligitur horum etiam crania constantem magis for-
mam prae se ferre, cuiusmodi exempla ex Europaeis gentibus
iam prioribus decadibus exhibui Iudaeorum et genuini Cingari.

Eorum autem qui fixis sedibus inde a longo tempore adhae-
serunt, memorabilia specimina nactus sum terna eaque singula re-
liquis quoad characterem gentilitium aequalia genuinorum inquam
Batavorum ex insulis sinus australis (Zuyder-Zee) Marken, Urk
et Shokland.

Interim tamen illud hic exhibendum selegi quod eum chara-
cterem, praesertim frontem valde reclinatam, glabellam contra
cum arcubus superciliaribus, et maxillaribus ossibus prominentem,
maxime prae se fert.

Hoc ipsum debeo cl. D. Prins, reliquos medicis meritissimis
Crull, Kuyper et van Swinderen, quibus omnibus istae quas dixi
insulae earumque incolae propius notae sunt.


LXIV. FEMINAE SINENSIS HYBRIDAE.

(– Tab. LXIV. –)

[Seite 9]

Prout iam prioribus decuriis de characteristico habitu agendi
occasio data est eiusmodi aut populorum aut singulorum hominum
qui ex diversorum stemmatum connubio ortum suum duxerunt, qua-
les Mulatti sunt, aut passim Kirgisi et Jacutae medium inter Ta-
taricum et Mongolicum vultum tenentes; ita nunc memorabile spe-
cimen huiusmodi progeniei mixtae, et quidem Malaicae generis hu-
mani varietatis cum Mongolica exhibere mihi licet.

Cranium inquam Javanae quae matrem quidem Malaicam,
patrem vero Sinensem habuit, quod ex itinere sexenni Indico unice
ad illustrandam remotissimarum istarum plagarum historiam natura-
lem et anthropologicam instituto retulit celeberrimus mihique ami-
cissimus C. G. C. Reinwardt Prof. Leidensis, qui simul rarissimae
huic calvariae hybridae aptissime iunxit bigam aliorum, integri in-
quam Sinensis et genuini Malaici Bantamensis.

Collatum cum his cranium hybridae progeniei de quo iam
agitur, singulari leuitate insigne, paterno stemmati praeter alia gla-
bellam planam et ad nasum declivem, materno vero mandibulas
prominentiores debere videtur.


LXV. VETERIS PERUANI.

(– Tab. LXV. –)

[Seite 10]

Cum in humani generis naturali historia praeter nativas va-
rietates etiam ad eas attendere oporteat quae artificiosae tantum
encheiresi debentur, per longas generationum series constanter ite-
ratas, earum quae cranii formam spectant exempla in Caribaeis et
Indis Americae borealis exhibui, et nubem testium inde ab Hip-
pocratis macrocephalis ad pontum Euxinum et veteres Siginnos
apud Strabonem usque ad recentioris aevi cultioris Europae natio-
nes pridem alias congessi.f).

Inprimis memorabilis videtur ritus priscis Peruanis Incarum
aevo sollemnis neonatorum capitula in singularem formam diffingendi;
cuius encheiresin curate descripsit auctor de rebus Peruviae classi-
cus Jo. de Torquemadag). Tempus vero quo mos ille gentilitius
sensim exolevit, augurari licet ex cardinalis de Aguirre collectione
conciliorum novi orbish).

[Seite 11]

Ipsa autem huiusmodi crania singulari ex pressura contra na-
turae modulum transformata hodienum adhuc in catacombis sepul-
cralibus veterum Peruviae incolarum reperiri, praeter bigam eorum,
gypso ad prototypa effictorum, quae cel. chirurgus Londinensis J.
C. Carpue servat, iam ipsissima genuina Indi calvaria docet ex
veteri tumulo (quos Peruani Guakas vocant) prope Quilcam effossa,
qua cl. Alex. Caldcleugh (descriptione itineris triennis per ma-
gnam Americae australis partem celeber) museum meum ditavit.

Catagrapho quod explicatione haud eget subiunxi minorem
iconem eiusdem caluariae secundum normam verticalem quam alias
commendavi delineatae.


[interleaf]

Appendix A

[Tab. LXI]
Tab. 61xxx
LXI. veteris Germani.
[interleaf] [Tab. LXII]
Tab. 62xxx
LXII. Kamtschadali genuini.
[interleaf] [Tab. LXIII]
Tab. 63xxx
LXIII. Batavi genuini.
[interleaf] [Tab. LXIV]
Tab. 64xxx
LXIV. Faeminae Sinensis hybridæ.
[interleaf] [Tab. LXV]
Tab. 65xxx
LXV. veteris Peruani.
[interleaf] [interleaf] [binding_verso]
Notes
a).
[Seite 4]

Ueber Kunst und Alterthum T. II. P. I. pag. 195.

b).
[Seite 5]

Perbene iam eo argumento vsus est ad diluenda Jo. Picardti som-
nia de giganteo veterum Westphaliae et Frisiae incolarum habitu
Io. H. Cohausen in ossilegio historico-physico. 1714. 4. pag. 19.

Ex nuperrimis vero Teutonicorum tumulorum curatis indaga-
toribus eandem de mediocri tantum veterum ad quos pertinuerunt
incolarum statura declarantibus, videsis praesertim H. Schreiber in
neuentdeckten Hünengräbern im Breisgau. Friburgi 1826. 8. pag.
27 et 66.

c).
[Seite 5]

Adeant, quibus volupe est, siluam eorum in Cluveri Germania
antiqua
pag. 92. ed. L. B. 1631. Fol. et Conringii l. de habitus cor-
porum Germanicorum antiqui et noui causis,
c. annotat. Burg-
gravii
Francof. 1727. 8. pag. 128 et al.

d).
[Seite 7]

Description du Kamtchatka pag. 14. ed. Paris. 1768. 4.

e).
[Seite 7]

Vol. III. (Cptn King's continuation) tab. 76.

f).
[Seite 10]

de generis humani varietate nativa pag. 214-23. quibus adde
duumaviros anthropologiae peritissimos W. Lawrence in Lectures
on the natural History of Man
pag. 368 sqq. et J. C. Warren
on the sensorial and nervous Systems. pag. 100 sq. et 131 sq. At-
tamen et hodienum extant viri physiologice docti, qui capitis infantilis
in gentilitiam quandam formam redigendi artificia in dubium vo-
cant, ut cl Knox in Memoirs of the Wernerian Society Vol. V.
P. I. p. 218. et cl. Desmoulins in Histoire naturelle des Races
humaines
p. 308.

g).
[Seite 10]

Monarchia Yndiana, Sevillae 1615. fol. T. II. l. XIV. cap. 25.

h).
[Seite 10]

Vol. VI. ed. Romanae 1755. fol. pag. 193-208.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted