Cum bina grauissima physiologiae capita quibus a pluribus inde
annis nulla alia curiosius indagata nouimus, alterum nempe
de calore animali, de reproductione alterum, ad principes pertineant
differentias quae calidi sanguinis animantia et frigidi intercedere
constat, ita vt reproductionis vi mirum quantum excellant animalia
frigida; calor vero iste insignis natiuus e contrario alterius ordinis
animantibus proprius sit; vtrique disquisitioni non nihil luminis affundi
posse sperabam, et quod Curii apud Ciceronem prouerbium innuit,
vna fidelia plures dealbare parietes, si in vniuersum physiologicam
instituerem comparationem calida inter et frigida animantia, ita vt
posteriorum praesertim oeconomiam prosequerer et in quo maxime
ab ea calidi sanguinis animalium abhorreat, notarem: quod quidem
institutum praeter finem istum principem aliis quoque modis fru-
ctuosum videbatur.
Ab altera enim parte eiusmodi comparatione inter diuersi or-
dinis res naturales nouae subinde elucescunt rerum facies; relatio-
nes, affinitates, quibus inuicem cognatae sunt etc. Ab altera vero,
curatiore indagine differentiae quae oeconomiam animalem eorum
quae diximus diuersorum ordinum intercedit, certius definiri poterit,
quatenus ab experimentis in frigidis animantibus captis ad humani
corporis physiologiam valeat consequentia, cui non satis circumspecte
nimis indulsisse nuperos nonnullos viros clarissimos, maxime de cor-
dis motu, et de irritabilitate, et neruorum actione, et opii effecti-
bus disputantes, compertum habemus.
Denique autem in vniuersum eorum praesertim animalium fri-
gidorum, quae ideo quod pulmonibus respirant proxime ad calida
accedere dicenda sunt, amphibiorum*) scilicet, physiologia curatiorem
paulo disquisitionem mereri videbatur, quod ea zoologiae pars ha-
ctenus omnium maxime neglecta et inculta iacet.
Vti enim per se facile intelligitur in praesentiarum quando de
frigidis animantibus sermo est, non de exsanguibus, vt veteribus in-
secta audiebant et vermes, agi, sed de iis quae frigidum quidem, at-
tamen purpureum vitalem laticem venis contentum gerunt: ita ex
his iterum amphibia maxime ad eam de qua agimus comparationem
elegi, quod eae quas modo citaui oeconomiae animalis insignes dif-
ferentiae in his tanto magis mirandae videantur, quo propius ce-
tera corporis eorum fabrica cum ea calidorum animalium conuenit.
Cum vero non nisi nostratia amphibia viua mihi adhuc secare
aliisque experiments subiicere licuerit*), per se quidem ratio patet
quare non nisi specimen aut tentamen huiusmodi physiologiae com-
paratae promptere possim, aliis viris vberiore oportunitate et otio
gaudentibus ditissima adhuc ne dicam spicilegia sed integras messes
relinquens.
Vt vero interim vel in ipso hocce specimine ordine proceda-
mus, quaternas sequamur classes functionum, in quas non inepte
disciplina physiologica diuidi solet, vitalium scil., animalium, natu-
ralium, et genitalium; initium faciundo ab ipsis vitalibus, vtpote
circa quas summam iam et principem calidorum animantium a fri-
gidis differentiam versare, in aprico est.
Et primo quidem in vniuersum amphibia, sane nostratia, si cum
calidis animantibus comparaueris, pro portione corporis longe par-
ciore scatent sanguinis quantitate, quare etiam carnes eorum ma-
gis albescunt, viscera autem nonnulla, et maxime quidem pulmones,
qui in calidis tam ingenti sanguinis copia ebrii sunt, in amphibiis vel
ex eo quidem capite mirum quantum ab istis abhorrent.
Periculum feci in lacertis palustribus quarum 24 adultas et ve-
getas, et iunctim vnciam vnam cum dimidia pondere aequantes,
primo vere recenter captas eo fine viuas dissecui, vt sanguinis in
ipsis contenti copiam metirer, cuius vero ex omnium ac singulorum
vniuersis corporibus non vltra binos scrupulos cum semisse elicere
potui. Adeo vt hoc exiguum sanguinis pondus ad vniuersam cor-
poris molem se habuerit vt 2 1/2 ad 36, cum in adulto et vegeto ho-
mine eius ad corpus ratio sumi soleat vt 1 ad 5.
Memorabile etiam arteriosum amphibiorum nostratium sangui-
nem, quantum nempe sensibus assequi mihi licuit, vix ac ne vix
quidem a venoso differre*), ita vt non nisi vasorum quo contine-
tur situ et directione alter ab altero distingui possit, cum e contra-
rio animantibus mammalibus arteriosus floridior sanguis tam nota-
biliter a tristi venoso differat; nisi nempe balneo alioue calido me-
dio aliquamdiu detenta fuerint, quo quidem, ex elegantissimis cl.
Crawfordi**) experimentis efficitur, vt et venosus sanguis minus
sensim minusque obscurus propius ad arteriosi viuidum ruborem ac-
cedat.
Eademque et ratio fetus, vterino animali balneo submersi, esse
videtur, cui itidem vtriusque ordinis vasorum sanguinem parum ab
inuicem colore differre nouimus.
Inter ipsa vero amphibia aliter comparatum est cum testudini-
bus, vtpote quorum venosum sanguinem eadem vt in calidis ani-
mantibus ratione nigrescere, arteriosum vero floride rubere, curati
obseruatores testantur***).
In vniuersum vero nostratibus amphibiis sanguis pro nutritionis
eorum ratione varii coloris; pallidior scil. ieiunantibus, intensius ru-
bens bene pastis; hicque e sectis venis exceptus et atmosphaerico
aëri expositus, dum in vnguinosum coagulum abit, laetissime flori-
dum ruborem induens.
Ipsa ceteroquin sanguinis elementa generatim spectata amphi-
biis cum calidis animantibus satis similia esse videntur, nisi quod in
istis, quando viuifectioni subiiciuntur, tantum non semper purpureo
eorum latici admixtae cernantur elastici aëris bullulae, quae cum
ipso sanguineo fluento vasis suis contento in orbem aguntur, ita vt
illud aëreis hisce interstitiis distinctum, mercurii quasi speciem aemu-
letur, in thermometro vitiato male interrupti*).
Longe aliter rem se habere in calidis animantibus sanis, iam
inter omnes constat; sanis iquam, vtpote circa quae omnis phy-
siologia adeoque et praesens disquisitio versatur. In morbosis enim
cadaueribus, aegrotorum qui singulari sanguinis diathesi laborarunt,
subinde venas sanguine suo inique plenas, et aëre elastico passim
distinctas reperiri, non adeo insolens**). In recte contra valenti-
bus, etsi satis multo aëre scateat sanguis, quem trigesimam circ.
vniuersae massae constituere partem autumant, is tamen purpureo
latici intime admixtus, subactus et ita dissolutus inhaeret, vt non
nisi artificio aut stagnatione exinde extricari et elastica aërea forma
exhiberi possit.
Circulationis phaenomena in vniuersum amphibiis cum calidis
animantibus communia sunt, et satis superque satis nota, cum ipse
ille mirandus in orbem motus vti omnium primo a magno Malpi-
ghio in ranis ad oculum obseruatus et descriptus fuit, ita et ho-
dieque in iisdem animantibus vulgo oculis vsurpari soleat.
Obiter tamen tangere hac occasione liceat quaestionem saepe
agitatam, num scil. cruoris globuli quando maxime angusti luminis
[Seite X] ramulos percurrunt vasorum, figuram mutent, exque sphaericis oua-
les fiant?
In calido animanti eiusmodi mutationem vnquam certo obser-
vatam fuisse nuspiam relatum legi, mihique ipsi neque in ouo in-
cubato (quo calidi sanguinis motum elegantissime et luculentissïme
contemplari licet, et quidem in gallinaceo ouo praesertim quinta et
proxime insequentibus diebus) neque in lacertis aut ranis vnquam
vere ouales globulos videre licuit, in postremi tamen generis ani-
mantibus, ranarum nempe mesenterio eam globulorum ex sphaericis
in oualem mutationem sibi visam esse asserit b. Reichel, eleganti-
que icone exhibuit*).
Quanquam vero de tam curati obseruatoris asserto vix dubi-
tare licet, de eo tamen adhuc haesitamus ambigui, an eiusmodi
figurae mutatio naturalis dicenda sit, anne potius spasticae contra
naturam vasculorum constrictioni tribuenda, qualem sane animal-
culo, tantis cruciatibus in Lieberkühnii equuleo afflicto, contingere
posse, quiuis facile concedet.
Cordis motum quod attinet, in nostratibus amphibiis vna sal-
tem aure vnicoque ventriculo constantis, is quidem alterno rhythmo
quo auris ventriculique constrictiones et relaxationes se inuicem
excipiunt cum simili systolica et diastolica vicissitudine in bigatis ca-
lidorum animalium auribus et ventribus conspiciendis conueniunt.
De systolica quidem ista constrictione generatim quondam quae-
situm est, an ventriculi cordis vere breuiores in ea fiant anne tan-
tum angustiores? et priorem quidem sententiam hodienum curatissi-
mis obseruationibus tam in calidis quam in frigidis animantibus
euictam nouimus, in nullius vero vnquam animantis corde idem
luculentius et omni exceptione ac fallaciae suspicione, maiore eui-
[Seite XI] dentia vidi et admiratus sum, quam in colubro natrice, cuius serpen-
tis quandoque specimina bicubitalia ex vicinis siluis, maxime ex
monte Plessensi allata accepi, in quorum viua sectione ventriculum
quauis systole ad binas integras lineas breuiorem reddi, saepissime
obseruaui et commilitonibus obseruandum exhibui.
Perfecte quoque et plenarie euacuari eiusmodi systolica con-
tractione ventriculum, ita vt ne hilum quidem cruenti laticis ex
aortico ostio in eundem relabatur, tam in hocce colubro quam in
ranis et bufonibus toties luculenter vidi; aeque ac in pullo incubato
quintae maxime ad octauam diei. Quatenus vero idem et de hu-
mano corde aliorumue mammalium praedicari possit, numue valuu-
lae semilunares aliquas propulsae vndae sanguineae guttas interci-
piant et in ventriculos repellant, hactenus decidere non audeo.
Eidem colubro pericardium quidem insigne est et satis ro-
bustum, cum ipsa tamen pleura laxo celluloso contextu nectitur et
quasi confluit, vt vtrumque iunctim spectatum fere duplicem eius-
dem membranae laminam constituere videatur.
Similis in eo erinaceo, de cuius pericardio plurimi anatomico-
rum ambigue pronunciarunt, aliqui nude ipsi illud denegarunt; ex
quibus Blasium, Peyerum, et nuperum Octavianum Tozzetti no-
minasse sufficiat; repetita vero horum animalium anatome fontem
dissensus facile detexi, in laxa et tenerrima pericardii eius textura
qua a vicino mediastino proficiscitur, ponendum.
Iam ordine excipiunt cor pulmones, partes vt in vniuersa oe-
conomia animalium sanguiferorum, ita praesertim in comparatione
de qua agimus, maxime memorabiles, cum eorum fabrica et fun-
ctio ad principalia pertineat capita diagnostica, quibus amphibia a
calidis animantibus differunt.
Molem si spectes, amphibiis pulmones sunt vegrandes. Et
maxime quidem ingentes testudinibus et chamaeleonti, sed et
nostratibus amphibiis insignis, si cum calidorum pulmonibus compa-
raueris, magnitudinis.
Quo maior vero eorum ambitus, eo laxior et rarior eorum
textura.
Polyedricis namque et satis magnis constant cellulis in ranis
et bufonibus, item in lacerta agili et salamandra.
In vesicam oblongam abeunt in lacertis aquaticis, palustri
aeque ac lacustri.
Vnicum denique saccum in totum cauum et insignis magnitudi-
nis constituit pulmo natricis: et vt ex aliorum anatomicorum con-
sensu patere videtur*) serpentium in vniuersum omnium. Et qui-
dem quem dixi colubri pulmo iste saccatus pedem Parisinum lon-
gitudine excedit: superius et quidem longius eius dimidium crassio-
res offert parietes interna sui superficie elegantissime reticulatos,
fere intimae membranae ventriculi fecundi ruminantium habitu com-
parandos; inferius vero s. posticum dimidium idemque paulo breuius
non nisi vesicae membranaceae speciem prae se fert.
Diuersissima adeo amphibiorum pulmonum compages ab ea ca-
lidorum animalium quibus ea viscera etsi leuia et itidem quodam-
modo spongiosa aut cellulosa dicenda, attamen si cum istis compa-
rentur longe magis compacta et ex innumeris minutissimis cellulis
bronchialibus, tenerrima tela cellulosa vulgari inuicem connexis,
contexta. Ita vt si mammale quoddam cum amphibio eiusdem circ.
[Seite XIII] magnitudinis comparaueris, vespertilionem murinum v.c. cum
rana bombina, huius pulmones ambitu quidem eos vespertilio-
nis excedent, cellularum vero perexiguo numero ininitis modis
his ipsis inferiores existent.
Vti vero calidorum pulmones minutie et ingenti numero cel-
lularum eos amphibiorum mirum quantum superant, ita longe ma-
gis adhuc et fere citra omnem comparationem stupenda qua abun-
dant vasorum sanguiferorum copia, id quod tum nudus habitus
recentium in viuidis vtriusque ordinis animantibus pulmonum, tum
microscopica indagatio, quando felici encheiresi liquido colorato inti-
ma penetrante ea vasa repleta sunt, docet.
Quanquam enim tunc et amphibiorum pulmones miranda va-
sorum reticula dense contexta monstrent quae cellularum parietes
eximia pulcritudine pingunt, numero tamen eorum et ramificationum
per repetitas diuisiones subtilitate, ipsius armati oculi aciem denique
fugiente, qua calidorum pulmones tunc ceteris paribus superbire
cernuntur, longissime superantur.
Ab altera vero parte amphibiorum pulmonibus singularis con-
cessa est praerogatiua, qua humani et aliorum mammalium desti-
tuuntur, tonus nempe et energia peculiaris, cuius virtute aperto
etiam thorace et si externo exposti sunt aëri, turgentes tamen et
stabiles sese sustinere possint*), cum mammalium e contra pulmo-
nes simulac sternum remotum et thoracis cauitates apertae fuerint,
collabantur et desideant.
Quid quod et studio compressus testudinum viuae section
subiectorum pulmo proprio impetu denuo se ipsum inflare possit**).
Imo vero constat testudinem cui inferius scutum (quod his
animantibus sterni locum tenet) ablatum erat, aperto ita thorace
et pulmonibus aëri expositis, per septiduum tamen superuixisse*).
Causa huius virtutis vix aliunde quam ex vita horum visce-
rum propria deriuanda videtur. Cum neque ad contractilitatem,
neque ad irritabilitatem, neque ad nerueam vim vllo modo referri
possit. Texturae enim vere musculosae non magis quidquam in
amphibiorum pulmonum superficie detegere potui quam in iis ca-
lidorum animalium, quibus nimis liberaliter irritabilitatem tribuere
videtur nuperrimus de eo argumento auctor cl. Varnier**).
Vsus vero istiusmodi vitae propriae in amphibiorum pulmoni-
bus adeo conspicuae, facile patebit consideranti concessam esse ean-
dem eiusmodi maxime animantibus quibus aut valde imperfectus et
fere nullus est thorax osseus, aut idem ab altera parte plane im-
mobilis.
Istiusmodi contigit ranis et bufonibus, qui costis in totum de-
stituuntur.
Immobilie vero testudinibus tantum non omnibus (si nempe
fortassis paucas species membranaceas***) eximere oportet) vtpote
quibus vniuersa totius trunci tegmina immobilia sunt, adeo vt ne-
que thorax neque abdominale prelum easdem ad respirationis ne-
gotium partes subire possint, quibus in calidis animantibus funguntur.
In vniuersum singularis et artificii plenissima pulmonum in am-
phibiis fabrica aperte testatur magnas vtique esse et in hocce ani-
mantium ordine horum viscerum ad oeconomiam animalem partes;
etsi nondum satis pro dignitate inuestigatas.
Praeter respirationem enim ad faciliorem natationem multis
prodesse satis certum.
Multis quoque ad vocem edendam. multis inquam; nam ali-
quae eorum species, etiam ex nostratibus, quantum noui plane
mutae sunt: vt salamandra, lacerta agilis et anguis fragilis, aliae
non nisi raro et maxime quando in periculo versantur vocem edunt,
vt lacertae aquaticae: similes in eo talpae et lepores, qui itidem non
nisi extrema vrgente violentia ipsis illata vociferantur.
Quae vero de nonnullis mammalibus feruntur ea quibusdam
saltem in regionibus obmutescere, vt canes in plurimis Americae pla-
gis, ea et de amphibiis passim relata legimus, vt de ranis quas per
plures Russiae asiaticae regiones mutas esse asserit vir praestantissi-
mus Ger. Fr. Müller*).
Ipsa vero respiratio amphibiis inaequalis est et rara, et longe
magis quam in calidis animalibus arbitraria, neque hactenus cum
perpetuo isto et alterno respirationis calidorum rhythmo comparanda.
Omnes quidem quamdiu vigiles sunt passim spiritum ducere
videntur: et quidem omnium frequentissime testudines, cum et
marinas non diu sub aquis demergi sed per satis breuia interualla
ad oceani superficiem ascendere et nouum aëreum pabulum haurire
constet. Neque absimilis sit ratio lacertarum tam palustrium quam
lacustrium quibus vbi altiore eas vase aqua pleno detinebam per satis
breuia interualla sursum natare et spiritum ducere necesse erat.
In vniuersum vero amphibia longe diutius quam calida ani-
mantia tum respiratioue carere tum in vitiato aëre indemnia persi-
stere possunt.
Nam de ipsis quas modo citaui testudinibus constat, colli-
gatis eas arctissime mandibulis et cera sigillari obsignatis earum na-
ribus, nihilominus tamen vltra integrum mensem viuere posse*).
Et eodem referre liceat aenigmatica ceteroquin neque tamen
inficianda exempla bufonum passim vel in mediis arborum solidarum
truncis, vel quod magis adhuc mirandum et fere incredibile videri
posset, in media marmoris mole aut in aliorum lapidum quasi me-
ditullio repertorum**).
Tum vero et amphibia tam fixum quam phlogisticatum aërem
longe diutius quam calida animantia tolerare possunt.
De sixo experimenta institui in celebri antro Pyrmontensi, et
constanti euentu vidi columbas vix in vitam restitui posse si in alte-
rum vsque horae minutum in eo fixi aëris mari detentae fuerunt;
ranas vero ad sextum et septimum imo ad nonum vsque minutum
eidem atmosphaerae immersas tamen posthac iterum ad se rediisse***).
Quantum vero calida animantia phlogistici aëris patientia ab
amphibiis superentur, numerosis pridem docuit experimentis cl. Car-
minati*); imo et nostratia amphibia ipsa tam lente atmosphaeram
suam phlogisto inquinant, vt si alteri campanae incluserim binos
passeres, alteri vero (eiusdem capacitatis) eodem tempore totidem ranas,
harum atmosphera, eo momento quo passeres in suo aëre iam phlo-
gisto grauidissimo conuulsi perierunt, parum adhuc mutata erat, ita
vt neque cerei flamma neque ardentes prunae in ipsam demersae
statim extinctae fuerint**).
Verum et vacuo sic dicto antliae pneumaticae inclusa amphibia
tardius longe obire quam calida animantia, post Boylei et Caementino-
rum experimenta toties ab aliis repetita et confirmata, tritissimum est.
Cum vero ipsa de quibus hactenus egimus respirationis organa
caloris animalis focos esse principes post tot tantaque nuperorum
inuenta verosimillimum videatur, opportunus hicce videtur locus
proxime de ipsa natiui caloris varietate paucis disserendi, quae bi-
nos animalium ordines super quibus agimus intercedit.
Videmus scilicet ea animantia quae magis compactioribus et
maxima sanguinis penu scatentibus pulmonibus praedita, et tanto
ad circulum sanguinis minorem subeundum apparatu instructa sunt,
perpetua postquam in lucem edita sunt spirandi necessitate teneri,
[Seite XVIII] loco intemerati aëris quem inspirarunt, mephitin exspirare qua aërem
ambientem et interclusum corrumpunt et s.p. simul vero insigni calo-
ris natiui gradu gaudere, in homine circa 96tum scalae Fahren-
heitii ludente, in aliis vero mammalibus et magis adhuc in aui-
bus eundem ad decimum supra centesimum et vltra superante.
Amphibiis contra, quibus non nisi ambigui, laxi, rari pulmo-
nes concessi sunt, parcoque sanguine irrorati, raram quoque et quasi
arbitrariam esse respirationem qua diutissime feriari possunt: parcis-
sime porro ea mephitin spirare; neque denique tanto flagrare calido
innato, sed vix vno alteroue gradu ambientis atmosphaerae teno-
rem superare.
Vno inquam alteroue gradu – si nempe ea sequimur quae acu-
rati obseruatores in testudinibus experti sunt*); in nostratibus enim
amphibiis mihi quidem tentamina de ea re instituta non adeo con-
stanti successu ceciderunt vt statuti quid exiis concludere audeam**).
Quam vero inter reliquorum calidorum animantium classes
maxime humano corpori concessam nouimus praerogatiuam nuper
curatius indagatam, vt et excedenti atmosphaerae ardori, natiuum
calorem longe superanti, ita resistere possit, vt parum saltem alienis
istis ignibus incalescat, sed perpetuo fere constitutum sibi gradum
seruet; et ab altera parte intensissimos frigoris rigores aeque facili-
ter perferre queat; eandem virtutem neque ab amphibiis abesse con-
stat, vtpote quae et insigni caloris gradui et summo glaciali frigori
resistere posse nouimus.
Et quod prius quidem attinet, in vniuersum notum est longe
plurimas amphibiorum species feruidissimarum regionum incolas esse,
imo vero amphibia subinde aeque ac pisces in calidis fontibus degere
et quidem sponte sua eos inhabitare et bene in iis valere*).
Quid quod et inter nubem suspectarum relationum de lacertis
aliisue amphibiis quae diutissime in corpore humano viuo hospita-
rint, passim tamen et indubitata plane ac omni exceptione maiora
memorabilis phaenomeni exempla extant**), eo magis sane admi-
randa, quod tunc non caloris tantum excessu, sed et, quod grauius
est, mephitica quoque et vitiosa indole male affici censenda sint.
Notandum tamen ea animalcula, quamdiu nempe viua fuerunt, ple-
rumque ipsum inhabitasse ventriculum, homines vero, qui insolitis
hisce et adeo molestis inquilinis laborarunt, vt crudelia ab ipsis
alias excitata tormina lenirent, perpetua fere necessitate coactos
fuisse, ingentem vim aquae ingurgitandi, quae ab vna parte fixum
ventriculi aërem absorbere poterat, ab altera vero lacertis natiuum
quasi elementum cui innatare poterant, praebebat.
Verum non insignes tantum calores sed et contraria ratione
intensum frigus perferre possunt amphibia: cuius rei testimonio vel
illud in medium proferre liceat, quod ranam arboream quam ali-
quamdiu in hypocausto seruaueram, quodam mane (d. 31 Decemb. a.
[Seite XX] 1783) post subito ingruens nocturnum frigus (quo vicinum thermo-
metrum ad 30° Fahr. desederat) congelatae aquae plane immer-
sam et eidem fere, vt insecta succino inclusam deprehendi, immo-
bilem vt per se facile intelligitur, clausis palpebris etc. quae nihilo-
minus praeter omnem meam exspectationem soluta sensim glacie ita
quoque pedetentim ad se redire cepit, vt crura postica primo lique-
scente ea glaciei parte cui inhaerebant, prima quoque mouere et
quasi conuellere inciperet, capite interim cum trunco adhuc reliquae
glaciei arctissime infixis, qua etiam liquata totum animalculum vege-
tum restitutum diu posthac superuixit*).
Similis quidem rigor amphibia quoque passim corripit quando
hiberno somno sepeliuntur, tunc tamen minus mirandus, quod tum
omnes in vniuersum ac singulae animalis oeconomiae functiones aut
sileant plane aut torpeant, quod quidem infra paucis adhuc tangere
oportet.
Interim ad alteram functionum classem progredimur, quae ani-
males, proprie sic dictas, complectitur, quibusque subeundis neruo-
sum maxime systema destinatum est.
Et heic quidem ea statim circa hoc systema differentia calida
intercedit animantia et amphibia, quod in his cerebrum pro por-
tione tam exiguum, nerui e contrario tam insignis cernantur crassi-
tiei, cum in istis inuersa potius ratione graciliores nerui maiori ce-
rebro iuncta sint. Quae quidem discrepantia eo maioris momenti
videtur, quo maior eius, quantum hactenus nouimus, per integras
eas animantium ordines constantia.
Vti enim tanti quondam aestimata mensura rationis inter cere-
bri molem et eam vniuersi corporis, nimis inconstanti et lubrico ni-
[Seite XXI] titur fundamento quam vt certi et statuti quid exinde concludere liceat;
ita ab altera parte de eo magis persuademur quod amicissimi Soem-
merringii*) sagacitati tribuendum est, magnam et longe firmiorem
esse relationem inter neruorum animantis crassitiem et cerebri eam
portionem quae praeter id quod ad ipsas istorum neruorum origines
pertinet, adhuc restat, quamque sensorii nomine ab ista altera di-
stinguere licet.
Quodsi huic memorabili canoni alterum iungimus, a cl. Alex.
Monro fil.**) magna cum verisimilitudine stabilitum, binas nempe
in neruis distinguendas esse energiae species, alteram quae ipsis ab
encephalo et maxime ab ipso isto sensorio accedit, alteram vero
ipsis propriam et minime ab istius influxu pendentem; ex vtroque
sane multum lucis comparationi in qua versamur, accedere patebit.
Primo enim intuitu apparet amphibiis tum crassos esse et ro-
bustos neruos, sensorii vero cerebralis pro portione perparum***) –,
tum vero insigni ea gaudere energia neruorum propria, et in vni-
versum functiones partium in iis minus ab encephali influxu pen-
dere, qui contra in calidis animantibus et maxime quidem in ho-
mine summus est.
Demonstrant hanc partium in amphibiis energiam propriam in-
signes et admirandi motus tam diu in membris a reliquo corpore
ipsorum resectis superstites, quorum vi v.c. toties caudas lacertis
aquaticis rescissas, aut partes in quas anguem fragilem dissecueram
per decem horas et vltra viuidissime se mouere vidi.
Et diu resectum crotali horridi caput adhuc momordisse nar-
rauit mihi autoptes, exercitus anglici imperator perill. Gage.
Testudini vero Americanae demtum caput altero adhuc die
tenaciter mandibulis prehendisse oblatum baculum ex proprio
experimento mihi retulit britannus militum tribunus, doctissimus
Gardner*).
Eandemque vitam partium propriam et sibi ipsis sufficientem,
minoremque vnius functionum classis in alteram penes amphibia in-
fluxum testantur notissima pericula, quibus testudinum truncum, ca-
pite plexum, post integros vndecim dies, imo vero tredecimo adhuc
die artus mouisse**), alias vero testudines postquam cerebrum ipsis
e capitis olla exemtum erat ad sextum vsque mensem tamen super-
vixisse***), ranas autem euulso corde et destructis pulmonibus adhuc
alacriter prosiliisse, constat.
Et posterius quidem experimentum eo magis memorabile quod
luculenter demonstret quam parum in his animantibus neruosi sy-
stematis actio a cordis influxu et sanguinis circulo pendeat, cum in
calidis contra tam intima istorum systematum conspiratio praeualeat.
Ponderatis iam his quae de exigua sensorii amphibiorum in
neruos eorum influxu dicta sunt, collatis iis quae supra de vitali-
bus eorum actionibus monuimus, et comparata contra cum his
omnibus calidorum animalium oeconomia vitali, propius a vero
abesse speramus, si, quamuis pulmones natiui caloris focum, dephlo-
gisticatam vero aëris quam spiramus partem fomitem eius esse extra
omnem dubitationis aleam positum videatur, nihilominus tamen et
sensorii reactioni partes suas haud contemnendas ad sustinendum et
[Seite XXIII] quasi sufflaminandum in viuis animantibus phlogisticum eum pro-
cessum esse, credamus.
Respondent huic sententiae testudinum exempla, quibus etsi
vere igneum pabulum per floridum arteriosum sanguinem in corpus
distribuatur, primo statim intuitu a venoso sanguine phlogisto graui
et obscuro distinguendum, vix tamen sensibilis sit calor animalis,
quod ipsis pro corporis portione ad miraculum fere perexiguum
cerebrum sit concessum.
Respondent porro calidorum animantium hiberno somno sepul-
torum phaenomena, vtpote quibus eodem gradu quo sensorii eorum
functio torpescere incipit, eodem quoque calorem iis decrescere con-
stat; cum e contrario vigilibus id genus animantibus etsi frigidissimo
medio expositis, eo intensius caleant interanea.
Respondent notissima phaenomena, qua nos subitaneo et mo-
mentaneo sed intenso calore quasi perfusos sentimus, sicubi ex im-
prouiso titubamus, pede in obstaculo offendimus etc., aut simili
modo ex alio quoque pathemate breui, sensorium affectum in reli-
quum systema neruosum paulo violentius reagere videmus.
Respondent denique, vt alia taceam, ni fallor numerosa sym-
ptomata pathologica aucti caloris eiusmodi in morbis in quibus (inte-
merata ceteroquin respirationis officina) sensorium grauiter excitatum
afficitur; imminuti contra caloris vbi sensorii energia deprimitur et s.p.
Sed e diuerticulo in viam reuertimur: iamque paucis de sensi-
bus amphibiorum externis eorumque cum iisdem in calidis animan-
tibus comparatione agamus.
Et primo quidem loco tactus organa quod attinet, nudis am-
phibiis, qui nempe scutis aut squamis destituuntur, eorum loco cu-
tis lubrico muco illinitur, peculiaribus in quibusdam vsibus desti-
[Seite XXIV] nato, in calamite v.c. vt laeuissimis corporibus satis firmiter adhae-
rere possit etc.
Diuersa ab ea muci specie alia videtur quibusdam reptilibus
concessa, singulariter acris, tutaminis procul dubio loco hisce ani-
malculis inseruiens, quo ab aliorum animantiurn insultibus tutiora
seruentur.
Peculiaribus inhaeret cryptis subcutaneis, luculenter in salaman-
dra et in rana bombina conspiciendis; et pro arbitrio excerni posse
videtur.
Acerrimum sane esse posteriori quod dixi animalculo, proprio
experimento didici, cum casu fortuito manum sauciassem quando
ipsorum istorum animalculorum aliquot viua tractabam et tentamini-
bus subiiciebam. Inconsiderate enim cruentatum digitum ori immit-
tens vt sanguinem ex vulnere exsugerem, linguam exin et fauces
caustico quasi ardore perfundi sensi, isti simili quern laureolae cor-
ticem mansum excitare nouimus, perque plures horas superstite.
Idem liquor est quo salamandrae paucularum prunarum ignibus
impositi eosdem exinguere valent; etsi et his iam violenter affici,
conulsiua corporis agitatione testentur: diutius vero super ipsis de-
tenti, vt saepius vidi, moriantur. Tantum abest vt ipsas flammas
innocue tolerare possint quod post fabulosam veterum famam proprio
experimento asserere ausus est vir in suo quidem genere summus
Benvenutus Cellini*).
Similis huic de quo agimus muco et ille censendus est, qui
lamellosis lacertae gecko palmis plantisque inhaerens edulia super
quibus discurrit id animalculum, grauiter inficit.
Denique et ad eundem mucosum fontem referendus videtur
peculiaris et plane specificus foetor quem plurima amphibia si irritata
[Seite XXV] fuerint spirant, in lacerta v.c. palustri et lacustri quodammodo si-
milis apio petroselino recenter dissecto; in bufonibus allio etc.
Moschatum faciunt quem crocodili passim spirant*).
Singulariter foetentem qui ecrotalis irritatis dimanat**) et s.p.
De fine et vsu horum odorum parum certi hactenus constat.
Crotalos eo halitu animalcula stupefacere s. vt vulgo dicunt,
fascinare, trita quondam opinio erat, nuperos adhuc sectatores nacta,
cui tamen quin subscribam, sed potius terrori panico animalculorum
tribuam, quod audito crotali specifico sono quasi oestro perciti in
lethales sibi serpentis fauces irruant, praeter alia vel ideo permoueor,
quod autoptarum fide dignissimorum relatione compertum habeo,
ipsos Indorum barbarorum borealis Americae pueros ea fraude ad
capiendos sciuros et auiculas vti, vt crotalorum sonum sibilo imi-
tantes animalcula percellant et quasi stupefaciant.
Salamandris et lacertis aquaticis foetor quem irritatae spirant
forte insitus est vt eo aduersus hostiles aliorum animalium aggres-
sus defendantur, fere vt de viuerra putorio aliisque id genus
mammalibus, tum et de cimicibus nonnullis constat.
Fortassis et verno tempore ipsis inseruit venerearum illecebra-
rum loco; quod sane de bufonum alliaceo foetore verisimile est. Quodsi
enim manus quae bufones feminas aliquamdiu tenuit in aquam de-
mergitur cui bufones mares innatant, eodem fere momento vndiqua-
que aduolant et digitos arctissime amplectuntur.
Eatenus etiam cutis plerorumque amphibiorum inter emuncto-
ria referenda videtur, quod frequentius quam vlla alia animantium
genera extimam cuticulam ponant et naturali reproductione, ex ea-
rum genere quae reproductiones secundum naturam vocari merentur,
cum alia iam substrata commutent.
Et quidem maxime reptilia nostratia alepidota, ranae nempe,
salamandrae, et prae ceteris lacertae aquaticae, tam palustris quam
lacustris, aestiuis praesertim mensibus quauis ad minimum hebdomade
tenerrimam eam et quasi mucosam epidermidem exuunt.
Serpentes dum exuuias ponunt extimam simul corneae lamel-
lam exuere vulgo dicuntur. In natrice vero curatius inquirens facile
vidi eam epidermidis partem quae oculis praetensa est et vitrea
pelluciditate gaudet, neutiquam cum ipsa oculi cornea cohaerere,
sed peculiari aquula ab ea separari. Immobilis quoque est, ita vt
oculi bulbus retro eam tanquam retro fenestellam moueatur et s.p.
Denique et hoc circa cutem reptilium memorabile, saepius eam
colorem mutare.
Quae enim quondam fabulosis accessionibus deformata inter
miracula ferebatur chamaeleontis colorum metamorphosis, eam de
plurimis aliis lacertarum australium speciebus valere pridem monuit
Brownius*), et in nostratibus quoque reptilibus terrestribus ipse
toties confirmatam vidi, maxime in lacerta agili et rana arborea.
Huius quidem coloris mutationes in vulgus notae sunt. Circa istam
autem obseruaui calidissimis aestatibus eam vti frequentissimam ita
et viuidissimo virescente et fere smaragdino colore insignem esse,
minus frequentem vero et non nisi griseam aut obscurius viridulam
pluuiali et frigidiore aestate.
Quod reliquos amphibiorum sensus attinet, nonnullis sane satis
acutum esse olfactum, vel ea quam tetigi bufonum masculorum ad
manum properatio quae femellam antea tenuit, similiaque id genus
phaenomena testari videntur.
Quae lingua et auditus organis amphibiorum propria sunt, tan-
quam nimis nota sicco heic transimus pede.
De visu eorum illud saltem monere liceat, ne vnicum quidem
me vnquam exemplum leucaethiopiae s. defectus pigmenti nigri, in-
ternum oculum obducentis, inter amphibia deprehendisse, s. relatum
legisse, quod vitii genus inter calida vtriusque ordinis animantia
ipsumque humanum genus, indies frequenties annotatum accipimus.
Multae quidem amphibiorum species natura sua photophobae et
noctu potius vagantes et victum quaerentes, interdiu vero latitantes.
Aliquae tamen et lucis amantissimae, siue solaris diurnae vt lacerta
agilis et rana viridis, siue et flammae candelaris vt rana arborea.
Chamaeleontis oculis hoc proprium, quod non vtrosque oculos
iunctim in eundem axem componere necesse habeat, sed eodem
momento singulos diuersa plane directione mouere queat.
De sensibus quos internos vocant amphibiorum parum adhuc
indagatum nouimus.
Memoriae sane tenacitatem in serpentibus notissima iocularia
artificia, saltationes etc. testari videntur, quae crotali et boae et
coluber naia, imo et in Germania passim natrices docentur.
Quid quod et rariora innotuerint exempla reptilium quae sub-
inde mirum in modum cicurata fuisse a fide dignis auctoribus me-
moriae proditum est, cuius rei v.c. de ipso crocodilo Nilotico*) et
de bufone nostrate**) non inficianda extant testimonia.
Instinctuum vero artificialium, quibus tot mammalium et auium
genera instructa nouimus, ne vestigium quidem, quantum memini,
in amphibiorum vniuersa classe occurrit.
Somnus amphibiis vix vllis regularis et statis temporibus per
nycthemerum rediens, si forte a marinis testudinibus discesseris,
quas rite dormitare idonei testes extant.
Veternus vero hibernus nostratibus sane, et in vniuersum sor-
tassis ad vnum omnibus, communis. Nam et de ipso crocodilo
pridem monuit Herodotus et hunc aliquamdiu hiemali somno ob-
noxium esse.
Phaenomena huius somni ceteroquin vtriusque ordinis animan-
tibus, calidi scil. et frigidi sanguinis, communia. Maxime in eo quod
functiones systematis neruosi sopitas reliquarum sequatur functionum
vniuersus torpor. Ita vt v.c. in calidis animalibus hiemali bruma
sopitis eodem gradu quo sensorium et motus voluntarii seriari inci-
piunt eodem et cordis pulsum et sanguinis circulum languescere vi-
deamus, respirationem vero simul tantum non omnem cessare, calo-
remque natiuum ad exiguum teporem decrescere, simili fere modo
vt in aduentitiis violentioribus encephali affectionibus quibus sensorii
vis actuosa grauiter deprimitur accidere videmus.
Memorabile etiam illud, in quo non minus amphibia cum cali-
dis animantibus conueniunt, quod calido hypocausto quamdiu est
hiems, detenta, in totum hocce sueto alias veterno supersedere
possunt, quodsi vero semel eundem inciderunt, tunc non nisi cum
vitae discrimine ante diem ex eo excitari et euigilare possunt.
Facile enim salamandras et lacertas aquaticas et ranas arbo-
reas totam hiemem insomnes in hypocausto transigere posse vulgo
constat, idemque et inter calida animantia de marmotis alpinis
compertum habemus.
Lethalem vero effectum violentioris excitationis ex ipso hiberno
torpore in ranis expertus est Gleditschius*), in binis marmot-
tis citillis carpatici montis et in gliribus auellanariis viciniae nostrae
ipse accidere vidi: in hirundinibus alii.
Denique et hoc notabile, in vtroque quem comparamus anima-
lium ordine alias dari species quae solitariae, alias eorum quae gre-
gatim hiemem torpentes transigunt. Cuius posterioris rationis exem-
pla prostant inter calida animantia vespertilionum, hirundinum,
inter amphibia vero ranarum, et maxime salamandrae**).
Iamque ad functionum naturalium in amphibiis disquisitionem
sermo deuoluitur: vbi, si a ciborum appetentia ordimur, magis inor-
dinatam eam deprehendimus quam in calidis animantibus esse solet.
Vti enim ab altera parte ingens plerisque eorum est voracitas,
et quibusdam quidem fames quasi lupina, adeo vt v.c. salamandrae
subinde et propria stercora et humum deuorent: ita ab altera incre-
dibilis fere diutinae inediae patientia, quam, vt tot alia vulgatiora
exempla taceam***), testudines easque vigiles per integrum
sesquiennium tolerare posse, Caldesius grauis est testis****). Bu-
fones enim marmoribus inclusos heic non repeto; quod hos diutino
torpore sepultos fuisse probabile videatur.
Pleraque quidem amphibia, omniuora sunt, aliqua tamen stricte
singulari cuidam victus generi adscripta: exemplo ranae calamitis
quam non nisi paucis insectorum speciebus iisque viuis adhuc vesci,
nouimus.
Nullum vero in vniuersum hactenus mihi innotuit amphibii
exemplum quod cibum vere manducare dicendum sit. Nam et her-
biuora amphibia rodunt quidem radices et fructus, neutiquam vero
mandunt.
Serpentium plurimis dirum concessum est venenum, quod
septica sua vi carnium digestionem promoueat, et manducationis de-
fectum suppleat.
Et in vniuersum hoc quoque amphibia et calidi sanguinis ani-
mantia intercedit discrimen, quod inter haec vix vllum existat natura
sua venenatum; nam de morbosa rabie heic non est sermo. Prae-
terea enim nullius id genus animantis veneno scatentis memini, nisi
forte huc referenda sit suspecta hepatis vrsi arctici indoles, cuius
esum Heemskerkio eiusque sodalibus memorabili facinore in noua
Zembla hibernantibus, fere fatalem et exitialem cessisse, celeber iti-
neris socius, Ger. de Veer memoriae prodidit*).
Sed et aliquas amphibiorum species quondam iniuste pro vene-
natis habitas fuisse nupera curatior indago docuit, quo maxime sa-
lamandra pertinet, innocentissimum animal, cui inter omnia anima-
lia maximum esse scelus, contra omnem naturae veritatem scripse-
rat Plinius.
Deglutitio plerisque amphibiis lenta.
Oesophagus mirum quantum dilatabilis, praesertim serpentibus,
quibus et mandibulae iunctura male firma inuicem nexae.
Ventriculus tantum non omnibus pro portione perexiguus.
Intestinalis tubus serpentibus breuissimus, ita vt in natrice qua-
tuor pedes longitudine exaequante, ternis pedibus parum longiores
viderim, rectum fere, aut parumper saltim vndulatum.
Vniuersa vero amphibiorum alimentaris via viscoso et tenaci
muco oblita est, multifariis vermium generibus scatente.
Circa ipsam vero eorum nutritionem et hoc memorabile, quod
non obstantibus plurimis et multimode variatis tentaminibus nun-
quam hactenus eo peruenire potuerim, vt ranas et lacertas radicis
rubiae tinctorum puluere saginare potuerim, et ossa eorum eo rosaceo
rubore infecta viderim, quo mammalium et auium ea radice pasta-
rum ossa facillime tingi vulgo constat.
Nutritioni maxime affinis est reproductio, et quae commodum
ad vltimam functionum oeconomiae animalis classem, quae genitale
negotium complectitur, transitum praebet. Parum enim a vero abesse
speramus si nutritionem perpetuo etsi insensiliter continuatam gene-
rationem, reproductionem vero eandem in partibus singularibus re-
petitam, rite vocari contendimus.
Et haec quidem vis reproductiua quanquam in vniuersum vix
vlli animantium sanguiferorum plane denegata dicenda sit, nullis
aliis tamen tam luculenter et tam insigni praerogatiua concessa est,
quam plurimis amphibiorum generibus maxime ex reptilium ordine.
Vulgata enim experimenta, quibus toties constitit resectas lacer-
tarum maxime quidem aquatilium, sed et ex terrestium ordine,
agilis*), caudas perfecte renasci, nimis nota sunt quam vt heic ea
enarrare opus sit.
Verum et de oculi lacertae lacustri euulsi reproductione post
cl. Bonnetum**) ipse experimenta institui, quae quidem ita cecide-
runt, vt quoties integrum bulbum proxime ad ipsius nerui optici in
eundem insertionem exsciderim, quod in ternis id genus animalcu-
lis tentaui, nunquam genuinus oculus renatus sit, cum potius ex
ipsius huius nerui residua parte, albicans et solidus propullularet
fungus, qui orbitam sensim repleret, et sub cuius incrementum ipsae
[Seite XXXII] lacertae quasi hydropicae intumescerent et inter paucorum mensium
decursum viuere desinerent.
Quarto vero eiusmodi animalculo m. Maio a. 1784 corneam
primo incidebam, vt lens et reliqui humores effluerent, tuncque
residuas et collabentes vacuas tunicas ita rescindebam, vt tamen
exiguam portionem tunicarum bulbi communium relinquerem, quam
curata indagine (exsecti nempe bulbi reliqui, aquae limpidae immersi, et
armata oculo visi) vix quintam vniuersi globi partem aequare constitit.
Et huic vero animalculo proximis quidem mensibus vniuersa
orbita palpebris quasi clausa videbatur, quae vero sexto circ. post
ipsam eam cheirurgiam mense, iterum dehiscere incipiebant vbi tunc
facile nouus iam bulbillus ex orbitae fundo emergens distingui pot-
erat, qui etsi vndecimo post istam euulsionem mense m. scil. Apr.
a. 1786, quo animal casu obiit, longe adhuc minor erat altero in-
temerato, ita tamen ceteroquin perfectissimus apparebat, vt auratam
retro corneam iridem pupilla sua rite pertusam, luculenter distin-
guere licuerit et etiamnum in funere animalculi medicato liceat.
Nuper etiam de genuina salamandra experimenta instituere coepi
itidemque ei concessam esse vim reproductricem, hactenus comperi,
vt et caudae tertia circ. pars et digitus rescissus perfecte quidem
sed lentissime renascerentur, ita vt post integri anni decursum insigni-
ter adhuc a rescissarum partium primigeniarum magnitudine abessent.
Haec omnia si cum valde limitata et minus longe perfecta ca-
lidorum animalium vi reproductrice comparantur, ingens exinde pa-
tescit differentia illa ipsa et amphibia ista intercedens; cum indies
magis persuadear, homini sane reliquisque mammalibus vix alias re-
produci partes similares, quam quae vnice ex tela cellulosa constan-
tur, et nulla alia praeter communem contractilitatem vis vitalis
specie praedita sunt, ita vt neque carnem muscularem irritabilitate
Halleriana donatam, neque nerueam medullam sensilitate anima-
[Seite XXXIII] tam, neque ea parenchymata quae vita propria gaudent, vnquam
hactenus in calido animanti vere reproducta fuisse credamus.
Denique paucis adhuc in functiones genitales amphibiorum in-
quirere restat.
Et quidem quod genitalia eorum attinet externa, in aliarum
specierum maribus, vt in ranis et lacertis aquaticis vix vlla eo-
rum vestigia occurrunt, in aliis contra, vt in lacertis terrestribus et
serpentibus duplicia; quibus et femellarum genitalia ad amussim re-
spondent.
Venus amphibiis vehementissimo oestro vrgens est, ita vt et
plane contra naturam copulas inire visae sint, ranae v.c. bufonibus
iunctae*) etc.
Neque tamen vnquam hybridae prolis ex eiusmodi heteroclita
venere natae exemplum annotatum vidi. Nisi forte numerosas huc
referre liceat lacertarum aquaticarum varietates inter lacustrem et
palustrem plane medias ludentes, inque eiusmodi fossis vbi primo vere
vtriusque speciei animantia degunt, facile reperiundas. Etsi enim
has lacertas non vere coïre vulgo notum sit, ex ouis tamen vnius
speciei ab alterius speciei masculo semine foecundatis ortum duxisse
a verosimili parum abesse videtur.
Numerosissima prole pleraque excellunt eorum amphibiorum
quae in aquis oua ponunt, ranae praesertim et bufones, quo-
rum animantium nonnullae species ad millena ouula et vltra vna
vice edunt.
Quantum hactenus noui, amphibia ad vnum omnia ouipara sunt.
Quanquam enim viperae referente Varrone nomen a viuo
partu inditum sit, non tamen nudos foetus, sed quamuis efforma-
tos, tamen adhuc inuolucris suis membranaceis oualibus contentos
[Seite XXXIV] parit, cum partu sic dicto sicco in humano puerperio passim obser-
vato comparandos.
Neque absimilis ratio salamandrini partus, cum et haec celebris
lacerta tenerrimas ouales vesiculas, hydatidibus quasi comparandas
in lucem edat, quibus vero integrum et vncialis magnitudinis ani-
malculum iam luculenter inhaeret complicatum, ipso fere partus
momento caudam motitans et oui sui inuolucra dilacerans ac gyrini
quadrupedis forma emergens.
In eodem vero etiam paradoxo animanti et hoc maxime sin-
gulare quod pridem a Wurffbainio*) obseruatum, mihi ipsi ipsis
dum haec scribo diebus oculis vsurpare contigit, femellam diutissime
solitariam et ab omni alius id genus animantis consortio seclusam,
ex improuiso partus eiusmodi siccos edere posse. Quintus enim ad
minimum agitur mensis ex quo salamandram femellam cui caudam
rescideram vitro inclusam ita vnicam seruo domi, vt per integrum
istud spatium ne alteram quidem salamandram viuam viderim, ne
dicam penes me habuerim. Et tamen nihilominus ipsissimum hocce
animal solitarium, cuius quidem in tam longa inedia corporis molem
mirabar, ipsis hisce diebus foetus edere incepit, quorum iam triginta
quatuor viuos et viuacissimos coram video.
Bina ex memorabili ea obseruatione concludere licebit.
Primo, salamandras vere coïre inuicem, neque tantum vt la-
certas aquaticas mares feminea oua dum excernuntur foecundare.
Tum vero eam salamandris esse naturam quam et gallinis con-
cessam nouimus, quae scil. dummodo semel a gallo impraegnatae fue-
rint etsi non per integrum annum (quae Fabricio ab Aquapen-
dente**) sententia erat) tamen ex curatissimi Reaumurii***) obser-
vatione ad quintam vsque hebdomadem postquam a gallo separatae
fuerant, foecunda oua ponere solent.
Ipsi isti pulli salamandrini caudam gerunt ancipitem, vtrinque
late pinnatam, natationi egregie inseruientem, et pone nucham
vtrinque appendicibus fimbriatis Swammerdamii*) gaudent, quae
vero adolescente aetate, qua et anceps cauda in verticillatam muta-
tur, euanescunt.
Sed et hoc ipsum in vniuersum pluribus reptilibus ex lacerta-
rum praesertim genere**), et ranis ni fallor ad vnam omnibus
peculiare, quod formam eatenus mutent, vt alia sit gyrinis nuper
natis, alia animantibus iam adultis. Cum in calidorum contra ani-
malium oeconomia nil reperiam quod huic metamorphosi vere com-
parare liceat.
Incrementi terminus multis amphibiis simili, ac inter aues et
mammalia tantum non omnia, ratione, pubertas.
Aliis vero, praesertim inter crocodilos, testudines et serpentes
incrementum aeuiternum, cuiusmodi perpetui incrementi inter mam-
malia exempla citare fortassis liceret balaenarum, quibus etiam vix
statutae magnitudinis limites designari poterunt.
De vitae termino amphibiorum parum adhuc constat.
Valde serotina est et ingens longaeuitas sane multis, maxime
ex testudinum***), serpentum et crocodilorum ordine: vtpote
quae ex perexiguo pro portione futurae staturae ouo excluduntur,
et lentisiimum incrementum capiunt, et tamen ad immensam et fere
giganteam molem pertingere possunt.
Enarratis hactenus momentis principalibus quibus amphibiorum
oeconomia animalis ab ea calidorum animantium differre videtur,
coronidis loco subiungere liceat communia quaedam consectaria, qui-
bus, quo in vniuersum ea discrepantia maxime redire dicenda sit,
vno quasi obtutu patescat.
Et calidis quidem animalibus a prima inde formationis origine
ad vltimum vsque vitae halitum phlogisticus vt hodie audit processus.
Mammalium foetui placentae adminiculo, quae foetale phlogiston ma-
terno elemento igneo commutat. Pullo incubato porosae testae et
albuminis ope, quae itidem igneo pabulo aditum, phlogisto vero su-
perfluo exitum concedunt*). In lucem vero editis tum mammali-
bus tum auibus, perpetuo et alterno respirationis rhythmo.
Intimus porro huic phlogistico processui cum reliquis functio-
num classibus nexus, maxime cum iis systematis neruosi, vt hiberni
mammalium veterni, phaenomenis quae supra tetigimus, verisimil-
limus redditur.
Ipsius porro neruosi systematis summa cum reliquis functio-
nibus conspiratio, praesertim ope reactionis sensorii ab ea encephali
portione pendente, quae praeter origines neruorum superest.
Ex his omnibus summus quidem functionum vigor, mobilitas
summa, hinc corpus viuum infinitis modis innumerorum et multifa-
riorum stimulorum impetui et impressionibus suscipiendis aptum:
hinc prae ceteris omnibus summa hominis praerogatiua, in quo, vti,
pridem obseruante Hippocrate, confluxio vna, conspiratio vna, con-
sentientia omnia, ita et omnium maximus et innumerus cum vni-
versa reliqua eum ambiente creatione nexus.
Longe alia e contrario amphibiorum natura.
Phlogisticus processus nostratibus perexiguus lentissimus.
Debilis etiam in omnibus amphibiis sanguinis in encephali
functiones influxus.
Exigua porro parui sensorii in crassos neruos reactio.
Minor hinc in vniuersum consensus; minus vnius functionis in
alteram imperium.
Minor hinc totius machinae animatae mobilitas.
Verum eo maior ab altera parte simplicioris istius vitae tena-
citas, quod parte vna affecta, systemate vno afflicto, non tam facile
reliqua in consensum trahantur.
In vniuersum ergo vita magis vegetatiua, reproductioni – vt
per vtrumque organicum naturae regnum constat, – longe magis
opportuna, quam quae altioris ordinis facultatibus, consensibus, et
complicatae conspirationis subtilitate viget.
|| Hodienum vix amplius monitu
opus erit, amphibiorum nomine, sy-
stematico sensu non nisi reptilia et ser-
pentes comprehendi; neutiquam vero
pisces sic dictos cartilagineos, a meri-
tissimo Linnaeo parum ad naturae ve-
ritatem a reliquis piscibus diuulsos et
amphibiorum classi insertos. –
|| Cf. Cl. Broussonet in Mém. de
l’Ac. des Sc. de Paris a. 1780. pag.
679 sq.
Cl. Camper in Schriften der Gesellsch.
naturforschender Freunde zu Berlin
Vol. VII. P. II. pag. 197 sqq.
|| Maxime quidem ex ranarum
genere bufonem, bombinam, tempora-
riam, esculentam et arboream. ex la-
certis agilem, palustrem, lacustrem, et
|| salamandram, ex serpentium vero or-
dine non nisi colubrum natricem et
anguem fragilem.
|| Ita et de ranis Hallervs oper.
minor. Vol. I. pag. 183. ‘„Arteriosi et
venosi sanguinis nulla in ranis diuersi-
tas adparet„’ de lacerta lacuctri cl.
Spallanzani de’ fenomeni della circo-
lazione, pag. 100. ‘„Avutasi egualità
di diametro, il colore del sangue venoso
è somigliantissimo al colore del sangue
arterioso„’ it. pag. 193. ‘„il sangue ar-
|| terioso in nulla differisce dal venoso, sia
net colore, sia nella densità.„’
Primum quantum noui notante
Caldesio in osserv. anat. intorno alle
Tartarughe pag. 60 sq.
Cf. Mery in Hist. de l’Ac. des Sc. de
Paris avant 1699. Vol. II. pag. 210 sq.
Ita et in testudinibus Caldesi
l.c. pag. 64. cf. Redi. oper. ed ver-
nac. Neap. 1778. Vol. VI. pag. 32 sq.
In reptilibus nostratibus vulgata res est.
|| Cf. v.c. Coiteri observ. anat.
chirurg. pag. 126 Charas nouvelles
experiences sur la vipere pag. 39, ed.
Paris. 1672. Tyson philos. Transact.
|| No. 144. pag. 30. Tab. I. Fig. 1. Tab. II.
Fig. 4. Seba thesaur. Vol. II. Tab. CIX.
Fig. 1. 3. 4. 5.
|| Morgagni adversar. anatom.
V. 29. cf. elegantia in testudine apta
experimenta, in Parisinorum acade-
|| micorum hist. des animaux P. II. pag.
194 sq.
|| Cl. Schneider Naturgeschichte
der Schildkröten pag. 312. 330. item
praet. pag. XLII.
Ex numerosis vtriusque generis
exemplis pauca citasse sufficiat.
Cf. v.c. autoptes Luidius lithophylac.
Britann. pag. 112.
le Cat ap. Alleon du Lac in Me-
langes d’hist. nat. Vol. III. pag. 95 sq.
the Gentleman’s Magazine Vol. XXVI.
1756. pag. 74 sq. 240 sq.
Guettard in Mém. sur differ. part.
des Sc. et arts. Vol. LV. pag. 615 sq.
Hist. de l’Acad. des Sc. de Berlin
a. 1782.
Plura citarunt Haller de c.h. fabr.
et funct. Vol. VII. pag. 151 sq.
Cl. Kaestner praef. ad version. ver-
nac. actor. Holmiens. Vol. III.
Respondent his euentus simi-
lium tentaminum ab aliis in celebri
grotta del cane prope Neapolin institu-
torum, v.c. a Nolleto qui sua retu-
lit in Mém. de l’Ac. des Sc. de Paris.
a. 1750. pag. 72.
a cl. Ad. Murray in Swensk. Ve-
tensk. acad. Handlingar a. 1775. Vol.
XXXVI. pag. 249.
Cl. Della Torre expertus est bu-
fonem per dimidiam fere horam in eo
antro persistere potuisse, lacertam vero
post quinque horae quadras, quibus in
ea atmosphera detenta fuit, adhuc vi-
vam fuisse.
|| Et de simili quoque longiore, sed
neutiquam tamen perpetua amphibio-
rum in eius antri aëre fixo vita, inter-
pretor Bern. Connor verba de antr.
lethiferis pag. 64. ‘„quod Ranae, Te-
studines, et alia amphibia, quae pau-
ciorem aërem ad vitam conseruandam
requirunt, in hoc antro diutissime
viuere possunt.„’
Cf. post Cignam cl. Spallan-
zani in opusculi di fisica animale e
vegetabile Vol. II. pag. 145 sq. vbi et
Veratti circa ea experimenta non-
nullos lapsus acute emendat.
Braunius in Nov. Commentar.
acad. Petropolit. T. XIII. pag 427 sq.
‘„post plurima circa ranas instituta
experimenta asserit, eas omni calore ad-
|| dititio carere, sed tantum calorem ha-
bere medii ambientis, neque a vitio sub-
reptionis immunes putat, qui hisce am-
phibiis aliquot caloris interni gradus
tribuere, independentes a fluido vel ge-
neratim medio ambiente, aëre et aqua
etc.„’
Iterum pauca saltem citasse suf-
ficiat:
Th. Reinesii viri summi, relatio
de ancilla Altenburgensi, in Th. Bar-
tholini Act. Havniens. Vol. II. pag.
110 sq.
Harder apiar. observat. pag. 89.
Jo. Rud. Zwinger in Act. Helvet.
Vol. I. pag. 22 sq.
|| Batigne in Hist. de l’Ac. des Sc.
de Berlin a. 1770. pag. 40 sq.
Farraginem citator. v. ap. Jaco-
baeum de ranis et lacertis pag. 12 sq.
Schroek ad Jo. Helwig observat.
pag. 249 sq. 272 sq.
Kundmann in promptuario p. 108 sq.
Tum in A.N.C., collectan. Vra-
tislaviensib. et in Commerc. litter. No-
rico etc.
Ita et de lacertis lacustribus du Fay in Mém. de l’Acad. des Sc. de
Paris. a. 1729. pag. 144 sq.
|| Diss. de basi encephali pag. 17.
Id. über die Körperlichen Verschieden-
heiten des Negers vom Europäer. ed. 2.
pag. 60 sq.
|| Ita et de crocodilo Vesling
observ. anat. pag. 39.
De testudinibus. cf. cl. Schnei-
der Naturgeschichte der Schildkröten
pag. 285 sq.
|| De crococdilis Americanis de Pa-
ges voyages autour du monde. T.I.
pag. 41. 48.
|| v. post Herodotum, Strabo-
nem etc. autoptis Jo. Greaves’s miscell.
works pag. 525.
De calidorum animantium in-
edia, si a torpore hiberno sopitis aut
|| morbo correptis discesseris, amphibio-
rum diutinis ieiuniis vix comparanda
cf. praeter alios diss. academicor. insti-
tuti Bonon. (interprete Beccario) [...]p.
Benedictum XIV. P.M. de servor. dei
beatificatione L. IV. P. I. pag. 328 sq.
In Beccarius in comment. instit.
Bonon. T. II. P. I. pag. 223 sq.
v. Ei. weerachtighe Beschryvinghe van drie Seylagien etc. Amst. 1598.
4. transv. pag. 43. b.
|| v. post alios Ph. Jac. Hartmann
dubia de generat. viuiparor. ex ouo
pag. 26.
De lacertis antillicar. insular. Ol-
|| dendorp Geschichte der Caraibischen
Mission. pag. 97.
|| Testudinem 125 armorum Su-
ratae vidit cl. Niebuhr. v. Ei. Reise
Vol. II. pag. 72.