GOTTINGAE
apvd Jo. Christ. Dieterich.
mdcclxxxvii.
Cum bina grauissima physiologiae capita quibus a pluribus inde
annis nulla alia curiosius indagata nouimus, alterum nempe
de calore animali, de reproductione alterum, ad principes pertineant
differentias quae calidi sanguinis animantia et frigidi intercedere
constat, ita vt reproductionis vi mirum quantum excellant animalia
frigida; calor vero iste insignis natiuus e contrario alterius ordinis
animantibus proprius sit; vtrique disquisitioni non nihil luminis affundi
posse sperabam, et quod Curii apud Ciceronem prouerbium innuit,
vna fidelia plures dealbare parietes, si in vniuersum physiologicam
instituerem comparationem calida inter et frigida animantia, ita vt
posteriorum praesertim oeconomiam prosequerer et in quo maxime
ab ea calidi sanguinis animalium abhorreat, notarem: quod quidem
institutum praeter finem istum principem aliis quoque modis fru-
ctuosum videbatur.
Ab altera enim parte eiusmodi comparatione inter diuersi or-
dinis res naturales nouae subinde elucescunt rerum facies; relatio-
nes, affinitates, quibus inuicem cognatae sunt etc. Ab altera vero,
curatiore indagine disserentiae quae oeconomiam animalem eorum
quae diximus diuersorum ordinum intercedit, certius definiri poterit,
quatenus ab experimentis in frigidis animantibus captis ad humani
corporis physiologiam valeat consequentia, cui non satis circumspecte
nimis indulsisse nuperos nonnullos viros clarissimos, maxime de cor-
dis motu, et de irritabilitate, et neruorum actione, et opii effecti-
bus disputantes, compertum habemus.
Denique autem in vniuersum eorum praesertim animalium fri-
gidorum, quae ideo quod pulmonibus respirant proxime ad calida
accedere dicenda sunt, amphibiorum*) scilicet, physiologia curatiorem
paulo disquisitionem mereri videbatur, quod ea zoologiae pars ha-
ctenus omnium maxime neglecta et inculta iacet.
Vti enim per se facile intelligitur in praesentiarum quando de
frigidis animantibus sermo est, non de exsanguibus, vt veteribus in-
secta audiebant et vermes, agi, sed de iis quae frigidum quidem, at-
tamen purpureum vitalem laticem venis contentum gerunt: ita ex
his iterum amphibia maxime ad eam de qua agimus comparationem
elegi, quod eae quas modo citaui oeconomiae animalis insignes dif-
ferentiae in his tanto magis mirandae videantur, quo propius ce-
tera corporis eorum fabrica cum ea calidorum animalium conuenit.
Cum vero non nisi nostratia amphibia viua mihi adhuc secare
aliisque experimentis subiicere licuerit*), per se quidem ratio patet
quare non nisi specimen aut tentamen huiusmodi physiologiae com-
paratae promittere possim, aliis viris vberiore oportunitate et otio
gaudentibus ditissima adhuc ne dicam spicilegia sed integras messes
relinquens.
Vt vero interim vel in ipso hocce specimine ordine proceda-
mus, quaternas sequamur classes functionum, in quas non inepte
disciplina physiologica diuidi solet, vitalium scil., animalium, natu-
ralium, et genitalium; initium faciundo ab ipsis vitalibus, vtpote
circa quas summam iam et principem calidorum animantium a fri-
gidis differentiam versare, in aprico est.
Et primo quidem in vniuersum amphibia, sane nostratia, si cum
calidis animantibus comparaueris, pro portione corporis longe par-
ciore scatent sanguinis quantitate, quare etiam carnes eorum ma-
gis albescunt, viscera autem nonnulla, et. maxime quidem pulmones,
qui in calidis tam ingenti sanguinis copia ebrii sunt, in amphibiis vel
ex eo quidem capite mirum quantum ab istis abhorrent.
Periculum feci in lacertis palustribus quarum 24 adultas et ve-
getas, et iunctim vnciam vnam cum dimidia pondere aequantes,
primo vere recenter captas eo fine viuas dissecui, vt sanguinis in
ipsis contenti copiam metirer, cuius vero ex omnium ac singulorum
vniuersis corporibus non vltra binos scrupulos cum semisse elicere
potui. Adeo vt hoc exiguum sanguinis pondus ad vniuersam cor-
poris molem se habuerit vt 2 1/2 ad 36, cum in adulto et vegeto ho-
mine eius ad corpus ratio sumi soleat vt 1 ad 5.
Memorabile etiam, arteriosum amphibiorum nostratium sangui-
nem, quantum nempe sensibus assequi mihi licuit, vix ac ne vix
quidem a venoso differre*), ita vt non nisi vasorum quo contine-
tur situ et directione alter ab altero distingui possit, cum e contra-
rio animantibus mammalibus arteriosus floridior sanguis tam nota-
biliter a tristi venoso differat; nisi nempe balneo alioue calido me-
dio aliquamdiu detenta suerint, quo quidem, ex elegantissimis cl.
Crawfordi**) experimentis efficitur, vt et venosus sanguis minus
sensim minusque obscurus propius ad arteriosi viuidum ruborem ac-
cedat.
Eademque et ratio fetus, vterino animali balneo submersi, esse
videtur, cui itidem vtriusque ordinis vasorum sanguinem parum ab
inuicem colore differre nouimus.
Inter ipsa vero amphibia aliter comparatum est cum tectudini-
bus, vtpote quorum venosum sanguinem eadem vt in calidis ani-
mantibus ratione nigrescere, arteriosum vero floride rubere, curati
obseruatores testantur***).
In vniuersum vero nostratibus amphibiis sanguis pro nutritionis
eorum ratione varii coloris: pallidior scil. ieiunantibus, intensius ru-
bens bene pastis; hicque e sectis venis exceptus et atmosphaerico
aëri expositus, dum in vnguinosum coagulum abit, laetissime flori-
dum ruborem induens.
Ipsa ceteroquin sanguinis elementa generarim spectata amphi-
biis cum calidis animantibus satis similia esse videntur, nisi quod in
illis, quando viuisectioni subiiciuntur, tantum non semper purpureo
eorum latici admixtae cernantur elastici aëris bullulae, quae cum
ipso sanguineo fluento vasis suis contento in orbem aguntur, ita vt
illud aëreis hisce interstitiis distinctum, mercurii quasi speciem aemu-
letur, in thermometro vitiato male interrupti*).
Longe aliter rem se habere in calidis animantibus sanis, iam
inter omnes constat; sanis iquam, vtpote circa quae omnis phy-
siologia adeoque et praesens disquisitio versatur. In morbosis enim
cadaueribus, aegrotorum qui singulari sanguinis diathesi laborarunt,
subinde venas sanguine suo inique plenas, et aëre elastico passim
distinctas reperiri, non adeo insolens**). In recte contra valenti-
bus, etsi satis multo aëre scateat sanguis, quem trigesimam circ.
vniuersae massae constituere partem autumant, is tamen purpureo
latici intime admixtus, subactus et ita dissolutus inhaeret, vt non
nisi artificio aut stagnatione exinde extricari et elastica aërea forma
exhiberi possit.
Circulationis phaenomena in vniuersum amphibiis cum calidis
animantibus communia sunt, et satis superque satis nota, cum ipse
ille mirandus in orbem motus vti omnium primo a magno Malpi-
ghio in ranis ad oculum obseruatus et descriptus fuit, ita et ho-
dieque in iisdem animantibus vulgo oculis vsurpari soleat.
Obiter tamen tangere hac occasione liceat quaestionem saepe
agitatam, num scil. cruoris globuli quando maxime angusti luminis
[Seite X] ramulos percurrunt vasorum, figuram mutent, exque sphaericis oua-
les fiant?
In calido animanti eiusmodi mutationem vnquam certo obser-
vatam fuisse nuspiam relatum legi, mihique ipsi neque in ouo in-
cubato (quo calidi sanguinis motum elegantissime et luculentissime
contemplari licet, et quidem in gallinaceo ouo praesertim quinta et
proxime insequentibus diebus) neque in lacertis aut ranis vnquam
vere ouales globulos videre licuit, in postremi tamen generis ani-
mantibus, ranarum nempe mesenterio eam globulorum ex sphaericis
in oualem mutationem sibi visam esse asserit b. Reichel, eleganti-
que icone exhibuit*).
Quanquam vero de tam curati obseruatoris asserto vix dubi-
tare licet, de eo tamen adhuc haesitamus ambigui, an eiusmodi
figurae mutatio naturalis dicenda sit, anne potius spasticae contra
naturam vasculorum constrictioni tribuenda, qualem sane animal-
culo, tantis cruciatibus in Lieberkühnii equuleo afflicto, contingere
posse, quiuis facile concedet.
Cordis motum quod attinet, in nostratibus amphibiis vna fal-
tem aure vnicoque ventriculo constantis, is quidem alterno rhythmo
quo auris ventriculique constrictiones et relaxationes se inuicem
excipiunt cum simili systolica et diastolica vicissitudine in bigatis ca-
lidorum animalium auribus et ventribus conspiciendis conueniunt.
De systolica quidem ista constrictione generatim quondam quae-
situm est, an ventriculi cordis vere breuiores in ea fiant anne tan-
tum angustiores? et priorem quidem sententiam hodienum curatissi-
mis obseruationibus tam in calidis quam in frigidis animantibus
euictam nouimus, in nullius vero vnquam animantis corde idem
luculentius et omni exceptione ac fallaciae suspicione, maiore eui-
[Seite XI] dentia vidi et admiratus sum, quam in colubro natrice, cuius serpen-
tis quandoque specimina bicubitalia ex vicinis siluis, maxime ex
monte Plessensi allata accepi, in quorum viua sectione ventriculum
quauis systole ad binas integras lineas breuiorem reddi, saepissime
obseruaui et commilitonibus obseruandum exhibui.
Perfecte quoque et plenarie euacuari eiusmodi systolica con-
tractione ventriculum, ita vt ne hilum quidem cruenti laticis ex
aortico ostio in eundem relabatur, tam in hocce colubro quam in
ranis et bufonibus toties luculenter vidi; aeque ac in pullo incubato
quintae maxime ad octauam diei Quatenus vero idem et de hu-
mano corde aliorumue mammalium praedicari possit, numue valuu-
lae semilunares aliquas propulsae vndae sanguineae guttas interci-
piant et in ventriculos repellant, hactenus decidere non audeo.
Eidem colubro pericardium quidem insigne est et satis ro-
bustum, cum ipsa tamen pleura laxo celluloso contextu nectitur et
quasi confluit, vt vtrumque iunctim spectatum fere duplicem eius-
dem membranae laminam constituere videatur.
Similis in eo erinaceo, de cuius pericardio plurimi anatomico-
rum ambigue pronunciarunt, aliqui nude ipsi illud denegarunt; ex
quibus Blasium, Peyerum, et nuperum Octavianum Tozzetti no-
minasse sufficiat; repetita vero horum animalium anatome fontem
dissensus facile detexi, in laxa et tenerrima pericardii eius textura
qua a vicino mediastino proficiscitur, ponendum.
Iam ordine excipiunt cor pulmones, partes vt in vniuersa oe-
conomia animalium sanguiferorum, ita praesertim in comparatione
de qua agimus, maxime memorabiles, cum eorum fabrica et fun-
ctio ad principalia pertineat capita diagnostica, quibus amphibia a
calidis animantibus differunt.
Molem si spectes, amphibiis pulmones sunt vegrandes. Et
maxime quidem ingentes testudinibus et chamaeleonti, sed et
nostratibus amphibiis insignis, si cum calidorum pulmonibus compa-
raueris, magnitudinis.
Quo maior vero eorum ambitus, eo laxior et rarior eorum
textura.
Polyedricis namque et satis magnis constant cellulis in ranis
et bufonibus, item in lacerta agili et salamandra.
In vesicam oblongam abeunt in lacertis aquaticis, palustri
aeque ac lacustri.
Vnicum denique saccum in totum cauum et insignis magnitudi-
nis constituit pulmo natricis: et vt ex aliorum anatomicorum con-
sensu patere videtur*) serpentium in vniuersum omnium. Et qui-
dem quem dixi colubri pulmo iste saccatus pedem Parisinum lon-
gitudine excedit: superius et quidem longius eius dimidium crassio-
res offert parietes interna sui superficie elegantissime reticulatos,
fere intimae membranae ventriculi secundi ruminantium habitu com-
parandos; inferius vero s. posticum dimidium idemque paulo breuius
non nisi vesicae membranaceae speciem prae se fert.
Diuersissima adeo amphibiorum pulmonum compages ab ea ca-
lidorum animalium quibus ea viscera etsi leuia et itidem quodam-
modo spongiosa aut cellulosa dicenda, attamen si cum istis compa-
rentur longe magis compacta et ex innumeris minutissimis cellulis
bronchialibus, tenerrima tela cellulosa vulgari inuicem connexis,
contexta. Ita vt si mammale quoddam cum amphibio eiusdem circ.
[Seite XIII] magnitudinis comparaueris, vespertilionem murinum v.c. cum
rana bombina, huius pulmones ambitu quidem eos vespertilio-
nis excedent, cellularum vero perexiguo numero infinitis modis
his ipsis inferiores existent.
Vti vero calidorum pulmones minutie et ingenti numero cel-
lularum eos amphibiorum mirum quantum superant, ita longe ma-
gis adhuc et fere citra omnem comparationem stupenda qua abun-
dant vasorum sanguiferorum copia, id quod tum nudus habitus
recentium in viuidis vtriusque ordinis animantibus pulmonum, tum
microscopica indagatio, quando felici encheiresi liquido colorato inti-
ma penetrante ea vasa repleta sunt, docet.
Quanquam enim tunc et amphibiorum pulmones miranda va-
sorum reticula dense contexta monstrent quae cellularum parietes
eximia pulcritudine pingunt, numero tamen eorum et ramificationum
per repetitas diuisiones subtilitate, ipsius armati oculi aciem denique
fugiente, qua calidorum pulmones tunc ceteris paribus superbire
cernuntur, longissime superantur.
Ab altera vero parte amphibiorum pulmonibus singularis con-
cessa est praerogatiua, qua humani et aliorum mammalium desti-
tuuntur, tonus nempe et energia peculiaris, cuius virtute aperto
etiam thorace et si externo exposti sunt aëri, turgentes tamen et
stabiles sese sustinere possint*), cum mammalium e contra pulmo-
nes simulac sternum remotum et thoracis cauitates apertae fuerint,
collabantur et desideant.
Quid quod et studio compressus testudinum viuae section
subiectorum pulmo proprio impetu denuo se ipsum inflare possit**).
Imo vero constat testudinem cui inferius scutum (quod his
animantibus sterni locum tenet) ablatum erat, aperto ita thorace
et pulmonibus aëri expositis, per septiduum tamen superuixisse*).
Causa huius virtutis vix aliunde quam ex vita horum visce-
rum propria deriuanda videtur. Cum neque ad contractilitatem,
neque ad irritabilitatem, neque ad nerueam vim vllo modo referri
possit. Texturae enim vere musculosae non magis quidquam in
amphibiorum pulmonum superficie detegere potui quam in iis ca-
lidorum animalium, quibus nimis liberaliter irritabilitatem tribuere
videtur nuperrimus de eo argumento auctor cl. Varnier**).
Vsus vero istiusmodi vitae propriae in amphibiorum pulmoni-
bus adeo conspicuae, facile patebit consideranti concessam esse ean-
dem eiusmodi maxime animantibus quibus aut valde imperfectus et
fere nullus est thorax osseus, aut idem ab altera parte plane im-
mobilis.
Istiusmodi contigit ranis et bufonibus, qui costis in totum de-
stituuntur.
Immobilis vero testudinibus tantum non omnibus (si nempe
fortassis paucas species membranaceas***) eximere oportet) vtpote
quibus vniuersa totius trunci tegmina immobilia sunt, adeo vt ne-
que thorax neque abdominale prelum easdem ad respirationis ne-
gotium partes subire possint, quibus in calidis animantibus funguntur.
In vniuersum singularis et artificii plenissima pulmonum in am-
phibiis fabrica aperte testatur magnas vtique esse et in hocce ani-
mantium ordine horum viscerum ad oeconomiam animalem partes;
etsi nondum satis pro dignitate inuestigatas.
Praeter respirationem enim ad faciliorem natationem multis
prodesse satis certum.
Multis quoque ad vocem edendam, multis inquam; nam ali-
quae eorum species, etiam ex nostratibus, quantum noui plane
mutae sunt: vt salamandra, lacerta agilis et anguis fragilis, aliae
non nisi raro et maxime quando in periculo versantur vocem edunt,
vt lacertae aquaticae: similes in eo talpae et lepores, qui itidem non
nisi extrema vrgente violentia ipsis illata vociferantur.
Quae vero de nonnullis mammalibus feruntur ea quibusdam
saltem in regionibus obmutescere, vt canes in plurimis Americae pla-
gis, ea et de amphibiis passim relata legimus, vt de ranis quas per
plures Russiae asiaticae regiones mutas esse asserit vir praestantissi-
mus Ger. Fr. Müller*).
Ipsa vero respiratio amphibiis inaequalis est et rara, et longe
magis quam in calidis animalibus arbitraria, neque hactenus cum
perpetuo isto et alterno respirationis calidorum rhythmo comparanda.
Omnes quidem quamdiu vigiles sunt passim spiritum ducere
videntur: et quidem omnium frequentissime testudines, cum et
marinas non diu sub aquis demergi sed per satis breuia interualla
ad oceani superficiem ascendere et nouum aëreum pabulum haurire
constet. Neque absimilis sit ratio lacertarum tam palustrium quam
lacustrium quibus vbi altiore eas vase aqua pleno detinebam per satis
breuia interualla sursum natare et spiritum ducere necesse erat.
In vniuersum vero amphibia longe diutius quam calida ani-
mantia tum respiratione carere tum in vitiato aëre indemnia persi-
stere possunt.
Nam de ipsis quas modo citaui testudinibus constat, colli-
gatis eas arctissime mandibulis et cera sigillari obsignatis earum na-
ribus, nihilominus tamen vltra integrum mensem viuere posse*).
Et eodem referre liceat aenigmatica ceteroquin neque tamen
inficianda exempla bufonum passim vel in mediis arborum solidarum
truncis, vel quod magis adhuc mirandum et fere incredibile videri
posset, in media marmoris mole aut in aliorum lapidum quasi me-
ditullio repertorum**).
Tum vero et amphibia tam fixum quam phlogisticatum aërem
longe diutius quam calida animantia tolerare possunt.
De fixo experimenta institui in celebri antro Pyrmontensi, et
constanti euentu vidi columbas vix in vitam restitui posse si in alte-
rum vsque horae minutum in eo fixi aëris mari detentae fuerunt;
ranas vero ad sextum et septimum imo ad nonum vsque minutum
eidem atmosphaerae immersas tamen posthac iterum ad se rediisse***).
Quantum vero calida animantia phlogistici aëris patientia ab
amphibiis superentur, numerosis pridem docuit experimentis cl. Car-
minati*); imo et nostratia amphibia ipsa tam lente atmosphaeram
suam phlogisto inquinant, vt si alteri campanae incluserim binos
passeres, alteri vero (eiusdem capacitatis) eodem tempore totidem ranas,
harum atmosphera, eo momento quo passeres in suo aëre iam phlo-
gisto grauidissimo conuulsi perierunt, parum adhuc mutata erat, ita
vt neque cerei flamma neque ardentes prunae in ipsam demersae
statim extinctae fuerint**).
Verum et vacuo sic dicto antliae pneumaticae inclusa amphibia
tardius longe obire quam calida animantia, post Boylei et Caementino-
rum experimenta toties ab aliis repetita et confirmata, tritissimum est.
Cum vero ipsa de quibus hactenus egimus respirationis organa
caloris animalis focos esse principes post tot tantaque nuperorum
inuenta verosimillimum videatur, opportunus hicce videtur locus
proxime de ipsa natiui caloris varietate paucis differendi, quae bi-
nos animalium ordines super quibus agimus intercedit.
Videmus scilicet ea animantia quae magis compactoribus et
maxima sanguinis penu scatentibus pulmonibus praedita, et tanto
ad circulum sanguinis minorem subeundum apparatu instructa sunt,
perpetua postquam in lucem edita sunt spirandi necessitate teneri,
[Seite XVIII] loco intemerati aëris quem inspirarunt, mephitin exspirare qua aërem
ambientem et interclusum corrumpunt et s.p. simul vero insigni calo-
ris natiui gradu gaudere, in homine circa 96tum scalae Fahren-
heitii ludente, in aliis vero mammalibus et magis adhuc in aui-
bus eundem ad decimum supra centesimum et vltra superante.
Amphibiis contra, quibus non nisi ambigui, laxi, rari pulmo-
nes concessi sunt, parcoque sanguine irrorati, raram quoque et quasi
arbitrariam esse respirationem qua diutissime feriari possunt: parcis-
sime porro ea mephitin spirare; neque denique tanto flagrare calido
innato, sed vix vno alteroue gradu ambientis atmosphaerae teno-
rem superare.
Vno inquam alteroue gradu – si nempe ea sequimur quae acu-
rati obseruatores in testudinibus experti sunt*); in nostratibus enim
amphibiis mihi quidem tentamina de ea re instituta non adeo con-
stanti successu ceciderunt vt statuti quid ex iis concludere audeam**).
Quam vero inter reliquorum calidorum animantium classes
maxime humano corpori concessam nouimus praerogatiuam nuper
curatius indagatam, vt et excedenti atmosphaerae ardori, natiuum
calorem longe superanti, ita resistere possit, vt parum saltem alienis
istis ignibus incalescat, sed perpetuo fere constitutum sibi gradum
seruet; et ab altera parte intensissimos frigoris rigores aeque facili-
ter perferre queat; eandem virtutem neque ab amphibiis abesse con-
stat, vtpote quae et insigni caloris gradui et summo glaciali frigori
resistere posse nouimus.
Et quod prius quidem attinet, in vniuersum notum est longe
plurimas amphibiorum species feruidissimarum regionum incolas esse,
imo vero amphibia subinde aeque ac pisces in calidis fontibus degere
et quidem sponte sua eos inhabitare et bene in iis valere*).
Quid quod et inter nubem suspectarum relationum de lacertis
aliisue amphibiis quae diutissime in corpore humano viuo hospita-
rint, passim tamen et indubitata plane ac omni exceptione maiora
memorabilis phaenomeni exempla extant**), eo magis sane admi-
randa, quod tunc non caloris tantum excessu, sed et, quod grauius
est, mephitica quoque et vitiosa indole male affici censenda sint.
Notandum tamen ea animalcula, quamdiu nempe viua fuerunt, ple-
rumque ipsum inhabitasse ventriculum, homines vero, qui insolitis
hisce et adeo molestis inquilinis laborarunt, vt crudelia ab ipsis
alias excitata tormina lenirent, perpetua fere necessitate coactos
fuisse, ingentem vim aquae ingurgitandi, quae ab vna parte fixum
ventriculi aërem absorbere poterat, ab altera vero lacertis natiuum
quasi elementum cui innatare poterant, praebebat.
Verum non insignes tantum calores sed et contraria ratione
intensum frigus perserre possunt amphibia: cuius rei testimonio vel
illud in medium proferre liceat, quod ranam arboream quam ali-
quamdiu in hypocausto seruaueram, quodam mane (d. 31 Decemb. a.
[Seite XX] 1783) post subito ingruens nocturnum frigus (quo vicinum thermo-
metrum ad 30° Fahr. desederat) congelatae aquae plane immer-
sam et eidem fere, vt insecta succino inclusam deprehendi, immo-
bilem vt per se facile intelligitur, clausis palpebris etc. quae nihilo-
minus praeter omnem meam exspectationem soluta sensim glacie ita
quoque pedetentim ad se redire cepit, vt crura postica primo lique-
scente ea glaciei parte cui inhaerebant, prima quoque mouere et
quasi conuellere inciperet, capite interim cum trunco adhuc reliquae
glaciei arctissime infixis, qua etiam liquata totum animalculum vege-
tum restitutum diu posthac superuixit*).
Similis quidem rigor amphibia quoque passim corripit quando
hiberno somno sepeliuntur, tunc tamen minus mirandus, quod tum
omnes in vniuersum ac singulae animalis oeconomiae functiones aut
sileant plane aut torpeant, quod quidem infra paucis adhuc tangere
oportet.
Interim ad alteram functionum classem progredimur, quae ani-
males, proprie sic dictas, complectitur, quibusque subeundis neruo-
sum maxime systema destinatum est.
Et heic quidem ea statim circa hoc systema differentia calida
intercedit animantia et amphibia, quod in his cerebrum pro por-
tione tam exiguum, nerui e contrario tam insignis cernantur crassi-
tiei, cum in istis inuersa potius ratione graciliores nerui maiori ce-
rebro iuncta sint. Quae quidem discrepantia eo maioris momenti
videtur, quo maior eius, quantum hactenus nouimus, per integras
eas animantium ordines constantia.
Vti enim tanti quondam aestimata mensura rationis inter cere-
bri molem et eam vniuersi corporis, nimis inconstanti et lubrico ni-
[Seite XXI] titur fundamento quam vt certi et statuti quid exinde concludere liceat;
ita ab altera parte de eo magis persuademur quod amicissimi Soem-
merringii*) sagacitati tribuendum est, magnam et longe firmiorem
esse relationem inter neruorum animantis crassitiem et cerebri eam
portionem quae praeter id quod ad ipsas istorum neruorum origines
pertinet, adhuc restat, quamque sensorii nomine ab ista altera di-
stinguere licet.
Quodsi huic memorabili canoni alterum iungimus, a cl. Alex.
Monro fil.**) magna cum verisimilitudine stabilitum, binas nempe
in neruis distinguendas esse energiae species, alteram quae ipsis ab
encephalo et maxime ab ipso isto sensorio accedit, alteram vero
ipsis propriam et minime ab istius influxu pendentem; ex vtroque
sane multum lucis comparationi in qua versamur, accedere patebit.
Primo enim intuitu apparet amphibiis tum crassos esse et ro-
bustos neruos, sensorii vero cerebralis pro portione perparum***) –,
tum vero insigni ea gaudere energia neruorum propria, et in vni-
versum functiones partium in iis minus ab encephali influxu pen-
dere, qui contra in calidis animantibus et maxime quidem in ho-
mine summus est.
Demonstrant hanc partium in amphibiis energiam propriam in-
signes et admirandi motus tam diu in membris a reliquo corpore
ipsorum resectis superstites, quorum vi v.c. toties caudas lacertis
aquaticis rescissas, aut partes in quas anguem fragilem dissecueram
per decem horas et vltra viuidissime se mouere vidi.
Et diu resectum crotali horridi caput adhuc momordisse nar-
rauit mihi autoptes, exercitus anglici imperator perill. Gage.
Testudini vero Americanae demtum caput altero adhuc die
tenaciter mandibulis prehendisse oblatum baculum ex proprio
experimento mihi retulit britannus militum tribunus, doctissimus
Gardner*).
Eandemque vitam partium propriam et sibi ipsis sufficientem,
minoremque vnius functionum classis in alteram penes amphibia in-
fluxum testantur notissima pericula, quibus testudinum truncum, ca-
pite plexum, post integros vndecim dies, imo vero tredecimo adhuc
die artus mouisse**), alias vero testudines postquam cerebrum ipsis
e capitis olla exemtum erat ad sextum vsque mensem tamen super-
vixisse***), ranas autem euulso corde et destructis pulmonibus adhuc
alacriter prosiliisse, constat.
Et posterius quidem experimentum eo magis memorabile quod
luculenter demonstret quam parum in his animantibus neruosi sy-
stematis actio a cordis influxu et sanguinis circulo pendeat, cum in
calidis contra tam intima istorum systematum conspiratio praeualeat.
Ponderatis iam his quae de exigua sensorii amphibiorum in
neruos eorum influxu dicta sunt, collatis iis quae supra de vitali-
bus eorum actionibus monuimus, et comparata contra cum his
omnibus calidorum animalium oeconomia vitali, propius a vero
abesse speramus, si, quamuis pulmones natiui caloris focum, dephlo-
gisticatam vero aëris quam spiramus partem fomitem eius esse extra
omnem dubitationis aleam positum videatur, nihilominus tamen et
sensorii reactioni partes suas haud contemnendas ad sustinendum et
[Seite XXIII] quasi sufflaminandum in viuis animantibus phlogisticum eum pro-
cesium esse, credamus.
Respondent huic sententiae testudinum exempla, quibus etsi
vere igneum pabulum per floridum arteriosum sanguinem in corpus
distribuatur, primo statim intuitu a venoso sanguine phlogisto graui
et obscuro distinguendum, vix tamen sensibilis sit calor animalis,
quod ipsis pro corporis portione ad miraculum fere perexiguum
cerebrum sit concessum.
Respondent porro calidorum animantium hiberno somno sepul-
torum phaenomena, vtpote quibus eodem gradu quo sensorii eorum
functio torpescere incipit, eodem quoque calorem iis decrescere con-
stat; cum e contrario vigilibus id genus animantibus etsi frigidissimo
medio expositis, eo intensius caleant interanea.
Respondent notissima phaenomena, qua nos subitaneo et mo-
mentaneo sed intenso calore quasi persusos sentimus, sicubi ex im-
prouiso titubamus, pede in obstaculo offendimus etc., aut simili
modo ex alio quoque pathemate breui, sensorium affectum in reli-
quum systema neruosum paulo violentius reagere videmus.
Respondent denique, vt alia taceam, ni fallor numerosa sym-
ptomata pathologica aucti caloris eiusmodi in morbis in quibus (inte-
merata ceteroquin respirationis officina) sensorium grauiter excitatum
afficitur; imminuti contra caloris vbi sensorii energia deprimitur et s.p.
Sed e diuerticulo in viam reuertimur: iamque paucis de sensi-
bus amphibiorum externis eorumque cum iisdem in calidis animan-
tibus comparatione agamus.
Et primo quidem loco tactus organa quod attinet, nudis am-
phibiis, qui nempe scutis aut squamis destituuntur, eorum loco cu-
tis lubrico muco illinitur, peculiaribus in quibusdam vsibus desti-
[Seite XXIV] nato, in calamite v.c. vt laeuissimis corporibus satis firmiter adhae-
rere possit etc.
Diuersa ab ea muci specie alia videtur quibusdam reptilibus
concessa, singulariter acris, tutaminis procul dubio loco hisce ani-
malculis inseruiens, quo ab aliorum animantium insultibus tutiora
seruentur.
Peculiaribus inhaeret cryptis subcutaneis, luculenter in salaman-
dra et in rana bombina conspiciendis; et pro arbitrio excerni posse
videtur.
Acerrimum sane esse posteriori quod dixi animalculo, proprio
experimento didici, cum casu fortuito manum sauciassem quando
ipsorum istorum animalculorum aliquot viua tractabam et tentamini-
bus subiiciebam. Inconsiderate enim cruentatum digitum ori immit-
tens vt sanguinem ex vulnere exsugerem, linguam exin et fauces
caustico quasi ardore perfundi sensi, isti simili quem laureolae cor-
ticem mansum excitare nouimus, perque plures horas superstite.
Idem liquor est quo salamandrae paucularum prunarum ignibus
impositi eosdem exinguere valent; etsi et his iam violenter affici,
conulsiua corporis agitatione testentur: diutius vero super ipsis de-
tenti, vt saepius vidi, moriantur. Tantum abest vt ipsas flammas
innocue tolerare possint quod post fabulosam veterum famam proprio
experimento asserere ausus est vir in suo quidem genere summus
Benvenutus Cellini*).
Similis huic de quo agimus muco et ille censendus est, qui
lamellosis lacertae gecko palmis plantisque inhaerens edulia super
quibus discurrit id animalculum, grauiter inficit.
Denique et ad eundem mucosum fontem referendus videtur
peculiaris et plane specificus foetor quem plurima amphibia si irritata
[Seite XXV] fuerint spirant, in lacerta v.c. palustri et lacustri quodammodo si-
milis apio petroselino recenter dissecto; in bufonibus allio etc.
Moschatum faciunt quem crocodili passim spirant*).
Singulariter foetentem qui ecrotalis irritatis dimanat**) et s.p.
De fine et vsu horum odorum parum certi hactenus constat.
Crotalos eo halitu animalcula stupefacere s. vt vulgo dicunt,
fascinare, trita quondam opinio erat, nuperos adhuc sectatores nacta,
cui tamen quin subscribam, sed potius terrori panico animalculorum
tribuam, quod audito crotali specifico sono quasi oestro perciti in
lethales sibi serpentis fauces irruant, praeter alia vel ideo permoueor,
quod autoptarum fide dignissimorum relatione compertum habeo,
ipsos Indorum barbarorum borealis Americae pueros ea fraude ad
capiendos sciuros et auiculas vti, vt crotalorum sonum sibilo imi-
tantes animalcula percellant et quasi stupefaciant.
Salamandris et lacertis aquaticis foetor quem irritatae spirant
forte insitus est vt eo aduersus hostiles aliorum animalium aggres-
sus defendantur, fere vt de viuerra putorio aliisque id genus
mammalibus, tum et de cimicibus nonnullis constat.
Fortassis et verno tempore ipsis inseruit venerearum illecebra-
rum loco; quod sane de bufonum alliaceo foetore verisimile est. Quodsi
enim manus quae bufones feminas aliquamdiu tenuit in aquam de-
mergitur cui bufones mares innatant, eodem fere momento vndiqua-
que aduolant et digitos arctissime amplectuntur.
Eatenus etiam cutis plerorumque amphibiorum inter emuncto-
ria referenda videtur, quod frequentius quam vlla alia animantium
genera extimam cuticulam ponant et naturali reproductione, ex ea-
rum genere quae reproductiones secundum naturam vocari merentur,
cum alia iam substrata commutent.
Et quidem maxime reptilia nostratia alepidota, ranae nempe,
salamandrae, et prae ceteris lacertae aquaticae, tam palustris quam
lacustris, aestiuis praesertim mensibus quauis ad minimum hebdomade
tenerrimam eam et quasi mucosam epidermidem exuunt.
Serpentes dum exuuias ponunt extimam simul corneae lamel-
lam exuere vulgo dicuntur. In natrice vero curatius inquirens facile
vidi eam epidermidis partem quae oculis praetensa est et vitrea
pelluciditate gaudet, neutiquam cum ipsa oculi cornea cohaerere,
sed peculiari aquula ab ea separari. Immobilis quoque est, ita vt
oculi bulbus retro eam tanquam retro fenestellam moueatur et s.p.
Denique et hoc circa cutem reptilium memorabile, saepius eam
colorem mutare.
Quae enim quondam fabulosis accessionibus deformata inter
miracula ferebatur chamaeleontis colorum metamorphosis, eam de
plurimis aliis lacertarum australium speciebus valere pridem monuit
Brownius*), et in nostratibus quoque reptilibus terrestribus ipse
toties confirmatam vidi, maxime in lacerta agili et rana arborea.
Huius quidem coloris mutationes in vulgus notae sunt. Circa istam
autem obseruaui calidissimis aestatibus eam vti frequentissimam ita
et viuidissimo virescente et fere smaragdino colore insignem esse,
minus frequentem vero et non nisi griseam aut obscurius viridulam
pluuiali et frigidiore aestate.
Quod reliquos amphibiorum sensus attinet, nonnullis sane satis
acutum esse olfactum, vel ea quam tetigi bufonum masculorum ad
manum properatio quae femellam antea tenuit, similiaque id genus
phaenomena testari videntur.
Quae lingua et auditus organis amphibiorum propria sunt, tan-
quam nimis nota sicco heic transimus pede.
De visu eorum illud saltem monere liceat, ne vnicum quidem
me vnquam exemplum leucaethiopiae s. defectus pigmenti nigri, in-
ternum oculum obducentis, inter amphibia deprehendisse, s. relatum
legisse, quod vitii genus inter calida vtriusque ordinis animantia
ipsumque humanum genus, indies frequenties annotatum accipimus.
Multae quidem amphibiorum species natura sua photophobae et
noctu potius vagantes et victum quaerentes, interdiu vero latitantes.
Aliquae tamen et lucis amantissimae, siue solaris diurnae vt lacerta
agilis et rana viridis, siue et flammae candelaris vt rana arborea.
Chamaeleontis oculis hoc proprium, quod non vtrosque oculos
iunctim in eundem axem componere necesse habeat, sed eodem
momento singulos diuersa plane directione mouere queat.
De sensibus quos internos vocant amphibiorum parum adhuc
indagatum nouimus.
Memoriae sane tenacitatem in serpentibus notissima iocularia
artificia, saltationes etc. testari videntur, quae crotali et boae et
coluber naia, imo et in Germania passim natrices docentur.
Quid quod et rariora innotuerint exempla reptilium quae sub-
inde mirum in modum cicurata fuisse a fide dignis auctoribus me-
moriae proditum est, cuius rei v.c. de ipso crocodilo Nilotico*) et
de bufone nostrate**) non inficianda extant testimonia.
Instinctuum vero artificialium, quibus tot mammalium et auium
genera instructa nouimus, ne vestigium quidem, quantum memini,
in amphibiorum vniuersa classe occurrit.
Somnus amphibiis vix vllis regularis et statis temporibus per
nycthemerum rediens, si forte a marinis testudinibus discesseris,
quas rite dormitare idonei testes extant.
Veternus vero hibernus nostratibus sane, et in vniuersum for-
tassis ad vnum omnibus, communis. Nam et de ipso crocodilo
pridem monuit Herodotus et hunc aliquamdiu hiemali somno ob-
noxium esse.
Phaenomena huius somni ceteroquin vtriusque ordinis animan-
tibus, calidi scil. et frigidi sanguinis, communia. Maxime in eo quod
functiones systematis neruosi sopitas reliquarum sequatur functionum
vniuersus torpor. Ita vt v.c. in calidis animalibus hiemali bruma
sopitis eodem gradu quo sensorium et motus voluntarii seriari inci-
piunt eodem et cordis pulsum et sanguinis circulum languescere vi-
deamus, respirationem vero simul tantum non omnem cessare, calo-
remque natiuum ad exiguum teporem decrescere, simili fere modo
vt in aduentitiis violentioribus encephali affectionibus quibus sensorii
vis actuosa grauiter deprimitur accidere videmus.
Memorabile etiam illud, in quo non minus amphibia cum cali-
dis animantibus conueniunt, quod calido hypocausto quamdiu est
hiems, detenta, in totum hocce sueto alias veterno supersedere
possunt, quodsi vero semel eundem inciderunt, tunc non nisi cum
vitae discrimine ante diem ex eo excitari et euigilare possunt.
Facile enim salamandras et lacertas aquaticas et ranas arbo-
reas totam hiemem insomnes in hypocausto transigere posse vulgo
constat, idemque et inter calida animantia de marmotis alpinis
compertum habemus.
Lethalem vero effectum violentioris excitationis ex ipso hiberno
torpore in ranis expertus est Gleditschius*), in binis marmot-
tis citillis carpatici montis et in gliribus auellanariis viciniae nostrae
ipse accidere vidi: in hirundinibus alii.
Denique et hoc notabile, in vtroque quem comparamus anima-
lium ordine alias dari species quae solitariae, alias eorum quae gre-
gatim hiemem torpentes transigunt. Cuius posterioris rationis exem-
pla prostant inter calida animantia vespertilionum, hirundinum,
inter amphibia vero ranarum, et maxime salamandrae**).
Iamque ad functionum naturalium in amphibiis disquisitionem
sermo deuoluitur: vbi, si a ciborum appetentia ordimur, magis inor-
dinatam eam deprehendimus quam in calidis animantibus esse solet.
Vti enim ab altera parte ingens plerisque eorum est voracitas,
et quibusdam quidem fames quasi lupina, adeo vt v.c. salamandrae
subinde et propria stercora et humum deuorent: ita ab altera incre-
dibilis fere diutinae inediae patientia, quam, vt tot alia vulgatiora
exempla taceam***), testudines easque vigiles per integrum
sesquiennium tolerare posse, Caldesius grauis est testis****). Bu-
fones enim marmoribus inclusos heic non repeto; quod hos diutino
torpore sepultos fuisse probabile videatur.
Pleraque quidem amphibia, omniuora sunt, aliqua tamen stricte
singulari cuidam victus generi adscripta: exemplo ranae calamitis
quam non nisi paucis insectorum speciebus iisque viuis adhuc vesci,
nouimus.
Nullum vero in vniuersum hactenus mihi innotuit amphibii
exemplum quod cibum vere manducare dicendum sit. Nam et her-
biuora amphibia rodunt quidem radices et fructus, neutiquam vero
mandunt.
Serpentium plurimis dirum concessum est venenum, quod
septica sua vi carnium digestionem promoueat, et manducationis de-
fectum suppleat.
Et in vniuersum hoc quoque amphibia et calidi sanguinis ani-
mantia intercedit discrimen, quod inter haec vix vllum existat natura
sua venenatum; nam de morbosa rabie heic non est sermo. Prae-
terea enim nullius id genus animantis veneno scatentis memini, nisi
forte huc referenda sit suspecta hepatis vrsi arctici indoles, cuius
esum Heemskerkio eiusque sodalibus memorabili facinore in noua
Zembla hibernantibus, fere fatalem et exitialem cessisse, celeber iti-
neris socius, Ger. de Veer memoriae prodidit*).
Sed et aliquas amphibiorum species quondam iniuste pro vene-
natis habitas fuisse nupera curatior indago docuit, quo maxime sa-
lamandra pertinet, innocentissimum animal, cui inter omnia anima-
lia maximum esse scelus, contra omnem naturae veritatem scripse-
rat Plinius.
Deglutitio plerisque amphibiis lenta.
Oesophagus mirum quantum dilatabilis, praesertim serpentibus,
quibus et mandibulae iunctura male firma inuicem nexae.
Ventriculus tantum non omnibus pro portione perexiguus.
Intestinalis tubus serpentibus breuissimus, ita vt in natrice qua-
tuor pedes longitudine exaequante, ternis pedibus parum longiores
viderim, rectum fere, aut parumper saltim vndulatum.
Vniuersa vero amphibiorum alimentaris via viscoso et tenaci
muco oblita est, multifariis vermium generibus scatente.
Circa ipsam vero eorum nutritionem et hoc memorabile, quod
non obstantibus plurimis et multimode variatis tentaminibus nun-
quam hactenus eo peruenire potuerim, vt ranas et lacertas radicis
rubiae tinctorum puluere saginare potuerim, et ossa eorum eo rosaceo
rubore infecta viderim, quo mammalium et auium ea radice pasta-
rum ossa facillime tingi vulgo constat.
Nutritioni maxime affinis est reproductio, et quae commodum
ad vltimam functionum oeconomiae animalis classem, quae genitale
negotium complectitur, transitum praebet. Parum enim a vero abesse
speramus si nutritionem perpetuo etsi insensiliter continuatam gene-
rationem, reproductionem vero eandem in partibus singularibus re-
petitam, rite vocari contendimus.
Et haec quidem vis reproductiua quanquam in vniuersum vix
vili animantium sanguiferorum plane denegata dicenda sit, nullis
aliis tamen tam luculenter et tam insigni praerogatiua concessa est,
quam plurimis amphibiorum generibus maxime ex reptilium ordine.
Vulgata enim experimenta, quibus toties constitit resectas lacer-
tarum maxime quidem aquatilium, sed et ex terrestium ordine,
agilis*), caudas perfecte renasci, nimis nota sunt quam vt heic ea
enarrare opus sit.
Verum et de oculi lacertae lacustri euulsi reproductione post
cl. Bonnetum**) ipse experimenta institui, quae quidem ita cecide-
runt, vt quoties integrum bulbum proxime ad ipsius nerui optici in
eundem insertionem exsciderim, quod in ternis id genus animalcu-
lis tentaui, nunquam genuinus oculus renatus sit, cum potius ex
ipsius huius nerui residua parte, albicans et solidus propullularet
sungus, qui orbitam sensim repleret, et sub cuius incrementum ipsae
[Seite XXXII] lacertae quasi hydropicae intumescerent et inter paucorum mensium
decursum viuere desinerent.
Quarto vero eiusmodi animalculo m. Maio a. 1784 corneam
primo incidebam, vt lens et reliqui humores effluerent, tuncque
residuas et collabentes vacuas tunicas ita rescindebam, vt tamen
exiguam portionem tunicarum bulbi communium relinquerem, quam
curata indagine (exsecti nempe bulbi reliqui, aquae limpidae immersi, et
armata oculo visi) vix quintam vniuersi globi partem aequare constitit.
Et huic vero animalculo proximis quidem mensibus vniuersa
orbita palpebris quasi clausa videbatur, quae vero sexto circ. post
ipsam eam cheirurgiam mense, iterum dehiscere incipiebant vbi tunc
facile nouus iam bulbillus ex orbitae fundo emergens distingui pot-
erat, qui etsi vndecimo post istam euulsionem mense m. scil. Apr.
a. 1786, quo animal casu obiit, longe adhuc minor erat altero in-
temerato, ita tamen ceteroquin perfectissimus apparebat, vt auratam
retro corneam iridem pupilla sua rite pertusam, luculenter distin-
guere licuerit et etiamnum in sunere animalculi medicato liceat.
Nuper etiam de genuina salamandra experimenta instituere coepi
itidemque ei concessam esse vim reproductricem, hactenus comperi,
vt et caudae tertia circ. pars et digitus rescissus perfecte quidem
sed lentissime renascerentur, ita vt post integri anni decursum insigni-
ter adhuc a rescissarum partium primigeniarum magnitudine abessent.
Haec omnia si cum valde limitata et minus longe perfecta ca-
lidorum animalium vi reproductrice comparantur, ingens exinde pa-
tescit differentia illa ipsa et amphibia ista intercedens; cum indies
magis persuadear, homini sane reliquisque mammalibus vix alias re-
produci partes similares, quam quae vnice ex tela cellulosa conflan-
tur, et nulla alia praeter communem contractilitatem vis vitalis
specie praedita sunt, ita vt neque carnem muscularem irritabilitate
Halleriana donatam, neque nerueam medullam sensilitate anima-
[Seite XXXIII] tam, neque ea parenchymata quae vita propria gaudent, vnquam
hactenus in calido animanti vere reproducta fuisse credamus.
Denique paucis adhuc in functiones genitales amphibiorum in-
quirere restat.
Et quidem quod genitalia eorum attinet externa, in aliarum
specierum maribus, vt in ranis et lacertis aquaticis vix vlla eo-
rum vestigia occurrunt, in aliis contra, vt in lacertis terrestribus et
serpentibus duplicia; quibus et femellarum genitalia ad amussim re-
spondent.
Venus amphibiis vehementissimo oestro vrgens est, ita vt et
plane contra naturam copulas inire visae sint, ranae v.c. bufonibus
iunctae*) etc.
Neque tamen vnquam hybridae prolis ex eiusmodi heteroclita
venere natae exemplum annotatum vidi. Nisi forte numerosas huc
referre liceat lacertarum aquaticarum varietates inter lacusirem et
palustrem plane medias ludentes, inque eiusmodi fossis vbi primo vere
vtriusque speciei animantia degunt, facile reperiundas. Etsi enim
has lacertas non vere coïre vulgo notum sit, ex ouis tamen vnius
speciei ab alterius speciei masculo semine foecundatis ortum duxisse
a verosimili parum abesse videtur.
Numerosissima prole pleraque excellunt eorum amphibiorum
quae in aquis oua ponunt, ranae praesertim et bufones, quo-
rum animantium nonnullae species ad millena ouula et vltra vna
vice edunt.
Quantum hactenus noui, amphibia ad vnum omnia ouipara sunt.
Quanquam enim viperae referente Varrone nomen a viuo
partu inditum sit, non tamen nudos foetus, sed quamuis efforma-
tos, tamen adhuc inuolucris suis membranaceis oualibus contentos
[Seite XXXIV] parit, cum partu sic dicto sicco in humano puerperio passim obser-
vato comparandos.
Neque absimilis ratio salamandrini partus, cum et haec celebris
lacerta tenerrimas ouales vesiculas, hydatidibus quasi comparandas
in lucem edat, quibus vero integrum et vncialis magnitudinis ani-
malculum iam luculenter inhaeret complicatum, ipso fere partus
momento caudam motitans et oui sui inuolucra dilacerans ac gyrini
quadrupedis forma emergens.
In eodem vero etiam paradoxo animanti et hoc maxime sin-
gulare quod pridem a Wurffbainio*) obseruatum, mihi ipsi ipsis
dum haec scribo diebus oculis vsurpare contigit, femellam diutissime
solitariam et ab omni alius id genus animantis consortio seclusam,
ex improuiso partus eiusmodi siccos edere posse. Quintus enim ad
minimum agitur mensis ex quo salamandram femellam cui caudam
rescideram vitro inclusam ita vnicam seruo domi, vt per integrum
istud spatium ne alteram quidem salamandram viuam viderim, ne
dicam penes me habuerim. Et tamen nihilominus ipsissimum hocce
animal solitarium, cuius quidem in tam longa inedia corporis molem
mirabar, ipsis hisce diebus foetus edere incepit, quorum iam triginta
quatuor viuos et viuacissimos coram video.
Bina ex memorabili ea obseruatione concludere licebit.
Primo, salamandras vere coïre inuicem, neque tantum vt la-
certas aquaticas mares feminea oua dum excernuntur foecundare.
Tum vero eam salamandris esse naturam quam et gallinis con-
cessam nouimus, quae scil. dummodo semel a gallo impraegnatae fue-
rint etsi non per integrum annum (quae Fabricio ab Aquapen-
dente**) sententia erat) tamen ex curatissimi Reaumurii***) obser-
vatione ad quintam vsque hebdomadem postquam a gallo separatae
fuerant, foecunda oua ponere solent.
Ipsi isti pulli salamandrini caudam gerunt ancipitem, vtrinque
late pinnatam, natationi egregie inseruientem, et pone nucham
vtrinque appendicibus fimbriatis Swammerdamii*) gaudent, quae
vero adolescente aetate, qua et anceps cauda in verticillatam muta-
tur, euanescunt.
Sed et hoc ipsum in vniuersum pluribus reptilibus ex lacerta-
rum praesertim genere**), et ranis ni fallor ad vnam omnibus
peculiare, quod formam eatenus mutent, vt alia sit gyrinis nuper
natis, alia animantibus iam adultis. Cum in calidorum contra ani-
malium oeconomia nil reperiam quod huic metamorphosi vere com-
parare liceat.
Incrementi terminus multis amphibiis simili, ac inter aues et
mammalia tantum non omnia, ratione, pubertas.
Aliis vero, praesertim inter crocodilos, testudines et serpentes
incrementum aeuiternum, cuiusmodi perpetui incrementi inter mam-
malia exempla citare fortassis liceret balaenarum, quibus etiam vix
statutae magnitudinis limites designari poterunt.
De vitae termino amphibiorum parum adhuc constat.
Valde serotina est et ingens longaeuitas sane multis, maxime
ex testudinum***), serpentum et crocodilorum ordine: vtpote
quae ex perexiguo pro portione futurae staturae ouo excluduntur,
et lentissimum incrementum capiunt, et tamen ad immensam et fere
giganteam molem pertingere possunt.
Enarratis hactenus momentis principalibus quibus amphibiorum
oeconomia animalis ab ea calidorum animantium differre videtur,
coronidis loco subiungere liceat communia quaedam consectaria, qui-
bus, quo in vniuersum ea discrepantia maxime redire dicenda sit,
vno quasi obtutu patescat.
Et calidis quidem animalibus a prima inde formationis origine
ad vltimum vsque vitae halitum phlogisticus vt hodie audit processus.
Mammalium foetui placentae adminiculo, quae foetale phlogiston ma-
terno elemento igneo commutat. Pullo incubato porosae testae et
albuminis ope, quae itidem igneo pabulo aditum, phlogisto vero su-
perfluo exitum concedunt*). In lucem vero editis tum mammali-
bus tum auibus, perpetuo et alterno respirationis rhythmo.
Intimus porro huic phlogistico processui cum reliquis functio-
num classibus nexus, maxime cum iis systematis neruosi, vt hiberni
mammalium veterni, phaenomenis quae supra tetigimus, verisimil-
limus redditur.
Ipsius porro neruosi systematis summa cum reliquis functio-
nibus conspiratio, praesertim ope reactionis sensorii ab ea encephali
portione pendente, quae praeter origines neruorum superest.
Ex his omnibus summus quidem functionum vigor, mobilitas
summa, hinc corpus viuum infinitis modis innumerorum et multifa-
riorum stimulorum impetui et impressionibus suscipiendis aptum:
hinc prae ceteris omnibus summa hominis praerogatiua, in quo, vti,
pridem obseruante Hippocrate, confluxio vna, conspiratio vna, con-
sentientia omnia, ita et omnium maximus et innumerus cum vni-
versa reliqua eum ambiente creatione nexus.
Longe alia e contrario amphibiorum natura.
Phlogisticus processus nostratibus perexiguus lentissimus.
Debilis etiam in omnibus amphibiis sanguinis in encephali
functiones influxus.
Exigua porro parui sensorii in crassos neruos reactio.
Minor hinc in vniuersum consensus; minus vnius functionis in
alteram imperium.
Minor hinc totius machinae animatae mobilitas.
Verum eo maior ab altera parte simplicioris istius vitae tena-
citas, quod parte vna affecta, systemate vno afflicto, non tam facile
reliqua in consensum trahantur.
In vniuersum ergo vita magis vegetatiua, reproductioni – vt
per vtrumque organicum naturae regnum constat, – longe magis
opportuna, quam quae altioris ordinis facultatibus, consensibus, et
complicatae conspirationis subtilitate viget.
viro illvstri
siqve amantissimo
JOANNI GESNERO
canonico tigvr.
professori phys. et mathes.
societatis physicae tigvrinae praesidi,
academiar. et societatvm berol.
holmiens. petropolit. gottingens.
aliarvmqve membro
Quodsi tum dignitatem tum difficultatem disquisitionis vel exinde
ponderare licet, si ab antiquissimis inde temporibus, et nulla
non aetate, tam sapientissimorum quam barbarorum hominum inge-
nium et curiositatem excitauit, vix alia erit isti quae circa genera-
tionis mysterium versatur, saltem aequiparanda ne dicam praeferenda.
Quae enim de vetustissimorum cum philosophorum tum medi-
corum, Orphei, Pythagorae, Anaxagorae aliorumque dogmati-
bus physiologicis ab Aristotele et serioris aeui auctoribus, Plu-
tarcho maxime et Macrobio, conseruata leguntur, ea magnam
partem, imo in quibusdam vnice sere ad ipsum illud de quo agi-
mus argumentum redeunt.
Adeo autem ab istis inde scientiarum quasi incunabulis, in
vniuerso orbe litterato nullo non tempore eadem agitata est quaestio,
[Seite VI] vt et ipso eo quod medium vocant, aeuo, quo, vt pleraque studio-
rum genera, ita maxime nobilissima theoriae medicae pars quae
reliquis omnibus fundamento est, physiologia scilicet, alto ignauiae
sopore sepulta negligebatur, medici tamen et philosophi latinobar-
bari certatim quasi in enodando vnico generationis mysterio desu-
darent, adeo vt nec ipsi clerici temperare sibi potuerint quin licen-
tiosa quadam curiositate in secreta mulierum inquirerent, et genera-
tionis negotio pro virili incumberent; e quorum numero Joannem xx
Pm. Mxm. et Albertum Mm. Ratisponae episcopum, si nempe spur-
cissimi super eo argumento libelli auctor est, nominasse sufficiat.
Imo et barbaros plane homines et omnis alius studii expertes
non tamen adeo incuriosos esse et negligentes, quin iisdem naturae
arcanis aduertant subinde animum; cum apud itinerum auctores non
vno testimonio confirmatur, vbi v.c. Caribaeorum aut Kamtschadala-
rum singulares prorsus de conceptu et foetus formatione opiniones
referunt; tum et haud ita pridem exemplo suo probauit Utahittensis
ille O-Mai, qui, etsi in vniuersum parum curiosus fuerit, tamen
cum defuncti Hunteri museum, comite Banksio, inuiseret, maxime
iis praeparatis auidus inhiabat, quae ad sexuales quas vocant functio-
nes, pertinent, vtpote quorum disquisitionem humano ingenio maxi-
me dignissimam, declarabat.
Si his omnibus dignitatem tanti argumenti probari patet, nihil
ab altera parte difficultatem eiusdem luculentius testatur, quam quod,
non obstante ista vel omnis aeui per terrarum orbem hominum
super eodem attentione, vel ingenio praeualentium virorum per vi-
ginti ad minimum secula curatiore in idem inquisitione, magnum
tamen illud generationis negotium, quod ideo abyssus ingenii hu-
mani audit Roussavio, nondum adeo liquide explicari potuerit, quin
non parui momenti dubiis adhuc impeditum haereat quorum solutio,
[Seite VII] ab vltimis maxime triginta annis physiologis in votis fuit, ipsorum-
que ingenium atque industriam exercitauit.
Quantum eadem nostrae quoque Societati curae cordique fue-
rit, vel exinde patet, quod ipsis statim incunabulis, quum prima
vice de quaestione ad certandum proponenda cogitandum esset,
nulla alia dignior ipsi visa est, qua velut auspicari posset, ea de
qua agimus, circa generationis negotium versante.
Ipsum denique Societatis conditorem, summum Hallerum,
cum paulo post Gottingam suam linqueret, id maxime in proposito
habuisse vt quicquid sibi in patriam reduci superesset otii id inprimis
et ante omnia quaestioni de qua agitur enodandae impenderet, cum
a vitae eius scriptoribus expresse relatum legitur, tum ex ipsis egre-
giis super pullo incubato commentationibus patet, quas tanquam
fructus istius laboris Societati nostrae posthac dicauit, et quae ad sta-
biliendam euolutionem germinum, pridem ante foecundationem in
ouario materno delitescentium, redeunt.
Notum est, quanto applausu haecce sententia ab eo inde tem-
pore recepta fuerit, et ipse quoque diu in hoc vt in longe plurimis
reliquae physiologiae capitibus Halleri vestigia strenue et arcte
pressi, donec ante septennium circiter casu fortuito in nonnulla in-
ciderem phaenomena adeo plane non cum germinum praexistentium
hypothesi congruentia, vt primo ad biuium redire me coëgerint, in
quo dubius aliquamdiu et ambiguus haesitaui, vsque dum repetitis
ipsis Halleri de ouo incubato experimentis fallaciam principem
deprehenderem qua sibi imponi passus est vir summus. Imo cum
posthac indies maiores offenderem difficultates quibus germinum
praeformatorum hypothesis laborat, non potui diutius a partibus
eorum stare, cum e contrario nimis luculenter, et in animalculis et
[Seite VIII] plantulis simplicioris texturae, quales polypi sunt et conferuae, ad
oculum quod dicunt viderem, longe principalia generationis et nutri-
tionis et reproductionis phaenomena eo conspirare vt ex informi ante-
hac materie ortum suum ducant, et virium peculiarium ope for-
mentur, quos, ne cum aliis actuosis viribus organicae oeconomiae
male confunderentur, nisus formatiui nomine distinguere studui.
Lustrum est et quod excurrit cum primum dubia ea aduersus
germinum praeexistentiam et argumenta pro contraria sententia sta-
bilienda, quanquam ab immortalis nostri antesignani, summi Halleri
doctrina recedebant, publici iuris facere nullus dubitaui. Nobis
enim, vt Ciceronis verba mea sfaciam, nostra academia magnam li-
centiam dat, vt quodcunque maxime probabile occurrat, id nostro iure
liceat defendere.
Ab eo inde tempore nulla non vsus sum opportunitate, omni-
bus quae se mihi obtulerunt id argumentum spectantibus naturae
phaenomenis inuigilandi et in veritatem vlterius inquirendi.
Aliqua ergo istius quinquennalis spicilegii specimina succincte
heic exhibere liceat.
Illud saltem praemonendum habeo, nunquam eo fine ad insti-
tuendas obseruationes me accinxisse vt aliquid ad nisum formatiuum
adstruendum aut germina euertenda eruerem, cum satis bene norim,
quam facile tunc non ea videas quae sunt, sed quae videre optes.
Verum non nisi quae forte fortuna et saepe aliud quasi agendo
mihi oblata sunt, arripui et simpliciter ac absque hypotheseos prae-
occupata opinione vltro prosecutus sum.
Neutiquam etiam, qui aliorum in eodem stadio decurrentium
mos fuit in vnius tantum animantium speciei generationis phaeno-
menis acquieui, sed ad omnis generis organicorum corporum gene-
[Seite IX] rationem et reproductionem attentus fui. Experientia etim docuit
parum sane profecisse viros cl. qui vnice vel in oui incubati aut
ranarum quod vulgo vocant spermatis obseruatione desudarunt; ita
vt v.c. iisdem quos dixi, oui per incubationem mutationibus Hal-
lerus vsus sit ad demonstrandam pulli ex eodem euclutionem,
Wolfius e contrario, vir cl., ad euincendam suam vim essentia-
lem: – vt ex eadem seminis virilis obseruatione microscopica Buf-
fonius panspermiam, tot alii vero ad nuperum vsque Gleiche-
nium, euolutionem foetus ex vno alteroue animalculo spermatico
demonstrare conati fuerint. Cum enim ad huiusmodi quales citaui
experimentorum series microscopiis opus sit insigniter obiecta augen-
tibus, opticae subinde fallaciae visa saltim ita dubia reddere possunt,
vt ambiguam in vtramque partem interpretationem admittant.
Humana porro qua omnes premimur imbecillitate facile con-
tingit vt praeiudicatam opinionem ad singularem huiusmodi disqui-
sitionem afferamus, vbi primus vel leuidensis commissus error
vlteriore progressu magis magisque fere vt in diuergentibus lineis
a veritatis tramite seducat.
Tutius ab eiusmodi errore caueri putaui si multifarias et diuersi
generis obseruationes ad id de quo agimus generationis negotium
facientes compararem, et attentus inuigilarem, num omnes ac
singulae adeo conspirarent, vt vel vni vel alteri ad generationem ex-
plicandam theoriae responderent.
Ea tutiore via incedens magis magisque confirmatum vidi
nisum formatiuum; plane vero reprobatam germinum praeexisten-
tium siue ex semine paterno siue ex ouario materno euolutionem.
Vix autem, vt hoc vnicum addam, monitu opus esse confido,
me neque germina in vniuersum reprobare, neque omnem organi-
[Seite X] corum corporum euolutionem. Quis enim sanus hanc in papilione
e chrysalidis exuuiis prorepente, aut illa in plantarum seminibus
germinantibus inficiabitur? – Verum eam corporum organicorum
ab ipso inde orbe condito praeformatorum et germinibus in ma-
terno ouario inclusorum praeexistentiam a me in dubium vocari;
qua nempe, vt huius systematis illustrium antesignanorum ipsissimis
fere verbis vtar, vniuersum genus humanum, quoad quondam
vixit, adhuc viuit, aut olim ad vltimum vsque diem victurum est,
Euae ouariis ita inclusum fuerit, vt cuiusuis hominis ipsissimus sce-
letus praeformatus extiterit, vt humores in eo germine moti fuerint,
ipsum germen pridem ante eius foecundationem incrementa cepe-
rit et s.p.
Id vero non plane superuacuum erit adiecisse, eundem quo
vsus sum nisus formatiui terminum non magis inanem vocem esse
occultae tantum qualitatis, ac attractionis aut grauitatis voces,
quibus itidem non nisi vis quaedam designatur ex effectibus et phae-
nomenis constantibus nobis nota, cuius tamen caussae, pridem fatente
ingenuo Newtono, nihilominus explicari nequeunt. Ita et nisus
formatiui appellatione non nisi eas vires denotare, et ab alia quauis
naturae vi distinguere volui, quibus generationem et reproductionem
sub oculis quasi, absque germinibus sed ex informi materie, contin-
gere videre licet.
Et primo quidem in vniuersum omnipotens Creator vniuis
fere materiei nisum eiusmodi indidisse videtur, sub certis circum-
standis definitam formam induendi; ita vt indies noua et memora-
bilia innotescant exempla figurarum determinatarum in eiusmodi
rebus quibus definitas esse formas antea ne suspicio quidem erat.
Binos saltem nominasse sufficiat quorum notitiam sodalium nostro-
[Seite XI] rum clarissimae debemus bigae: Meistero nempe nubium con-
stantiores formas; Lichtenbergio autem electrici fluminis elegan-
tissime figurata vestigia.
Taceo humorum congelatorum, tenui quasi crusta vitrorum
aliorumque corporum superficies obducentium nitide, ramosas arbu-
sculas; niuis pulcherrimas et cum quadam constantia variegatas
stellulas, aliasque id genus breuis aeui veneres; taceo chemicarum
solutionum et mixtionum speciosas vegetationes, dianae arbores
pridem a Maupertuisio cum organicorum corporum generatione
comparatas.
Sed et in minerali regno proprie sic dicto indies nouis doce-
mur obseruationibus, vix vllum esse mineralium genus quod non
simili nisu in determinatas crystallorum formas abire gaudeat; quae-
dam autem earum dendriticarum maxime crystallisationum eiusmodi
speciem prae se ferre quae ad organicorum quorundam corporum
externam figuram quam proxime accedat; e quorum numero nitidisii-
mas argenti natiui arbusculas citasse sufficiat quae in ea peruuiani
aeris specie visuntur, quam ideo quod quarzum cum argenti laminis
quasi contusum et postea conferruminatum apparet, Hispani metal
machacado appellant. – Quodammodo autem iam huc referre
liceat aurichalci fusi eam speciem quae vulgo Menge-presse audit,
et cuius arbusculae nitidissimae ad cryptogamicarum quarundam
plantularum formam, ex hypnorum praesertim genere, quodammodo
accedere videntur.
Etiamsi enim faciles largiamur ingens adhuc intercedere dis-
crimen haecce inter mineralia et organica e contrario corpora: ex
eo tamen capite ad nostram quam agimus disquisitionem vtilia esse
possunt, quod determinatarum formarum exempla exhibent, in qui-
bus de germinibus eiusdem formae praeexistentibus, neminem serio
[Seite XII] agentem cogitare quidem licet; idque eo minus cum idem auri-
chalcum, ex iisdem quibus constat metallis, pro diuerso parandi
modo diuersas quoque et toto coelo ab se inuicem differentes crystal-
lorum formas exhibeat; id quod primo statim intuitu comparando
eam quam diximus speciem cum altera quam Stück-Messing
vocant, apparet.
Verum ad organica corpora transgredior, in quorum genera-
tione haud magis inficianda videbimus phaenomena, nisum forma-
tiuum eodem robore comprobantia, quo germinum e contrario prae-
existentiam plane nullam reddunt.
Refero huc ante omnia generationes morbosas, partium scil.
plane contra naturae ordinem nascentium, in quibus illud luculenter
confirmatum videmus, quod tot aliis quoque constat exemplis, eius-
modi naturae quasi lapsus et a sueto tramite aberrationes dubiis
disquisitionibus longe plus lucis subinde affundere, ac solitum eius
ac regularem decursum.
Tribus autem saltim partium similarium generibus immorari
paula liceat, quae morbosa et maxime memorabili generatione
quandoque oriuntur: membranae scil., vasa sanguifera, et ossa.
Facile curatius rem pensitanti patebit absonum fore eiusmodi
corporis animalis partes, quae non nisi casui cuidam fortuito, morbo
accidentali, vulneri etc. ortum suum debent, et quorum in regulari
corporis structura ne vestigium quidem extat, etiam ex germine
quodam praeexistente deriuare velle.
Quodsi vera nobis dabitur, vasa et ossa singularia absque ger-
mine praeformato nasci posse, quid tum germinibus in vniuersum
opus est? precariis istis machinis quibus neque ratio ad concipien-
dam animo generationem opus habet; – neque praeiudicii expers
nudum obseruationis studium vnquam demonstrare potuit.
Ex istis autem quas dixi partibus similaribus, quae toties plane
contra naturam et per accidens generantur, maxime vulgares sunt
nouae membranae, quae visceribus inflammatis aut disruptis super-
venire solent, aut etiam ad inuoluendas res alienas corpori inhae-
rentes, generantur.
Materiam ex qua huiusmodi pseudomembranae, vt nuperis qui-
busdam audiunt, generantur, eam sanguinis lymphaticam partem,
esse quae fibra sanguinis vocatur, vel ex eo iam maxime fit pro-
babile, quod facili negotio artis imitamento similes membranae ex
purpureo animalium latice conquassando aut virgulis caedendo
parari possunt.
Saepissime superueniunt viscerum inflammationi, pulmonibus
praesertim ex peripneumonia, quos tum cum pleura facile coale-
scere constat.
Tum vero etiam grauissimis viscerum fissuris, quae iniuria ex-
terna aut vehementi nixu disrupta ex ipso eo quem fundunt san-
guine similes pseudomembranas nanciscuntur, quibus natura medi-
catrix nisus formatiui ope ingentes plagas quasi sarcire et ita lethum
auertere studet.
Nullum autem luculentius exemplum maxime insignium huius-
modi nouarum membranarum mihi vnquam occurrit, ac in foetu
octenni abdominali qui museo academico, ex munificentia ill. Büch-
neri Seren. Duc. Saxo-Gothano ab aulae consiliis, egregio est
ornamento.
Feminae est ex vico Tonnensi Gothanae ditionis, robusto et
laboribus sustinendis apto corpore praeditae, quae ante vicennium,
[Seite XIV] aetatis agens annum 25tum molitori nupserat et primis coniugii sui
annis prima vice filium, altera puellam satis faciliter enixa erat.
Anno vero seculi 76to medio, denuo se grauidam sensit, et
praeter singularem et insolitum foetidum saporem de quo quereba-
tur, quem vero distinctius describere haud valebat, itidem omnia
rite succedere videbantur, ita vt a quinto inde grauiditatis mense
ad partus vsque terminum foetum subinde se mouentem sentiret.
Tribus circiter aut quatuor ante huncce terminum septimanis,
Martio scil. mense anni 77. horripilatione singulari corripiebatur,
ex qua venter eius sensibiliter desidere visus est. Satis bene in-
terim valuit et statuto partus tempore solitis doloribus affligebatur,
qui, vt ipsa aiebat, e lumbari regione ad genitalia progredi videbantur.
Arcessitur obstetrix, quae vero exploratione instituta vterum
adhuc clausum reperit, et cum praeterea sensim quoque remitte-
rent dolores, partum nondum instare putat. Grauida cessantibus
doloribus aliquot horas tranquilla transigit, vsque dum nocte inse-
quente denuo cruciatibus affligeretur, qui per integrum biduum
alternis quidem remissionibus, sed subinde continuo bihorio satis
vehementer pergebant. Nunquam tamen interea vteri orificium
aperiebatur, neque praeter muci cruenti pauxillum aliud quid ex
istis partus viis excernebatur.
Biduo ita incassum exacto excruciantes ad partum conatus
plane euanescunt, ita vt vterum gerens suetis domesticis et agresti-
bus laboribus iterum fungi potuerit, quantum nempe ex abdominis
mole ipsi licebat.
Non nisi calculi errorem subesse putans de die in diem felicem
partum auida exspectabat, sed incassum. E contrario iam valetudi-
naria aegrotabat, de grauitatis per vniuersum corpus molesto sensu,
lumborum dolore, et dyspnoea conquesta. Ea autem symptomata
[Seite XV] cessarunt, cum ineunte anno 78vo suetus mensium fluxus rediret, quae
etiam per sex insequentes annos solitam periodum rite seruabant.
Certior nunc facta erat residem remansisse foetum cuius situs
abdomen explorando distincte sentiri poterat.
Negotiis suis interim rite vacabat non nisi de grauatiuo pon-
dere ventrali conquesta.
Aestate demum anni praeteriti mensium plenariam emansionem
primo sequebatur pedum oedema, tum hydrops ascites, qui paucos
post menses taediosae vitae optatam finem imposuit.
Abdomine cadaueris dissecto informis et crusta quasi coriacea
obductus repertus est foetus, dextro hypochondrio inhaerens, in
vniuersum tum magnitudine tum forma isti ad anussim fere similis
cuius descriptionem haud ita pridem Berolinensi academiae scien-
tiar. obtulit cl. Walter.
Tubarius videtur partus fuisse, vtpote qui sinistri lateris tubae
Fallopianae ope informis carneae massae adnascitur, quae maiorem
iuglandem magnitudine aequans placenta videtur habenda. Haec
cum tuba ita coalescit vt simbriae laciniis eam velut amplecti videatur.
Ni grauiter ergo fallor, tubarius hic videtur conceptus, qui
primum quidem in ipsa tuba nidulatus, postmodum autem, et for-
tassis sub ipsis demum partus doloribus angustos istos carceres per-
rupit et in abdominis cauum se praecipitem dedit.
Plura sunt quae in rarissimo hocce conceptu maxime memo-
rabilia concurrunt.
Primo iam nexus eiusdem cum tuba vterina integre conser-
vatus aliis eiusmodi foetibus – qui vulgo pro conceptibus vere
abdominalibus habentur – lucem impertiri videtur, vtpote quorum
alios vteri ipsius cauo excidisse, alios vt in nostro tubae saltem in-
haesisse verosimile est; – maxime cum in nonnullis huiusmodi ob-
[Seite XVI] seruationibus aut in vterum ipsum aut in tubas non satis curate in-
quisitum fuisse videatur.
Ita v.c. in prima id genus obseruatione quae nomine foetus
Mussipontani vulgo nota est, de vtero quidem monetur, illaesum
eum fuisse, sed tubarum constitutionis nulla fit mentio. Quod ad
reliqua autem, vt hoc obiter moneam, idem celeber foetus, quan-
tum ex descriptione concludere licet, nostri adeo similis extitit vt
mirari satis nequeam quare vniuersa haecce historia postmodum a
quibusdam in dubium vocari potuerit: praesertim cum primus et
princeps sit quotquot huiusmodi partuum vnquam descripti sunt,
adeo vt ad nullius praecedentis imitationem fingi potuerit.
Etiamsi autem nullum in vtero aut tubis pristinae fissurae ve-
stigium repertum fuerit, tamen inde neutiquam concludere licet
nullam eiusmodi vnquam fuisse, cum et in eiusmodi foetuum ab-
dominalium obseruationibus nullam vteri cicatricem superfuisse anno-
tatum sit, in quibus tamen foetum antea certo certius ipsum vteri
cauum inhabitasse expressis refertur verbis, vt in Heidelbergensi
quem cl. Nebel descripsit mihique ipsi humanissime coram de-
monstrauit.
Crusta foetui nostro circumfusa, et cui quasi sepultus inhaeret, indo-
lis est inter corium et cartilaginem mediae; qualis et in similibus foe-
tibus extrauterinis describitur; Mussipontano, Tolosano, Londinensi,
Joigniaco, Heidelbergensi et Berolinensi.
Memorabile est diuersae ab hac naturae fuisse crustam eorum
foetuum perennium qui in ipso vteri cauo retenti fuerunt, vt Seno-
nensis et Würtenbergici; haec osseae magis erat indolis et hisce
foetibus lithopaediorum nomen quodammodo conuenire posset,
quo vulgo nimis liberaliter abutuntur huiusmodi obseruationum
auctores.
Coriaceum vero quale in nostro est, inuolucrum luculentissi-
mum praebet exemplum membranarum quae praeter naturae or-
dinem nascuntur; maxime cum hinc illinc in numerosas abeat te-
nuiores fascias quasi membranaceas quibus vniuersa haec globosa
moles vicinis visceribus, omento, mesenterio et peritonaeo nectitur.
Sed non membranae solum verum et vasa sanguifera ita prae-
ter naturam nasci certo certius est, cum in ipso extrauasato san-
guine aut in thrombo post amputationem arteriae lumen replente
vasa eiusmodi nasci viderint acutissimi obseruatores.
Longe luculentius id quoque testantur vasculorum arbusculae
in pericranio post capitis grauiores laesiones reproductae, et pseudo-
membranae quarum iam memini, ex peripneumonia pulmones in-
flammatos cum pleura nectentes, vasculis sanguiferis insignis sub-
inde magnitudinis distinctae.
Sed longe maxime id quoque confirmatur iisdem membranis
quibus vt dixi foetus iste extrauterinus vicinis visceribus et peri-
tonaeo adhaerescebat, et quae numerosis vasis sanguiferis pictae
sunt, quondam cum recens e cadauere materno eximeretur, teste
amicissimo Büchnero, longe adhuc luculentius spectanda.
Facile praeuideo germinum patronis in hisce exemplis illud
adhuc superesse refugium, vt eiusmodi vasa tantum ex elongatione
vicinorum vasorum deriuare malint.
Etsi autem eiusmodi interpretatio in pluribus eorum quorum
memini casuum vix ac ne vix quidem locum habere possit, in vni-
versum tamen illud diuerticulum statim ipsis praecludetur in me-
dium allatis ossium quoque exemplis plane contra naturam, non ex
vicinis ossibus productorum, sed plane nouorum, propriis limitibus
[Seite XVIII] et suturis circumscriptorum, et quidem non ex fortuita monstrosa
fabrica, sed ita natorum vt morboso statui cui superueniunt quo-
dammodo medeantur.
De ossiculis loquor quae cranii suturis genuinis interiacent, et
immerito sane Wormianorum nomine vulgo veniunt.
Haecce ossicula, quanquam, quoad figuram et situm notissi-
ma, tamen quod ortum et generationem eorum attinet maximam
merentur attentionem, nobisque ad nisum formatiuum stabiliendum
egregio sunt vsui.
Nigrauiter enim fallor, in iis caluariis eiusmodi ossicula et maxima
etnumerosissima deprehendere mihi videor, quae hydrocephalo interno,
vulgatiore sane morbo infantili ac vulgo creditur, obnoxia fuerunt;
quod quidem hydropis genus vt in vniuersum vehementia valde
discrepat, ita maxime mitiores et leuiores eius gradus multimode
variare videntur: et saepe quidem sanabiles naturae medicatricis
ope, quae huic malo, ossiculorum de quibus iam sermo est, gene-
ratione occurrere, et ita caluariae distentae turpiter hiantia inter-
stitia explere et claudere nititur.
Ita enim fere semper in capitonibus, vt infantes vocantur capite
enormi insignes, numerosissima et magnitudine haud vulgari con-
spicua eiusmodi ossicula deprehendi.
Tum vero etiam in hydrocephalis vaegrandibus et quorum
fontanellae ingenter hiabant, in ipsis iisdem membranaceis inter-
stitiis ossiculorum istorum rudimenta dispersa et quasi disseminata
inueni.
Quibus et hoc nisus formatiui documentum accedit, quod
scil. margines ossium caluariae planorum, radiata quasi fila ossea
emittant, quibus ossiculis istis occurrere et ita quouis modo lacu-
[Seite XIX] nas istas replere et progressui morbi resistere conatur medicatrix
natura.
Iam autem ea ipsa ossicula, a quouis alio vniuersi sceleti hu-
mani osse distincta sunt, et sui generis, genuina sutura, triplici
denticulorum et foueolarum iisdem respondentium serie circum-
scripta, attamen plane contra naturam et non nisi ex morboso statu,
cui casus fortuitus ansam praebere potest, exorta.
Nunc vero audiamus germinum defensores et ipsum eorum
antesignanum, nunquam sine grati animi sensu nominandum Halle-
rum, qui expressis verbis contendit: ‘“omnia viscera et ipsa ossa in ger-
mine pridem ante eius foecundationem praeextitisse, tametsi fere fluida.”’
Iudicent alii si in huiusmodi exemplis ossicula praeexistere po-
tuerint non nisi a morboso statu profecta, cui ipsi iniuriae externae
aliaeue huius generis caussae quae fortuito accidunt, ansam
praebuerunt.
Eadem est ratio ossium quae toties in meliceridibus aut stea-
tomatibus reperta sunt, et cuiusmodi maxime memorabile exem-
plum e physiophylaceo Gothano mecum communicatum est.
Reliquiae sunt conceptus per integros vnum et viginti annos
in ouario sinistro (quantum scil. ex relatione et viso reperto, crassiore
quidem Minerua consignato, maxima cum probabilitate hariolari
licet) rusticae residis, et octonis constant ossibus (– Tab. I. fig. 1.
2. 3. 4. Tab. II. fig. 11. 12. 13. 15 –) quorum quaterna (– Tab. I.
fig. 3. Tab. II. fig. 11. 12. 13 –) sedecim dentibus obsessa sunt,
(– Tab. I. fig. 3. a.b. Tab. II. fig. 11. a.b. fig. 12. a. fig. 13. a. b. –)
tum et praeterea septem aliis singularibus dentibus (– Tab. I. fig. 5.
6. 8. 9. 10. Tab. II. fig. 14. 16. –) et vno duplici (– Tab. I. fig. 7 –).
Quae omnia ingenti pilorum (radicibus s. bulbillis destitutorum) copiae
[Seite XX] quae plicam quasi Polonicam mentiebatur impedita inhaerebant: et
stupendae magnitudinis massa qualis in meliceridibus esse solet
circumfusa erant.
Ossa ea, quorum vnum (– Tab. II. fig. 11 –) decem vncias
Parisinas, alterum (– Tab. I. fig. 1 –) septem longitudine superat,
ita informia sunt vt nulli plane humano ossi, neque adulti neque
nondum nati vllo modo comparari queant.
Ipsique porro quorum memini sedecim dentes adeo confuse
et disiuncti absque vllo ordine istis ossibus infixi haerent vt ne re-
motissimam quidem alueolaris limbi aut mandibularum speciem
dignoscere liceat.
Quodsi ergo germinum asseclas sequimur, qui vt notum est
huiusmodi plane informia monstra itidem a prima inde creatione
tanquam aeque monstrosa germina praeextitisse contendunt, – cre-
damus necesse est, creatorem rem ita praedestinasse vt hic informis
conceptus, quando euolutionis successiua series ad eum peruenerit,
non sueta via in vterum descendat, sed virilis seminis stimulo ex-
citatus quidem, in ipso tamen ouario restiterit, et ibidem euolutus
fuerit.
Videant iudicio valentes num eiusmodi solutione problematis
acquiescere possint, numue magis e contrario probabile ipsis videatur
in eiusmodi imperfecta conceptione, informem materiem feminalem,
ideo quod non ad idoneum peruenerit locum, nisum quoque for-
matiuum a recto tramite deflexisse et non nisi informem et confu-
sum organismum producere valuisse.
Numerosa apud obseruatores occurrunt extispicia cadauerum
muliebrium in quorum ouariis vnus saltem alterue dens rite forma-
tus repertus est. Bina id genus exempla nuper amice mihi retulit
cl. de Mederer qui Societati nostrae a commerciis est litterariis.
Alterum feminae quinquagenariae cuius dextrum ouarium hydro-
[Seite XXI] picum XX libras aquarum continebat, sinistrum steatomatosum X
libris sebi refertum erat, cui praeter magnam vim pilorum bini
quoque, dentes incisores inhaerebant radicibus hiantibus, quales in
lacteis vt vocantur esse solent. Alterum est seminae triginta octo
annorum quinto puerperio demortuae cuius ouaria, contraria
priori exemplo ratione, corrugata quasi et tabe consecta erant, quo-
rum vero dextrum praeter tenellos quosdam pilos, eleganter for-
matum caninum dentem continebat, cuius iconem mecum commu-
nicauit vir clar.
Arduum erit germinum patronis explicare quomodo exigua
corporis humani particula, quae non nisi in nato et fere adolescente
infante ad debitam perfectionem pertingit, sola et absque vllo alio
foetus vestigio, in cuius mandibulis ex germinum hypothesi euolui
debebat, in ouario nata fuerit?
Longe minus e contrario negotii facessit nisui formatiuo quo
in vniuersum membranas et vasa et ossa faciliter et saepissime in
corpore animali viuo generari tot aliis exemplis constat.
Aliud est quod partus monstrosos attinet phaenomenon, germi-
nibus praeformatis non magis fauens, quo certo certius constat,
monstra quae in domesticis animalibus adeo vulgaria sunt, in seris e
contrario eiusdem speciei, rarissima imo in nonnullis fere inaudita esse.
Vix aliud erit animantium genus in quo monstrosi partus
toties occurrant ac inter sues domesticas; has vero ab apro siluestri
oriundas esse mentione non eget; et tamen inter hos monstrum
videre ad rarissima pertinet phaenomena.
Imo et inter ipsa domesticorum animalium diuersa genera
similis obseruatur differentia, ita vt v.c. inter gallinas et anseres
numerosi occurrant pulli, inter columbas vero quae minus a natiuo
viuendi genere deflexerunt, longe rarius.
Quomodo haec explicare velint germinum fautores, ego qui-
dem sane non video.
Itidem Deum ita haec praedestinasse ipsis est dicendum, vt
monstrosa inter sues germina non nisi tunc temporis euoluerentur,
postquam aper ab hominibus in domesticam seruitutem redactus fuerit.
Quam facile vero nisus formatiuus, vt aliae oeconomiae ani-
malis vires, vitae generis tanta mutatione qualem domesticus horum
animantium status infert, idem quoque mutari possit, nihil sane
improbabilis aut difficilis inuoluere videtur.
Maximum tamen pondus adhuc accedit isti sententiae, ea ob-
seruatione qua monstrositates quasdam hereditario quodam iure in
natos propagari constat.
Familiae huc pertinent sedigitorum, quorum nuperis tempori-
bus indies quasi numerosiora exempla sunt annotata.
Similiter quoque inter quadrupeda integrae subinde suum vi-
suntur cohortes aut solidungularum, quales Aristoteli iam dictae
sunt, aut trisulcarum.
Inter aues galli gallinacei varietas pentedactyla Columellae
pridem nota, et s.p.
Verum omnia huiusmodi exempla hereditariae monstrosae fa-
bricae non nisi inter animalia domestica exstant, nouamque iis quae
modo super hocce argumento dicta sunt auctoritatem impertiri viden-
tur. Ne vnius quidem memini apri aut solidunguli aut vngulis trisi-
dis praediti. Et gallus ferus a Dampierio et Sonnerato descriptus
mihique ipsi visus, non nisi tetradactylus est.
Ne autem germinum defensores huiusmodi monstrosas fabricas
familiis propagatas ita interpretentur ac si plures saltem monstrosorum
germinum series sibi ita successissent vt altera alteri inuoluta fuerit,
[Seite XXIII] iam in promtu sunt, quae eam opinionem funditus euertunt ista
maxime memorabilia exempla aliarum corporis deformationum quae
siue casu fortuito siue studio et singulari artificio ortum suum debeant,
perinde tamen in posteros subinde propagantur.
Res item in domesticis animalibus saepius obseruata.
Primus quidem ni fallor cl. Buffonius propria experientia edoctus
annotauit canes quorum proauis per plures successiuas generationes
cauda et auriculae truncatae fuerunt, iisdem partibus mutilos post-
modum natos fuisse. Toties repetita et confirmata obseruatio vix
adhuc vlteriore mentione indiget, id vero adiecisse liceat, etiam in
hybrida generatione, e canis cui cauda truncata erat cum lupa coitu,
natum fuisse catulum patri quoad caudam mutilam simillimum.*)
Simile quid de anglicis equis annotatum legitur, quod ipsis
cum inde a millenis ad minimum annis cauda eorum detruncetur,
iam breuior quandoque et paucioribus vertebris constans coccyx
connascatur.
Et pridem Plinius postquam annotasset, ‘“signa quaedam,
naeuosque et cicatrices etiam regenerari”’ memorabile subiungit
exemplum, quo ‘“quarto partu Dacorum originis nota in brachio reddi-
tur.”’ Eam autem originis notam de stigmatibus interpretor, quos
Dacos, Illyrios, aliosque istius plagae populos corporibus quondam
inscripsisse, non vnum extat auctorum veterum testimonium.
Imo mihi ipsi analogon innotuit exemplum patris militis, cui
iuueni auricularis digitus dexter grauiter vulneratus fuit et postea
distortus mansit, et cuius filiis filiabusque perfecte similis distortus
digitus minimus dextrae manus connatus est.
Memini mihi aliquando a Collega coniunctissimo, quocum
super hocce argumento confabulabar, dubium exinde motum fuisse
[Seite XXIV] quod tamen de Judaeorum infantibus non esset compertum prae-
putii mutilationem, a tot inde annorum millibus isti genti solemnem,
ipsis esse hereditariam.
Non habebam tum temporis quod arguto dubio opponerem,
cum praeter sparsa apud veteres, tum apud nuperum peregrinato-
rem huius rei testimoma nulla alia mihi essent in promptu.
Obiter tamen posthac Judaeum, ritualium suae gentis peritum
super eo scrupulo interrogaui, et praeter omnem spem responsum
tuli, non adeo raro et in nostris quoque terris accidere quod pueruli
ebraei tam breui nascantur praeputio vt perquam difficilis et periculi
plena sit eorum circumcido. Imo proprium esse huic vitio nomen
nauld mohl quod nasti circumcisum denotat; abusiua eatenus denomi-
natione quod nihilominus eiusmodi insantes circumcidere lex requirat,
experto autem tunc opus esse et cauto circumcisore, ne ipsa genitalia
laedantur. Patrem suum fuisse circumcisorem experientissimum, vt-
pote qui plus quam septingentos circumciderit puerulos, et saepe de
difficultate eiusmodi operationis in istis qui circumcisi nascuntur retulerit.
Aut grauiter fallor aut eadem est ratio quarundam humani ge-
neris varietatum natiuarum, de quarum origine et caussis toties in
varias partes disputatum est.
Refero huc nasum aethiopum aliorumque barbarorum simum
qui quondam vel exinde deriuabatur quod matres neonato eundem
studio et vi illata deprimerent, vel ad modum infantes in dorso
gestandi referebatur.
Nuperi nonnulli viri cl. dubium exinde mouebant quod et em-
bryones aethiopes abortiui nares simas prae se ferrent.
Hoc quidem eo minus infitior cum et ipse eiusmodi embryo-
nem aethiopem in suppellectile mea anatomica seruem, et similis
aethiopicus et alter Hottentoticus foetus in museo academico extent.
At enim vero etsi hodieque ritum, neonati nasum deprimendi, ob-
soleuisse concederem, neutiquam tamen dare possum, (quod nuperi
quidam innuere videntur), quondam quoque eundem nullum fuisse;
cum omni exceptione maiora testimonia grauissimorum veterum pere-
grinantium ad manus habeam qui ipsi oculati testes eiusmodi singula-
ris ritus fuerunt. Vnum eorum instar omnium in medium protulisse
sufficiat virum summae probitatis et veracitatis Jo. Lery, cum Brasi-
liensi itinere tum tremenda Ruppellensi annona quam ipse tulit et postea
viuido penicillo descripsit, celeber. Hic, non vno loco egregii itineris,
curate refert quomodo ipse partui Brasiliensis foeminae adstiterit, quo
pater infanti e matris sinu suscepto, postquam vmbilicalem funem
dentibus mordendo resecauerat, pollice nasum depressit et quasi deleuit.
Similiter de aethiopicis mancipiis refert P. du Tertre primum
ex serua Guadelupensi natum puerulum quem educauerat longe ele-
gantioris fuisse formae ac reliquos eius germanos, ideo quod matri
expressis vetitum fuerit verbis ne nati nasum ita deformaret. Mater
obsequiosa quidem adeo tamen informem putauit nasutum istum
filiolum vt temperare sibi non potuerit quin filiam quam proxime partu
edebat, solito more simam redderet.
Eiusmodi violentam nasi in neophyto depressionem, per longas
generationes et secula repetitam, in alteram quasi naturam abire et
natiuam eam formam reddere posse quae antea arte ficta erat, parum
sane a verisimili abesse videbitur alia eius generis phaenomena com-
paranti; auriculas v.c. enormes orientis quorundam populorum quas
partim pondere appenso ita prolongari vulgo constat, partim autem
natiua quadam propensione elongatas esse, curati obseruatores pridem
annotarunt.
Imo vero non improbabile videtur, a variis huiusmodi nasum et
alias capitis partes singendi modis, quondam per longum tempus qui-
busdam aethiopicis gentibus prae aliis magis solemnibus, aut infantes
[Seite XXVI] gestandi ritu, sane quoad partem, ipsam eam formae varietatem
deriuandam esse qua hodieque easdem inter se discrepare constat.
Ipse aethiopissam vidi Conganam, si a labiis paulo tumidioribus et a
colore discesseris, adeo satis formosam vt vera esse facile conuincerer
quae tot idonei ludices Leguat, le Maire, Jannequin, Adanso-
nius, alii, de elegantiore forma aethiopum quorundam, ad Europaeam
fere pulcritudinem accedente referunt.
Et cum posthac pluribus aethiopum craniis potirer, longe adhuc
luculentius eandem quae aethiopes intercedit differentiam confirma-
tam vidi.
Bina praesertim huiusmodi crania ad manus sunt, primo intuitu
adeo ab se inuicem discrepantia, vt vix pro eiusdem gentis capitibus
haberi possint. Alterum linea faciali adeo ad horizontem decliui vt
horride deformem faciem reddat. Alterum vero tam elegantis et
ad Europaei lineam facialem tum proxime accedentis formae, vt ipse
vix pro aethiopis genuini cranio habuissem, nisi caput recens, altero
die ab aethiopis obitu nactus fuissem, cuius pleraque adhuc praeparata
anatomica e nigerrima eius cute et crispo capillo etc. conseruaui.
Ansam mihi praebent eiusmodi artificia temporis progressu in
alteram quasi naturam abeuntia, de celebri Hippocratis loco paucis
adhuc differendi, qui primus quoque iam ante decennium ad hanc
quam ago disquisitionem me excitauit.
Extat in maxime genuino et grauissimo Coi senis opere quod de
aëribus aquis et locis inscribitur, et de macrocephalorum capitibus agit,
ponto euxino vicina gente, de qua prae reliquis vicinis gentibus
super quibus agere constituerat, primo et principe statim loco disserit:
ideo quod nulla omnino alia gens sit, quae similia capita habeat. A
principio quidem consuetudinem in causa fuisse dicit, vt tam longis
capitibus essent; postmodum vero naturam ipsam cum consuetudine
conspirasse. Generosissimum autem apud macrocephalos putari, caput
[Seite XXVII] habere quam maxime longum; et hoc quidem consuetudinis initium
fuisse. Quum recens adhuc ipsis natus fuerit infans, caput eius adhuc
cereum quasi aut vdo et molli luto simile, quam celerrime constrin-
xisse manibus, coaptantesque coegisse in longitudinem augeri, quin et
vinculis constrinxisse ac aptis instrumentis colligasse, quo rotunditas
capitis prohibeatur ac longitudo augeatur. Eam consuetudinem tan-
tum essecisse vt eiusmodi natura capitum existeret. Temporis vero
progressu naturam quoque tales produxisse, vt non amplius necesse
fuerit consuetudine priore cogere.
Singularis phaenomeni rationem ex celebri sua generationis hypo-
thesi explicare studet Hippocrates, quae, a Buffoniana non multum
recedit, et quondam in ipsa nostra Societate a Gesnero peculiari com-
mentario illustrata est. Qua nempe genitale liquidum ab omnibus
corporis membris procedere et quasi defluere putabat, indeque for-
mas partium modulo quasi exceptas ad foetus, formationem confluere.
Hincque contingere vt ex caluis calui gignantur, ex caesiis caesii et
ex macrocephalis macrocephali.
De macrocephalis hisce Hippocraticis varie disputatum est. Primo
enim iam de regione quam inhabitarint haud conueniunt qui eorum
meminere auctores veteres Plinius, Mela et Suidas. Multo minus
Hippocratici libri commentatores Cardanus, Septalius et Baccius
Baldinus , aut Geographiae veteris scriptores Cellarius , alii.
Omnibus collatis prae reliquis arridet Reinoldi sententia, qui
eos capitones ad australe maeoticae paludis littus refert, quod Amasiae
hodiernae respondet; et forte parum a Siginnis disserunt quorum sin-
gulare capita fingendi studium Straboni dictum est, et qui quod ad
reliqua cum eiusdem nominis gente apud Herodotum conueniunt,
qui eam itidem ad pontum Euxinum, sed ad occidentale eius litus
referre videtur. Etsi autem difficile fuerit extra omnem dubitationis
aleam ponere, quinam hodiernorum huic ponto adiacentium populo-
rum pro macrocephalis istis habendus sit, in vniuersum tamen memo-
[Seite XXVIII] rabile est ad hodiernam vsque diem variis quae Vulturnum spectant
gentibus solemne esse neophytorum capita in longiorem formam
effingere.
Ita de Drusis Antilibani Darviesius et Egmontus notant, primo
statim intuitu eos ex capitis figura dignosci posse: premere enim eos
et elongare neonatorum capita ita vt ab omnibus aliis gentibus facile
exinde distinguantur.
De plerisque autem archipelagi incolis maxime vero de Chiis mihi
retulit carus quondam auditor cl. Philites Epirota, qui iam in Bu-
charia artem feliciter exercet, macrocephalos eos esse ideo quod nuper
natis capita arte stringant vt vertex prolongatus alte emineat.
De popularibus autem suis Epirotis et Albanis id adhuc magis
memorabile reserebat, esse capitibus eorum duplicem notam eamque
hodie natiuam i.e. absque artificio connatam, etsi valde probabile sit
eandem a prisca quadam eiusmodi violenta pressione ortum duxisse.
Alterum est singularis depressio in ipso vertice latae et planae foueolae
in modum. Alterum bina tubera satis insignia vtrinque ad latera
eius protuberantiae quam vulgo protuberantiam occipitalem externam
vocamus. Vtramque in ipso suo capite facillime explorandam mihi
praebuit.
Hippocratico autem isti loco e nouo orbe praeterea lux affulget
vbi proximo iam ab eius inuentione seculo ab auctoribus annotatum
est, apud incolas prouinciae portus veteris quadratum caput arte qui-
dem non natura comparari, verum etiam artem in naturam quandam
transire. Etenim natos ab his (quorum caput ab initio inter tabulas
colligatum fuit, quibusque compressum) statim vt nati forent similem
formam contraxisse.
Constare igitur*) humanam formam multis modis variari tum
arte, tum diuturna successione.
Ritus iste capita ita violenter fingendi inter quasdam Americae
gentes partim quidem iam seculo XVI. clericis instantibus abolitus est,
vtpote qui v.c. canone singulari Synodi tertiae dioecesanae Limensis
a. 1585 habitae cauerunt, ne Indi filiorum capita formis imprimerent
quas ipsi tunc temporis vocabant coaito, oma et opalta.
In aliis vero noui orbis regionibus adeo ad hodiernam vsque lucem
solemnis est, vt et aethiopes liberi et quasi indigenae, inter Indos caribaeos
viuentes, eundem receperint, et infantium suorum capita similiter
fingant, vt ab aethiopicis mancipiis distingui possint, neque aliquando
pro seruis profugis habeantur.
In vniuersum tamen notari meretur singulare illud caput fingendi
studium non vnice ad pulcritudinem putatitiam conciliandam spectare,
sed et ad sensus acuendos conferre posse. De Americae certe borealis
incolis a curatissimis itinerum scriptoribus relatum accepimus, ideo
ipsos infantum verticem saccis arena refertis deprimere vt oculi exinde
magis ab inuicem dimoueantur et latior visionis campus ipsis ita con-
cedatur, ad venationem cui gnauiter incumbunt, apprime opportunus.
Singularem hanc obseruationem egregie confirmatam video cum iconi-
bus Indorum Choktarum et Chirokesarum ad naturam a peritis artifi-
cibus effictis, tum ipsissimo Indi ducis cranio quo amicissimus Michaelis
Hassiae Landgravio Sereniss. ab aulae consiliis supellectilem meam ana-
tomicam auxit. Aliud exinde fluere commodum, eiusdem cranii cu-
ratiore inspectione didici, olfactus nempe officinam orbitis ita distanti-
bus ampliorem reddi, eamque ni fallor causam esse acutissimi horum
barbarorum odoratus, cuius adeo stupenda apud itinerum auctores
extant testimonia. Sane in nullo alio siue Europaeae siue Barbarae
gentis cranio adeo amplissimum nasum internum reperi, ita vt et
conchae s. ossa turbinata media, in capacem ampullam (qualem egre-
gius anatomicus Santorinus descripsit) inflata sint.
Verum in viam redeo e diuerticulo cui haec, de artificiis temporis
progressu in ipsam quasi naturam abeuntibus, disquisitio ansam praebuit,
[Seite XXX] vtpote quae germinum praeexistentiae male fauere videbuntur iudici-
bus doctis et aequis; nihil e contrario inuoluunt quod non nisus for-
matiui phaenomenis aeque simpliciter et nude respondeat, ac tot tan-
taque alia quae in vniuerso generationis negotio obseruanda occurrunt;
e quorum numero vnicum saltem adhuc argumentum hodierna com-
mentatione paucissimis tangere liceat, hybridas scil. generationes.
Cautum est prouidi numinis sapientissima lege primo ne facile
diuersi nimis generis organica corpora inuicem foecundari et ita hy-
brida generari possint.
Porro autem hybrida sterilia reddidit, ne ipsa speciem suam pro-
pagare queant.
In promtu est rem pensitanti caussa et ratio huius naturae legis.
Facile enim patet consideranti, corporis figuram cuiuis organico-
rum corporum et maxime animantium generi eam impertitam esse,
quae vitae generi eiusdem et inde pendentibus functionibus et negotiis
ipsi subeundis ad amussim respondet.
At enim vero in hybrida generatione ea corporis figura immuta-
tur, cum eiusmodi noua contra naturam animalia, vti S. Hieronymus
mulos vocat, nec patris nec maternam formam retineant sed in mediam
quasi et ab vtraque diuersam deflectant. Quodsi ergo hae nouae quasi
species iterum ab aliis foecundari et denuo alia hybrida edere possent,
in aprico est, continuata eiusmodi hybrida generatione primitiuam et
statutam animalis formam sensim plane fore mutatam et in aliam
nouam abituram; Simul vero animal iis functionibus ineptum fieri
quae a prisca illa et statuta corporis forma pendebant.
Exemplo sit talpa, cuius vniuersa corporis strusctura demonstrat
animal subterraneum ad terram fodiendam destinatum esse.
Ponamus hanc cum sorice alioue, magnitudine ipsam aequante,
animali coire et hybrida producere posse, facile patet id fore consecu-
turum quod modo innuimus, et talpinum istum habitum, adeo egregie
functioni animalis respondentem, fore mutatum.
Sapienter ergo cauit naturae auctor, quod non nisi ex affinium
animalium coitu hybrida generari et si a paucissimis exceptionibus dis-
cesseris, eadem hybrida sterilia et ad generis propagationem inepta
esse iusserit.
Quomodo hoc vero caueri possit, germinum maternorum patronis
arduum sane erit explicatu. – Nobis non item. –
Qui germina defendunt praeformata, ea in ouario muliebri tota
quanta iamiam aeterno quasi sopore imo torpore sepulta delitescere
putant, et foecundo coitu virilis seminis stimulo irritari, expergefieri
et ad euolutionem excitari. Et quidem semen ita operari, post Jo.
Vincent. Petrinum vno quasi ore omnes contendunt, vt corculum
praeformati germinis ad contractionem et pulsationem primum instiget.
Jam vero constat, non solum cor omnium corporis animalis
partium prae omnibus reliquis longe maxime irritabile esse, sed idem
quoque, quo magis adhuc tenellum est animal, eo irritabilius, – quo
magis vero aetate prouectum, eo torpidius existere.
Nunc autem vix ac ne vix quidem comprehendi potest, qua ratione
corculum germinis, longe maxime tenellum, hincque maxime quo-
que irritabile, tamen non nisi ad masculi seminis accedentem stimulum
moueri incipiat, ad omnia alia irritamentorum genera quasi obsurdescat;
cum tamen idem, postquam animal adoleuit, h.e. cum longe minus
irritabile est, tamen quouis alio stimulo, situe mechanicus, situe che-
micus, tam facillime ad contractionem et pulsum excitari possit!
Ipse fatetur Spallanzanius vir cl. quod faciles ipsi credimus,
instituto experimento ranarum oua (quae ipsi gyrinos inuolutos appel-
lare lubet), neque sanguine, neque bile, neque vrina, neque aceto, aut
alcohole aut demum electrica scintilla, vno verbo nullo alio irritamento
praeter seminis virilis admiscelam ad eam quam putat euolutionem
instigari potuisse.
Si vnice de corculo germinis stimulando ageretur; quemuis saltem
alius animalis genitalis liquorem ad id sufficere probabile est; neque
tantis premeretur difficultatibus hybridorum generatio.
Et si quoque daremus specifico opus esse stimulo ad excitandum
prima vice corculum, tum vero altera in germinum hypothesi oritur
difficultas, quomodo tunc natiua ea germinis praeformata fabrica in
mulis aliisque hybridis masculi seminis accessu adeo immutari possit, vt
nouum plane et a materna forma tantopere discrepans animal exinde
oriatur?
Quodsi germinum fautores concedent masculum semen vtique
tantum in fabrica germinis mutandi et in aliam quasi formam fingendi
valere, statim respondendum erit, tunc plane inutilem et super-
vacuam esse germinum praeexistentiam, cum nihilominus ad alias for-
matrices vires seminis virilis ipsis confugiendum sit.
Quid ergo in vniuersum opus est entia quod dicunt citra necessi-
tatem multiplicare, cum semel insufficientia istius hypotheseos patescat.
Longe ergo e contrario simplicior et captu facilior videtur ea do-
ctrina qua statuimus, nulla praeexistere germina, – in ouario muliebri
non magis ac in semine virili: – sed, vtriusque generis genitale liqui-
dum informe in ipsa foecundatione commisceri, tum vero postquam
haecce semina, – vt ea vocare liceat, – intime inuicem commixta fue-
runt et maturuerunt, nisum in ipsis excitari, eamque ipsam causam esse
cur non nisi valde affinia animalia prolem inuicem generare possint.
Ex ipsa autem seminum miscela patere quoque, quare hybrida
mediam inter vtrumque parentem formam teneant, et quae sunt huius
generis reliqua. –
Si quis alius, ipse luculenter video plura adhuc in dignissima (vt
vidimus) aeque ac difficillima de generationis negotio et nisu forma-
tiuo disquisitione experiunda et obseruanda restare.
Aeque facile autem concedetur naturam non esse Proteum qui my-
steria sua vinculis et vi sibi extorqueri patitur, sed non nisi patienter au-
scultando, et quasi obrependo, opportunitate frui licere, arcanas eius
veneres contemplandi. Nihil vero interim impedire quo minus pauca
et minus essentialia ea quae ad oculum quod vocant nondum adhuc
demonstrare licuit, sana interim ratione supplere fas sit. Ita vt hodie-
num adhuc ea valeant sapienter dicta Aristotelis, qui ante bis mille
in eodem quod ingressus sum stadio decurrens, ingenue: ‘“Non satis
adhuc explorata, inquit, – quae eueniant habemus. Quod si quando satis
cognita habebuntur, tunc sensui magis erit quam rationi credendum. Rationi
interim sides adhibenda est, si quae demonstrantur conueniant cum iis quae
sensu percipiuntur.”’
|| Hodienum vix amplius monitu
opus erit, amphibiorum nomine, sy-
stematico sensu non nisi reptilia et ser-
pentes comprehendi; neutiquam vero
pisces sic dictos cartilagineos, a meri-
tissimo Linnaeo parum ad naturae ve-
ritatem a reliquis piscibus diuulsos et
amphibiorum classi insertos. –
|| Cf. Cl. Broussonet in Mém. de
l'Ac. des Sc. de Paris a. 1780. pag.
679 sq.
Cl. Camper in Schriften der Gesellsch.
naturforschender Freunde zu Berlin
Vol. VII. P. II. pag. 197 sqq.
|| Maxime quidem ex ranarum
genere bufonem, bombinam, tempora-
riam, esculentam et arboream, ex la-
certis agilem, palustrem, lacustrem, et
|| salamandram, ex serpentium vero or-
dine non nisi colubrum natricem et
anguem fragilem.
|| Ita et de ranis Hallervs oper.
minor. Vol. I. pag. 183. ‘„Arteriosi et
venosi sanguinis nulla in ranis diuersi-
tas adparet„’ de lacerta lacustri cl.
Spallanzani de fenomeni della circo-
lazione, pag. 100. ‘„Avutasi egualità
di diametro, il colore del sangue venoso
è somigliantissimo al colore del sangue
arterioso„’ it. pag. 193. ‘„il sangue ar-
|| terioso in nulla differisce dal venoso, sia
nel colore, sia nella densitá.„’
Primum quantum noui notante
Caldesio in osserv. anat. intorno alle
Tartarughe pag. 60 sq.
Cf. Mery in Hist. de l'Ac. des Sc. de
Paris avant 1699. Vol. II. pag. 210 sq.
|| Ita et in testudinibus Caldesi
l.c. pag. 64. cf. Redi. oper. ed ver-
nac. Neap. 1778. Vol. VI. pag. 32 sq.
In reptilibus nostratibus vulgata res est.
|| Cf. v.c. Coiteri observ. anat.
chirurg. pag. 126. Charas nouvelles
experiences sur la vipere pag. 39. ed.
Paris. 1672. Tyson inphilos. Transact.
|| No. 144. pag. 30. Tab. I. Fig. 1. Tab. II.
Fig. 4. Seba thesaur. Vol. II. Tab. CIX.
Fig. 1. 3. 4. 5.
|| Morgagni adversar. anatom.
V. 29. cf. elegantia in testudine capta
experimenta, in Parisinorum acade-
|| micorum hist. des animaux P. II. pag.
194 sq.
|| Cl. Schneider Naturgeschichte
der Schildkröten pag. 312. 330. item
praef. pag. XLII.
Ex numerosis vtriusque generis
exemplis pauca citasse sufficiat.
Cf. v.c. autoptes Luidius lithophylac.
Britann. pag. 112.
le Cat ap. Alleon du Lac in Me-
langes d'hist. nat. Vol. III. pag. 95 sq.
the Gentleman's Magazine Vol. XXVI.
1756. pag. 74 sq. 240 sq.
Guettard in Mém. sur differ. part.
des Sc. et arts. Vol. IV. pag. 615 sq.
Hist. de l'Acad. des Sc. de Berlin
a. 1782.
Plura citarunt Haller de c.h. fabr.
et funct. Vol. VII. pag. 151 sq.
|| Cl. Kaestner praef. ad version. ver-
nac. actor. Holmiens. Vol. III.
Respondent his euentus simi-
lium tentaminum ab aliis in celebri
grotta del cane prope Neapolin institu-
torum, v.c. a Nolleto qui sua retu-
lit in Mém. de l'Ac. des Sc. de Paris.
a. 1750. pag. 72.
a cl. Ad. Murray in Swensk. Ve-
tensk. acad. Handlingar a. 1775. Vol.
XXXVI. pag. 249.
Cl. Dell a Torre expertus est bu-
fonem per dimidiam fere horam in eo
antro persistere potuisse, lacertam vero
post quinque horae quadras, quibus in
ea atmosphera detenta fuit, adhuc vi-
vam fuisse.
|| Et de simili quoque longiore, sed
neutiquam tamen perpetua amphibio-
rum in eius antri aëre fixo vita, inter-
pretor Bern. Connor verba de antr.
lethiseris pag. 64. ‘„quod Ranae, Te-
studines, et alia amphibia, quae pau-
ciorem aërem ad vitam conseruandam
requirunt, in hoc antro diutissime
viuere possunt.„’
Cf. post Cignam cl. Spallan-
zani in opusculi di fisica animale e
vegetabile Vol. II. pag. 145 sq. vbi et
Veratti circa ea experimenta non-
nullos lapsus acute emendat.
Braunius in Nov. Commentar.
acad. Petropolit. T. XIII. pag 427 sq.
‘„post plurima circa ranas instituta
experimenta asserit, eas omni calore ad-
|| dititio carere, sed tantum calorem ha-
bere medii ambientis, neque a vitio sub-
reptionis immunes putat, qui hisce am-
phibiis aliquot caloris interni gradus
tribuere, independentes a fluido vel ge-
neratim medio ambiente, aëre et aqua
etc.„’
Iterum pauca saltem citasse suf-
ficiat:
Th. Reinesii viri summi, relatio
de ancilla Altenburgensi, in Th. Bar-
tholini Act. Havniens. Vol. II. pag.
110 sq.
Harder apiar. observat. pag. 89.
Jo. Rud. Zwinger in Act. Helvet.
Vol. I. pag. 22 sq.
|| Batigne in Hist. de l'Ac. des Sc.
de Berlin a. 1770. pag. 40 sq.
Farraginem citator. v. ap. Jaco-
baeum de ranis et lacertis pag. 12 sq.
Schroek ad Jo. Helwig observat.
pag. 249 sq. 272 sq.
Kundmann in promptuario p. 108 sq.
Tum in A.N. C., collectan. Vra-
tislaviensib. et in Commerc. litter. No-
rico etc.
Ita et de lacertis lacustribus du Fay in Mém. de l'Acad. des Sc. de
Paris, a. 1729. pag. 144 sq.
|| Diss. de basi encephali pag. 17.
Id. über die Körperlichem Verschieden-
heiten des Negers vom Europäer. ed. 2.
pag. 60 sq.
|| Ita et de crocodilo Vesling
observ. anat. pag. 39.
De testudinibus cf. cl. Schnei-
der Naturgeschichte der Schildkröten
pag. 285 sq.
|| De crocodilis Americanis de Pa-
ges voyages autour du monde. T.I.
pag. 41. 48.
|| v. post Herodotum, Strabo-
nem etc. autoptis Jo. Greaves's miscell.
works pag. 525.
De calidorum animantium in-
edia, si a torpore hiberno sopitis aut
|| morbo correptis discesseris, amphibio-
rum diutinis ieinniis vix comparanda
cf. praeter alios diss. academicor. insti-
tuti Bonon. (interprete Beccario) ap.
Benedictum XIV. P.M. de servor. dei
beatificatione L. IV. P. I. pag. 328 sq.
Id Beccarius in comment. instit.
Bonon. T. II. P. I. pag. 223 sq.
v. Ei. weerachtighe Beschryvinghe van drie Seylagien etc. Amst. 1598.
4. transv. pag. 43. b.
|| v. post alios Ph. Jac. Hartmann
dubia de generat. viuiparor. ex ouo
pag. 26.
De lacertis autillicar. insular. Ol-
|| dendorp Geschichte der Caraibischen
Mission. pag. 97.
|| Testudinem 125 annorum Su-
ratae vidit cl. Niebuhr. v. Ei. Reise
Vol. II. pag. 72.
Verba sunt Cardani haec referentis L. VIII. de rer. varietate cap. 43.
ed. oper. Sponii Vol. III. pag. 162.