Quanquam omnes artes quae ad humanitatem pertinent, pri-
dem monente M. Tullio, quoddam commune vinculum
habeant, et quasi cognatione quadam inter se contineantur, ipsa
tamen earum diuersa indoles et natura docet, variam eatenus
ipsas intercedere relationem quam inuicem seruant, vt aliae earum
aliis siue arctiore siue multimodo nexu praestent quo cum ceteris
cohaerent iisdemque adiuuandis et illustrandis inseruiunt. In horum
autem numero et historiam naturalem praeclarum tenere locum, nemi-
nem infitias iturum speramus vel infinita adiumenta reputantem quae
ipsa ea disciplina tot aliis subministrat, vt maxime vniuersalem eius
ad omnes fere ac singulas imo vero in vita communi vtilitatem
taceam, qua quidem optima magistra magnae artis accurate videndi,
seu consuetudinis oculorum vt Ciceroni audit, censenda est.
At enim vero ipsum hoc historiae naturalis studium, nisi id
vnice ad arctos et indignos limites copias suas vnice nude et
ieiune describendi et in indices systematicos redigendi, cogere
velis, itidem et aliis iisque diuersissimis disciplinis mirum quantum
lucrari et in sui incrementa et ornatum vertere potest.
Et in his quidem archaeologicum quod vocant studium, artis
antiquae quae supersunt monumentorum, non infimum seruare gradum
vel Plinii exemplo edoctus, qui naturali historiae eam plasticae et
graphicae artis peropportune iunxit, toties in istius indagine cum
fructu expertus sum, vt non inutilem aut superuacuam operam me
nauaturum putarim, si specimen istiusmodi obseruationum
exhiberem quas in amoenissimo isto campo in quo passim per
subseciuas horas pascor et recreor, legere et in in historiae naturalis
vsum vertere licuit.
Varius vero horum antiquae artis monumentorum vsus in
naturali disciplina, pro vario quo eum praestant respectu, ad terna
maxime capita referendus videtur. Ad imagines nempe rerum
naturalium memorabilium quas exhibent; tum vero et ad ipsam
materiem ex qua fabrefacta sunt; denique etiam ad aduentitias et
fortuitas conditiones, situe mutationis quam materies diuturnitate tempo-
ris experta est, aut situs locique vbi monumenta eruta sunt singulari
ratione, aliquam naturalis historiae partem illustrante. Quem qui-
dem triplicem vsum iam in limine disquisitionis quasi in antecessum
vno alterove exemplo illustrasse liceat.
Et quod ad primum eorum attinet, rerum scilicet naturalium
a priscis artificibus expressarum imagines, in vniuersum eximia et
singularis accuratio admiranda venit, qua praesertim animalia
exacte ad naturae veritatem effinxerunt, quae quidem quantum et
in minimis eorum partibus obseruata, neglectus vero eius vitio
versus fuerit, vel Polycleti exemplo docemur, cuius quippe absolu-
tissimi ceteroquin operis equus affabre pictus, tamen ideo taxatus est,
quod contra huius animantis naturam cilia in inferiore quoque
palpebra appicta haberet, vtpote quae pridem monente Aristotele,
praeter hominem paucissimis tantum animantibus data, equo vero
vt longe plerisque ceteris quadrupedibus a natura negata sunt.
Quae quidem accuratio veterum artificum in exhibendis animalium
figuris, etiamsi eam passim in eorum operibus desideres, neque et
[Seite 5] in reliquis vnam eandemque laudem ea mereatur, in vniuersum tamen
ita se commendat, vt multorum orbis veteris animalium exoticorum
imagines a priscis plastices sculpturaeque et caelaturae artificibus longe
magis ad naturae veritatem exhibitae sint quam in numerosis iconibus
quibus proximis post renatas litteras seculis zoologiae auctores opera
sua passim magis onerasse quam ornasse dicendi sunt. In quo qui-
dem recte et viuide rerum naturalium et animalium praesertim
imagines ad amussim et tamen cum singulari facilitate figurandi
studio inprimis excelluisse videntur Aegyptii artifices, quod quidem
praeter alia religioso cultui quo multifaria patriae suae animantia ab ea
gente prosecuta esse nouimusa), deberi probabile est.
Vel vnicum saltem exempli caussa in medium proferre liceat
specimen, icunculam minutissimam siglinam hippopotami, ex eorum
sigillorum antiquissimorum multifario ordine quae magno subinde
numero in quibusdam funerum Aegyptiacorum medicatorum, quae
mumias vocant, generibus reperiuntur, variaque eius gentis symbola
religiosa repraesentant; ex argilla modulo quodam cusa vel impressa
tumque igne cocta, sere vt pistores haud absimili ratione pla-
centulas mellitas in varias icunculas formant.
Quod hic exhibeo (Tab. I. Fig. 1.) hippopotami signum
Boettigero V.C. acceptum refero, cui generos. de Hammer
varia id genus symbolorum siglinorum miserat, prope Sacaram ad
mumiarum cryptas in arenoso solo ab ipso reperta. Parua sane
res siue molem, siue materiem, siue denique leuem quo efficta est
fabricationis modum spectes; ast nihilominus praeter insignem rari-
tatem (nam etsi alia huius generis sigilla copiose in Aegypto repe-
riantur, hippopotamorum tamen icunculae rarissime inter ipsa
occurrunt) asserto de quo agimus probando commodissima; siquidem
non solum in paruitate sua totalem tamen vt ita dicam immanis
belluae habitum, sed et peculiarem vt videtur hippopotami Aegyptii
[Seite 6] characterem, rostrum scil. resimum, laculenter exprimit. Aegyptii
inquam characterem, qualis nempe tum ab auctoribus qui eum
accurate descripserunt, tum in priscae artis monumentis, quotquot
eorum prodigiosum hoc animal exhibentib), ipsi tribuitur, et quo
ab eo hippopotamo quam australis Africae plaga ad promontorium
bonae spei fert (quantum nempe ex iconibus et exuuiis eius iudicare
licet), ita differre videtur, vt non leuis exin suspicio nascatur,
diuersas forsan eas esse nisi species attamen varietatesc), qua-
rum prioris istius, nempe Aegyptiacae, cum iam pridem Aegyptum
inferiorem habitare desierit, vix alias icones ad vinum paratas
quam in priscae artis monumentis habere licebit.
Verum iam ad alterum quem diximus respectum quo horum
monumentorum studium naturali historiae inseruit; materiei nempe
ex qua fabrefacta sunt. Vti prior ille, quem modo tetigimus vsus,
maxime ad zoologiam et quod mox probabimus ad varietatum generis
humani notitiam pertinet, ita hic potius mineralogiae interest, id
quod neminem fugiet qui vel meminerit, non vnam fossilium
speciem, aut memorabilem speciei alicuius varietatem, mineralogis
hactenus vnice ex priscae artis operibus innotuisse; quorum trigam
saltem impraesentiarum nominasse sufficiat, plasma inquam smarag-
dinum (ital. Plasma di smeraldo), sardonychem Plinio coecum (vulgo
Niccolo) dictumd), et sardam nobilem (Corniola nobile di vecchia
[Seite 7] rocca.) Horum omnium magnam vim priscorum artificum caelo
incisam extare, posteriorem a Graecis, priores binas contra, plasma
nempe et sardonychem coecam a Romanis tractatas, omnes
nouimus, sed vnde ipsos eos lapillos habuerint, quiue genuinus
sit eorum natalis locus, hactenus adeo ignoratur, vt quantum scio
ne quidem rude adhuc et artificialis politurae expers eorum specimen
cuipiam mineralogorum dictum sit.
Vltima denique ternarum rationum quae artium quas innuimus
studium naturali historiae mirifice fructuosum reddunt, aduentitias
spectat conditiones, situe loci et situs quem monumenta antiquaria
per longa annorum secla seruarunt, situe mutationis quam materies
eorum diuturnitate temporis subiit.
Cum modo gemmarum sculptarum meminimus, liceat ex
ipsarum quoque quas nominauimus numero exemplum quod ad
manus est proferre, non quidem lapidis raritate aut caelaturae
praestantia insigne, verum ob metamorphosin, quam annuli cui
includitur materies passa est, memorabile. Sardonyx est coecus
quem vulgo niccolum appellant, annulo quondam ferreo, quales
milites apud Romanos gestare solebant, inclusus, in agro Neomagensi,
antiquitatum Romanarum adeo diuite, haud ita pridem effossus,
lapillo ipso (cui martis gradiui parazonium dextra tenentis figura
insculpta est) plane intemerata, annuli vero materie temporis
iniuria ita mutata, vt ferrum intime oxydatum vt hodie vocatur
in mineram ferri fuscam solidam abierit, interim tamen gemmam
ipsam ambitu suo firmissime retinuerit.
Verum hoc obiter saltem, cum parui momenti sit si cum longe
maioribus comparetur phaenomenis situs monumentorum antiquae
artis, quatenus tum fossilium quorundam antiquitatem, tum vero
vicissitudines et miras conuersiones quas terrae quam incolimus
superficies pridem subiit, luculentissime demonstrant. Etsi enim
parum tribuam sublectae fidei narrationibus Winkelmannie) aliorum-
que de instrumentis opificum et numis quae in veterum marmorum
imo vero et graniti meditulliis repertos esse perhibent, alia tamen
huc faciunt exempla aut extra omnem dubitationis aleam posita aut
saltem probabilia, quibus sane incrementum non solum stratorum
superficialium quae terraqueum orbem passim inuestiunt, sed et temporis
quo increuerunt ratio declaratur. Pertinet huc v.c. numus Gordiani
pii, quem triginta pedum altitudine in turfaefodinis Groningensibus
erutum esse legimusf), et quae satis nuperum augmentum tantae tursae
molis aeque monstrant ac ollae ossuariae quas in terris Osnabrugensibus
passim insignibus stratis minerae ferri aquosae obductas nouimus,
itidem recentiorem eius ortum manifestantibus, cum contra similes
vrnae quas vel in vicinia nostra prope pagum Weende et ad radices
montis Heinberg, super margae tofaceae stratis effossas nouimus,
[Seite 9] aut aedificiorum Romanorum rudera prope Wiesbaden visenda et
eidem margae superstructa, antiquitatem eiusdem testantur. Vt
famosum et hactenus aenigmaticum taceam phaenomenon, quod
ternae columnaeg) marmoris ex niueo et porraceo mixti (ital.
Cipollino antico) in templo Serapidis Puteolano praebent, quae
quidem, etsi situm erectum et symmetricum rite seruarint, tamen
duodecim pedum altitudine super solum s. pauimentum, et viginti
septem super maris vicini mediterranei superficiem zona quali horizon-
tali foraminum et cauernularum a mytilis lithophagis marinis tere-
brando effectarum ita cinctae sunt, vt eam templi altitudinem ab eo
quo exstructum est aeuo, aliquando et quidem per non breue
temporis spatium ad zonarum istarum altitudinem arenis marinis
submersam, posteaque iterum ab iis liberatam esse oporteth).
Et quidem hactenus de triplici respectu ex quo priscae artis
monumentorum vsum in naturali historia illustranda aestumare
licet, in vniuersum.
Iam vero agamus et ex archaeologico penu varia artis
vetustae opera singulatim in medium proferamus, vt quantum lucis
naturae studium ex iis lucrari possit, videamus.
In quorum quidem recensu systematicam methodum sequi,
hincque vniuersam tractationem ad quaterna capita principalia
redigere praestat, anthropologiae inquam, zoologiae, botanologiae et
mineralogiae.
Quicquid in artis antiquae operibus varietates generis humani
spectat, quantum ego quidem noui, vnice ad binas earum redit,
Caucasiam inquam quatenus orbem sic dictum veterem complectitur,
tumque Aethiopicami). Mongolicae contra ne vnicum quidem mihi
[Seite 10] hactenus occurrit specimen, noui quidem d’Hancarvillumk), virum
paradoxorum in archaeologiae studio amantissimum, tum numerosa
memorare monumenta antiqua, maxime Aegyptiaca, Londini
tam in Britannico quam in Townleii museis visenda, mongolico
vultu insignia, tum vero et exempli instar citare signum aeneum
Herculanensel) faciem Calmucci ad amussim vt putat referens. At
enim vero ridiculam hancce Sileni caprinas habentis aures et clunibus
subsidentis icunculam mirum quantum a genuino mongolico habitu
abhorrere, quemuis in studio anthropologico non plane hospitem
vel primo intuitu fateri necesse est, quod autem Aegyptiaca illa
idola attinet id vnice asserere possum, me ipsam eam antiquariam
supellectilem in museis quae memorat, curate et repetitis vicibus
et sigillatim respectu ad anthropologiam habito lustrasse, verum
ne vnicum in ea, me reperisse specimen quod paradoxae isti opinioni
faueret, plura vero quae nisi me omnia fallunt auctori eius erroris
ansam praebere potuerunt, potissimum vero inter ternas easque
ab inuicem diuersas vultus Aegyptiaci varietates in priscis istius
gentis monumentis distinguendas, quarum characteres alias ex
professo exposuim), maxime vulgaris ea autochthonum Barbariae
satis similis, et a veteris Libyae incolis verisimillime deriuanda,
facie latiore, tumidiore insignis, quae praesertim in rudioribus
eiusmodi icunculis obiter saltem eas intuenti aliquam etsi valde
adhuc remotam mongolici habitus speciem, prae se ferre videri posset.
Alteram veterum Aegyptiorum vultus speciem propius ad
aethiopicum accedere, vt tertiam ad Indicum obseruasse mihi visus
sum. Quod vero priorem attinet, vix monitu opus videtur, in tanta
quae varias aethiopum gentes per vastas Africae torridae plagas
[Seite 11] late dispersas intercedit vultus varietate, vel ex senis quae in
Decadibus craniorum exhibui genuinis earum capitibus osseis
conspicienda, non nisi eas cum Aegyptiaca de qua agimus vultus
varietate, quam v.c. sphingis colossea imagon) prae se fert comparan-
das esseo) quae propius a Nubica et Habessinica absunt longe vero
a Congana aut Angolensi differunt.
Et de Indica veteris Aegypti incolarum varietate similiter
notandum in tanta stirpium quae istam peninsulam cisgangeticam
temporum successu inhabitarunt imo et etiamnum incolunt diuersitate,
itidem non nisi de ea nobis sermonem esse quae facie oblongiore,
naso gracili in acutiorem apicem decurrente, palpebris latius fissis
auriculis paulo elatioribus, et quoad truncum corporis, perquam
angustis hypochondriis insignis, et vel ex idolis Bramanicis
et picturis Indicis vulgo nota, Aegyptiorum autem imaginibus qua-
les in mumiarum picturatis inuolucris et sarcophagis vt et in Aegypti
templorum et sepulcralium monumentorum parietibus occurrunt,
perquam similis est.
Cumque nuperis praesertim temporibus de artium apud
veteres Graecos ex Aegypto deriuanda multa disputata sint, quaesi-
tum quoque est anne ea opinio, praeter alia, similitudine faciei
stabiliri posset quae in antiquissimis graecanicae quae supersunt
artis operibus occurrit, et cum ipsa ista Indo-Aegyptiaca conuenire
videatur. Referunt huc v.c. Palladis imaginem in vetustissimis
Athenarum tetradrachmis conspicuam, cuius ideo accuratam figuram
ex archetypo qui ad manus est hic exhibere operae pretium duxi
(Tab. I. Fig. 3.), etsi mea quidem opinione, singularis hic faciei
[Seite 12] character tantopere ab eo abhorrens quo diuina a Periclis inde aeno
graecae artis specimina superbiunt, magis ad rudiora artis tirocinia
quam ad eam quam diximus natiuam similitudinem referendus videtur.
In tanta quam modo tetigimus Indicae peninsulae incolarum
varietate gentilitia, maxime memorabilis ea nominanda venit,
cuius imagines anaglyphae in antiquissimis templis subterraneis
insularum Salsette et Elephantae prope Bombayum ex ipsa rupe
stupendo artificio excisis extant. Quanquam enim et has hominum
figuras non vnius eiusdemque gentis esse facile patent, prae
reliquis tamen singularis videtur vna earum, cuius plura specimina,
capita praesertim decussa, sed et integra nefandi argumenti
symplegmata, Londini in museis quae supra laudaui tum et in
Parkinsoniano videre mihi licuit, singulari inprimis fere globosa
cranii figura a vulgari Indorum quos modo dixi conformatione
valde diuersa. Eandem tamen et hodienum adhuc sparsis per
Indiam tribubus monticolis propriam esse, postmodum tum nupe-
rorum obseruatorum testimoniis didici, tum vero et cranio indicae
eiusmodi puellae Havniae ante aliquot annos mortuae confirmatum
vidi, quod quidem vniuerso suo habitu perfecte cum istis perantiquis
anaglyphis, quorum curatas icones seruo, congruit.
Ipsum vero hocce cranium et alius adhuc mentionem iniiciendi
ansam praebet, qnod itidem antiquo artis operi illustrando inseruire
poterit. Constat quippe quantum inter archaeologiae peritos de
significatu notissimae statuae politoris s. vt vulgo audit rotatoris
disputatum sitp) cuius aeneum exemplar curatissime ex archetypo
Florentino effictum, toties in museo Cassellano studiose contemplatus
sum. Interim isti sententiae cui multi Leonardum Augustinum secuti
calculum adiiciunt, seruum nempe Scythicum esse, aliquale pondus
accedere posset cranio Casacci Donensis quod aeque ac indicum illud
in museo meo anthropologio seruo, siquidem id ipsum omnibus eis
notis quibus statuae istius caput insigne est, fronte praesertim reclinata
[Seite 13] (qualem Apuleius relicinam vocat) et mandibulae angulis eminen-
tibus et late ab inuicem distantibus, ad amussim cum eo conuenit.
Summae et vere mirificae corporis humani pulcritudinis qua
tot graecanicae artis quae supersunt documenta sensus commouent
et voluptate impellunt, rationem aliis ad felicem et benignam
coeli et climatis terrarum ad mare aegaeum adiacentium temperiem
referre placuit, quae vel hodienum pulcherrimas producat corporum
formas, dum alii contra diuinas eas species in rerum naturis vere
tales extitisse dubitent easque potius artificum ideae et ingenio
eatenus saltem tribuere malint, vt hos ea quae in diuersis corporibus
pulcherrima obseruarint, iunctim in operibus suis composuisse
putent, quale quid vtique de Zeuxide memoratur qui Agrigentinis
facturus Helenae in tabula imaginem, inspexerit virgines eorum
nudas, et quinque elegerit, vt quod in quaque laudatissimum esset,
pictura redderet. Imo vero nuperi quidam egregii viri iique cum
anatomes tum artium imitatricium periti, eo processere vt in
vniuersum idealia vt dicunt graecanicae artis lineamenta faciei,
praesertim si oblique s. a latere spectentur, (Gall. en profil) vltra
naturae limites exorbitantiaq) aut sane ex characterum diuersae
aetatis connubio, infantilis scilicet in qua facialis linea vt vocatur
magis ad perpendiculum descendat, et maturioris virilis confusar)
autument. Verum in has opiniones paucis animaduertere liceat.
Et primo quidem et inter veteres Graecos multifariam et neutiquam
vnius eiusdemque pulcritudinis fuisse vultus diuersitatem si proba-
tione adhuc egeret, vel numerosis quae in museum Napoleoneum
congestae sunt genuinis eorum marmoreis imaginibus doceremur.
Imo vero et perfecte pulcros inter veteres graecos non magis fre-
quentes fuisse quam apud hodiernoss), jam Cotta apud Ciceronem
[Seite 14] monuitt). Ab altera autem parte summam et idealem illam
formae pulcritudinem et extra Graeciam et hodienum adhuc inter
populos quae ad Caucasiam generis humani varietatem pertinent
non inauditam esse neminem latere potest nisi praeiudicio occaecatus
fuerit quasi ea praerogatiua Graeciae fuerit, quem quidem errorem
iam magnum artificem Berninum curatiore naturae studio, nominatim
respectu decantatae in Venere medicea summae pulcritudinis,
refutasse memoratur. Addere mihi liceat nonnulla eximiae formae
crania quae supellectilem meam anthropologicam ornant, prae
ceteris vero illud feminae Georgianae exemplaribus curatissimis
admirandorum Graecae artis archetyporum quae cum eo comparare
soleo exactissime respondere. Quod vero ea attinet quae de facialis
lineae in graecae artis monumentis directione assertum legimus,
monuisse sufficiat vtique apographa eorum aeri incisa vt et passim
picturas quarum auctores ea imitari studuerunt, passim modum
excedere, in ipsis vero archetypis quantum mihi quidem in ditissimis
Galliae et Angliae museis obseruare licuit, eam lineam vix vnquam
angulum rectum attingere, neutiquam vero superare: putatitiam
autem compositionem formae faciei infantilis cum virili nunquam
vel tolerabilem saltem vultus venustatem efficere posse.
Aliter vero se res habet cum alius generis connubio a graecis
antiquae artis auctoribus in Hermaphroditis fingendis adhibito, quod
quidem, vt Heynii, viri summi mihique coniunctissimi, verbis
vtaru), non eo modo factum arbitror, vt vtriusque sexus genitalia
efficta essent; verum vt in signis, quae adhuc extant, praestan-
tissimae artis, expresso corpore pueri pulcherrimo, sed ad omnes
puellae veneres in pectore femoribus aliisque partibus accommodato:
ita vt summa pulchritudo pueri ad summam puellae pulcritudinem
attemperata artificis ingenio insedisse dicenda sit. Imo vero non
[Seite 15] ex ingenio tantum sed ad ipsam naturae veritatem ea signa ficta
esse dixerim; siquidem, quod alias iam tetigi, vt in viraginibus
barbigeris masculus habitus, ita in iuuenili quoque corpore sui
sexus organis genitalibus rite instructo, quoad reliqua passim perfecte
feminea mollities et muliebris conformatio ac partium proportio
locum habet. Aliis antiquae artis monumentis quae puellares
eiusmodi iuuenes exhibent qui vulgo hermaphroditorum nomine
veniunt addere liceat similem in vasculo etruscox) quod in propria
supellectile seruo (Tab. II.) iuuenem alatum, bacchicorum myste-
riorum symbola prae se ferentem, et cui itidem partibus quibus
mares sumus, femineum pectus et coma iuncta sunt. Qui quidem
et Bacchi marmoreum signum in memoriam reuocat quod in
selectissima Townleii museo vidi, altera manu vuam altera auem
mutilam tenens infra vero in terminum desinens, itidemque praeter
mascula genitalia totum quantum muliebrem habitum exhibens.
Apud virum eundem humanissimum et doctissimum aliud vetustae
artis opus videre mihi licuit cuius iconem ob singularem raritatem
et argumenti aliqualem affinitatem hic subiungere lubet (Tab. I.
Fig. 5.) Argenteum est sigillum quod primo intuitu vtriusque
sexus genitalia inuicem connata exhibere videtur, adeoque ab ipso
desideratissimo possessore itidem pro symbolo Bacchi biformis vt in
Orphicis carminibus audit, habebatur. Mihi vero nisi omnia me
fallunt potius votiuam signum viri esse videtur, eo obscoenarum
partium male conformatarum spurco vitio laborantis quod vago
quidem nec satis definitio hypospadias nominey) venit et vrethrae
[Seite 16] hiatu siue sub cole, siue vt in hoc rariore exemplo in ipso perinaeo
contra naturam fissae constat. Cuius equidem monstrosae fabricae
perfecte similia exempla apud auctores passim memoranturz),
analogon vero et mihi ipsi ante aliquot annos in iuuene 24 annorum
obseruare licuit qui inde a natiuitate pro hermaphrodito, postmodum
vero aeque falso pro virgine male conformatis genitalibus habitus erat.
Veteri quod diximus sigillo aliud iungere operae pretium
est (Tab I. Fig. 4.) aeneum et quantum noui hactenus in suo genere
vnicum et vsque adhuc anecdoton, cuius copiam viro illustri
Richardo Payne Knight Graecarum Romanarumque litterarum et
artium doctissimo debeo. Genitalia puelli repraesentat cui praepu-
tium ante glandem filo arcte ligatum est, et si quid recte video
itidem pro votiuo habendum erit signo pueri cui glans colis nuda
fuerat, decoris causa, methodo a Cornelio Celso descripta curandi;
quod quidem vt inquita), expeditius in puero fieri potest quam
in viro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam
gentium more circumcisus est, in eo, cui glans parua iuxtaque
eam cutis spatiosior, breuis ipse colis est, quam in quo contraria
his sunt. Curationem autem eorum quibus id naturale est, et
quantum quidem ad illustrandum sigillum attinet de quo agimus,
eiusmodi describit, vt scilicet cutis circa glandem prehendatur et
extendatur, donec illam ipsam condat; ibique deligetur et s.p.
Quid vero veteres Romanos ad tam crudelem ferro medendi glandis
nuditati encheiresin inducere potuerit, praeter decoris causam, siqui-
dem indecorum ipsis erat verpos et recutitos videri, hoc praesertim
fuisse credibile est vt pueros eo modo futurae infibulationib) aptiores
[Seite 17] redderent, quam quidem postmodum maxime in citharoedis, comoe-
dis, etc. eo fine adhibebant, ne coitum exercere possent vtpote quem
voces corrumpere nouerantc).
Obiter his adiecisse liceat non vnum ab auctoribus medicis
memorari exemplum puerorum, quibus ne lectum permingerent cole
ligato vrethra retro vinculum fissa est, ita vt encheiresis quam poste-
rius quod modo descripsimus sigillum exhibet, eiusmodi vitio qua
alterum nobis antea dictum spectat, occasionem praebueritd).
Denique his addere quoque liceat Aegyptiacam icunculam
figlinam ex earum adeo ordine cuius iam supra meminimus, quales
nempe magno subinde numero in mumiarum medicatis cadaueri-
bus repertae sunt. Etsi enim oculorum figurae saepissime inter
hieroglyphica occurrante), denuo tamen et hanc tot aliis addere
vel ideo minime superuacuum putaui, quod ipsa haec illustrandae
isti hieroglyphicae notae diuersimode a doctis interpretibus ex-
plicataef), inseruire posset. Mirum videri posset adeo simplicem
figuram qualis huiusmodi oculi est, nihilominus a nonnullis modo
pro Anubidis simulacrog), modo pro prora nauigii, aut bellico
quodam instrumentoh) habitam fuisse, nisi hic lapsus partim ex
peruerso situ explicandus esset, quo eam adspexerunt et delinearunt,
partim vero ex eo quod lapidea huiusmodi sigilla, nam varia eorum
specimina ex basalte, porphyrite, graniteve fabricata mihi ad
manus sunt, adhuc imperfecta, margine nempe solummodo ex-
sculpta in vtraque vero latiore facie nuda et tantum polita relicta
[Seite 18] sint. Verum et in iis quae rite perfecta distinctam oculi figuram
prae se ferunt, haec ipsa tamen longe plerumque singularibus ad-
huc ductibus et quasi appendicibus instructa est de quarum signi-
ficatu hactenus ambigitur, vtrum proxime ad ipsum oculum per-
tineanti), anue potius longe alienas partes et quidem obscenas,
colem scil. et testesk) denotent, quare et vniuersa huiusmodi oculi
figura phallus oculatus Kirchero aliisque audit. Quanquam vero
haec magni istus per insomnia Oedipi opinio infirmo nitatur talo,
attamen ipsos istos ductus hactenus aenigmaticos non ad oculum
ipsum proxime pertinere ex eo quod ideo hic exhibemus specimine
(tab. I. fig 2.) probabile videtur siquidem id in altera sui facie vnice
oculum ipsi argillaceo modulo impressum, in altera contra ea parerga
nigro colore et pictura quasi vitraria argillae desuper inducta sepa-
ratim exhibeat.
Iam vero anthropologicas hasce obseruatiunculas aliae quaedam
excipiant ad animalium historiam facientes, quarum prima quidem
rhinocerotem attinet. Quanquam enim nuperis temporibus bicornis
istius belluarum generis species veteribus cognita et in aere antiquo
obuia toties iam agitata fueritl) addere tamen adhuc liceat iconem
elegantissimi priscae artis sigilli aenei (tab. I. fig 6.), quantum noui
nondum antea editi, quod in supellectile antiquaria musei Cassellani
extat et cuius exemplar gypseum penes me est. Verum et in Domi-
tiani numis aeneis minoris moduli praeter bicornem vtique et vni-
cornem exprimi rhinocerotem, cum ab aliis post Spanhemium annota-
[Seite 19] tum est, tum et ipse in ditissimo thesauro numario Gul. Hunteri vidi
et quidem in exemplo adeo integro et intemerato vt reuera vnicornis
speciei icone signatum esse nullum dubium supersitm). Cumque
valde improbabile sit, veteres Romanos rhinocerotis vnicornem speciem
ex India, cui haec quidem indigena censetur, Romam arcessisse,
magis credibile mihi videbatur dari et inter africanos bicornes
passim exempla anomala vnico saltem cornu instructa, quod et
postmodum nuperi auctoris fide digni testimonio confirmatum vidin),
nec magis saltim incredibile est quam quae de Sumatranis rhino-
cerotis vnicornibus relata legimuso) subinde his et bicornia
specimina intercurrere.
Iis vero quae supra iam de duplici forsan hippopotamorum
Africae nisi specie saltem varietate opinatus sum, similem hic con-
iecturam iungere liceat de camelopardalorum quoque diuersitate, siqui-
dem vt non omnibus idem colorp), ita nec si antiquis rari ani-
mantis iconibus fidere licet, partium quoque non eadem conforma-
tio esse videtur. Ita vc. in pinacotheca tabulam seruo ab egregio
artifice italo Ant. Lafreri ante ducenos et quod excurrit annos aeri
incisam, trium animalium generum, ex vetustissimis (vt epigraphe
docet) picturis Romae tractorum imagines exhibentem, quinos scilicet
elephantos, dromedariorum bigam, vnamque camelopardalin, quae
quidem posterior vti iuba ceruicali et caudae terminali flocco caret
ita contra mystace insigni labiali instructa est. Verum hanc non
nisi coniecturalem hactenus obseruationem esse, repetere superua-
cuum foret, absona vero nemini videbitur consideranti similes non
modo varietatum sed et vere specificas differentias in aliis tropica-
[Seite 20] rum belluarum generibus, elephantum vc., rhinocerotum, crocodi-
lorum etc. nuper obseruatas esse, postquam diutissime pro vnius eius-
demque formae identicis animalibus habita fuerunt.
Quod passim in priscae artis operibus, marmoreis praesertimq),
etiam in monumentis Persepolitanisr), equi camelis in eadem pompa
intermixti occurrant, male quidem cum veterum post Herodotum
et Xenophontem, verum et recentiorums) asserto congruere videtur,
quo equos naturale aduersus camelos odium gerere aiuntt), ita
vt isti ad horum aspectum concernentur etc. Attamen componere
licebit eam dissensionem, distinguendo equos qui primo et plane
ipsis insueto camelorum occursu perterriti vtique expauescuntu),
ab iis qui inde a iuuenta sua eos ferre ipsisque assuesci didicerunt,
quod apud varias Asiae Africaeque gentes, Calmuccos vc. et Mauros,
a remotissimis inde temporibus peruulgatissimum esse omnes nonimus.
Linnaeus eiusque sequaces bubonem pro Minervae aue habue-
runt, quo quidem lapsu male neglecti studii archaeologici poenas
quasi luisse dicendi sunt, siquidem innumera graecanicae artis mo-
numenta meliora eos docere debuissent, quorum quantum ego qui-
dem noui nullum plane auritum bubonem, verum ad vnum
omnes noctuam inauriculatam vt vulgo vocantur monstrant, e quo-
rum numero vnum, et quidem ex antiquissimis in auersa istius cuius
iam meminimus tetradrachmae Atheniensis facie, instar omnium
[Seite 21] curata icone exhibere liceat (tab. I. fig. 3.) quid quod et notissimum
prouerbium, noctuas Athenas, quod ipse quem modo diximus vir
immortaliter meritus, ad bubonem refert, non nisi de strige
capite laeui valet, quae quidem graecis γλαυξ audit, et hodienum
adhuc Athenarum vulgatissima inquilina estx). Graecum nomen
vero a glaucis oculis habet quales a veteribus itidem Minervae
tributos esse nouimus. Quod quidem epitheton etiamsi vt passim
doctissimis viris placet, non tam colorem quam ignem oculorum
denotety), certe minus de aurantiis nullatenus cum humanis com-
parandis bubonis oculis quam de caeruleo-fuscis egregie cetero-
quin splendentibus quales et strix aluco habet, intelligendum erit.
Interim tamen addidisse liceat non vno argumento mihi probabile
videri glaucos oculos etiam caeruleum eorum colorem indicare,
Nigidii v. c apud Gellium testimonio qui veteribus coesiam dictam
esse ait, quae a Graecis γλαυϰωπις, de colore coeli, quali coeliam;
tum vero quod et glaucus piscis (scomber amia) dictus sit a
colore ex albo coeruleo; eandemque ob causam et beryllo glaucus
color a veteribus tribuatur.
Est inter lucernas fictiles musei Passerii vna quae crocodilum
exhibet a leone confectumz). Quod quidem etsi primo intuitu
paradoxum videtur, attamen vtique contingere posse non vna
ratione probabile fit. Primo enim Afros crocodilos passim a flumi-
nibus aberrare et in deserta secedere, ita vt leonibus vtique occur-
rere possint, idoneus testis extat Jo Leoa). Tum autem et im-
mania ista aquatilia animantia reuera a feris, leoni affinibus, con-
fici ex nouo orbe confirmatum accepimusb).
Cum in Aegyptiacae artis vetustissimis monumentis sacris ser-
pentes exhibeantur collari regione distenta et quasi inflatac), quod
de naia, Indiae orientalis colubro vulgo notum est, coniectura inde
ortum duxitd), ipsum huncce colubrum perspicillatum istis monu-
mentis repraesentari, nouo vt putabant argumento religiosum
Aegyptiorum cultum ex Indiis orsum duxisse. Parum vero hoc ipso
ad fulciendam istam opinionem roboris accedere, facile patebit re-
cordantibus esse quoque inter colubros Aegypto inquilinos, hajen,
quae itidem collum mire dilatare solete).
Torpedinis dorsum quinis vulgo maculis nigricantibus notari
inter omnes constat. Est mihi tamen vas figlinum etruscum torpe-
dinis figura insigne, quae senas istarum macularum in binas series
distributarum prae se fertf). Quod etsi pictoris incuria factum
esse potuisse facilis dederim, annotare tamen liceat, in eo huius
piscis exemplo quod in museo academico asseruatur praeter quinas
quas diximus maculas principes, pone eas plures alias eiusdem
quidem magnitudinis sed languidi coloris obseruari, ita vt saltem
non improbabile videatur etiam hanc graecanicam picturam ad
naturae veritatem delineatam fuisse.
Scarabaeus sacratissimum hieroglyphicae aegyptiorum disci-
plinae animal, quod dehinc etiam a Graecohetruscis gemmarum
sculptoribus toties effictum est, in istarum gentium multifariis
artis operibus non plane eadem sed passim etiam a se inuicem diuersa
forma occurrit. Vulgatissima earum istum exprimit qui ideo a
Linnaeo Scarabaeus sacer, dictus est. Ipsam autem hancce speciem
[Seite 23] praeter diuersam magnitudinem aliis quoque characteribus variare
inter entomologos constatg). Verum et specie inter se differre
videntur, siquidem inter eos scarabaeos sculptos in mumiis repertos
quos ipse ad manus habeo, plures sint quibus aeque ac in sarda
quam possideo etrusca cui Hercules leonem, conficiens insculptus
est, elytra profunde striata s. sulcata sint. Neque hoc mirum cum
jam Horapolloh) tres diuersas scarabaeorum species in hierogly-
phicis distinxerit. Quaenam autem praeter sacrum, reliquae fuerint
dicere non ausim cum de entomologia aegyptiaca hactenus parum
innotuerit. Scarabaeum mimam vero inter eos occurrere vt nuper
memoratum legi, ideo in dubium vocare liceat quod haec scara-
baeorum species quantum ego quidem noui non nisi Americae
australis indigena sit.
Plerisque scarabaeorum sigillis quae ex iis lapidum generibus,
sarda, laspide etc. verum et ex schisto argillaceo, imo et magnetei)
fabrefacta aeque ac figulina in museis visuntur, inferior s. abdo-
minalis pars polita et passim egregio artificio incisa est. Subinde
tamen inter ea quae in mumiis reperiuntur et exempla occurrunt
quae totum scarabaeum exprimunt, abdomine nempe aeque ac dorsali
parte ad ipsius animantis fabricam exsculpto. E quorum quidem
numero singulare quoddam specimen coram habeo ex sapphiro
veterum (quem hodie persico nomine lapidem lazuli vocant) ela-
boratum, e cuius thorace accipitris mitratum caput prominet, quo
quidem connubio vtrumque solis symbolum et vtriusque sexus
virtus iunctim repraesentatur, siquidem Horapolline testek)
scarabaeo non nisi masculum, accipitri contra vnice femineum
tribuebant.
Vermium denique classis vel bigam animaduersionum etsi
tenuium offert ad numos aliquot veteris Siciliae et magnae Graeciae
[Seite 24] attinentes. Equidem in Tarentinis nonnullis numis quorum alii
in aduersa facie polypum s. sepiam octopodiam [in qua quondam Ha-
vercampivs – mirum dictu – Veneris callipygae symbolum repe-
risse sibi visus estl)], a latere visam praeclare exhibent, eandem
quoque supinam, expansis octonis brachiis cum membrana quae
ea iungit intermedia, repraesentari mihi videtur, quod quidem
signum Goltzivsm), et qui eum sequuntur minus apte pro specie
asteriae s. stellae marinae habuerunt, cuius ceteroquin (vt alia ta-
ceam) specimina octonum radiorum non nisi rarissime occurrere
notum est.
Grauior paullo lapsus est Winkelmanni dum biualuem
concham in numis syracusanis obuiam pro paphia s. cytheriaca
habuitn) quae tamen ad longe diuersam testaceorum familiam
pertineat, cochlearum nempe vniualuium et quidem ex earum ge-
nere quas cypraeas s. porcellanas vocanto).
Etsi antiquaria penus tenuiorem messem qua plantarum
naturalis historia ditari possit, promittit, ne tamen plane intactam
et hanc partem dimittamus vel pauculas saltem obseruationes quae
ad eam attinent fubiungere liceat.
Et primae quidem ipsi quos modo tetigimus magnae Graeciae
numi ansam praebeant.
Est nempe inter Rheginorum numismata vnum alterumue, sed
rarissime occurrens, quod in aduersa sui facie plantulam exhibetp)
quae nuperis iisque doctissimis aeris veteris commentatoribus lauri
[Seite 25] ramum cum baccis repraesentare visa est, quod equidem miror,
cum mihi contra haud inficianda imago seminis germinantis esse
videatur; siquidem in ea cotyledones ad latera plumulae cum foliis
suis feminalibus, infra vero rostellum perbene distinguere liceat.
Et quanquam mirum quidem videri posset eiusmodi icone ad physio-
logiam phantarum spectante numismata notata esse, liceat tamen
coniecturam memorare quam super ea nota mecum communicauit
cl. Schlichtegroll rei numariae peritissimus, meique amantissimus.
Cum enim alias istius plagae vrbes notas numarias habuisse constet quae
ipsum ciuitatis nomen exprimant, vt Anconitani curuaturam cubiti.
Selini folium apii, Leontini leonem, quaeri posse anne et Rheginenses
eodem sensu germinis fissi et prorumpentis notam elegerint ad ali-
quam verbi ρηγνυμι similitudinem denotandam.
De aliis quibusdam plantarum earumue partium iconibus dubiis
in antiquae artis operibus obuiis de quarum significatu inter aucto-
res hactenus disceptatum est, vt de foliorum genere quod in Aegyptia-
cis signis et gemmis toties occurrit et ab aliis perseae ab aliis loto
tributum est, de silphio putatitio in numis Cyrenaicis etc. num id
laserpitium denotet nec ne, nihil me habere profiteor quod ani-
mum ad alterutram sententiam inclinet.
Verum de materiei quibusdam generibus ex regno vegetabili
petitis et in antiquae artis monumentis occurrentibus pauca adhuc
annotare liceat.
Fasciae quibus mumiarum Aegyptiarum, siue humanarum siue
animalium corpora inuoluta sunt ab aliis iisque egregiis passim ob-
seruatoribus pro linteis habenturq), ab aliis contra pro gossypinisr).
Posteriorem hanc sententiam quod meam faciam ideo inducor
quod in tanto numero vtriusque generis quae dixi medicatorum
[Seite 26] funerum quae mihi ipsi curatius indagare licuit et in magna vi speci-
minum quae de eiusmodi eorum inuolucris in supellectile mea seruo
ne vnum quidem occurrerit quod non longe probabilius pro gossypino
quam linteo habere licuerit. Prae reliquis euidenter hoc apparere
videtur in Ibidis mumia qua me nuper dum Parisiis versabar,
donauit vir aeque humanissimus ac doctissimus Geoffroy-Saint-
Hilaire, quam quidem postquam eam Goettingam redux referato
quo vrna obfirmata erat operculo, ex ipsa exemeram tam egregie et inte-
merate conseruatam reperi vt vel singula fila quibus in his mumiis
fasciae singulari modo obducuntur, integra adhuc et irrupta extent.
Verum cum in dirimenda ea de qua agitur quaestione vtique non
tam meo iudicio confidam quam feminarum, et opificum mercato-
rumque qui linteis aut gossypinis telis fabricandis et tractandis
occupati sunt, horum arbitrio ipsa ista multifaria specimina expo-
sui, qui vero postquam examen eorum non oculis modo sed praeser-
tim digitorum exploratione instituerant, ad vnum omnes ea pro
gossypinis et nullatenus pro linteis habenda esse nude asseruerunt.
Cum vero byssina haec lina per longa annorum milliaria
tanta integritate conseruata reperiantur, minus mirum idem et
sycomori ligno contigisse ex quo tam varia artis aegyptiacae veteris
monumenta supersunt, e quorum numero praeter mumiarum
sarcophagos, ipse vidi facies sculptas quas passim mumiarum
capitibus praefigebants) subinde eximie deauratas, cuiusmodi
egregium specimen in thesauris antiquariis bibliothecae Imperialis
Parisinae extat; tum varia idola et mumiarum simulacra qualia
praesertim in museo Britannico seruantur; denique et qui huc
spectat aeneum binarum circ. spithamarum longitudinis Osiridem,
non vero solidum, sed nucleo qui ipsi inhaerebat sycomorino quasi
superductum, quod quidem memorabile opus in selectissimo museo
viri quem supra iam laudaui doctissimi R.P. Knight videre mihi
contigit.
Non minorem autem diuturnae ligni integritatis admirationem
merentur trabeculae cedrinae (ex Iunipero oxycedro) quales doctissimus
Io. Hawkins armiger Anglus marmoreis segmentis ingentium
columnarum propylaei Athenarum, ad arctiorem eorum iunctu-
ram adiuuandam interiectas vidit, et specimen earum Heynio
nostro misit, quod iam in museo academico seruatur, et post bina
annorum millia adhuc adeo crudum et integerrimum apparet ac
si modo ex recenti arboris trunco exsectum esset.
quaedam tangere liceat, quibus antiquaria supellex quod
iam supra memorauimus vel ideo vberem materiem suppeditat
quod variae lapidum species aut varietates hactenus vnice ex priscae
artis operibus innotuerint. Quare et nuperis tam in archaeologicot)
quam in naturalis historiae studio auctoribusu) ipsa haec lapidum
genera antiquorum nomine appellantur, quorum natalis locus aut plane
ignotus sit, aut quae saltem hodie non amplius ex priscis lapicidinis
eruerentur. Verum cum haec definitio tum arctis nimis limitibus
circumscripta tum vero et minus certa videatur, si quidem de eo sal-
tem agitur num vc. hocce illudue marmoris a priscis artificibus ad-
hibiti genus hodienum adhuc caedatur nec ne, satius duxerim omnia
ea lapidum genera antiquorum nomine comprehendere, quae a
quaternorum aut quinorum veterum populorum, Aegyptiorum
nempe et Indorum, tum Graecorum et Etruscorum, denique vero
Romanorum architectis, statuariis et scalptoribus ad nobiliora
artium suarum monumenta abhibita sunt. Situe quod adhuc
caedantur vt Lunense marmor, situe quod derelicta hodie iaceant
vt Pariumx), (prae omnibus reliquis lapidum generibus, si nempe
ex summis artis statuariae graecanicae operibus exinde scalptis aestu-
[Seite 28] mes, longe nobilissimum) situe denique quod natiua earum strata
nunc plane ignorentur, quod vc. de pulcherrimo marmore rubro
(ital. rosso antico) asseritury), etsi hoc ipsum vtique aegyptiacum
esse, vel exin opinari liceat, quod rude eius specimen ad manus
habeam a Niebuhro haud procul ab Alexandria lectum.
Indica quorum supra iam memini summae antiquitatis monu-
menta ex ipso saxo templorum subterraneorum insulae Elephantae
stupenda artificio excisa, quotquot eorum mihi videre licuit ex vno
eodemque lapidis genere constabant (Angl. Elphanta-Rock) cui
simile mihi alias occurrisse nullum memini; cumque desideratissimo
Townley specimen eius acceptum referam, operae pretium erit
aliqualem eius descriptionem oryctognosticam hic subiungere.
Saxum hoc ad petras heterogeneas vt a mineralogis vocantur,
et quidem proxime ad porphyritem argillaceum pertinere adeo
primo intuitu patet, vt ego quidem nullus plane capiam qui vn-
quam pro basalte haberi potueritz) a quo quantopere differat ex
sequentibus per se patebit.
Basis massae argilla indurata ferruginea.
Immixta huic terna fossilium genera, sed inaequali quantitatis
portione. Plurimum nempe Feldspathi, parum Quarzi vulgaris,
minimum. Hornblendae nigrae.
Raro denique hinc illinc minerae ferri magneticae granula
quasi inspersa reperi.
Color baseos et Feldspathi ex flauo luteus qui vero humectato
saxo in magis obscurum brunneum transit.
Fractura inaequalis, saltem in Feldspathi et Quarzi granis
diffractis aliquantum splendens.
Durities summa, ita vt Townleius mihi scripserit, perdifficile
fuisse lapicidae quem arcessi iusserat frustum quod mihi misit ferra
desecarea).
Denique non nisi mediocrem polituram admittit.
Etsi vero ab omnibus quae ego quidem noui porphyritis
generibus luculenter differat, propius tamen abesse videtur a saxo
metallifero Bornii s. saxo griseo Hungarico.
Vti hoc lapidis genus quantum ego quidem noui hactenus
nondum plane descriptum erat, ita alia bina vulgo quidem cognita
attamen ab auctoribus misere confusa vidimus; et quidem alterum
eorum basaltem inquam, ab archaeologis, alterum vero plasma
nempe smaragdinum ab ipsis mineralogis.
Mirum sane quam multifaria et a se inuicem diuersissima fossilia
dummodo aut nigra aut ex viridi obscure nigricantia fuerint, anti-
quarii inuicem comprehendere solebant; siquidem et silicem schisto-
sum, schistum argillaceum basanitem s. coticularem (ital. Pietra
paragone), nephritem Aegyptium (ital. Pietra d’Egitto), lapidem
ollarem, quid quod et marmor nigrum (ital. Nero antico) pro
basalte passim venditum esse norim.
Verum et ea artis antiquae aegyptiacae opera quae vno
antiquariorum ore ex genuino basalte fabricata dicuntur itidem non
vnius generis sunt, in quorum equidem numero ex speciminibus
quae ab ipsis eiusmodi operibus defecta praesertim ab Eminentissimo
Cardinale Borgia et Dre. Gartshore medico Londinensi felicissimo
ex mufeis suis accepi, sequentes ad minimum varietates distin-
guere licet.
Niger, texturae homogeneae, densus, durus ita vt vitrum
leuiter incidat et tolerabilem polituram admittat.
Niger, Feldspathi granulis basalticae massae interspersis, adeo-
que ad Porphyriten basaltinum referendus.
Ex griseo viridis, in cuius recenti fractura intima commixtio
Hornblendae viridis cum Feldspatho microscopii saltem ope digno-
scenda est. Ad petram amphibolicam (germ. Grünstein) pertinens.
Similis mixtura Hornblendae nigrae maioribus particulis aliis
Feldspathi vulgaris albi ita iunctae, vt oculo nudo probissime di-
stingui queaut.
Denique et eidem connubio additum Quarzum vulgare qua
quidem compositione haec varietas, omnium durissima, proxime ad
Pseudogranitum accedit.
Quod vero plasmab) smaragdinum (ital. plasma di smeraldo gem-
mario) attinet mirum sane quantopere auctores mineralogi in defi-
nitione eius errauerint, aliis quippe id ipsum pro Quarzo viridi ha-
bentibus, aliis pro nephrite aut Schörlo spathoso imo et pro Spatho
fluore. Neque maiori iure id ipsum in Baruthino pinifero monte,
aut in Morauia et Hungaria reperiri asseruerunt, siquidem specimina
ex iis locis mihi visa quae pro eo venditantur, longe a genuino plas-
mate differunt quod nunquam alias quam forma gemmarum anti-
quarum, parui tantum moduli, et oualis figurae vtrinque conuexa-
rum et quantum noui vnice a Romanis scalptoribus incisarum mihi
occurrit. Vnde vero id habuerint hactenus latet; ex Aethiopia forte
venisse praeter Heliodori locum mox citandum, vel ex eo con-
iector saltem, quod in thesauro archaeologico bibliothecae Imperialis
Parisinae signum rarissimum Osiridis, pedis circ. cum dimidio longi-
tudine vidic) ex praeduro lapidis genere, viridis in vniuersum sed
diuersimode variegati coloris, hinc illinc plus minus pellucidi, cui
vero passim inerant particulae plasmati de quo agimus satis similes,
tantaeque magnitudinis vt commode eiusmodi gemmae exin scindi
potuerint.
Ipsa vero plasmata vti non omnibus neque perspicuitas
eadem nec idem floridus color, ita passim inter ea occurrunt
specimina tam eximii vigoris et pelluciditatis vt primo intuitu vix
a smaragdis distingui possint.
De ipso autem genuino et vero smaragdo, quem nempe hodierni
mineralogi et negotiatores gemmarii ita vocant, num vnquam in
orbe veteri adhuc repertus fuerit, post tot doctorum virorum de
[Seite 31] ea re disceptationesd) valde adhuc dubitoe), et plasmatis nobiliora
genera eius nomine venisse praeter alia memorabili loco in
Heliodori aethiopicis adducor vbi Sisimithres Charicli cum aliis
gemmis et mundo muliebri simul cum Chariclea quondam in
Aethiopia exposita etiam smaragdos tradit, veluti verna seges virentes,
quadam lubricitate tanquam olei resplendentef), quod quidem
plasmati magis quam reliquis pretiosioribus viridis coloris gem-
mis in veteri orbe reperiundis, conuenire videtur.
Tantum vero abest vt omnes gemmas antiquas quae smaragdi
vocantur unice pro plasmate habeam cum et ipse non vnam earum
viderim quae et ab hoc differre videbatur. Refero huc praesertim
monile eximium musei Townleiani quod gemmis viridibus constabat
auro inuicem iunctis, iisque in hexagonam prismaticam formam
politis quae quidem forma praeter floridum colorem eas smaragdis
satis similes reddebat. Alterum specimen Cl. Millin mihi in col-
lectione saepius iam laudata bibliothecae Imperialis mihi monstra-
vitg). Gemma est quadrangula aegyptiaca cuius vni lateri figura
oculi incisa est, alteri characteres sic dictae basilidianae. Haec
quidem vniuerso habitu proxime ad veros smaragdos accedere
videbatur, interim tamen addere oportet me ab eo inde tempore
[Seite 32] a mercatore rerum fossilium specimen accepisse Feldspathi pellucidi
et coloris smaragdini, isti gemmae simillimum, quod vt ille afferebat
cum aliquot aliis eiusdem generis in smaragdorum Americae austra-
lis copia ad eum peruenerat. Cumque et Feldspathum viride a
priscis aegyptiis artificibus incisum fuerit, quod Cl. Wadh) memorat,
vltro inquirendum num forte et huic de quo agimus simile inter
gemmas veteres aegyptias aliquando reperiatur.
Denique in fine commentationis et hoc addere liceat, nondum
quantum noui antea annotatum, veteres aegyptios artifices etiam
recremento rubro aeris purioris (germ. Kupfer-Garschlacke) ad
sigilla fingenda vsos fuisse, quorum quidem plura specimina, oculi
vc. imaginem de qua supra disputauimus, nilometra aliaque ad
manus habeo, cura multifariis aliis, basaltinis, lazulinis ect. in medi-
catis cadaueribus reperta.
Tab. I.
Fig. 1. Hippopotami sigillum figlinum, cuius vero rostrum valde resi-
mum minus bene expressit chalcographus.
Fig. 2. Phalli vulgo sic dicti oculati signum itidem figulinum, vt tres
proxime sequentes, archetypi magnitudine.
Fig. 3. Tetradrachma Atheniensis.
Fig. 4. Pueri insibulandi signum votiuum aeneum.
Fig. 5. Hypospadiaei simile signum argenteum.
Fig. 6. Rhinocerotis bicornis imago aenea.
Tab. II.
Vasculum etruscum pictura graecanica.
v. Geoffroy-saint-Hilaire sur les animanx du Nil considérés
dans leurs rapports avec la théogenie des anciens Egyptiens in Ej. Mé-
moires d’Histoire naturelle T. I. p. 26.
Cfr. de his post alios Gottl. Wernsdorf de tribus feris quae in numis
secularibus Philipporum Augg. conspiciuntur. Dantisc. 1759. 4. J.
Gottl. Schneideri historiam hippopotami veterum criticam, et G.Cuvier
sur l’hippopotame et sur son ostéologie.
Etiam Jo. Hier. Carli a. 1775. academiae scientiarum Mantuanae,
cui a secretis est, commentationem exhibuit de hippopotamis qui in
priscae artis operibus spectantur, quam autem typis mandatam esse
nondum resciui.
Hippopotami crania differre in figuris, iam ab acutissimo viro Jo. Her-
mann obseruatum est, in obseruationibus zoologicis posthumis p. 91.
Nuperorum quorundam opinio (v.c. Bossii in gemme incise T. I. p. 93.)
qui horum Sardonychorum velo caesio tectorum (ital. Niccoli col velo
turchino) stratum superius non natura sua, sed artis ope, ita coloratum
[Seite 7] esse ideo autumant quod nullum eorum rude adhuc specimen innotuerit,
vel eam ob causam parum valere videtur, cum eadem ratio etiam plas-
matis aliarumque gemmarum sit, quarum patria hactenus ignota est et
quae non nisi polita iam aut sculpta occurrunt.
Praeterea vero eidem sententiae obstant eiusmodi niccolorum exempla
pluribus iisque alternis fusci et lactei coloris stratis, composita, quale
in supellectile mea seruo antiquissimae indicae glyptices specimen, coffeae
fabam magnitudine non excedens, imagine bouis gibbosi insignitum
(cuiusmodi et Tassie in Catalogo gemmarum T. I. n. 3151. exhibet)
et nouem alternis stratis parallelis constans.
Anmerkungen über die Baukunst der Alten. Lips. 1762. 4. p. 3. Cum
vero huius libri exemplar ipsius auctoris manu infinitis locis auctum et
emendatum et ad nouam eius editionem apparatum possideat filius ca-
rissimus G. Blumenbach, operae pretium duxi integrum eum locum ex
ipso Winkelmanni autographo hactenus anecdoto hic subiungere:
postquam enim tofi Tiburtini (ital. Travertino) lapicidinas denuo coa-
lescere contenderat, ita pergit: ‘“Auch der Marmor wächst wiederum
zu: denn man fand eine eiserne Brechstange in einem grossen Blocke
von sogenanntema fricanischen Marmor, da derselbe für die Kirche Della
Morte hinter dem Farnesischen Pallaste, versägt wurde.”’
‘“Noch ausserordentlicher aber ist eine Säule von Granit, in welchem
man zu Rom vor 30 Jahren eine goldne Münze des Augustus fand, da
man es zersägte. Diese Münze war in den Händen des berühmten An-
tiquars Ficoroni, folglich muss sich dieser Granit innerhalb 300 Jahren
erzeugt haben: denn nach dieser Zeit wird man schwerlich Säulen in
Aegypten haben aushauen und nach Rom kommen lassen; die Kaiser des
vierten Jahrhunderts zerstöhrten ältere Werke um die ihrigen davon
aufzuführen.”’
v. post alios Ermeneg. Pini in Memorie della Societa italiana T. IX.
p. 199 et G.A. de Luc in Journal de physique T. XLIX. p. 425.
Aethiopum capita in artis priscae monumentis exhibent v.c. Ficoronii
gemmae antiquae litteratae P. II. tab. 2. 3. et Caylus, Recueil T. VII.
[Seite 10] tab. 51. fig 2. tab. 81. fig. 5. Gemmae antiquae Ant. Mar. Zanetti
tab. 71 sq. cf. et Bronzi di Ercolano T. II. tab. 90.
Aethiopes Indi vero tam in vetustissimis monumentis templorum sub-
terraneorum Elephantae insulae, quam in Persepolitanis intercurrunt.
Norden tab. 48. Denon tab. 20. N.I. Volney voyage en Egypte T. I.
p. 71. ed. 3. Langlès Notes et Eclaircissements sur le voyage de Nor-
den. T. III. p. 348.
Proceedings of the african association. T. I. p. 29. Paulini a S. Bar-
tholomaeo mumiographia mus. Obiciani p. 20. 50. D.J. Larrey
Relation historique et chirurgicale de l’expedition de l’Armée d’Orient
en Egypte etc. Par. 1803 8. p. 404.
cf. et Larcher ad Herodotum. T. II. p. 396. ed. 2. (1802) et Wal-
kenaer in Archenholzii Minerva 1805. T. II. p. 164.
V. post tot alios nuperrimum adhuc testem Bartholdy in Bruchstücke
zur nähern Kenntniss des heutigen Griechenlands P. I. p. 385.
De N.D.I. 1. c. 28. ‘“quotusquisque enim formosus est? Athenis cum
essem, e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur.”’
Priscae artis opera ex epigrammatibus graecis partim eruta partim il-
lustrata in Commentation. Soc. Reg. Scientiar. Goettingens. vol. X. p. 84.
Curatiorem eius descriptionem et icones expectamus a cl. Heinrichio
Kiloniensi, qui in commentat. academica, qua Hermaphroditorum, artis
antiquae operibus illustrium, origines et causae explicantur. Hamb. 1805.
sequentibus quae hic exscribere liceat eius mentionem fecit: ‘“vas in-
editum Etruscum pictura ornatum Graecanica, – pretiosum et rarae
artis figlinum, in quo pictus est Hermaphroditus alis supra terram subla-
tus, laeua cistam mysticam attollens, dextraque paululum submissa tym-
panum tenens: figurae admodum venuste expressae vt elegans atque
perfecta conformatio, ita mera feminea est corporique muliebri omnibus
partibus, si ab naturalibus discesseris, consentanea.”’
cf. v.c. Ger. Blasii obseruata anatomica p. 123. Chr. Mentzel in
Eph. N.C. Dec. l.a. VIII. p. 8 10. Cheselden’s Anat. des menschl.
Körpers p. 306. tab. 33. Ev. Home in philos. Transact. for 1799. p. 162.
De qua v. compilatam farraginem in Rhodii de acia diss. ad Corn. Celsi
mentem. Patav. 1639. 4. et Lond. Scanor. 1691. 4.
Antiquum citharoedi infibulati signum aeneum quod in museo Romano
extat, v. in Winkelmanni monumenti inediti vol. II. tab. 188. et vol. II.
bibliothecae quam edidi medicae P. IV. tab. I.
v. Stalp. van der Wiel observat. rarior. Cent. I. p. 367. J. Chr.
Fritsch medicinische Geschichten T.V. p. 336.
v. post tot alios Denon tab. 96. fig. 19. 21. tab. 98. fig. 17. tab. 117.
fig. 69. et al.
De quibus instar omnium v. Schlichtegroll Dactyliothecam Stoschia-
nam T. II. p. 34 et al.
Chr. Hertzog in mumiographica medica p. 70. fig. 8–19. cuius vero
libri verum auctorem esse Gotofr. Vockerodt Gymnasii Gothani quon-
dam Rectorem, docent Leipziger gelehrte Zeitungen a. 1717. p. 295.
v. Pignorii exposit. mensae Isiacae p. 26. ed. Venet. 1605. 4. Kircheri
Oedipus aegyptiae. T. III. p. 117. 415. Shaw’s Travels ed. 2. p. 486.
tab. 3. fig. T.
Fr. Gotth. Freytag rhinoceros e veterum scriptorum monimentis de-
scriptus Lips. 1747. 8. Sloane in philos. Transact. vol. XLVI. p. 124.
Parsons ib. vol. LVI. p. 32. Camper Naturgeschichte des africanischen
Nashorns p. 22.
Nam bini eiusdem moduli Domitiani numi aenei quos quidem in di-
tissimo numophylaceo Saxo-Gothano videram, adeo attriti erant vt
nihil de animantis cornubus vtrum singuli saltem aut duplices fuerint,
decidere liceret.
Ab illustriss comitibus Telecki qui a. 1797 academiam nostram frequenta-
bant, accepi, patrem eorum ex. Turcico bello camelos Budam reportasse
eo consilio vt iis tanquam iumentis in dominiis suis vteretur, mox
autem eos iterum dimittere ideo coactum fuisse quod equi ad aspectum
eorum efferati consternerentur. Eandemque ob causam, Senatum quo-
que Hamburgensem aliquando vetare voluisse vt ne cameli amplius a
circumforaneis per plateas ducerentur. Etsi meminerim me Londini non
semel dromedarium vidisse qui tum spectaculi causa publice circumdu-
cebatur et quem fere perpetuo equi occursantes tranquille praeteribant.
v. de ea auctorum dissensione docte disputantem Sim. Portium de
coloribus oculorum Flor. 1550. 4. p. 25.
de la Cépède, hist. naturelle des quadrupèdes ovipares T. I. p. 227.
Dobrizhoffer Geschichte der Abiponer T. I. p. 300.
v.c. in magnis basaltinis cymatiis, vt architecti vocant, a Wortlejo
Montague museo Britannico illatis. v. Jac. Bryant new System of
ancient Mythology vol. I. tab. 7. et vol. II. tab. 16. cf. et Zoegae numi
Aegyptii imperatorii p. 400.
Iconem vasis dedi in Abbildungen naturhistorischer Gegenstände P. IV. tab. 57.
cfr. et Passerii pictur. Etruscor. in vasculis T. I. tab. 6.
Solander et J.R. Forster in hui. l. de bysso antiquorum p. 71.
Larcher ad Herodot. T. II. p. 357.
Cf. praeter alios S.F. Rau specimen libri Achmedis Feifaschii de
gemmis et lapidibus pretiosis p. 96. Jablonskii opusc. ex ed. te Water
T. I. p. 313. 468. C. de Veltheim, Aufsätze T. II. p. 45. 119. 131.
Millin, introduct. à l’etude des pierres gravées p. 18. ed. 2. Id. in Ma-
gasin encyclopédique ann. I.T. III. p. 348. Beckmann ad Marbodum
p. 25. 26. Larcher ad Herodot. T. II. p. 250. Chr. Aug. Schwarze
de smaragdo veterum Gorlic. 1802. fol.
Saepius in sacrariis et museis tegumenta missalium aut librorum euange-
liorum auro obducta et gemmis distincta vidi, e quibus floride virides
pro smaragdis venditabantur. In omnibus autem quotquot eorum mihi
curatius indagare licuit, semper haec viridia ornamenta non nisi ex vitro
pulcherrimo constare comperi, isti fere comparando ex quo celebris pa-
tera Genuensis constat quae iam inter cimelia bibliothecae Imperialis Pa-
risinae asseruatur; cum contra reliquus istorum voluminum ornatus passim
et veros lapides pretiosos, sapphiros (s. hyacinthos veterum) beryllos,
amethystos etc. contineret.