Table of contents

[titlePage_recto]
DE
QUORUNDAM ANIMANTIUM COLONIIS
SIVE SPONTE MIGRATIS
SIVE CASU AUT STUDIO AB HOMINIBUS
ALIORSUM TRANSLATIS
COMMENTATIO.

GOTTINGAE
APUD HENRICUM DIETERICH.
MDCCCXXIII
.
[titlePage_verso]

de
QUORUNDAM ANIMANTIUM COLONIIS
SIVE SPONTE MIGRATIS
SIVE CASU AUT STUDIO AB HOMINIBUS
ALIORSUM TRANSLATIS commentatio.

[Seite 3]

Introitus.

Immanuel Kant magni ingenii vir primus quantum noui differen-
tiam clarius exposuit et strenue vrsit, quae veram historiam na-
turalem proprie sic dictam, et meram contra descriptionem rerum
naturalium intercedit. Illam physiogeniam sequaces eius vocarunt,
hanc physiographiam. Neque in his defuerunt qui dignitatem
vtriusque studii comparantes, dum istius graue momentum effere-
bant, hanc contra, quasi minoris aestumandam, tantum non vili-
penderent. Verum vix iniquius iudicium proserre potuissent. Quam
fructuosissima enim sit, imo vero indies noua augmenta capiente
naturalis historiae immenso ambitu, pari passu magis necessaria eua-
dat accurata et definita terminologiae technicae verbis concepta
descriptio rerum cuiusuis ordinis naturalium ad characteres di-
stinctiuos construendos et res naturales ad memoriae subsidium sy-
stematice ordinandas, si adhuc probatione egeret, vel ex ipsa
historia naturalis historiae elucesceret.

[Seite 4]

Quando enim veterum in vtraque lingua de historia naturali
auctorum classicorum non vnice mirabundos laudatores, verum et
aequos censores agere velimus, fateri oportet fructum ex iis ad
ipsum nostrum studium eam maxime ob caussam haud parum mi-
nui, quod neglecta ab ipsis describente rerum quas memorant
physiographia, saepissime dubios et ancipites hodiernos interpretes
linquant in definiendis et explicandis naturalibus de quibus ipsis
ambiguus sermo suerat rebus*).

Negligentia haec in classicis ceteroquin naturalis historiae con-
ditoribus, etsi nobis dolenda, excusabilis tamen videbitur, causas
eius varias ex aequo ponderanti.

Et maxime quidem arctos totius disciplinae qualem ipsis ex-
colere licebat fines, comparando eos cum immenso quo nunc late
patet ambitu. Quodsi enim verum est vt est verissimum naturalis
historiae augmenta pari cum geographica orbis terrarum notitia
increscere, sufficit vel obiter tantum comparasse tabulam geogra-
phicam orbis sic dicti veteris, quatenus nempe Graecis et Romanis
propius cognitus erat, cum recentiori orbis terraquei ab eo inde
tempore quo iussu et auspiciis Diui nostri Georgii III. post ra-
riora et mercatorios magis in sines suscepta aliarum cultioris Euro-
pae gentium tantamina, toties iteratis periplis quintam terrae par-
tem detectam et limites habitabilis nobis definitas habemus. Exo-
ticorum ergo notitia quam tenuis esse debuerit veterum de naturali
historia scriptoribus notitia, maxime cum modos animalium
exuuias conseruandi ignorarent, adeoque museis rerum natura-
lium carerent, in aprico est.

[Seite 5]

Verum et in inquilinis praeterquam quod microscopiorum vsu,
adeoque mundi quem inuisibilem Linnaeus appellat cognitione de-
stituti fuerint, in vniuersum de animalium exsanguium studio pa-
rum solliciti erant, ita vt in vniuersum numerus rerum naturalium
ipsis propius cognitarum mirum quantum ab eo distet, quo hodier-
num systema naturae et Faunae vt vocantur Floraeque superbiunt,
quales nunc ex quinis terraquei orbis partibus comparare licet.

Facile ergo patet veteres illos in tam arctis studii sui natu-
ralis limitibus systematica ea characterum descriptione carere
potuisse, quae contra hac aetate adeo absolute necessaria euadit, vt
absque eius adminiculo vniuersa ea disciplina in rudem plane indi-
gestamque molem corrueret.

Ceterum tantum abest vt meram hanc de qua agimus physio-
graphiam pro genuina rerum naturalium historia habere liceat, vt
sane mirationem subeat, viros caeteroquin de promouendo naturalis
historiae studio impense meritos eo delapsos esse, vt illud eius ad-
miniculum, technicam nempe nomenclaturam ad species constituen-
das easque systematice in genera sua ordinandas, pro praecipuo,
imo vero vnico sine historiae naturalis venditarent, e quorum nu-
mero Petrum Artedi, Linnaei popularem et sodalem nominasse
sufficiat, qui quidem, quod magis adhuc mirandum, singulare hoc
paradoxon in fronte istius partis operis sui nude professus est,
quam philosophiam ichthyologicam vocare ipsi placuit, cum potius
genuina et vere philosophica Historia naturalis, quod ipsum histo-
riae nomen inuoluit, praeter alia quae ad naturam rerum in orbe
terraqueo creatarum attinent, maxime et mutationum et conuersio-
num causas et modos inuestigandos libi sumit, quibus ad hodier-
num statum peruenerunt*); praesertim vero quid homo, terrae
[Seite 6] dominus ad eas mutationes contulerit; siquidem, pridem monente
summo Buffonio, status quo hodie naturam ante oculos habemus,
tantumdem homini quam ipsi naturae debetur*).

Cumque, de quo iam Kantius quem modo laudaui conquestus
est, ipsum hoc mutationum studium, quanquam grauissimum et diligenti
contemplatione dignissimum, minus tamen hactenus excultum sit,
operae pretium videtur singularem eius particulam, de animantium
inquam coloniis, siue sponte migratis, siue casu aut studio ab ho-
minibus aliorsum translatis,
post ea quae ab aliis super hoc ar-
gumento commemorata sunt**) ex professo adhuc, exemplis prae-
sertim nondum peruulgatis illustrandi.

Vix vero monitu opus est in hac disquisitione nullatenus agi
de migrationibus normalibus quibus variae animalium species, non-
nullorum scil. mammalium, multarum auium et piscium et non-
nullorum amphibiorum quotannis statuto tempore aliquamdiu domi-
cilium mutant, verum maxime de insolita migratione quorundam
animalium, quae natiuas habitationes sponte et subito linquunt et
nouas petunt; tumque et de aliis eorum coloniis, situe casu situe
hominum studio aliorsum transpositis, quae quidem ex ordine sena-
rum systematis Linnaeani classium prosequi liceat.

A. Mammalia.

[Seite 7]

Equidem ex his nonnullas species, postquam vnum alterumue
earum par curiositatis causa insulis quibusdam illatum fuerat, post-
modum eum progenies neglecta euaserat, magno incolarum damno
propagatas esse, ex vtroque orbe exempla docuerunt, quorum
vnum alterum que memorasse sufficiat.

Contigit equidem hoc haud ita pridem in vicinia Lithuanicae
vrbis Nieswietz, vhi tria paria Marmotae Citilli curiositatis gratia
ex Volhynia istuc translata ingenti numero propagata sunt*);
tum in Danica insula Fünen, vhi praedii possessor ex itinere in
Pomeraniam redux Mustelas aliquot foinas cicures retulerat**);
et in Bahamica Prouidentiae insula cum simili occasione Vrsi lo-
toris
vnum alterumue par ad eam aduectum erat***).

Neque dispar ratio videtur originis Simiarum syluanorum
(s. inuorum) quae magno numero vnice in Calpes promontorio*)
praeterea autem neque in alia Hispaniae parte, neque in reliqua
Europae austrinae regione libere hospitantur. Quod enim post alios
adhuc a Boswello assertum est, Corsicam quondam simiis abundasse,
vnice erroneae Christ. Personae versioni Procopiani de bello Go-
thico operis tribuendum est, cum eo loco neutiquam de simiis sed
de nanis pumilionibus sermo sit**). Calpetanos contra de quibus
agimus cynocephalos quomodo e vicina isti promontorio Abyla
[Seite 8] quam huiusmodi simiae magna copia inhabitant*) ortum suum
duxerint, facile intelligitur, etsi de tempore quo primum in rupa
Gibraltarensi visi sint, nihil constet.

De primigenio et patrio Ratti vulgaris domestici habitaculo
diuersimodi disputatum est. Mirum videtur, paradoxam Linnaei opi-
nionem qui eum ex Indiis occidentalibus in Europam aduectum
fuisse putarat, vel ipsi Pallasio ideo non improbabilem visam esse,
quod apud antiquos, licet musculi frequens mentio, nulla occurrat
Ratti. Etsi enim nullus veterum siue Graecorum siue Romanorum
Ratium memoret, medii tamen aeui scriptores, iique de historia
naturali perbene meriti, diu ante orbem nonum detectum, de Ratto
nostrate agunt, in quibus egregius Silvester Giraldus a. 1188.
expresse mures maiores nominat, qui vulgariter Rati dicuntur**).
Probabile vero videtur hunc Rattum primitus Europam mediam
incoluisse, donec occasione commerciorum et praesertim nauigatio-
num per vniuersum qua Europaeis patet orbem adeo propagatus
est, vt quondam inter prodigia relatum sit nonnullos Germanicae
vrbes eo plane caruisse***).

Specie ab hoc ratto diuersus Mus decumanus Persiae vt vi-
detur, et vicini orientis indigena, vix ante alterum tertiumue se-
[Seite 9] culi praeteriti decennium Europam inuasisse fertur*), et vbi agmina
eorum consedere, domesticum contra rattum sensim defecisse con-
stat. Norwegicum plures nuperorum zoologorum vocant, quam
vero appellationem Zimmermannus ideo improbat quod faunae
Scandinauicae nullam eius mentionem faciant. At enim vero hoc
sane idoneis testibus euictum est, ipsissimum hunc Rattum decu-
manum ante a. 1730 Anglis plane ignotum, tum temporis primum,
et quidem quod expresse asserunt ex Norwegia nauibus onerariis
quae lignorum materiam inde aduehebant, illatum esse**). Cum-
que tum temporis in vniuersa Germania horeali nullibi adhuc
visus fuerat, inficetum corruit asseclarum petitoris quondam regni
Anglici figmentum, quo illum murem ex Hannoueranis terris in
Britanniam translatum esse fabulabantur***). Eodem forte animo
et partium studio quo Anglo-Americani infestam sibi Tipulam de-
structorem
muscam Hassiacam (the Hessian Fly) vocare amabant,
etsi quantum quidem nouimus hucusque ne vnicum quidem eius
viuum specimen in Europa visum sit.

[Seite 10]

Taceo, vt iam monui, ab aliis iam expolita exempla transpo-
sitionis animalium quadrupedum tum domesticorum tum etiam vena-
ticorum (vt damae, tarandi, alces*)), aeque ac eorum quae casu
fortuito custodibus subducti in locis desertis efferata sunt (vt ar-
menta in noua Cambria australi, caprae in insula Juan Fernaneez,
et equi in Paraquariae immensis siluis). De canibus vero Ame-
ricae
hoc saltem addere liceat, etsi extra dubitationis aleam posi-
tum sit, fuisse nouo orbi ante primum Hispanorum in eum aduen-
tum, varia canini generis animalia domestica, non minus certum
tamen esse, nonnullas et quidem remotissimas a se inuicem Ame-
ricae zonas canes suos ab Europaeis accepisse. Docent hoc de iis
qui ad oras Magellanici freti oberrant Ant. de Cordova**), de
Antillicis magni nominis vir Walt. Ralegh***); et de hodieque
notissimis egregiis Terrae nouae canibus idem valere ex classico
Rich. Whitbourne opusculo alias iam docui*).

B. Aues.

Volatilia, quo facilius longe lateque vagantur, tanto nume-
rosiora praebent exempla specierum, praesertim graniuororum, quae
frumenti culturam in coloniis hominum recentur constitutis sponte
sequuntur easque inde siue perenniter siue saltem messis tempore
frequentant**).

[Seite 11]

Similem ob caussam etiam aues quae piscibus vescuntur hisce
illecebris allectas aci littora vbi antea plane incognitae fuerant magnis
cohortibus emigrasse, nuper memorabili exemplo ex ipsis quibus
res agebatur documentis, mihi innotuit. In insula nempe Danica
Laland, quarum accolis praesertim piscatus quaestuosus est, primo vere
a. 1810 vnicum par Pelecanorum carbonum, nondum hactenus illihi
visorum, ex Fünia vt putabatur, aduena, postquam bis eo anno
posuerant et excluserant, autumno nouum hocce domicilium re-
liquerunt quidem quibus vero proxime insequentibus annis tanta
copia nefastarum harum auium secuta est vt a. 1815 numerus
earum ad 20000 ascenderet, ex quibus vero ne vnum quidem par
sibi ipsi nidum exstruxit, verum omnes aliarum auium in silua
istius insulae nidulantium, ardearum praesertim et coruorum nidos
occuparunt, tanto piscatorum damno, donec mercede conducta vi-
rorum copia arbores istas ascenderet et nidos istos destrueret, quo
facto nociui isti coloni ad vnum fere omnes emigrarunt et eas oras
vltro intactas liquerunt.

Auium syluestrium quae non paruo sumptu et studio in re-
motas regiones translatae et vt se propagarent libertati redditae
sunt memorabile exemplum dedit Petrus M. cuius iussu a. 1716
magna vis auicularum canorarum circa Moscouiam capta et in vi-
ciniam nouae Petropolitanae vrbis et quidem optato succussu per-
lata est*).

Et de Carolo V. perhibetur eum cum prae aliis auibus cor-
vis et cornicibus delectaretur, quibus vero ea Hispaniae regio
carebat in qua serioribus annis vixit, ex Flandria quae iis abun-
dabat, coloniam earum in hortos suos Aranjuezenses transponere
iussisse, quarum progeniem ibidem ex voto cessisse fertur**).

[Seite 12]

Magis contra mirum videtur vulgatissimo passeri domestico
innumerabili copia per vniuersum septentrionalem orbem diffuso,
tamen singulares aliquas paruas regiones etsi satis pomosas tamen
adeo esse infestas vt nulli eorum ibi reperiantur, et quod non
semel tentatum est, magno numero aliunde illuc translati et di-
missi nunquam ibi subsisterent sed breui iterum aufugerent; id quod
de non vno Saxoniae et Nassouiae pago asseritur*).

C. Amphibia.

Idemque quod modo de passere memorauimus de Lacerta quo-
que lacustri a testibus fide dignis relatum accepimus, quae quidem
ex vicinis sibi binis lacubus, qui piscibus carent et quoad reliqua
etiam sibi simillimi sunt, alter tantum istis salamandris aquaticis
abundat, quae vero quod saepius tentatum est, in alterum trans-
latae, breui post littora eius ascendunt et in alterius natales sibi
aquas remigrant**).

Verum et Salamandram terrestrem passim in vna eademque
regione non nili quibusdam in locis, arctis satis limitibus circum-
scriptis degere posse, vel in vicinia nostra videmus, cui quidem
natalis soli necessariae conditioni respondere videtur euentus expe-
rimenti, quo ante aliquot annos ex Isenacensibus siluis in Jenenses
magna copia translatae breui post ad vnam omnes perierunt.

Contra vero Ranam bombinam a viro multis nominibus bene
merito, Petro Oxe aulae Hafniensis quondam Mareschallo sec. XVIImo
ex Lotharingia in Daniam translatam et propagatam esse ita con-
[Seite 13] stat*) vt et hodie adhuc vernaculum nomen Peder Oxes
Fröe ferat.

Et Hiberniam in vniuersum ranis caruisse donec a. 1699 ex
Anglia istuc transportatae fuerint, historiae istius regni auctores
referunt**).

D. Pisces.

Marinorum piscium eadem quodammodo ac volatilium, quam
diximus, ratio est, vt nempe ex corporis fribrica et elementi in
quo degunt natura facilius loca quae incoluerant linquere et in
nona etiamsi valde remota emigrare possint. Hinc v.c. halecum
cateruae ad oras maritimas quas antea vtilissimus hic piscis nun-
quam frequentauerat, iam quotannis statuto tempore aduenae,
de quibus Blankenesenses aliique Albis ostii accolae sibi gratulan-
tur. Contra vero vt alia piscium marinorum genera ita inprimis
haleces eas oceani regiones in quibus hactenus per longissima tem-
pora degerant, subito et magno piscaturae damno plane dereliquisse
constat, quod clupeae isti passim post proelia naualia in vicinia
earum commissa eontigisse dictum est et pulueris pyrii fragori tri-
bui solet; quod quidem noui nuper ab egregiis auctoribus in du-
bium vocari***). Quamquam vero varias alias subesse posse ha-
rum migrationum caussas facile dederim, cum v.c. Petrus de Dus-
[Seite 14] burg
ordinis Teutonici sacerdos memoret*) harengos suo tempore
a. 1213 Prussiae oris subductos fuisse, adeoque aeuo quo de pul-
veris pyrii vsu ibi loci ne cogitare quidem licet, attamen istos
pisces quoque insolito et antea inaudito huiusmodi tonitrus fragore
fugari posse, certe non minus probabile videtur, quam quod clu-
peae quae Kamtschatkae littora frequentarant ab a. inde 1730
vbi vicina aequora terrae motibus quassabantur ea deseruerunt**).
Verum et oculatus mihi testis est grauissimus, Gener. de Pollet in
Suecico exercitu praefectus superior excubiarum, auditor quondam
meus dilectissimus et obseruator curatissimus qui in bello maritimo
quod a. 1790 sq. Suecos inter et Russos gestum est, praelio nauali
in sinu Fennico d. 9. et 10 Jul. posterioris anni interfuerat et qui
ipse agros in vicinae Finniae oris possedebat, quique clupeas qui-
bus ea sinus Finnici littora antea abundarant, statim post illud
proelium ea deseruisse et versus Bothniam occidentalem migrasse
mihi asseruit.

Ita et quod fortuitam piscium transportationem attinet, ea
quae Baskiri J. G. Gmelino de Cyprino carassio retulerunt***),
oua eius foecundata primo vere ab anatibus migratoriis nunc in
itinere reducibus ex vno lacu subinde in alterum transferri, id mihi
non semel a doctis oeconomis lucii piscis exemplo comprobatum est,
cuius progeniem repetitis vicibus in talibus piscinis suis renasci
etsi inuitissimi viderunt, vbi de nulla alia eius origine cogitare
licebat. Et ad similem forte caussam piscium ortus in lacubus quos
montium alta cacumina ferunt, referendus videtur*).

[Seite 15]

De piscium vero coloniis hominum studio aliorsum translatis
post ea quae iam ab aliis dicta sunt*), vix quae addere operae
pretium videatur, adhuc habeo.

E. Insecta.

Quodsi insectorum classem tanquam minoris quidem moduli
animalium sed numero specierum et innumeris plerarumque indiui-
duis immensum naturae regnum considerare licet maioribus istis
vtriusque ordinis organicorum corporum regnis ita quasi intersitum et
interstratum, vt sedem et victum in his habeant, facile intelligitur
quomodo horum animalculorum coloniae cum iis maiorum anima-
lium aliorsum transpositis, praesertim vero populorum intercursu, na-
vigationibus, commerciis, bellicis expeditionibus etc. in remotas
terrae partes propagari potuerint. Ita enim et ipsos pulices, quos
omnibus quae vestibus vtuntur gentibus communes putasses, tamen
non nisi per hospites Europaeos Tahitensibus et Sandwichensibus in-
sulanis**) haud ita pridem allatos esse, memoratur. Et de huius
quidem insecti genuina specie non est quod dubites. Aliter vero
cum blattis huc illucue casu translatis comparatum est vtpote de
quarum siue certa specie siue natiuo ynde aliorsum propagati sunt,
solo ambigui passim haesitamus.

[Seite 16]

Nam et de Blattae orientalis dictae, hodienum per Europam
vulgatissimae, primitiua patria incerti sumus. Quod enim Linnaeo
auctore primitus in America habitet et in oriente tantum hospitetur,
certis testibus confirmatum nondum vidi. Primus qui in Europa
eam obseruauit, saltem nobis exhibuit, Fab. Columna est*); nam
quod nuper legi, iam Matthiolum eam memorasse**) neque ex de-
scriptione nec ex synonymis quae subiungit probabile videtur.
Satis multas tamen Germaniae prouincias et in his Gottingensem
principatum ea calamitate immunes esse gratulari ipsis licet; quibus-
dam vero locis vt in Hercynia occidentali mercium oneribus illatas
quidem sed tempestiuo remediorum vsu mature iterum extinctas
comperimus. Quomodo vero bellicis expeditionibus propagatae sint,
tricennali bello Saxonia misnica exemplo est, vtpote cui Bauarico
exercitu primo aduenerant***).

Alia eiusdem generis species Indica, quam cur Linnaeus ger-
manicam
vocet, diuinare non ausim simili occasione, militum nempe
exterorum transitu a. 1812 sq. Borussiae quibusdam locis illatam ac-
cepimus*) et quidem passim v.c. Heilsbergae et vicinis in locis
tam ingenti copia vt multi incolarum aut aedes, aut saltem quae
habitarant cubicula tam diu derelinquere coacti fuerint, donec
proxima hiems eos ab hospitibus calamitosis sed frigoris impatienti-
bus feliciter liberauit. Quod vero supra de Rattis domesticis me-
morauimus, decumanorum inuasione extirpatis, id etiam de Blattis
orientalibus
relatum accepimus eas sie dictae germanicae aduentu
disparuisse**).

[Seite 17]

Blatta quam Fabricius australasiae nominat, iam seculo XVIImo
Hafniam*), americana vero ante 30 circ. annos Ieueram**) vtra-
que sacchari cistis aduecta est.

Ex aliis insectorum generibus haud ita pridem aliunde
casu in Europam et praesertim Germaniam inuectis iamque in ea
itidem inquilinis sequentes nonnullas species tantum nominasse
sufficiat:

Cimicem linearem***)
Aphidem lanigeram*)
Coccum aonidum**)
et Phalaenam sarcitellam***).

F. Vermes.

Quae ex hac denique classe eo de quo agimus respectu me-
morari possunt animalium coloniae ex natiuo solo aliorsum transla-
tae vnice ad testaceorum ordinem pertinent, aliis eorum, vt
quidem teredo naualis infausto casu, aliis contra, vt mya marga-
ritifera
et ostrea edulis studio et consilio transpositis. Verum
cum de his post ea quae ab aliis iam dicta sunt addenda non ha-
[Seite 18] beam, voice helicis pomatiae exempla itidem tum casu tum studio
aliorsum propagatae coronidis loco subiungere liceat. Alterum eo-
rum in amoenissima Vrserensi valle occurrit, quae tanquam parua
Oasis sterilibus Sti Gotthardi altioris cliuibus quasi interiecta est, et
quae sapidis istis helicibus scatet, quarum vero nec citra nec vltra
in horrida et vegetationis sere experte montis regione vlla viden-
tur vestigia. Illas vero isti valli seculo praeterlapso fortuito casu
illatas esse, cum dolium iis repletum et vltra montem transuehen-
dum, diffractum ibi relictum et neglectum fuerit, mihi dum in itinere
Heluetico versabar non vno teste side digno assertum est. Studio vero
et cura celebris suo aeuo philosophicae historiae naturalis cultoris
Kenelmi Digbyi in Angliam transuectam esse eam helicem re-
latum accepimus*).

Epilogus.

Quod ita hac commentatione exhibere studui specimen genui-
nae Historiae naturalis ex Kantii mente, in fronte disquisitionis
explicata, vt in vniuerso zoologiae studio philosophico attentionem
meretur, ita praesertim in historia naturali humani generis eiusque
ex primitiua stirpe in remotas terras et insulas, siue casu siue stu-
dio transmigratione, hincque in diuersas varietates degeneratione,
quam fructuosa et lucifera euadat, inde a 50 fere annis non vna
super generis humani varietate natiua scriptione comprobare an-
nisus sum, quae vero hic loci repetere, vel ipsa instituti ratio vetat.


Notes
*).
[Seite 4]

‘“Vt iam Plato testatus est, veteres cum plurimas rerum ignora-
rent, alias omnino non nominanerunt, alias non recte. Non est
igitur quod nomina eorum nobis imponant, sed inspicienda nobis
est ipsa rerum historia etc.”’ Galenus de symptomatum differentiis.
c. 3. p. 24. ed. Conr. Gesneri.

*).
[Seite 5]

Hinc et geologico respectu Societas Regia in annum 1821 quae-
stionem proposuerat granissimi argumenti, de inuestigandis iis so-
[Seite 6] lidae superficiei orbis terraquei mutationibus, quae documentis ex
ipsa historia petitis demonstrari possint. Inter scripta ad eam eno-
dandam suo tempore sodalitio nostro oblata, ex vnanimi eius con-
sensu palmam tulit egregium opus Perill. de Hoff, nunc typis man-
datum s.t. Geschichte der durch Ueberlieferung nachgewiesenen
natürlichen Veränderungen der Erdoberfläche.
T. I. Gothae. 1822. 8.

*).
[Seite 6]

Aut vt iam Cicero ait: ‘“nostris manibus in rerum natura quasi
alteram naturam efficere conamur,”’ de natura deorum. II. 60.
p. 247. ed. Davisii.

**).
[Seite 6]

Ex quorum numero praesertim populares nostri nominandi sunt viri
cl. Pallas, Zimmermann, Rudolphi, Link, Al. de Humboldt
et G. R. Treviranus.

*).
[Seite 7]

Curatam huius casus notitiam debeo cl. Jarocki, Zoologiae in
Vniuersitate Varsoviensi Professori celeb.

**).
[Seite 7]

Ex relatione cl. Doct. Bredstorff Dani, de historiae naturalis
studio egregie meriti.

***).
[Seite 7]

Schöpfii Reisen vol. II. pag. 456.

*).
[Seite 7]

Drinkwater’s History of the late Siege of Gibraltar. pag. 36.
ed. 3. Lond. 1786.

**).
[Seite 7]

J.W. Berger eclogarium Corsicum, Spec. II. pag. 36 sq.

*).
[Seite 8]

Voyages d’Afrique du Sr. de Razilly pag. 144.

Th. James’s History of the Herculean straits, vol. II. p. 357 sq.

**).
[Seite 8]

v. Ej. Itinerarium Cambriae I. II. c. 2. pag. 173. ed. Londin.
1585. 8.

***).
[Seite 8]

cfr. v.c. de Glücksburgo et Augusta Vindelicorum G. Chr. von
Neitzschitz
siebenjährige Weltbeschauung pag. 3. ed. Norimb.
1674. de Schleusinga vero K.E.A. de Hoff et C.W. Jacobs Thü-
ringer Wald
T. II. P. 2. pag. 299. Scotiae caurinae (the High-
lands
) a. demum 1723. ex Anglica mercium naui rattos aduenisse
grauis testis est Burt in Letters from the North of Scotland
vol. I. pag. 67.

*).
[Seite 9]

G.L. Hartmann in Meisneri naturwissenschaftlichen Anzeiger.
a. III. 1819. n.r. contendit quidem, iam Conr. Gesnerum huius
ratti sub nomine muris aquatici (Wassermaus) meminisse, imo et
icone etsi rudi, eum exhibuisse, quae neutiquam ea muris amphi-
bii sit, vtpote quam grosse Nüllmaus vocet.

At enim vero, quod pace cl. viri monuisse liceat, certo certius
Tigurini polyhistoris mus aquaticus idem est cum mure amphibio
nuperorum, et quem vernaculo nomine Nüllmaus designat, M.
siluaticus.

Conferant quorum interest, super amphibio ex operibus Gesneri
historiam aquatilium pag. 695. ed. 1558. Fischbuch pag. 199 b. et
Thierbuch pag. 109 b. de siluatico autem Ej. historiam quadrupedum
pag. 830. et 1104. ed. 1551.

**).
[Seite 9]

Rob. Smith’s Rat-catcher pag. 5. ed. Lond. 1768.

***).
[Seite 9]

Espriella’s (Southey’s) Letters from England Vol. I. pag. 285.
ed. 3.

*).
[Seite 10]

cfr. de Wildungen Taschenbuch a. 1805 seq.

**).
[Seite 10]

Relacion del vltimo viage at Esirecho de Magallanes. pag. 307.

cf. etiam Sr. John Narborough’s voyage to the Streigts of Ma-
gellan.
pag. 53 et 66.

***).
[Seite 10]

Ej. Historie of the world vol. I. pag. 95.

*).
[Seite 10]

Abbildungen n.h. Gegenst. P. I. ad t. 6. De Labradoricis contra
v. G. Cartwright’s Journal vol. I. pag. 267. et L. Am. An-
spach
’s History of Newfoundland. pag. 325.

**).
[Seite 10]

Videsis, vt paucos e multis saltem ex America aquilonali excitem
testes, Catesby in philos. Transact. N. 483. pag. 443 seq. et
Michaux voyage à l’Ouest des monts Alléghamys. pag. 259.

*).
[Seite 11]

Weberi verändertes Russland vol. I. pag. 146.

**).
[Seite 11]

Mémoires de l’Abbé de Montgon vol. III. pag. 150.

*).
[Seite 12]

v.c. de Meusebach ducatus Altenburgici et Wallenfels prope Her-
bornam.

**).
[Seite 12]

Drümpelmann Abbildungen und Beschreibung des Thierreichs aus
den nördlichen Provinzen Russlands.
P. IV. pag. 15.

*).
[Seite 13]

Jacobaei obseruationes de ranis et lacertis. pag. 33.

Pontopidani Nachrichten die Naturhistorie in Dänemark be-
treffend
pag. 193.

**).
[Seite 13]

O’Halloran’s Introduction to the study of the History of Ireland.
pag. 74.

Jam. Gordon’s History of Ireland vol. I. pag. 11.

***).
[Seite 13]

cfr. Catteau-Calleville Tableau de la mer Baltique T. I.
pag. 215. et de nouis contra harengorum coloniis varia memorabi-
lia pag. 233 seq.

*).
[Seite 14]

In Synchronismo ad chronicon Prussiae ab a. 1226. vsque ad a.
1326. pag. 375.

**).
[Seite 14]

Steller’s Beschreibung pag. 175.

***).
[Seite 14]

Florae Sibiricae vol. I. praefat. pag. xxx.

*).
[Seite 14]

De Scoticis caurinis v. Burt l.c. vol. II. pag. 80.

*).
[Seite 15]

cfr. v.c. praeter Blochii et C. de la Cepede opera ichthyo-
logica, de Acipensere rutheno Pallas in Beschäftig. der Berlin.
naturforsch. Freunde.
vol. II. pag. 532. et de Carpione J. Beck-
manni
quondam nostri Beytr. zur Gesch. der Ersind. vol. III.
pag. 412. alios v. in coniunctissimi mihi J.D. Reuss ditissimo Re-
pertorio
T. VI. qui oeconomiam complectitur pag. 413. et multi-
faria super hoc capite naturalis piscium historiae proprie sic dictae,
apud de Witt Clinton in Ej. Introductory Discourse, delivered
before the Society of
New-York. vol. I. actorum istius Socie-
tatis pag. 148. etal.

**).
[Seite 15]

v. Wilson’s Missionary voyage pag. 342. et Adelb. von Cha-
misso
in Ott. von Kotzebue Entdeckungs-Reise vol. III. pag. 145.

*).
[Seite 16]

Obseruat. aliquot animalium pag. xl. et xxxvi. cf. et Moufeti
theatrum pag. 138.

**).
[Seite 16]

Comment. in Dioscoridem pag. 277. ed. Casp. Bauhini 1598.

***).
[Seite 16]

v. Lehmanni Schauplatz der natürlichen Merkwürdigk. in dem
Meissnischen Ober-Ertzgebirge
pag. 634.

*).
[Seite 16]

Ex litteris amicissimi Hagen sen., Prof. Regiomontani meritissimi.

**).
[Seite 16]

v. Labillardiere Relation du voyage à la Recherche de la Pe-
rouse.
T. I. p. 378.

*).
[Seite 17]

Th. Bartholini acta Hafniensia. vol. I. pag. 107.

**).
[Seite 17]

Ex relatione cl. Seetzen auditoris quondam mei dilectissimi, qui
in itinere arabico praematura morte obiit.

***).
[Seite 17]

Sal. Schinz Reise aus dem Uetliberg pag. 16.

*).
[Seite 17]

Jos. Banks in Transactions of the horticultural Society. vol. II.

**).
[Seite 17]

J.A. Murray, collega quondam noster desideratissimus, in nouis
Gottingensibus litterariis
1777. pag. 1219.

***).
[Seite 17]

Cl. S.S. Voigt affinis mei carissimi, Uebersicht der Naturge-
schichte
pag. 321. qui eam tineam saltem Francofurtum ad Moenum
bello demum septenni stragulis laneis nosocomii militaris inuectam
esse memorat.

*).
[Seite 18]

Pennant’s Journey from Chester to London pag. 336.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted