Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf]
[titlePage_recto]
MEMORIA
IOANNIS TOBIAE MAYER

IN
CONSESSU SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARUM
D. VII. MAII MDCCCXXXI

GOTTINGAE
typis Dieterichianis.
mdcccxxxii.
[titlePage_verso]

[Seite 3]

Quinta jam vice ex muneris et pietatis officio
triste mihi suscipiendum est negotium defuncto Socie-
tatis sodali in consessu nostro parentandi.

Quatuorviris, quorum memoriam hactenus reco-
lere mihi incubuit, Richtero, Crellio, Osiandro et
Bouterwekio, successit jam desideratissimus collega
Ioannes Tobias Mayer, vir multis nobis nominibus
lugendus, maxime mihi, cui contigit, cum ante hos
LIX annos studiorum causa almam nostram Georgiam
Augustam adiveram, ut primis statim post aduentum
diebus in eius notitiam venirem, quae mox ad fami-
liarem consuetudinem ab eo inde tempore crevit.

Coaetaneus mihi fuit, utpote qui senis saltem die-
bus ante me lucem aspexit tertio nonas Maii anno
praeteriti seculi LII.

Patrem habuit virum summum Tobiam Mayerum,
itidem quondam nostrum, et cuius institutioni, et post
praematurum eius obitum per omnem vitam sancte
seruatae tanquam exemplaris in studiis suis memoriae,
quantum debuerit filius, paternae virtutis doctrinaeque
haeres felicissimus omni modo testatus est.

Adeoque, etsi conscius sim sententiae Ulyssis
Laertii,
qui genus et proavos et quae non fecimus
[Seite 4] ipsi, vix ea nostra vocat, eo magis tamen eius memo-
riam hac occasione in hocce nostro consessu renovare
licet, cum praeter tantum filium, quem ipsi debuimus,
etiam inter primos et principes fuerit, qui ad famam
sodalitii nostri per Europam litteratam commentationi-
bus ipsi oblatis maxime contulerunt, ex quorum numero
vel nouas eius tabulas motuum solis et lunae, et ta-
bularum lunarium usum in investigenda longitudine
maris meminisse sufficiat.

Obiit quidem ante diem Mayerus pater nondum
quadragenarius et quidem, quod Pütterus in tenta-
mine historiae universitatis nostrae litterariae refert,
proxime ex gravibus molestiis durante obsidione gallica
circulos suos importune turbantibus.

Tanto vero patre puerili jam aetate orbatus filius
(idque diu antequam Senatus Britannici decreto prae-
mium constitutum pro tabulis lunaribus ad longitudi-
num reperiundarum rationem adiuvandam haeredibus
esset persolutum) anceps et dubia fuisset eius conditio,
nisi Kästnerus eum paterna plane cura amicissime
amplexus esset.

Postquam vero ter senos adoleverat annos in uni-
versitate patria primum theologico studio sedulus se
voverat, cum casu quodam Euclidis elementa et
theoremata in manus eius inciderent, quorum lectione
tantopere capiebatur, ut totum nunc se mathematicis et
physicis disciplinis dicaret, et theologicas praelectiones
derelinqueret, inscius forte sive oblitus, sive paterno
exemplo ab incunabulis aliter edoctus, decreti celebris
philosophi neoplatonici Pici Mirandulani, qui nihil
magis nocivum theologo nude asseruerat quam fre-
quentem et assiduam in mathematicis Euclidis exerci-
tationem.

[Seite 5]

Ab eo vero inde tempore inter privatim apud nos
docentes per integrum fere septennium scholas habuit
istarum disciplinarum, donec eodem scopo ut prof.
publicus ordinarius ad Altorfinam vocabatur academiam,
nunc quidem pridem abolitam et jam antea modice
saltem frequentatam, verum ob multifaria commoda et
vitam, aeque socialem collegarum ac frugalem, ipsis
exoptatam, quod praeter Mayerum alius quondam no-
ster sodalis meritissimus Gatterer itidem antea prof.
Altorfinus saepe testatus est; aeque ac in memorabili
autobiographia Sal. Semler.

Deinde Erlangam vocatus easdem praelectiones
habuit, usque dum ante triginta binos annos post obi-
tum Lichtenbergii nostri, dignissimus eius successor
in almam Georgiam Augustam redux oblatam ipsi phy-
sices cathedram cum directione apparatus physici ac-
cepit, simulque inter Sodales ordinarios Societatis no-
strae, eiusque mathematicae classis senior, relatus est.

Multimode autem cum scholis, quas sedulo habebat,
tum scriptis utilissimis, inprimis vero commentationibus
doctissimis quas in consessibus societatis recitavit, de
munerum officiis religiose servatis egregie meruit; in
universum vero fructuosa ratione, qua mathesin subli-
miorem physicae disciplinae junxit.

Et quidem in scholis suis admiranda excellebat dex-
teritate et facilitate, quibus experimenta spectatoribus
in auditorio publico demonstrabat, singularis sane na-
turae dos, quae, ut de poëtis dicunt, nascitur, non fit
et quam Latinorum Hippocrates, Corn. Celsus alio fine
ad vulnera medica manu tractanda summe necessa-
riam requirit; quam vero passim in aliis professoribus
physices, pridem vita defunctis, cetera de studio suo
meritissimis, aegre desiderabant auditores eorum.

[Seite 6]

In libris vero eius didascalicis s. compendiis isa-
gogicis succinctam brevitatem et ordinem concinnum
perspicuae claritati junctam videmus; et quod inpri-
mis magnae laudi tam in his quam in universo stu-
diorum suorum decursu Mayero tribuere oportet,
quod nullius addictus jurare in verba magistri, nulli
systemati, etiamsi diu de eius certitudine sibi vide-
retur persuasus, meliora postea edoctus eidem lubens
valediceret.

Cuius masculae in disciplina physica mutationis
maxime memorabile documentum dedit, cum pridem
phlogistico systemati adhaerescens, primus inter Ger-
maniae physicos classicos de certitudine antiphlogistici
s. Lavoisieriani persuasus et convictus argumentis et
experimentis novam doctrinam ad ipsam naturae veri-
tatem ita demonstraret, et contra celebrium adversa-
riorum, Grenii inprimis et sodalis quondam nostri
et prof. Gottingensis honorarii de Luc aliorumque (qui
phlogistico systemati pertinaciter adhaerebant), tam egre-
gie defenderet, ut ab eo inde tempore tanquam refor-
mator chemiae ad physicam disciplinam appli-
catae
inter Germanos doctiores merito inclaruerit.

Quod vero proxime ad Mayeri de sodalitio nostro
(cui ultra triginta annos adscriptus fuerat) merita attinet,
tredecim praelectionibus magni momenti eius commen-
tationes ditavit.

a. nempe MDCCCI. Commentat. Vol. XV.

An varia caloris phaenomena pendeant ab actione
peculiaris materiae calorificae, an potius dynamice
explicanda sint, praecipue ex legibus secundum
quas fit propogatio caloris.

a. MDCCCIII. Commentat. Vol. XVI.

de halonibus sive coronis.

a. MDCCCVI. Commentat. Vol. XVI.

de adfinitate chemica corporum coelestium.

[Seite 7]

a. MDCCCIX. Commentat. recentior. Vol. I.

de lege vis elasticae corporum.

a. MDCCCX. ibid.

de apparentiis obiectorum terrestrium et refractione
lucis in atmosphaera nostra pendentibus.

a. MDCCCXII. Commentat. recentior. Vol. II.

de polaritate luminis.

a. MDCCCXIV. Commentat. recentior. Vol. III.

de usu accuratiori acus inclinatoriae magneticae.

a. MDCCCXV. ibid.

de apparentiis colorum, a polaritate luminis pen-
dentibus.

a. MDCCCXVIII. Commentat. recentior. Vol. IV.

phaenomenorum ab inflexione luminis pendentium
ex propriis observationibus et experimentis recen-
sio et comparatio.

a. MDCCCXX. Commentat recentior. Vol. V.

de arcubus coloratis inter duo vitra obiectiva seu
plana conspicuis.

a. MDCCCXXII. ibid.

super legem actionis vis electricae repulsivae in
distantiam experimenta et disquisitiones.

a. MDCCCXXIV. Commentat. recentior. Vol. VI.

Lex Mariotti ex principiis theoreticis deducta.

a. MDCCCXXVIII. ipso hocce Vol. VII. contenta.

Determinatio quantitatis absolutae caloris, in dato
corpore contenti.

ex quarum quidem praelectionum insigni numero, quae
quidem omnes de ingenio ac solidiore doctrina tanti
auctoris testantur binas tamen inprimis insignes no-
minasse liceat:

alteram nempe de adfinitate chemica corporum
coelestium vel ex inde memorabilem quod in ea
numerosis observationibus astronomicis collatis
[Seite 8] aenigmaticos hactenus aërolithos lunari eruptioni
deberi verisimillime demonstravit; alteram vero,
de usu accuratiori acus magneticae inclinatoriae
jam ad eius methodum in re Britannorum nautica
studio amici et familiaris Societatis, Centurionis
celebris Sabine eximio successu in usum versae.

Quantopere vero Mayeri ingenium et indefessa
adsiduitas disciplinarum physicarum incrementis pro-
fuerit, praeter pauca ea, quae jam tetigimus, amplus
sane catalogus scriptionum eius testatur in Saalfeldii
historia recentiore academiae Georgiae Augustae, et
uberior adhuc in divite et utilissimo ndice Recensuum
Gottingensium litterariorum.

Quare eorum enumerationem de nuo repetere eo
minus huius loci esset, cum potius de ipsius deside-
ratissimi Mayeri genio et gustu et vitae ratione aliqua
commemoranda habeam, mihi ex multorum annorum
necessitudine, quam cum eo alui, notissima.

Et quidem quod eius temperamentum – ut
physiologice loquar – ceu fundamentum sanitatis cui-
vis homini propriae attinet, mixtum illud quidem ut in
tot aliis humanissimis hominibus ex sanguineo et cho-
lerico erat, ita tamen prius adeo longissime praevale-
bat, ut si ex celebris suo aevo philosophi, Christiani
Thomasii
,
calculo mixturas istas in centesimas partes
redigere, paucissimas saltem cholerico tribuere liceret,
cum longe plurimae in sanguineo ita praevalerent, ut
non nisi rarius et quasi per transennam in brevem sed
cito defervescentem iram praeceps erumpere videretur,
eadem plane ratione quam de magni Leibnitii per-
quam simili temperamento refert Eccartus coaetaneus
eius et Hannoverae diu ipsi familiaris.

Artium quoque elegantiorum Mayerus fuit stu-
diosissimus, musices praesertim et artis graphicae.

[Seite 9]

Illius, quam puer didicerat, amorem per omnem
posthac vitam retinuit, non solum ut doctus judex,
sed ut eam in clavichordio mascule factitaret.

Picturae vero studium a patre in ea perito arti-
fice ingenitum, crevit postea exemplo et familiaritate
fratris natu paulo minoris, Georgii Friderici, qui in
ea arte Romae praesertim inclaruit; tumque diem suum
Moscoviae obiit.

Verum quod in universum seriores praesertim de-
sideratissimi collegae annos beatos reddidit, exempla-
ris plane erat et indefessa cura qua patrem pientissi-
mum ad ultimum usque vitae halitum prosecuta est
filia eius lectissima, omnibus qui eam propius norunt,
maxime veneranda.

Hisce si addas praeter ea, quae modo de Mayeri
felici temperamento dicta sunt, diaetam quoque qua
utebatur, non quidem anxie, verum moderate et con-
stanter, et quotidianas fere deambulationes quibus
fruebatur, facilis est intellectu integra eius corporis
animique firmitas, qua crudam viridemque senectutem
peregit.

Et quod Fontenelle in Elogio Newtonis academiae
Parisinae memorabile refert, ei non nisi semel tantum,
et quidem seni grandaevo dentem secundarium quos
perennes dicimus, excidisse, simile quidem etsi alia ra-
tione et raro sane exemplo de Mayero novi, utpote
cui proximo ante obitum anno tertiae dentitionis
primordia prodierunt.

In viridi hocce senio varia etiam ipsi contigerunt
conspicua memorabilia, ut duplex jubilaeum semisecu-
lare. Alterum a. XXV. Doctorale, alterum anno pro-
xime elapso Professorium quo et a diuo Rege Augustis-
simo ordinis Guelphici insignibus equestribus condeco-
ratus fuit.

* * *
[Seite 10]

Iam vero ad ultimam Sodalis conjunctissimi vitae
periodum delatum me video, quam quidem favente di-
vino numine breviter persoluit. Postquam enim
auctumnalibus feriis Directorium Sodalitii nona vice
susceperat et in anniversario consessu adhuc vegetus
nobis interfuerat, paullo post gravem dyspepsiam cum
viscerum aliquot abdominalium inflammatione contraxit
qua pridie Calendas Decembres vir conjunctissimus,
jam non amplius noster – ad coelites vocabatur,
omnium, qui ut quidem ego familiarius cum eo vixe-
rant, silens et moestum relinquens desiderium.

Memoria vero teneamus, monente Seneca philo-
sopho, amissa bona, nec ipsis fructum excidere patia-
mur quem ex illis percepimus. Habere enim eripitur,
habuisse nunquam.


D.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted