Table of contents

[titlePage_recto]
SPECIMEN
ARCHAEOLOGIAE TELLVRIS
TERRARVMQVE INPRIMIS HANNOVERANARVM.

GOETTINGAE
APVD HENRICVM DIETERICH
.
1803
.
[titlePage_verso]

SPECIMEN
ARCHAEOLOGIAE TELLVRIS
TERRARVMQVE INPRIMIS HANNOVERANARVM recitatvm
IN CONSESSV SOLLENNI
cvm semisaecvlaria sva celebraret soc. reg. scientiar.
d. xiv. novembr.
clɔlɔccci.

[Seite 3]

Introitus.

Historiae naturalis inde ab Aristotelis temporibus fata, praeser-
tim vero incrementa reputanti, quibus ad eam qua nunc
gaudet, maturitatem adoleuit, facile patebit, vix eam aliunde
maiora augmina sumsisse, quam societaturn scientiarum institutione
et coalitu, quarum adeo incunabula inter epochas istius disciplinae
longe multumque faustas et frugiferas referre oportet.

Maxima enim quaeque ab huiusmodi societaturn coniunctione
expectare, ipsa earum natura et sines iubebant, quos quidem Hal-
lerus noster ante hos quinquaginta annos oratione inaugurali, cum
societas Regia scientiarum primum publice conueniret, mascule ex-
posuit. Iustam vero eam expectationem vberrime quoque exple-
tam esse, historia litteraria et acta societatum et academiarum ita
testantur, vt qui de eo dubitare, imo vero plane id negare nuperis
adhuc temporibus ausus fuerit, memini neminem praeter para-
doxorum amantissimum ciuem Geneuensem Roussauium, vtpote qui
societates Europae litterarias non nisi mendaciorum scholas vocare,
et nominatim Parisinam longe magis erroribus abundare quam in-
tegram Huronum gentem, nude et inuerecunde asserere non erubuit.

[Seite 4]

Non magis verecundus et vobis auditores, et mihi ipsi in
vestra corona differenti viderer, si confutatione tantae criminationis
tempus terere auderem, quod contra breui et succinctae tractationi
argumenti impendere liceat, ex capite naturalis historiae petiti, quod
inprimis societatum scientiarum coalitu illustratum, simul autem ita
comparatum est, vt omnium intersit, qui orbis quem inhabitant ho-
diernum statum et praegressas vicissitudines tantum non plane a se alie-
nas putant; de huiusmodi inquam argumento paucis philosophari
festae huius diei instituto et celebritati haud intempestiuum videtur.

§. 1.
Instituti ratio.

Specimen archaeologiae telluris, terrarumque inprimis Hanno-
veranarum exhibiturus, eandem corporum quondam organicorum
iam vero fossilium, quae nuperis petrificata audiunt, curatiore in-
dagatione illustrare animus est; fidissimis sane et dummodo caute
et sobrie iis vtamur, fallere nesciis documentis quibus ingentium
istarum conuersionum quas planetes quem incolimus, subiit, et
quibus mire turbatam quam hodie prae se fert faciem debet, non
natura solum sed et successiuus ordo et periodi declarantur.

§. 2.
Fossilium de quibus agitur definitio et in classes distributio.

Vix ergo monitu opus est, neutiquam de quibusuis corporibus
quondam organicis nunc vero fossilibus hic sermonem esse, verum
vnice de iis quae ad aliquam istiusmodi conuersionum referri, eidem-
que illustrandae inseruire possunt. Hinc v.c. nullatenus ligna,
cortices, folia, musci frondosi aliaque vegetabilia huc pertinent
passim ad fontes martialesa) reperiunda et in mineram ferri caespi-
titiam s. subaquosam mutata. Haec quidem reuera fossilia sunt,
sed non huius loci, siquidem fossilem et serream naturam haud
[Seite 5] ita pridem, sensim saltem pedetentimque et absque vllius catastro-
phes interuentu induerunt. In vniuersum enim origines istius mi-
nerae magnam sane partem non valde antiquas esse, praeter alia
vel tumuli sepulcrales testantur, passim in Westphalia visendi, quos
quidem continuis eius stratis obductos esse comperi, et vrnas s. ollas
ossuarias quae sub iis latuerant, museo academico indidi.

Ab altera contra parte passim reliquiae corporum organicorum
ex vtroque regno occurrunt, tam cruda et intemerata texturae suae
integritate conspicuae, vt eas vix ac ne vix quidem a recentissimis
et nuper adhuc viuis id genus corporibus distinguere liceret, nisi
siue locus et status in quibus reperiuntur, siue discrepantia earum
ab analogis hodienum superstitibus summam earum antiquitatem
testarentur, simulque aperte docerent eas vtique ad fossilia de qui-
bus in praesentiarum nobis sermo est, pertinere. Exemplo sit in-
star omnium tum celebre rhinocerotis cadauer mumiae naturalis
in modumb) corio adhuc vestitum et tendinum carniumque reliquiis
imo pinguitudine adhuc exsudante insigne et ammoniacalem foeto-
rem spirans ante triginta annos in frigidissima Sibiriae plaga
ad Wiluii fluuii arenosas ripas detectum et a perill. Pallas
curatissime descriptumc); tum ebur fossile quale ad maris glacialis
littora reperitur, recentissimo ebori quod elephanti Indiae et Africae
hodiernae praebent, textura, duritie et tenacitate adeo simillimum
vt eidem adhuc vsui inseruiat, magnaque vis pectinum aliorumque
vtensilium ad Archangeli portum aliisque Russiae borealis locis ex
[Seite 6] eo fabriceturd). Eadem ratio est muricitis contrarii littoris Har-
vicensis, cuius quidem specimina ad manus habeoe) aurantio co-
lore adeo conspicua, vt nuper adhuc in viuis ea fuisse et recentissime
ex mari quod inhabitarint capta videantur. Ex vegetabilium vero
reliquiis fossilibus itidem fere immutatis nominasse sufficiat tum
ligna quaedam bituminosa, aeque ac ebur istud quod modo diximus,
adhuc laeuigationi quae runcina fit, aptissima, tum vero carbones
ligneos quales passim genuinis lithantracibus, vt et caemento An-
dernacensi tarras dicto, immersos, et frustis ligni mineralisati vt
vocatur, argentique cuprique diuitis Francobergensis Hassiaci pas-
sim adhaerentes, videre licet.

Haec inquam vt tot alia, licet habitum suum tanta integritate
seruarint, vt primo intuitu recentissima eorum origo videatur, ni-
hilominus tamen ad perantiqua geologiae documenta pertinere,
tellurisque historiae illustrandae egregie inseruire, quas supra teti-
gimus circumstantiae aperte docent.

Patet exinde quaenam ergo sint fossilia proprie sic dicta quae
archaeologiae cosmicae explicandae materiem praebent; cuius vero
specimen saltem exhibiturus, ex immenso oryctologiae ambitu fere
vnice in iis me continebo, quorum natales locos siue ipse adii,
siue ab aliis curatissime descriptos accepi. Reliqua in praesentia-
rum intacta relinquo, nullus tamen dubitans et ea quoque curatiore
[Seite 7] indagatione ad easdem quas constitui fossilium classes principes re-
digi posse; in quibus quidem ordinandis non eam seruaui metho-
dum quae vulgo in disciplina oryctologica adhibetur, systematicam
inquam, secundum clades et ordines animalis aut vegetabilis regni
quae nunc in minerali peregrinantur, sed chronologicam, ita vt fos-
silium classes, quantum cum aliqua probabilitate coniicere licet, se-
cundum varias et longe ab inuicem diuersas conuersiones orbis ter-
raquei, eiusque plagarum diuidam quibus habitum suum debent et
situm quem iam seruant. Ex quauis vero earum classium vel vnum
alterumue ordinem deligam et tanquam exemplar exhibebo.

Et quidem auspicabor ab iis quae recentioris originis sunt, ab
his ad antiquiora progrediendo, finiam demum in reliquiis omnium
veterrimis aboriginum quasi primae corporum organicorum creatio-
nis, quae orbem, postquam conditus erat, inhabitauit; quae tamen
magnam sane partem (vt Haruaei viri summi verba mea faciam)
non ita accipi velim quasi ea e tripode prolata existimem aut alio-
rum suffragia extorquere cupiam; sed libertatem illam quam aliis
libenter concedimus nobis etiam iure merito poscimus; vt quae in
obscuris rebus verisimilia yidentur, eatenus pro veris offerre liceat,
donec manifeste de eorum falsitate constiterit.

§. 3.
Cl. I. Fossilia nuperiora corporum organicorum superstitorum et qui-
dem indigenorum.

Ad primam ergo fossilium classem, nuperrimam sane si cum
reliquis comparaueris, ea refero, quorum exemplaria genuina et
prototypa adhuc ibidem locorum viuunt et vegetant vbi ista quon-
dam gorgonia quasi vi obriguerunt.

Pertinet huc quodammodo ea margae tofaceae species quae
ingentia strata format passim ex innumeris arundinum aut foliorum
aut radicum ectypis coaceruata, quibus plerumque testaceorum cal-
cinatorum (vt vulgo audiunt) magna vis inhaeret. Hanc saltem
osteocollae tofique speciem ad fossilia de quibus agimus probabiliter
referendam esse stratorum quam passim occupant ambitus et altitudo
[Seite 8] suadent, vtpote quae mutatam conuersione quadam plagarum quas
nunc tegunt superficiem testari videntur. Tum vero ad primam
quam tetigimus classem fossilium ea pertinere per se patet, cum ipsa
huius tosi massa non nisi inquilinis et hodienum adhuc ibidem lo-
corum viuentium corporum organicorum reliqui s constet. De ad-
ventitiis enim quae nonuunquam in ea marga hospitantur ossibus
tropicorum animantium infra alio loco disserendi locus dabitur.

Longe quidem diuersus ab hoc tofo habitus est alius gene-
ris fossilium, nihilominus tamen etiam, ni grauiter fallor, ad
eandem de qua nobis sermo est classem, referendorum, quibus
regio, ex hoc respectu quantum noui hactenus vnica, abundat,
Oeningensis nempe ad Rheni, qua ex lacu Bodamico effluit, li-
tus dextrum s. boreale posita. In itinere Heluetico quondam ver-
satus, triduum illic exegi et celebres lapicidinas fossilium de quibus
agimus adeo feraces, studiose lustraui, egregia eorum specimina
mecum reportaui, aliorumque magnam vim in museis Scafusinis
praesertim et Tigurinis, oculis vsurpaui. Ditissimum eam regionem
gazophylacium, idemque in suo genere vnicum nominare ausim,
siquidem non solum ex vtroque regno organico, verum et ex qua-
vis animantium classe, et singulis vegetabilium partibus luculen-
tissima et nitidissima specimina exhibet. Nam, vt saltem paucorum
ex rarioribus mentionem iniiciam, integros animantium mamma-
lium sceletosf), auium partesg), ranash), multifaria insecta aqua-
tilia ex hemipterorum praesertim et apterorum ordinibusi), ex ve-
getabilibus autem praeter soliorum magnam vimk), ipsissimos plan-
[Seite 9] tarum floresl) hisce meis oculis vidi, quae omnia schisto calcareo
quem suillum vocant, continebantur, verum et ad vnum omnia
eiusmodi animantibus et plantis respondebant quae hodienum adhuc
lacum Acromium eiusque viciniam inhabitant. Mihi sane inter ea
nihil exotici, nihil plane incogniti hactenus occurrit, nihil quod
non aut certo aut saltem verisimillime ad Floram et Faunam Ger-
manico-helueticam referre licuerit.

Quaecunque ergo suerit caussa, quae olim alueum fluuii aut
lacus ita mutauit, vi iam ab aquis desertus in sicco extet, maxima
sane cum probabilitate asserere licet, ista animantia et vegetabilia
ipsi indigena fuisse, et pro intemerata integritate qua vel tenerrimae
earum partes conseruatae sunt, nullatenus aliunde diluuiorum im-
petu aduehi potuisse.

§. 4.
Cl. II. Fossilia nuperiora superstitorum extraneorum diluuiis aduectorum.

Longe diuersa ratio est alterius fossilium classis, quorum qui-
dem prototypa itidem hodienum supersunt, quae tamen non ibidem
locorum vbi iam hospitantur, indigena fuisse, sed aliunde diluuiis
et violentis inundationibus allata, vt naufraga corpora fluctus proluit,
habitus quem iam prae se serunt mutilus, et tumultuarius quem
seruant situs, aperte testantur.

Referendae huc prodigiosae illae rupes ossuosae quibus maris
Adriatici et Mediterranei huiusque insularum orae horrent. Ingen-
tes hae moles sunt ex plane innumeris ossium fragmentis coacer-
vatae, quae tofo intercedente calcareo inuicem conglutinatae sunt.
Fragmentis inquam, siquidem in numerosis speciminibus quae tam
ex Dalmaticis oris, quam ex Cythera insula et Calpetano promon-
torio in supellectilem meam mineralogicam transierunt, et quae
in aliis museis, Anglicis praesertim, contemplatus sum, si a pau-
cissimis dentibus discesseris, vix vnicum os integrum aut intemera-
tum reperi. Fere omnia ita mutilata, fracta et contusa, vt vio-
lentissimam perturbationem quam perpessa sunt, aperte testentur.
[Seite 10] Magna interire horum fragminum pars satis adhuc dsgnoscenda, ita
vt ad osteologiae comparatae trutinam reuocari possit; cuius vero
ope patuit, nihil quidem ea continere quod ad animal plane in-
cognitum referre oporteat, plura tamen exotica, et nominatim qui-
dem leonini sceleti partes, quas ergo aliunde, et quod habitus
earum mutilus docet, ingentis cuiusdam diluuii violentia aduectas
esse oportet. Quod quidem diluuium a Caspii maris in pontum
Euxinum, huiusque in Mediterraneum mare irruptionem deriuan-
dum essem), tum istorum marium et vicinarum ipsis terrarum
geographia physica, tum ea quae de eiusmodi conuersionibus apud
memoriae temporum illorum scriptores, Polybium, Diodorum Si-
culum et Strabonem relata legimus, verisimillimum redduntn):
luculento ceteroquin exemplo, quomodo naturae studium et quidem
inprimis oryctologicum, historiae quasi vicem praestare, saltem
eidem facem accendere, eamque mirifice illustrare possit.

§. 5.
De anthropolithis putatiuis excursus.

Cum binae quas adhuc tetigimus fossilium classes, ad hodier-
num naturae organicae statum eatenus referendae sint, quod ani-
malium et plantarum adhuc re vera extantium reliquias exhibeant,
facile patet, celebrem et toties agitatam quaestionem an dentur
anthropolithi, proxime quoque ad easdem pertinere. Et sane in
schisto Oeningensi in eorum vestigia inquirere certe non absonum
foret, eoque minus, si omni exceptione maius esset Halleri nostri
assertumo), quo in vindicando aduersus Voltarium diluuio Noachico
vtitur, reperta scilicet esse in istius lapicidinae visceribus et medi-
[Seite 11] tuilio ferrea vtensilia, ad scindendum ab hominibus olim parata,
quod vero vt fidem tueatur vereorp).

Verum et in maris Mediterranei enormi agitatione quam in-
nuimus, humana quoque funera reliquis misci potuisse, sane non
incredibile.

Imo vero in vtraque istorum fossilium classe, Oeningensi in-
quam et orarum maris Mediterranei, anthropolithos re vera reper-
tos fuisse, memoriae proditum est. Curatiori vero indagatione
patuit, famosum zoolithum schisto Oeningensi impressum, quem
meritissimus ceteroquin I. Iac. Scheuchzer pro homine diluuii teste
habuit, quemque ipse posthac in museo Gesneriano contemplatus
sum, verisimillime non nisi Silurum glanidem exhibere. Quod
vero fossilia ossa Cytherea aut Calpetana attinet, toties pro humanis
vendita, monuisse sufficiat, ne vnicum quidem quantum noui hacte-
nus compertum esse eorum exemplum quod auctoritatem arbitri
anatomice docti prae se serat, qua humana eius origo extra omnem
dubitationis aleam posita sit.

Et si verbo propriam sententiam subiungere licet, quam tot
anthropolithorum putatiuorum quos ipse manibus tractaui, examen,
serre me iubet, sancte testor, ne vnicum quidem genuinum eorum
specimen mihi hactenus innotuisse. Siquidem ea, quae vtique
humana ossa erant, (v.c. caluariae, qualem in museo Britannico vidi)
non ad fossilia sed ad incrustata nuperae valde originis pertinebant;
cum contra in iis quae re vera fossilia erant, ne minimam quidem
humani sceleti genuinam particulam agnoscere potuerim.

§. 6.
Cl. III. Fossilia antiquiora quae climatum telluris mutationem vniuersalem
testari videntur.

Sed e diuerticulo in viam redeuntes iam ad tertiam fossilium
classem accedimus, prioribus istis vt multo antiquiorem ita et mi-
[Seite 12] rabiliorem, et quae nostra eo magis interest, quod terrae Hanno-
veranae numerosa et eximia eius specimina praebuerint. Reliquias
ea inprimis complectitur ingentium belluarum quarum prototypa
tellus quidem ad hunc vsque diem, verum vnice in remotissimis
regionibus tropicis et torridis zonis ferre videtur: – videtur in-
quam, cum ipsa ista prototypa putatiua, etsi fossilibus de quibus agi-
mus, in multis similia sint, in aliis tamen characteribus, minoris
quidem momenti, adeo tamen constantibus tam luculenter ab iis
differunt, vt an ad eandem eorum speciem referendae sint degene-
rationis saltem vi plus minus immutatam, numue potius pro diuer-
sis plane speciebus ea habere liceatq), ambiguus adhuc haesitem,
hincque pridem eorum reliqua fossilia interim dubiorum nomine a
fossilibus superstitorum quae diximus, et plane incognitorum quae
mox sequentur, distinguenda duxerim. Nominasse sufficiat ex
eorum numero elephantos et rhinocerotes fossiles, tanta nuperis
temporibus copia ex margaceis, limosis, aliisque superficialibus
borealis praesertim orbis stratis erutos, vt numerus elephantorum
quorum reliquiae in ipsa nostra Germania hactenus effossa sunt,
ducentesimum superet, rhinocerotum vero prope a trigesimo absit.

Plures e geologis principibus qui fossiles hasce belluas eiusdem
speciei cum iis putant quae hodie Asricae et Indiae orientalis indi-
genae sunt, a diluuio quodam vniuersali eas deriuant, quod olim ab
australi orbis hemisphaerio orsum, boreales telluris plagas inundaue-
ritr). Interim grauia me adhuc detinent argumenta praeter ea
quibus iam cl. de Luc in eam sententiam animaduertit, quin
eidem calculum adiiciams). Refero huc mirandam integritatem
[Seite 13] nonnullorum elephantini generis sceletorum, quorum bigam patria
mea, Ducatus Saxo-Gothanus tulitt), praesertim si eam integri-
tatem cum lacero et mutilo habitu comparaueris, qualem alia ossa
diluuiorum impetu prouoluta prae se ferunt, cuiusmodi modo me-
minimus; tum et id ipsum quod non raro plura eiusmodi belluarum
indiuidua, imo integras quasi earum familias iunctim sepultas vi-
dere licuerit, quo v.c. quinorum rhinocerotum reliquiae pertinent
ante hos quinquaginta et quod excurrit annos in praefectura Herz-
bergensi ad Hercyniae syluae radices effossae, a venerando Holl-
manno
quondam nostro egregie descriptaeu), quod quidem phae-
nomenon itidem vecturae diluuiali ex tropicis plagis aduersari videtur.

Aliud porro argumentum praebere mihi videntur celebres in
variis Europae mediterraneae plagis, praesertim vero in ipsa nostra
Germania conspiciendi ingentes specus subterranei, ex eo maxime
capite ad grauissima archaeologiae telluris monumenta referendi,
quod praesertim innumeris ossibus fossilibus scateant vaegrandis
cuiusdam animantis ex vrsorum genere, de quibus autem aeque
ac de istis belluarum ossibus disputatum est, num ad aliquam earum
specierum quae adhuc in viuis extant pertineant, nec ne? Fuere
qui ea vrso glaciali s. maritimo tribuerent, a quo tamen mirum
quantum differre, curata comparatio, craniorum praesertim, me
docuit. Propius quidem a vulgari vrso arcto abesse viderentur,
nisi praeter ingentem qua eum superant magnitudinem, aliis quo-
que structurae characteribus iisque constantibus, ab huius quoque
[Seite 14] varietatibus quotquot mihi innotueruntx), euidenter discre-
parent.

Vtut interim sit, speluncarum istarum ratione et ossium vrsino-
rum in iisdem situ persuasus sum, ea, neque vt quorundam serebat
opinio ab hominibus illinc illata, neque quae aliorum sententia suit
a diluuio illuta essey), sed quod et cl. de Luc asserit, ipsos istos
specus harum serarum natiuos quondam recessus et postmodum se-
pulcretum fuisse.

Iam autem hisce vrsorum reliquiis, genuina etsi rara ossa
alius animantis intermixta reperiuntur, quod leoni aut tigridi (verbo
ferae cuidam ingenti tropicae ex felium genere, quales hodienum
elephantis et rhinocerotibus conterraneae sunt) quam simillimum
fuisse oportetz). Ipse quidem modo leonum Graeciae et Natoliae
antiquae incolarum memini; ast fragmina ista fossilia vrsinis in spe-
cubus subterraneis mixta, de quibus hic agimus, non ex his re-
gionibus aduecta, sed feris quae nostris quondam plagis inquilinae
et elephantis conterraneae fuerunt, adscribenda esse, ex compara-
tione huius phaenomeni geologici cum aliis de quibus mox sermo
erit, sane verisimillimum redditur. Accedit, quod et immanium
istarum belluarum, elephantorum inquam et rhinocerotum, reli-
[Seite 15] quiae fossiles in ipsa earundem cryptarum vicinia eruuntur, vt cele-
bres rhinocerotes Hercynici quos diximus, haud procul ab antro
Scharzfeldensi reperti, aut alii quorum spolia hisce ipsis diebus ad
me peruenerunt, prope similem specum Altensteinensem in ducatu
Saxo-Meiningensi detecta. Ita vt omnibus his phaenomenis in-
vicem collatis verisimile videatur et eos vrsos aeque ac elephantos
aut rhinocerotes ad tropica quondam animalia, calidissimarum scili-
cet zonarum incolas pertinuisse; quod quidem nemini paradoxon
videbitur qui vrsos vel hodienum tam in Africa quam India orien-
tali extare meminerit.

Verum nouum adhuc idemque ni fallor grauissimum sen-
tentiae isti de origine ossium horum Fossilium inquilina accedit
pondus ex curata quoque comparatione animalium quondam mari-
norum hodie autem petrificatorum quae itidem ad eandem circa
quam iam versamur fossilium classem tropicam pertinere videntur.
Nam si terrestres istae belluae hodienum tropicis adeo similes,
quondam nostris plagis indigenae fuerunt, aquatilium etiam iam
tropicarum analoga inter fossilia nostra expectare licet. Iam vero
ipsam hanc expectationem expletam testari videntur non vnius ge-
neris strata eiusmodi fossilium feracia, quo praesertim immensam
vim testaceorum calcinatorum refero, quibus alluuiae vt vocantur
terrae (aufgeschwemmtes Land) margaceae, limosae et fabulosae varia-
rum Europae et ipsius Germaniae nostrae regionum abundant; tum
vero etiam, ab his quidem habitu suo longe diuersum, sed quoad
fossilia quae continet ni fallor vtique ad eandem classem redigendum
schistum calcareum quem celebres lapicidinae Eichstaedtenses et
Pappenheimenses ferunt. Scatet hic schistus innumeris animantibus
et quidem tantum non omnibus marinisa), verum sui generis et
[Seite 16] ab iis, quibus strata calcis densae vulgaris plena sunt, diuersissimis,
siquidem quantum noui nulla ammonitarum, belemnitarum, encri-
norumue vestigia continet, contra vero piscibus, gammaris, asteriis
insignis est. Sunt vero in his non pauca quorum analoga hodie-
num adhuc in India orientali extantb), ex quibus praeter tot alia
celebrem monoculum polyphemo simillimum nominasse sufficiat
quem in ditissimo museo cl. D’Annone professoris Basileensis meri-
tissimi admiratus sum. Iam vero pleraque quae hoc schisto conti-
nentur fossilia, et in his cancri numerosis articulis instructi, prae-
sertim vero tenerrimae asteriae, vt pectinata etc. tanta integritate
seruata et condita sunt, vt de diluuio quod illas ex altero orbis he-
misphaerio aduexerit, ne cogitare quidem liceat.

Et eadem ratio est conchyliorum fossilium simili integritate in
stratis alluuiis quae diximus conseruatorum quorum numerosa spe-
cimina ex marga arenosa et limosa terrarum inprimis Hannouera-
narum et Osnabrugensium mihi ad manus sunt, quae magnam
sane partem prototypis hodienum adhuc in oceanis australibus, At-
lantico praesertim ac Indico superstitibus perquam similia sunt et
quorum quadrigam rariorum et minus cognitorum ideo seligere et
hic exhibere operae pretium videtur, quod ex eorum testaceorum,
multiualuium inquam et biualuium numero sint quae locomotiuitate
destituuntur, adeoque ipsa argumentum praebent certo certius in-
quilina ea quondam fuisse et nullatenus diluuiorum vehiculo
aliunde aduecta.

§. 7.
Specimina aliquot huius classis fossilium.

1. Balanites porosus.
(– Tab. I. fig. 1. –)

Mirum et singulare visum est Guettardo viro oryctologiae
apprime studioso, nunquam adhuc obseruatos esse lapides silicum
[Seite 17] in modum aquarum motu rotundatos, qui testaceis fossilibus marinis
ipsis adhaerentibus, onusti sint. Numerosa tamen et memorabilia
id genus specimina Osnabrugensis principatus fert, siquidem ex
margaefodina Astrupensi balanitis de quo agimus exempla ad manus
habeo, tum magnitudine et integritate sua, tum vero ideo insignia
quod non raro aut singuli aut plures etiam eorum inuicem contigui
cotariis fragmentis diuturna volutatione antea detritis et rotundatis
insideant. Magnitudine hi silices inter eam iuglandis nucis et
pugilli infantilis variant. Passim tamen et balaniti isti anomiarum
testis infra dicendis adhaerent. Caeterum ipsa horum balanorum
species Lepadi porosae hodie ad littera Indiae cisgangeticae super-
stiti simillima est, praeterquam quod magnitudine eam superet, in
quo quidem cum tot aliis huius classis reliquiis fossilibus conuenit
vtpote quae itidem prototypa ipsis ceteroquin similia, statura sua
saepe mirum in modum excedere, constat.

2. Lepadites anatifer.
(– Tab. I. fig. 2. –)

Rarissimum sane fossile, nuspiam quantum noui hactenus re-
pertum nisi ad pagum Gehrden prope Hannoueram. Neque qui eius
meminerit adhuc quenquam scio praeter cl. de Luc qui obiter eius
mentionem iniecitc). Doleo quidem mancum saltem eius exem-
plar me exhibere posse, quod tamen interim harum rerum curiosis
acceptum fore confido. Caeterum a speciebus hucusque cognitis
valuarum forma et configuratione nonnihil differt.

3. Ostracites sulcatus.
(– Tab. I. fig. 3 –)

[Seite 18]

Ex eodem agro Gehrdensi qui lepades modo dictas fert. Me-
morabilis ob sulcum canaliculatum qui valuulam eius inferio-
rem dirimit, et cuius ope quondam Gorgoniae cuidam adhaesisse
videtur vt similes ostreae indicae hodie superstites v.c. folium, frons
etc. eiusmodi stirpibus marinis affiguntur.

4. Terebratulites grandis.
(– Tab. I. fig. 4. –)

Cum valuarum tum foraminis magnitudined) insignis, quod
quidem tendinem transmittit cuius ope terebratulae saxis adhaerent;
caeterum prope abesse videtur ab Anomia venosa australioris maris
Atlantici in Dixonis periplo depictae). Fossilis tamen noster for-
mae varietate ludit, valuis scil, plus minus conuexis, marginibus
in aliis laeuibus in aliis vndulatis etc. Habitat in eadem quam
diximus margaefodina Osnabrugensi.

§. 8.
Corollarium.

Haec pauca ex multis fossilium nostrarum terrae zonarum spe-
ciebus iis quas hodie australes orbis plagae ferunt perquam simili-
bus, quae quidem iunctim sumta, satis probabilem reddere viden-
tur quam asserere studui sententiam, omnia ista animalia hodienum
tropica, quondam Germaniae hodiernae incolas et quidem coaeuos
fuisse, ideoque tertiam qua ea complectimur classem neutiquam vt
priores istas ad particularem quandam singularis plagae catastrophen,
sed ad vniuersalem, quaecunque demum eius caussa fuerit, clima-
tum mutationem referendam esse. Eiusdem vero mutationis vi
[Seite 19] tribuendum quoque videtur quod integrae animantium species quo-
rum reliquiae hac fossilium classe continentur, ita interierunt vt
hodierna zoologia nihil exhibeat quod ipsis aequiparari possit; quo
quidem ex terrestrium belluarum numero instar omnium Mammut
sic dictum pertinet, cuius dentes in ipsa quoque Germania vt in tot
aliis Europae partibus passim eruta esse, pridem constatf); ex
aquatilibus vero praeter tot testacea calcinata alluuiis stratis quorum
saepius meminimus laxe inhaerentia, varia etiam schisto quem
diximus Pappenheimensi immersa, ex quorum numero vel aenig-
maticam asteriam in scopae similitudinem radiatamg) nominasse
sufficiat, a quibusdam minus bene ad caput medusae relatam.

§. 9.
Cl. IV. Fossilia quae ipsam superficiem primaeui telluris maximam
partem plane subuersam testantur.

Quae alias ab historicis recepta est primaeuorum temporum
diuisio in mythicum, heroicum et historicum, quodammodo neque
inepte etiam in archaeologiam telluris quadrare videtur: ita vt
priores binas quas diximus fossilium classes organicorum corporum
hodienum adhuc in iisdem aut saltem vicinis plagis extantium, ad
historicum; tertiam quam modo vidimus tropicorum animantium
passim dubiorum, ad heroicum; vltimam demum ad quam ex or-
dine quem sequor chronologico delati sumus, omnium antiquissimam
et cuius memoria maxime obscurata est, ad mythicum referre li-
ceat. Complectitur enim haec vltima classis innumera plane do-
cumenta oryctologica, quae planetem nostrum ab eo quo conditus
erat tempore non modo climatum generalem mutationem, sed diu
ante eam iam eiusmodi superficei suae seu corticis vniuersam con-
versionem ita subiisse testantur, vt, quaecunque demum eius caussae
[Seite 20] fuerint, imus pristini maris fundus iam alta montium hodierna
iuga vestiat, primaeuae contra syluae passim sub oceano qui nunc
est submersae delitescant. Nam in summis Heluetiae alpibus, qua-
tenus calcaret lapidis secundarii stratis tectae sunt, vidi factas ex
aequore terras et procul a pelago conchae iacuere marinae, quarum
integrae eiusdem speciei familiae ordine et situ inperturbato petrae
inhaerent. Ex anglico vero itinere plantarum sylvestrium ectypa
nitidissima retuli, mille ad minimum pedum altitudine sub hodierni
pelagi superficie ex lithantracum fodinis eruta.

lpsa vero haec monumenta protogaeica etsi ab vna parte in eo
inuicem conueniant, vt certo ad alienam quasi tellurem pertinuille
videantur, cum longe maximus eorum numerus omni genuino pro-
totypo in organicis quae nunc vigent regnis, plane careat; ab
altera tamen situ suo et stratorum quibus inhaerent relatione adeo
ab inuicem differunt vt probabiliter ad varias et diuersi generis
conuersiones referenda sint, in quarum tamen exacta diuisione
et chronologica ordinatione Oedipo geologico coniectore opus est,
qui maxime stratorum successionis rationem habeat, a superficiali-
bus nuperioribus ad ea progrediendo quae proxime a primordialibus
ventferis (nostrates Ganggebirge vocant) absunt, quo v.c. saxum
grif um schistosum (Grauwackenschiefer) Hercyniae pertinet, cui
phytolithi plane incogniti inhaerent, quos quidem tanquam omnium
antiquissima et primigenia organicorum in orbe nostro terraqueo
yestigia suspicere licet.

In praesentiarum hic loci interim vnice in eo me contineam,
vt et huius classis fossilium, certe si quae alia praeadamiticae, me-
morabiles quasdam species ex regno quondam animali exhibeam,
aut nondum oryctologis quod sciam dictas, aut obiter saltem et
minus accurate memoratas, easqoe max mam partem in ipsis ter-
ris Hannoueranis obseruatas. Iunctim adeo cum supra descriptis
spicil grum praebent messium quas in fossilibus harum regionum
eruendis naturae indagatores inde a magni ingenii viro iuuene Va-
lerio Cordo
peregerunt, qui quidem cosmogenica de quibus agi-
mus documenta iam ante duo cum dimidio et quod excurrit secula
nostris in terris studiose legit.

§. 10.
Recensus nonnullorum huius classis fossilium.

5. Sepiarvm rostra.
(– Tab. II. fig. 5. a.b.c.d. –)

[Seite 21]

An vnquam aliae molluscorum partes praeter ea de quibus
agimus sepiarum rostra inter fossilia reperiunda sint, valde dubito.
Sed et haec ipsa ad rariora pertinent, quorum tamen non vnam
speciem calx densa vicini nobis et multifariorum petrificatorum di-
vitis montis (der Heinberg) ad cuius radices ipsa nostra yrbs sita
est, praebet. Formas earum icones monstrant. Vere autem rostra
terminalia sepiarum generis esse. vix dubium videtur, etsi ab iis
differant quibus hodie extantes species quotquot earum nouimus,
instructae sunt.

6. Orthoceratites gracilis.
(– Tab. II. fig. 6. –)

Singularis et aenigmatici huius fossilium generis, caeteroquin
in terris Hannoueranis infrequentis, elegans specimen possideo, vel
ideo memorabile quod schisto argillaceo in vniuersum raro fossilium
feraci inhaereat, ex deserta hodie sodina cui nomen der König David
ad montem Traenkeberg prope Clausthal Hercyniae syluae eruto.
Pyrite imbutum est, non conicum sed perfecte cylindricum, cras-
sitie pennam anserinam, longitudine pollicem cum dimidio aequat,
denis articulis constat, ab altera qua sibi inuicem cohaerent parte
eonuexis, ab altera concauis, omnibus siphone laterali instructis.

7. Ammonites sacer.
(– Tab. II. fig. 7. –)

Etsi Ammonitarum, numerosissimi omnium fossilium generis,
ingens in agro Goettingensi reperiatur copia et varietas, intactos
tamen eos hic loci relinquo cum maxime memorabilium notitiam et
[Seite 22] accuratam descriptionem pridem iam exhibuerit sedulus horum pri-
maeui orbis documentorum indagator, quem supra iam laudaui
Hollmannvs quondam nosterh).

Mentionem contra iniicere liceat famosissimi et rarissime in Eu-
ropa visendi ammonitarum generis quod apud Indos cisgangeticos
pro symbolo mythico metamorphoseon dei sui Vishnu habetur et
summa veneratione colituri). Reuera ideo ipsis sacratissima gemma
est, vt pridem Aethiopici quoque ammonitae apud Plinium au-
diunt. Exemplum quod exhibeo retulit ex Indiis, et supellectilem
meam oryctologicam eo ditauit cl. Langstedt A.M. quondam
exercitus Hannouerani in Indiis militantis sacerdos. Lapis est
margaceus subrotundus vtrinque compressus, cuius margo ostio hiat
quod cauitatem monstrat ectypo elegantis ammonitae insignem qui
quondam eidem inhaeserat. Reperitur sacrum hocce fossile cui
Indicum nomen Salgram s. Salagramam inter silices fluuii Gandica
vbi prope Patnam in ipsum Gangem effunditurk).

8. Serpvlites coaceruatus.
(– Tab. II. fig. 8. –)

Saepe mirati sunt oryctologi ingentes montium rupes vnice
ex innumerabili multitudine phacitarum s. lenticulitarum congestas.
Hoc quidem fossile, prototypo hodienum carens, in terris Hanno-
veranis hactenus repertum esse, nondum noui. Ast aliud huicque
simile miraculum exhibent late patentia strata lapidis calcarei densi
prope Wennigsen ad syluam Deisteranam, milliaris circ. ab vrbe Han-
nouera versus occasum distantia, quae quidem etiam tota quanta
ex vno eodemque testaceo minuto, sed alius generis, serpulitis
[Seite 23] nempe tenellis constant. Testa eorum tantum in non omnibus
lactei coloris, perfecte seruata, longitudine circ. semunciam
aequat, crassitie non nisi vigesimam pollicis partem; flexuosa est,
teres et transuersim subtilissime striata; cumque aliae serpulitarum
species aliis soffilibus, belemnitis, ostracitis etc. adhaerere soleant,
haec contra nulli alius generis testaceo iuncta, neque vllum ipsi
admixtum, verum integrae stratorum massae vnice ex huius serpulitis
myriadibus coaceruatae sunt.

9. Bitvbvlites problematicus.
(– Tab. II. fig. 9. –)

Inter omnia quae vicinum vrbi nostrae iugum montanum (der
Heinberg
) tot tantorumque petrificatorum memorabilium ferax,
oryctologis praebet primaeuae telluris documenta, nullum adeo
singulare, anomalum et paradoxum mihi hactenus occurrit, ac
aenigmaticum hoc fossile quod bitubulitis nomine insignire liceat.

Constat ex binis tubis cylindricis, parallelis, rectis, crassitie
pennam remigis cygni aequantibus, plerumque quartae pollicis
partis interuallo ab inuicem distantibus quae vero ambo extrorsum
communi vagina eos cingente continentur, cuius formam digitis
duobus iunctim inuolucro tectis comparare licet. Tum tubuli tum
vagina subinde in pyritem versa, cauitas tubulorum plerumque
spatho calcareo plena, interstitium vero eos ipsos et vaginam inter-
cedens calcis densae naturam induit, qualis et vniuersi fossilis ma-
trix est. Passim praeter binos istos tubos principes et crassiores
duo alii vix pennam passerinam crassitie aequantes obseruantur,
itidem inuicem paralleli sed contraria directione istis maioribus in-
teriecti ita vt sectione transuersa axes quaternorum tubulorum
rhomboidis angulos aemulentur; crassiorum nempe axes binos acu-
tiores angulos, tenuiorum contra obtusiores.

Doleo rarissimi huius fossilis non nisi fragmenta me hactenus
reperisse, quorum longissimum vix quatuor pollices longitudine
aequat. Crassities caeteroquin curo tubulorum tum vaginae varia.
Crassissimi speciminis vagina parum ab ea antibrachii abest.

10. Asterites scutellatus.
(– Tab. II. fig. 10. –)

[Seite 24]

In vniuersum stellae marinae petrificatae rariores; rarissimae
si in lapidem calcareum densum versae suntl) quale est quod ex-
hibemus elegantissimum specimen in monte quem saepius iam dixi-
mus Goettingae vicino, inter testacea fossilia et quidem nominatim
terebratulites minores repertum. Caeterum figura sua ab omnibus
hodie superstitibus asteriis, quotquot nempe hactenus earum de-
scriptae sunt, differre, curatior comparatio docet.

11. Oolithes genuinus.
(– Tab. III. fig. 11. –)

Diu multumque inter oryctologos disputatum est an vere
dentur oolithim), siue piscium siue testaceorum aut crustaceorum.
A plerisque nuperiorum negati sunt, eam praesertim ob caussam
quod facile pateat antiquiores lapidem omnis texturae quondam
organicae plane expertem, calcareum nempe ex globulis minutis
compactum, marmor scil. hammites vt Linnaeo audit, male inquam
pro ouulis piscium et nominatim pro Cauiario petrificato habuisse:
contra vero nuspiam adhuc inter tot varii generis ichthyolithos
quidquam repertum esse quod pro genuinis piscium ouulis salutare
licuerit doctis harum rerum arbitris. At enim vero ni grauiter
fallor contigit mihi vtique esse tam felici vt genuinos oolithos na-
turae studiosis exhibere possim; non quidem piscium, verum memo-
rabilis ex crustaceorum ordine animantis quondam pelagici, encrini
inquam, cuius reliquiis fossilibus terrae Hannoueranae et ipse ager
noster Goettingensis mirifice abundant, et de quo post Rosini
[Seite 25] maxime et Hollmanni labores ipse etiam iam non vno loco pluribus
egin). In praesentiarum vnice memorasse sufficiat me binis viae
regiae locis quae vrbem nostram et Hannoueram interiacet, in
cacumine nempe montis die Hube ultra Einbeckam, tumque prope
pagum Brüggen vbi ingentes passim moles lapidis calcarei fere totae
quantae ex encrinorum fragmentis et articulis constant, quae vero
et intendum integros et nitide adhuc seruatos encrinos continent,
non vna vice lapides recenter ex lapicidinis erutos reperisse qui prae-
ter encrinitos et eorum brachia et entrochitas, innumerabilia cor-
puscula globosa continebant, in quibus quotquot eorum aut diffregi
aut poliri curaui, folliculum continententem a contento iam in
lapidem verso aperte distinguere licuit. Interim non omnibus vna
eademque figura perfecte globosa sed magna eorum pars etiam plus
minus oblonga quasi compressa, ac si rupti suerint folliculi; quas
quidem horum corpusculorum varietates icone curate exhibentur.
Iam vero textura haec folliculorum isti quem ouula multorum aqua-
tilium prae se serunt adeo simillima, tnm vero situs eorum quod
nempe vnice encrinitis eorumue partibus aut inhaereant aut adiaceant,
me quidem iudice probabile reddunt, genuina haec videri ouula miri
huius animantis quondam pelagici.

12. Madreporites cristatus.
(– Tab. III. fig. 12. –)

Denique et ex lithophytorum fossilium numero quibus Hercy-
niae nostrae promontoria inprimis abundant speciem subiungere
liceat, prae caeteris insigni formae elegantia conspicuam. Ingenti
numero petrae calcareae montis cui nomen der Winterberg prope
Grund inhaeret, et aeque ac tot aliae corralliolithorum rupes quibus
altiorum Hercyniae iugerum radices cinguntur egregie inseruit ad
primaeuum nostrarum regionum statum illustrandum. Siquidem
verosimillimum est Bructerum cum aliis sibi vicinis montibus praealtis
quondam insulam pristini oceani fuisse, cuius littora submarina
[Seite 26] aeque ac hodienum tot insulae maris praesertim pacifici sylua quasi
coralliorum cincta erant, cum contra altior remotioris maris fundus
cuius partem iam vrbs nostra cum vicino agro occupat, testaceo-
rum innumeras familias alebat; quas vero prisci oceani incolas,
fuerintne siue corallia siue testacea ab iis quae hodiernum mare inha-
bitant, maximam sane partem forma sua specifice vt aiunt diuersas
fuisse, curatiore comparatione indies magis magisque elucet.

§. 11.
Corollarium.

Attamen cum infitiari nequeat occurrere vtique et inter huius
de qua vltimo loco egimus fossilium classe, in vniuersum quidem
ii quae alia praeadamatica, species nonnullas fossilium quae organi-
cis corporibus vtriusque regui hodienum adhuc in viuis extantibus
adeo simillimae sunt, vt vix ac ne vix quidem eas inter dubias aut
plane incognitas referre liceat; de eo iam quaeritur, anne forsan
prototypa earum, catastrophen reliquis earum coaetaneis fatalem,
felici quodam casu ita tulerint vt eidem superuixerint, et in no-
vum, qui ei subuersioni successit rerum ordinem sui speciem pro-
pagarint; numue probabilius sit, vniuersa primaeuae telluris ani-
malia et vegetabilia diem suum extremum tum temporis simul
obiisse quidem, naturam vero rerum creatricem inter noua quibus
postmodum denuo tellurem animauit organica corpora, varias itidem
de nouo reproduxisse animantium et vegetabilium species primaeuis
illis pridem subuersione extinctis et ruinam passis, quoad habitum
simillimas.

Haec quidem posterior sententia longe maiori probabilitate se
commendare videtur, maxime si reputaueris, primo, tano pauca
esse earum specierum exempla, tum vero corporum organicorum
physiologiam aperte docere, nisus eorum formatiui multifariam esse
relationem vti ad materiei ex quibus composita sunt indolem et mixtio-
nem, ita et ad nutrimenti quo aluntur rationem climatumque solique
quod inhabitant naturam; cum alia magis flexibilia sint, ita vt ab ea-
rum conditionum varietate facilius afficiantur et multimode degene-
[Seite 27] rent, alia contra formae et habitus sui tenaciora eundem quouis
sub coelo fere intemeratum seruent; alia cuiuis solo et climati facile
assuescant, alia vero vnico eorum saltem adstricta sint, reliqua
ferre non possint.

Cum tanta ergo corpora organica hodie extantia intercedat
hoc respectu varietas et differentia, quid mirum si et post ingentes il-
las et vniuersales telluris eiusque climatum conuersiones, natura quae
omnia commutat et vertere cogit,
quaedam prioris creationis animantia et plantas reformatae quoque
telluri denuo largiri, longe plurimas vero illarum poli tantas tel-
luris solique vicissitudines cum nouis generibus et speciebus quae
his ipsis magis congruebant, commutare debuit.

Sic enim, vt Lucretii verbis finiam
– mundi naturam totius aetas
Mutat, et ex alio terram status excipit alter.
Quod potuit, nequeat; possit quod non tulit ante.

Appendix A ICONVM SYLLABVS.

[Seite 28]

Tab. I.

Tab. II

Tab. III.


Appendix B

[Tab. I]
xxx
[interleaf] [Tab. II]
xxx
[interleaf] [Tab. III]
xxx
Notes
a).
[Seite 4]

Exemplo sit elegantissima varietas huiusmodi vegetabilium in mineram
ferri caespititiam versarum quam foutes martiales prope Kontschosero in
gubernio Olonez praebent.

b).
[Seite 5]

Verba sunt perill. Pallasii l.c. quae quidem renera rationem illu-
strant qua illud de quo agitur belluae cadauer tanta integritate perennare
potuerit, quod quidem maxime siue soli in quo sepultum est indoli
fiue aliis eiusmodi caussis aduentiriis tribuendum videtur, quarum con-
cursu et toties hominum funera exsucca quidem, caeterum vero per lon-
gas seculorum series incorrupta, tam in arenosis quam in uliginosis et
turfaceis stratis reperta sunt, quae vulgo mumiarum naturalium nomine
venire solent.

c).
[Seite 5]

In nouis Comment. Acad Petropolit. T. XVII. p. 585 sq. tab. 15. fig. 1.
(caput) fig. 2. 3. (pes posticus).

d).
[Seite 6]

Est inter thesauros quos museum academicum indefessae liberalitati perill.
L.B. de Asch debet, segmentum huiusmodi Mamontouaiakost fossilis,
solidum, nihil cauitatis prae se serens; adeoque non ex crassissima den-
tis eburnei parte, sed ex media aut anteriore defectum, et nihilomi-
nus 16 vncias peripheria aequans, 9 vncias longum, pondere 10
librarum cum dimidia; ceterum recentissimo ebori adeo simillimum vt
vix ac ne vix quidem ab eo distingui possit.

Obiter addere liceat primam, quae mihi quidem hactenus innotuit,
curatiorem notitiam huius eboris fossilis Sibirici deberi Henr. Gvl.
Lvdolf
(meritissimi lobi Ludolfi ex fratre nepoti) in Grammatica Rus-
sica.
Oxon. 1696. 4. p. 92. nuperrime vero proprias de eodem obser-
vationes exhibuisse Mart. Sauer in Account of Commodore Billings’s ex-
pedition.
Lond. 1802. 4 pag. 93 sq.

e).
[Seite 6]

Icones eorum dedi in Abbildungen naturhist. Gegenstände. P. II. tab. 20.

f).
[Seite 8]

Bina v.c. sceleta animalculi ex glirium s. scalpris dentatorum familia
schisto calcareo oeningensi inhaerentia possidet cl. Ziegler medicus
Vitoduranus. iconesque eorum curatissimas manu cl. Schellenberg
delineatas mecum reportaui.

g).
[Seite 8]

Ossa cruris grallae cuiusdam vidi in museo cl. Amman medici Scafusini.

h).
[Seite 8]

Specimen ex museo cl. Lavateri medici Tigurini exhibet Andreae in
Briefen aus der Schweiz nach Hannover geschrieben. tab. 15. fig. 6.

i).
[Seite 8]

Knorr Samml. von Merkwürdigk. der Natur. Norimb. 1755. fol.
tab. 33. fig 2. 3. 4.

k).
[Seite 8]

Id. ibid. tab. 9. a.b.c.

l).
[Seite 9]

Ranunculi florem eidem schisto impressum vidi itidem apud cl. Amman.

m).
[Seite 10]

Cf. Tournefort voyage du Levant. T. I. p. 252. T. II. p. 403. Pallas
Reisen durch verschied. Provinzen der Russisch. Reichs. T. III. p. 569.
d’Hancarville Recherches sur l’orig. des arts de la Grèce. T. II. p. 355
et Supplement p. 22.

n).
[Seite 10]

Leonum dentes aut ossa quae diximus rupibus hisce ossuosis de quibus
agimus intermixta esse nemo mirabitur qui leones quondam tum Phry-
giam tum Peloponnesum, maxime vero Aetoliam inter Acheloum Nessum-
que amnes inhabitasse meminerit.

o).
[Seite 10]

v. Ei. Briefe über die Einwürfe einiger Freygeister. P. III. p. 66 sq.

p).
[Seite 11]

Neque magis genuina aut huius loci videntur alia vtensilium arte facto-
rum exempla quae passim ex densis aut profundis stratis eruta dicuntur,
qualia v.c. cl. Burtin memorat in Verhandelingen uitgegeeven door
Teyler’s tweede Genootschap.
p. 22. 192 sq.

q).
[Seite 12]

Conferant quorum interest quae tum circa quaestionem quid sit species
in zoologia, tum de causis degenerationis et varietatum origine pluribus
disputaui libro de generis humani varietate natiua. p. 66. 78 sq. ed. 3tia.

r).
[Seite 12]

Cf. v.c. Comit. de Veltheim Sammlung einiger Aufsätze. P. I. p. 92 sq.
et Io. Reinh Forster Stoff zur künftigen Entwerfung einer Theorie
der Erde.
p. 59 sq.

s).
[Seite 12]

Vix monitu opus erit mihi tantummodo eiusmodi vniuersale diluuium
improbabile videri quod ab australi hemisphaerio in boreale irruperit.
[Seite 13] Nam de aliis inundationibus localibus vix dubitare licet quorum ope
belluarum de quibus agimus quondam nostris zonis inquilinarum cada-
vera postmodum in ea ex quibus hodie eruuntur strata alluuia delata
esse probabile videtur, siquidem ea plerumque sine in maiorum fluminum
vicinis vallibus fiue in faucibus quae montium radices intercedunt re-
periri constat.

t).
[Seite 13]

Alias iam monui Tonnensia haecce elephantorum ossa in ipsissimis medi-
tulliis stratorum margae tofaceae reperiri quae innumeris helicibus aliisque
cochleis fluuiarilibus calcinatis aeque ac osteocolla abundat, certo docu-
mento solum hoc e quo ea ossa eruta sunt neutiquam pro maris fundo ha-
bendum esse, in quod cadauera elephantina deuoluta fuerint.

u).
[Seite 13]

Commentar. societ. Reg. scientiar. Goettingens. T. II. ad a. 1752. p. 215 sq.

x).
[Seite 14]

Terna vrsi arctoi capita ossea, aeque ac vrsi maritimi s. glacialis cranium
ipse ad manus habeo. Apprime aurem adiutauit hanc comparationem cl.
Cuvier vtpote qui non solum descriptionem et dimensiones, verum et
icones accuratissimas manu sua delineatas craniorum, tum eorum quos
nominaui vrsorum, tum vero etiam alius cuiusdam humanissime mihi
communicauit, cuius caput osseum recens in museo nationali Parisino ad-
seruatur, a vulgari aeque ac a maritimo discrepans, cuius vero natale
solum vnde aduenerit hactenus ignoratur.

y).
[Seite 14]

Cf. super variis hisee opinionibus cl. Rosenmüller Beyträge zur Ge-
schichte und nähern Kenntniss fossiler Knochen.
p. 66 sq.

z).
[Seite 14]

Memorabilem id genus caluariam inter vrsina ossa specus Scharzfelden-
sis quondam repertam museum nostrum academicum seruat, cuius ico-
nem videsis in summi polyhistoris Leibnitii protogaea tab. XI. longe
magis accuratas autem exhibuit et commentario graphice illustrauit cl.
Soemmerring in C. Grosse Magazin für die Naturgeschichte des Men-
schen.
T. III. P. I. p. 60 sq. tab. 1. 2.

a).
[Seite 15]

Tantum non omnibus; – siquidem quondam Norimbergae in museo-
Io. G. Fr. de Hagen consiliarii aulici Oholdini schistum Pappenheimen-
sem vidi, cui ossa brachii animantis inhaerebant, quae num figura, tum
proportione ad verspertilionem caninum indicum, quem vulgo canem
volantem vocant, pertinuisse videbantur. Cfr. I.H. Merck, curatissi-
mus ossium fossilium scrutator in cl. Baldingeri medicinischen Journal.
P. XIII. p. 74.

b).
[Seite 16]

Cf. cl. Beckmanni, collegae coniunctissimi. commentationes de reductione
rerum fossilium ad genera naturalia protyporum,
quorum reliqua quae
[Seite 17] adhuc desiderantur auidi exspectamus, in nouis commentar. societ. Reg.
scientiar. Goettingens.
Tom. II et III.

Varia prototypa Indica testaceorum fossilium in celebri strato prope
Courtagnon reperiundorum, enumerat cl. Faujas-Saint-Fond in hi-
stoirs naturelle de la Montagne de Saint-Pierre de Maestricht. p. 30 sq.

c).
[Seite 17]

In Lettres physiques et morales Tom. II. p. 260. Viderat exemplar in
museo ditissimo cl. Ebell Britanniar. Regi ab aulae consil.

d).
[Seite 18]

Siquidem maior adhuc est ac Basileensis ille Terebratulites quem Walchius
ob insignem magnitudinem exhibuit in amplissimo de petrefactis opere
Knorriano. Tom. II. Vol. I. tab. 4. fig. I.

e).
[Seite 18]

G. Dixon’s voyage round the world. p. 208. 355.

f).
[Seite 19]

Cf. cl. C.F. Michaelis in Göttingisch. Magazin der Wissenschaften und
Litteratur.
ann. IV. P. II. p. 38 sq. et laudati Merckii troisième Lettre sur
les os fossiles d’Eléphans
etc. p. 22. 27.

g).
[Seite 19]

Knorr l.c. tab. 2. fig. 1. tab. 34. a. Walch l.c. Tom. II. P. II. tab.
L.l. et cl. Collini in Act. acad. Palatinae. Tom. III. P. physic.
tab. 4. fig. 6.

h).
[Seite 22]

V. Ej. commentationum in Reg. scient. societate recensitarum Sylloge I.
p. 174. 181 sq. Syll II. p. 94. et Pentacrinorum, aliorumque petrefacto-
rum marinorum, maxime memorabilium, descriptio.
p. 16 sq.

i).
[Seite 22]

V. Ayeen Akbery: or the Institutes of the Emperor Akber. Calcutta
1784. Vol. II. p. 29 sq.

k).
[Seite 22]

Pluribus cf. Lettres édifiantes. T. XXVI. ed. Paris. 1743. p. 399 sq. et
Sonnerat voyage aux Indes orientales. T. I. p. 173.

l).
[Seite 24]

Imo nec hodie adhuc desunt docti oryctologi, qui asterias non nisi in
lapidibus schistosis reperiri, asserunt Cf. F. Xav. Burtin oryctographie
de Bruxelles.
p. 94.

m).
[Seite 24]

Cf. post alios cl. Io. Sam. Schroeter in Act. acad. electoral. Mogun-
tinae quae Erfurti est
ad ann. 1776. p. 140 sq. et Ambr. Soldani testa-
ceographiae microscopiae.
T. I. p. 107 sq.

n).
[Seite 25]

In coniunctissimi Voigt Magazin für Physik und Naturgeschichte. T. VI.
P. II. p. 1 sq. tum in Abbild. naturhist. Gegenstände. P. VI. ad tab. 60.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted