Table of contents

[titlePage_recto]
Die
Jubelfeyer
der
Georg Augustus Universität
zu Göttingen
an ihrem
funfzigsten Stiftungsfeste
dem 17 Septemb. 1787.

Mit Beylagen.

Göttingen,
bey Johann Christian Dieterich
1787
.

IO. FRID. BLVMENBACH
commentatio
de

VI VITALI SANGVINIS
recitata
IN CONSESSV SOLLENNI
D. XVIII. SEPTEMB. cIɔ Iɔ cclxxxvii.*)

[Seite 42]

Semisaeculare quod laeti hisce diebus celebramus Georgiae Augustae festum, facile,
ni grauiter fallor, excitare potuit recordationem aliquam eorum quibus alma
haecce mater, per dena quae inde ab inauguratione sua transegit lustra, de scien-
tiarum augmento bene mereri studuit.

Quae cum et me non vna vice tenuerit cogitatio, non potuit fieri non; quin
in eiusmodi recensu, eorum praesertim quae ad medicam disciplinam attinent,
praefulgeret maxime Halleri viri summi memoria, qui vt in vniuersum multi-
modis de tanto tantarum scientiarum incremento immortaliter meruit, ita praesertim
vel binis commentationibus, sub societatis huius regiae scientiarum (cuius ipse
auctor et praeses extitit) cunabula, in eius, consessu recitatis primus scholae
Gottingensis nomen per vniuersam fere extra Germaniae limites Europam literatam
propalasse dicendus est.

Facile intelligitis, qua estis perspicacia AA. de duabus longe lateque cele-
bratissimis dissertationibus Hallerianis, primis commentariorum societatis volu-
minibus contentis, et de vis vitalis curatiore indagine, et irritabilitatis maxime
a sensilitate differentia agentibus, sermonem esse; quae, quantis ab vna parte
asseclarum suffragiis elatae, quantis ab altera dissentientium contradictionibus exceptae
fuerint, quantamque in vniuersum promulgauerint Georgiae Augustae famam, ne-
minem nostrum latere confido.

Ansam praebere opportunam haec cogitatio visa est, festa hodierna luce affinis
argumenti succincta enucleatione, istius memoriam, quod cum ipsius academiae
nostrae celebritate adeo coniunctum esse vidimus, recolendi, paucisque ergo de
vi vitali sanguinis
agendi.

Quod quidem argumentum tantae auditorum coronae eo minus incongruum
videtur, cum etsi grauitate et dignitate conspicuum, tamen et parum medice doctis
intelligibile sit, breuibusque expediri possit, tum vero et nouitatis speciem eatenus
prae se ferat, quod etsi non plane recens, adhuc indictum ore alio, tamen
nuperrimis maxime temporibus valde exagitatum et iactatum et in vtramque partem
controuersum extiterit.

cuius miri dissencus ratio ni grauiter fallor, exinde repetenda, quod liti-
gantibus, vt saepe fit, de genuina subiecti, de quo dimicant, notione, non
satis bene constiterit.

quod quidem vitium ne ipsi incurramus, statim in limine disquisitionis
monere liceat, vitalium nomine eas nobis venire vires, quibus adiones corporis
animalis viui, aut in nuper emortuo adhuc aliquamdiu superstites ita pendent,
vt nullatenus easdem ad qualitates materiei mere physicas, et organico corpori
cum aliis non viuentibus communes, referre liceat. ita, vt exemplo vtar
ex oculi functione petito, vires quibus humores huius organi lucis radios ad axem
refringere constat, ad physicas pertinent, ex densitate et figura humorum deri-
uandas: – ea vero vis, qua eiusdem oculi retina imaginem obiectam ita excipit,
[Seite 43] vt animae exin idea oriatur, ea inquam vitalis audit, cum non nisi in viuo
animanti locum habere possit.

Et eiusmodi vires vitales solidis corporis nostri partibus ad vnam fere omni-
bus concessas esse; nec ipsum medicinae parentem diuum Hippocratem latuit:
esse vero eas vires non vnius ordinis, sed aliam neruis et partibus neruosis,
aliam musculari fibrae, aliam telae cellulosae, aliam aliis organis propriam esse,
nuperorum maxime industria et Halleri quondam nostri inprimis sagacitas euicit.

Iam ergo quaeritur an et eiusmodi vis vitalis, qualem in solido viuo domi-
nari videmus, etiam in fluidis corporis nostri, et quidem maxime in sanguine lo-
cum habeat, omnium corporis animalis humorum principe et quasi promodo condo.

cuius quidem quaestionis grauitatem et dignitatem quique patebit perpen-
denti, summum artis medicae fastigium in dirigendis, et siue excitandis siue mo-
derandis viribus vitalibus consistere, iamque ergo de eo agi, an et idem mode-
ramen, idem artis imperium in sanguinem qui perpetuo quamdiu viuimus in
nobis circumagitur fluento, cadere possit? anque dum vena secatur, genuina vi-
talitate praeditus effluat latex, nec ne?

At enim vero cum vires vitales non minus ac physicae κατ’ εξοχην sic di-
ctae, vnice ex effectu, s. vt in scholis vocant, a posteriori, dignoscantur; facile
intelligitur et in ea de qua agimus disquisitione non de hypothetica vitalitatis
humorum possibilitate, sed de obseruationibus et experimentis sermonem esse,
quibus genuinam eius in sanguine existentiam adstruere annisi sunt physiologi:
quae quidem praeter nonnulla male ad eam demonstrandam allata et nimis leui-
densia, quam vt iis refutandis immorari operae pretium sit; maxime ad bina, primo in-
tuitu satis grauia et oculos fere stringentia obseruata redeunt; quorum scil. alterum
motum singularem sibique priuum in sanguine obseruabilem, alterum vascula or-
ganica ex ipso sanguinis coagulo enata spectat.

Iam ergo agamus et vtrumque aequa lance ponderemus.

Atque vt a priore initium faciamus, celebre est assertum summi naturae mystae
et ad obseruandum vere nati, immortalis Gv. Harvaei, in egregio de generatione
animalium opere, quando crebra viuorum dissectione se esse expertum inquit, qui-
escente iam cordis imo vero et auriculae dextrae, quae vltima superuiuere solet, pul-
satione, in ipso sanguine vndulationem quandam et obscuram trepidationem siue
palpitationem (extremum vitae indicium) reperiri.

Repetii experimentum non vna vice, maxime in canum, erinaceorum et
cuniculorum viua sectione.

vsurpaui vtique aliquoties oculis, quem Harvaevs innuit, sanguinis, in
dissecto corde stagnantis, motum aliquem subobscurum vndulatorium, qui per
aliquot horae minuta prima ipsi cordis irritabiliati superuiuere videbatur.

Sed reuera videbatur saltem.

Curatius enim in paradoxon phaenomenon inquirens, obseruare mihi visus
sum famosam hancce sanguinis vndulationem non nisi a subiectis ipsi carnibus,
superficie scil. cordis intima, pendere. quam quidem interiorem cordis faciem
omnium corporis animalis partium maxime et diutissime adhuc post mortem irrita-
bilem esse, ipsa ea celebri dissertatione Halleriana cuius memini, euictum nouimus.

quae tum hariolabar saltem, mutato diuersimode experimento extra dubita-
tionis aleam posita esse comperi.

paraui nempe ex ichthyocolla cocta similem sanguini quodad viscosum habitum
liquorem, ast pellucidum, huncque dissecti et sanguine orbi attamen calentis
adhuc cordis, ex viui cuniculi thorace euulsi, superficiei intimae infudi, facileque
vidi pellucidum hunc, in sanguinis imitamentum praeparatum liquorem, eundem
tamdiu spectandum exhibere motum tremulum Haruaeanum, donec subiectae
carnes cardiacae irritabilitate demum priuatae, oscillare desinerent.

Repetii idem experimentum in superficie concaua sterni, viuo cani resecti,
eodem euentu, vt scil. toties oscillans tremeret ichthyocolla, quoties musculus
triangularis sterni cui incumbebat, vi sua insita Halleriana excitatus, con-
velleretur.

[Seite 44]

ita vt de principe quo sanguinis vitalitatem adstruere conati sunt experimento
actum esse, merito concludere liceat.

Iam ergo et alterum argumentum propius consideremus, a vasculis organicis
petitum, quae in ipsissimo sanguinis coagulo gigni asseruit acutissimus quidam nostri
aeui physiologus Anglus.

Hic enim exinde maxime demonstrare nititur vitam sanguinis, quod vascu-
losus quandoque fiat, haud secus ac vasculorum ortum in solido viuo obseruare licet.

phaenomenon ipsum hodieque ex notissimis est.

tamen si rite perpenditur, non magis ad eam demonstrationem valere ac
Haruaeanum experimentum, facile intelligetur.

quae enim per neogenerationem vt nunc audit, nasci videmus vascula, non
in genuino sanguine – purpureo isto et aequabili mixtura subacto latice – sed
in coagulo eius, quando nunc seditione quadam elementa huius laticis separata
sunt, formantur.

neque ad sanguinem, qua talem, sed ad plasticam eius lympham vnice per-
tinent, quae nunc a reliquis quibus hactenus nupta erat elementis, secessit, et siue
in thrombum, siue in pseudomembranam, siue in aliam id genus speciem abiit.

Inerat sane paulo antea materies huius thrombi huius pseudomembranae nunc
vasculis diuitis, sanguineo fluento. sed materies tantum, hactenus iners, infor-
mis, adhuc ceteris purpurae serique elementis intermixta.

Eodem enim sensu etiam materies neruorum et musculorum, imo cartila-
ginum et ossium itidem cruento torrenti ante innatabat quam a reliquis eius
elementis secreta in solidi speciem abiret et vitalitatem nancisceretur.

Abuterer patientia vestra A.A. si et reliquis longe minoris ponderis argumentis,
a calore v.c. sanguinis aut ab aeuiterna et intemerata eius integritate desumtis, qua
dum viuimus corruptioni et elementorum decompositioni resistit, et quae sunt
eiusmodi alia quibus ad demonstrandam vitalitatem sanguinis abusi sunt medici,
siue enarrandis siue conuellendis, tempus terere auderem.

In uniuersum sane post omnia quae super hoc argumento siue meditando
siue experiundo hactenus elicere licuit, nulli humorum nostri corporis genuina
vis vitalis tribuenda videtur, si vnice a genitali vtriusque sexus latice discesseris,
vtpote cui iam ante quam vterino cauo exceptus et intime mixtus in foetus for-
mationem abit, vitales inhaerere vires formatiuas, praeter alia paterni vultus in
nepotes propogata similitudo, aliaque id genus phaenomena haud infitianda de-
monstrare videntur.

quae vero sanguini vulgo tributa sunt vitalitatis indicia, ad solidas corporis
partes referenda videntur, siue in sanguinem ipsis contentum agentia, eundemque
mouentia, siue ex ipso sanguine separata, coacta, et in solidi vasculosi speciem
nisus formatiui virtute efficta.

ita vt de sanguinis ipsius putatiua vita, si nempe ex iis modo pensitetur
quibus hactenus eam demonstrare, annisi sunt auctores, idem valeat quod de
Didone exstincta Virgilivs:

in ventos vita recessit!


Notes
*).
[Seite 42]

Annotationibus auctior continebitur volumine proximo actorum soc. reg. scien-
tiarum.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted