Table of contents

[titlePage_recto]
SYLLOGE
OPUSCULORUM SELECTORUM
AD PRAXIM PRAECIPUE MEDICAM
SPECTANTIUM
In Auditorum commodum collegit,
annotationibus hinc inde auxit, & recudi
curavit

civis
VALERIANUS ALOYSIUS BRERA M.D.
In Ticinensi Archigymnasio Therapiae Specialis, &
Clinices Professor Publ. Subst., Legionis Nationalis
Ticinensis Chirurgus Supremus, Academiarum Medico-
Chirurgicae Iosephinae Vindobonensis, Scientiarum, &
Litterarum Mantuanae, Medico-Chirurgico-Pharmaceut.
Bruxellensis, Georgophilorum Florentinae, Societatum
Artis Obstetriciae Amantium, Physicae, & Scientiarum
Goettingensium, Naturae Curiosorum Berolineusis, &
Ienensis etc. Sodalis.
VOL. I.

Cum Tabula aenea.

ticini anno i. reip. cisalpinae
(1797.)

APUD HAEREDES PETRI GALEATII.

DE
Vi vitali sanguini neganda; vita autem
propria solidis quibusdam corporis
humani partibus adserenda
curae iteratae
IOANN. FRIDERICI BLUMENBACH
M.D.
in acad. goettingensi medic. prof. p.o.
magnae britan. r. a consil. aul. etc
.

[[1]]

[[2]]

Quamquam multa sint, ad ipsas artes proprie non
pertinentia, tamen eas adiuvant excitando ar-
tificis ingenium. Itaque ista quoque naturae
rerum contemplatio quamvis non faciat medi-
cum, aptiorem tamen medicinae reddit. Pro-
fecto verisimile est
, & HIPPOCRATEM
& ERASISTRATUM & quicumque alii,
non contenti febres & ulcera agitare, rerum
quoque naturam ex aliqua parte scrutati sunt,
non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo
quoque maiores medicos extitisse.

CORN. CELSUS L. I. Praef.

PRAEFATIO.

[Seite 3]

Quae de singularium quarundam corporis
humani partium vita propria tum alias, tum
praesertim in Institutionibus Physiologicis a
me disputata sunt, uti plurium virorum egre-
gie physiologice doctorum suffragium, ita alio-
rum nonnullorum censuram tulerunt. Eminent
in his postremis duum virorum Italorum no-
mina, AGLIETTI(a) inquam, & GAL-
LINI(b), Medicorum celeberrimorum: quo-
rum maxime huic vitam istam propriam brevi
manu ad qualitates occultas referre placuit.

Quae quidem cum legerem, neque mi-
ratus sum, neque indignatus.

[Seite 4]

Haud insuetam enim esse eam loquendi
aut comparandi formulam quibusdam Italis
physiologis, quando de aliorum circa vires
vitales laboribus iudicium ferunt, pridem no-
ram; cum vel ipsius HALLERI de irritabili-
tate sententia itidem a binis Italis, iisque non
infimi subsellii physiologis, Io. Bapt. BIAN-
CHI & Io. Bapt. FE’ expressis verbis quali-
tatibus occultis accensa fuerit(a).

Immo vero recte & vere eos loquutos
esse, lubens concedo, dummodo occultarum
qualitatum vocibus eo sensu usi fuerint, quo
unice has de quibus agimus virium vitalium
species iisdem appellari posse sanus quisque &
doctus & aequus fatebitur, ut scilicet deter-
minationem aliquam corporis notet, cuius ratio
sufficiens ex partium componentium indole,
structura, & mechanismo reddi a nobis ne-
queat(b). Id solummodo tunc non capio,
quomodo tantum vitam propriam aut irritabi-
litatem eo referre potuerint, cum me qui-
dem, cum aliis candidis naturae cultoribus,
in ea opinione semper fuisse profitear, quic-
quid est virium vitalium, quod nempe caussas
[Seite 5] & naturam earum spectat, si quas unquam,
in universum pro longe maxime occultissimis
habendas esse(a).

Eidem doctae ignorantiae tribuendae tum
multifariae & mirifice ab invicem differentes no-
tiones & definitiones, quas de vi vitali & ipsa
vita exhibuerunt physiologi; tum vero infiniti
eorum dissensus circa sedem vitalitatis, num v.
g. unice solida corporis humani eadem praedita
sint, an quoque fluida; & posito hoc, num
tantum sanguini insit, an vero quoque reli-
quis humoribus; quod vero solida attinet,
cuinam eorum parti constitutivae proxime in-
haereat, num v.g. glutini? item, num omni-
bus corporis nostri solidis conveniat, nec ne?
porro, num unica saltem sit vitalitatis species,
numve plures ab invicem distinctae vires,
vitalium communi nomine comprehensae? &
[Seite 6] quae sunt id genus problematicae questiones
aliae, nimis sane aperte demonstrantes, quam
occultae adhuc lateant, tanquam in DEMO-
CRITI puteo, qualitates ipsarum de quibus
agimus virium vitalium.

Minime vero obscuritas ista, qua haec
summae dignitatis doctrina adhuc premitur,
quenquam absterret veri cupidum, quin di-
versissimas hypotheses super quaestionibus istis
formatas, ponderet: iis autem, quae ipsi prae
reliquis rerum naturae eiusque phaenomenis
consentanea videatur, tanquam verisimillimis
calculum suum adiiciat, & quae ipsi tum ob-
servando, tum meditando ad illustrationem eo-
rum facientia occurrerunt, suo iure liceat de-
fendere. Qua quidem licentia & ego utar,
& quaedam tum de vitalitate putativa san-
guinis, tum de vita propria in quibusdam
corporis humani organis, ut mihi quidem vi-
detur, haud inficianda, proponam. Quae ta-
men (ut summi HARVAEI verba quodam-
modo mea faciam) a me super hac re dicen-
tur, non ita accipi velim, quasi ea e tripode
prolata existimem, aut aliorum omnium suf-
fragia extorquere cupiam: sed libertatem il-
lam, quam aliis libenter concedimus, nobis
etiam iure merito poscimus; ut, quae in ob-
scuris rebus verisimilia videntur, ita offerre
liceat, ut, quod CICERO ait, refellere sine
pertinacia & refelli sine iracundia parati simus.

I.
De vi vitali sanguini deneganda.

[Seite 7]

Ut argumentum de vi vitati sanguinis,
antea iam a me sìngulari libello tractatum,
recognoscerem, praeter alia inprimis me mo-
vit classicum, quod nuper ad manus venit,
desideratissimi Io. HUNTER de sanguine opus
posthumum(a), cuius non exigua pars in
vindicanda sanguini vitalitate versatur. Operae
pretium itaque duxi, intactis iis, quae iam
ante octennium super ea re a me dicta sunt,
principalia ex iis enarrare, quae me ab eo
inde tempore magis magisque in ea, quam
tum defendi, sententia ultro confirmarunt.

A priori ergo quod aiunt, nullam in
universum patere rationem, quidni & fluida
vitalitate praedita esse possint, id quidem eo
lubentius concedo, quo magis ipsae de flui-
ditatis essentia notiones relativae & ambiguae
videantur; quodsi v.g. fugacissimos mucores
[Seite 8] similiaque vegetabilia humidissima & tenerrima
cum tenacibus resinis compares, aut pulli in
ovo recenter incubato prima rudimenta gela-
tinosa, immo vero & in ovo infoecundo cica-
triculam(a) cum picea amurca, quae in fol-
liculis moschi aut castorei secernitur. Ita &
cruoris globuli quod soliditatem attinet vix
ac ne vix quidem tot animalculis infusoriis
cedere videntur: etsi neminem unquam vel
ex strenuissimis vitalitatis sanguinis defensori-
bus eam ob speciem aliquam soliditatis istos
ipsos globulos vives dicturum aut cum ver-
miculis quos diximus comparaturum confidi-
mus, cum non nisi inactuose & singulatim
[Seite 9] reliquae sanguinis massae eos innatare autopsia
doceamur.

At vero sanguineum fluentum materiem
tamen continere contendunt, ex qua omne so-
lidum vivum nutriatur. Quam parum autem
roboris insit eiusmodi ratiocinio, vel hya-
cinthi me monent, quos, dum haec scribo,
ante oculos habeo, laete iam virentes, etsi
bulbi eorum a pluribus retro generationibus
unice aquae fontanae superficiei impositi sint;
quod quidem aqueum elementum itidem mate-
riem plantae suppeditare lubens do, etsi nun-
quam mihi persuaderi patiar, ideo & vitalita-
tem ipsam eidem fontanae aquae inhaerere.

Requiritur quidem humiditas in solido
vivo, ut vitalitatem suam actu exerere pos-
sit. Tantum vero abesse, ut humidum illud
ipsum vitalitate praeditum esse debeat, notis-
simis exemplis viventium ex utroque regno
organicorum corporum docemur, quibus mera
aqua eo scopo sufficit, humo quae deficiente
ea, exsucca quidem & exsiccata omnis vitae
orba & expertia videntur, attamen vitale
principium eatenus conservarunt, ut, aqua
tantum denuo irrigata, reviviscant, & fun-
ctiones oeconomiae suae organicae denuo con-
tinuent.

Idem testantur semina plantarum, quae,
etsi per integra secula sicca servata fuerint,
[Seite 10] nihilominus principium vitale ita retinuerunt
intemeratum, ut postmodo terrae gremio com-
missa, rite germinarim(a). His ergo vitale
principium tenacissimum & quod & in ex-
succo corpusculo alto somno sopitum, simpli-
cis aquei stimuli accessu denuo excitari potest.

[Seite 11]

Perfectioribus contra animantibus, ut vul-
go vocantur, vitalitas maxime mobilis(a), &
quae humore stimulante longe magis compo-
sitae indolis, sanguine nempe, indiget. Atta-
men neque ratio, neque experientia istum
ipsum humorem, etsi magis compositum, re-
apse vitalitate praeditum esse, demonstrant.
Immo vero si a simplicissimis corporibus orga-
nicis per animalium exsanguium (ut antiqui-
tus appellabantur) ordines progrediaris, &
in his praesertim ea cogites animantia, quae,
ut tot erucae, omni systemate arterioso aut
venoso plane destituuntur, hincque ad frigidi,
sed iam rubri sanguinis classes, demumque ad
ipsa calida pergas, nullum in ea scala termi-
num figere licebit, ubi primum vitalitas hu-
moris, animale solidum vivum irrorantis, sive
[Seite 12] a priori requiratur, sìve observatione demon-
strabilis fiat.

Verum ad incorruptibilem sanguinis in-
tegritatem provocant, qua per omnem vitam
intemeratus perennet, quamque propriae eius
vitalitati tribuendam, hancque ipsam exinde
demonstrandam censent.

Candide profiteor, me vim huius in de-
monstrando circuli, ad sanguinis vim vitalem
probandam, omnium minime percepisse; cum
mihi quidem ipsa ea sanguinis in corpore
vivo integritatis multo facilius & simplicius
ex perpetuis vicissitudinibus explicanda videa-
tur, quas partes eius constitutivae patiuntur.
Ab una parte recens chylus aliaque absorpta
ad sanguinem accedentia; ab altera nutritius
succus aliique humores secretione ab eo sub-
tracti. Omnium maxime vero continua ele-
mentorum eius principalium permutatio, ope
phlogistici ut quondam audiebat, processus:
quae, quanti momenti sit, vel unica respira-
tionis functio facile docet (ut consentientia
organa integumenta scil. communia & tubum
intestinalem taceam), quae quavis inspiratione
novum oxygenii haustum in pulmonibus ad-
miscet sanguineae massae, quavis hora ad mi-
nimum vicesies vivos istos folles perfluenti.

Denique & hoc pro vitalitate sanguinis
argumentum in medium proferunt, quod pla-
[Seite 13] stica vi gaudeat, dum lymphatica eius pars in
solidas crudas coaguletur.

Quae ad hoc respondendum habeam, ii,
quorum interest & qui rem serio agunt, tum
in priore illa commentatione de vi vitali san-
guinis
, tum in libello de nisu formativo,
maximam partem iam exposita reperient, fa-
cileque intelligent, ipsissimam eam ob caus-
sam nisus formativi vocibus me usum esse,
quod vim denotet, ab ea probissime distin-
guendam, quam veteres vago vis plasticae
nomine appellarunt(a).

Plasticam equidem vim, si nudam vo-
cem saltim spectes, utique in coagulo crustae
pleuriticae, ut vulgo vocatur, agnosco; non
maiori autem ratione illud coagulum vi vitali
sanguinis tribuendum esse censeo, quam si
quis silicis Aegyptiaci formam, itidem coa-
gulatione ortam, nescio cui vitalitati liquoris
[Seite 14] silicei tribuere velit. Nisi forte cum MAZI-
NO, strenuo sub initium huius seculi iatro-
mathematico, ipsam foetus formationem ad
crystallisationem, ut vocant, referre ipsi pla-
cuerit.

Nisus ergo appellatione eo fine usus sum,
ut ipso eo verbo statim vitalem energiam de-
notem, cuius efficaciam in triplici ordinis
phaenomenis formativis oeconomiae organicae,
generationis scilicet, tum nutritionis, deni-
que vero reproductionis, ulterius indagavi.

Gaudeo tum summos physiologos, tum
acutissimos philosophos, e KANTIANA prae-
sertim schola, mentem meam non solum exa-
ctissime cepisse, verum & doctrinae de nisu
formativo calculum suum adiecisse(a).

[Seite 15]

Qui contra vim plasticam pro synonymo
nisus formativi venditant, ii aut huic a meo
alienissimum sensum tacite subiiciunt; aut vice
versa auctoribus doctrinae de vi plastica ea
tribuunt, immo obtrudunt quasi, de quibus,
quantum ego quidem novi, nullus eorum co-
gitavit. Siquidem repetitis vicibus, at hacte-
nus incassum, petii, ut mihi nominetur, si
quis eorum eadem ratione in illustranda natura
organica principium physico-mechanicum de-
monstrationi mere theologicae iunxerit, utpote
in quo connubio cardo totius de nisu forma-
tivo doctrinae versatur.

Si quis autem unice verbis adhaerescens
nisum formativum ob vocum affinitatem cum
vi plastica confundit, caveat is, ne eadem
ratione eodemque iure calidum innatum vete-
rum, pro eodem cum recentiorum de calore
animali decretis habeat(a).

Verum ad alterum disquisitionis argu-
mentum redeamus, unde ipsa primum orta
est, vitam, inquam, propriam nonnullarum
corporis animalis partium.

II.
De vita propria solidis quibusdam corporis
humani partibus adserenda.

[Seite 16]

Per innumera scripta perque magnae con-
tentionis disputationes a physiologis toties agi-
tatam novimus quaestionem, num diversa vi-
talitatis in solidi vivi partibus similaribus phae-
nomena, ad varias tantum modificationes ut
vocant, unius eiusdemque vis vitalis, an ve-
ro potius ad distinctas eius species referre
conveniat. Similis disceptatio & inter physi-
cos invaluit, quorum alii physicas materiae
vires unice ad attractionem referre studuerunt,
alii eas plures ac diversas esse statuere. Quid
quod nec defuerunt egregii physiologi, qui
& ipsam vitalitatem attractionis speciem fa-
cerent(a).

Alias iam non unam rationem reddidi,
quare consultius mihi videatur, plures ab in-
vicem distinctos virium vitalium ordines sta-
tuere: quae quidem commode ita mihi con-
stituendae videntur, ut praeter nisum forma-
[Seite 17] tivum omni solido vivo communem, reliquas
in universales & proprias dispescam. Illorum
quidem nomine contractilitatem telae mucosae,
quam vulgo cellulosam vocant; tum irritabi-
litatem
s. vim muscularem; denique sensili-
tatem
s. vim nerveam designo; hos vero
vitae propriae appellatione comprehendo(a).

Plures vero ex his virium vitalium modis
etiamsi eos pro diversis ordinibus habeas, ni-
hilominus tamen intimo nexu conspirare, vix
monitu opus est, cum v.g. in tot partibus
contextus mucosus, basin earum (simul vero
contractilitatis sedem) constituens, etiam mu-
scularibus fibris, quibus irritabilitas inhaeret,
& nervis sensibilitatis organis, intertextus sit.

Immo vero & hoc lubenter concedimus,
dari subinde phaenomena, in quibus difficile
sit dictu, ad quamnam istarum virium vita-
lium ea potissimum referas?

Hoc vero nihilominus rationi aequae ac
experientiae consentaneum videtur, ut alia ite-
rum phaenomena, quae in organis conspiciun-
tur, respectu fabricae & texturae ab omnibus
aliis differentibus, & quae actionibus sese ma-
nifestant itidem plane singularibus & in suo
[Seite 18] genere unicis, ut haec inquam vitae potius
propriae tribuamus, usque donec demonstratum
fuerit, tum organorum horum fabricam, tum
vitalem eorum agendi rationem ad commu-
nium ordines referendam esse.

Minus certe tunc errabimus, quam si
eas praepopere uni alterive communium vi-
talium ordini intruderemus.

Facile exinde patet, quomodo ea, de
qua hic agitur, vita propria eo quem modo
explicavimus sensu differat ab aliis vis vitalis
phaenomenis, tum simili nomine insignitis,
tum prava interpretatione cum ipsa ista minus
recte confusis.

Longissime itaque differt is sensus ab
eo, quo cl. WILLDENOW vitae propriae
denominatione utitur, cui quippe ea synony-
mon est omnis vis vitalis in universum(a).

Porro ab eo principio vitali differt, quod
ex Io. HUNTERI sententia diversis corporis
animalis partibus ita inest, ut &, postquam
a reliquo corpore divulsae fuerint, aliquamdiu
adhuc ipsis inhaerens remaneat, cuiusque ope
eaedem adhuc recentes denuo sive eidem sive
alieno corpori vivo inscri possint(b).

[Seite 19]

Multo minus vero eam relationem huc
pertinere, quae solidum vivum & stimulo in
id agentes intercedit, rationem inquam, qua
illud, sive pro varietate organorum, sive
pro diversitate subiectiva aetatis, sexus, tem-
peramenti, idiosyncrasiae, consuetudinis, vi-
tae generis etc. aliter atque aliter ab his af-
ficitur, hoc quidem per se adeo luculenter
patet, ut vix istius irritabilitatis specificae,
ut Angli nuperi primo appellarunt, mentio-
nem hic loci iniicerem, nisi, quod equidem
miror, ab egregio ceteroquin auctore, expres-
sis verbis istam de qua ago vitam propriam
cum hac irritabilitate specifica confusam vi-
derem(a).

Propius sane ab ea vita propria abesse
videtur (quantum nempe ex mystico & ob-
scuro auctoris stylo coniectura assequi licet)
[Seite 20] vita participans HELMONTII patris(a);
omnium proxime autem actio viventium par-
ticularis gravis physiologi, Io. de GORTER
(b); qui tamen in eo modum longe excessisse
videtur, quod tantum non omnibus corporis
humani partibus actionem particularem tribue-
rit, tantum non omnes functiones a totidem
particularibus actionibus derivaverit.

Quamquam enim ab una parte sapientis-
sima sit summorum virorum praemonitio, ne
nimio simplicitatis & parsimoniae studio in vi-
ribus aeque ac materiis elementaribus rerum
naturae constituiendis & fallamur & fallamus
(c); cavendum tamen etiam ab altera parte &
in hoc studio ut alias, ne entia quod dicunt,
citra necessitatem multiplicentur(d). Ideoque
[Seite 21] non nisi paucis istis organis vita propria tri-
buenda, quae, ut fabrica singulari, ita motu
& functione tam peculiari & quasi anomala
a ceteris abhorret, ut hactenus vix ac ne vix
quidem ex universalium vitalitatis ordinum
legibus explicari possit.

Ideoque aut characteres horum ordinum
reformare, novosque constituere, limitesque
eorum proferre oportet, aut, donec id fa-
ctum fuerit, eas peculiares plane functiones,
quibus ista organa singularia sunt conspicua,
e universalium virium vitalium ordinibus re-
movere & vitae propriae denominatione di-
stinguere liceat.

Exempla eiusmodi partium, quae eo no-
mine vita propria gaudere dicendae videntur,
alias excitavi; eamque passim ab acutissimis phy-
siologis ultro illustratam & ornatam vidimus;
ut nuperrime adhuc a cl. BRUGMANS exem-
plo vitalitatis vasorum absorbentium(a).

Unicum ergo coronidis loco in medium
protulisse, s. potius in lectorum memoriam
tantum revocasse sufficiat; uteri inquam, tam
fabrica singulari, quam functionibus suis, prae-
sertim si eas per diversas animalium classes &
ordines prosequaris, adeo memorabilis, ut in-
[Seite 22] star omnium ad illustrandam, de qua agimus,
vitam propriam inservire possit.

Nolo equidem recoquere quaestionem to-
ties nuperis temporibus & tam diversimode
exagitatam, num utero textura musculosa sit,
nec ne? Fatebuntur tamen assertores eius,
fibras quas in eo supponunt, si quae sunt,
certe ab omnibus aliis in universo humano
corpore qualitatibus suis mirum quantum ab-
horrere.

Quod v.g. iisdem sub conditionibus,
summa nempe dilatatione, demum visibiles
fiant, sub quibus alii musculi (v.g. recti
abdominis ipsa sub graviditate) ita extenuan-
tur, ut fibrae eorum fere visum fugiant.

Quod porro iisdem sub conditionibus
vehementissimum robur exerant, sub quibus
alii musculi debilitantur, immo (quod itidem
in rectis abdominalibus subinde, videre est)
fere paralytici reddantur.

Quod denique non ut alii musculi diu-
turnae quietis torpore inhabiles fiant, sed tam
paucis saltem vicibus per integrum vitae hu-
manae cursum ad partum excitatae, tam vio-
lentos nihilominus tunc motus cicant.

Verum quot inquam & quanta alia, prae-
ter enarrata phaenomena plane singularia &
in suo genere unica uteri humani functiones
exhibent.

[Seite 23]

Unica haec pars est in statu sano & se-
cundum naturam suam haemorrhagiis periodi-
cis obnoxia.

Una secundum naturam, oestro nempe ve-
nereo percita, inflammationis symptomata prae-
bet, adeo, ut & inflammatorum viscerum mo-
re, piasticam lympham in cavum suum exsu-
det, quae caducam s. deciduam crassam for-
met. Idque etiam si foetus non in ipso isto
cavo, sed in tuba alterutra conceptus fuerit.
Quo etiam conceptu extrauterino non obstan-
te, idem tamen uterus tempore statuto, quan-
do nempe partus instare debebat, etsi vacuus,
nihilominus tamen cruciatibus suetis afficitur.

Idem porro ipsius quod modo diximus
memorabilis phaenomeni, oestri nempe venerei
sedes, aut saltem fons primarius(a).

Et quam mirabilis quaeso, fimbriarum,
eodem sub oestro ad ovariorum statura lo-
ca, quibus nempe maturae diruptioni vesiculae
GRAAFIANAE inhaerent, applicatio, iam in
muliebri aliorumque mammalium utero admi-
[Seite 24] randa, maxime vero in avibus, quod quidem-
quisque fatebitur, qui vel semel gallinae ova
ponentis genitalia, praesertim vero infundibuli
simbriati in extremo oviductu ostium, eiusque
ad vitellos maturos calycibus suis inhaerentes,
habitum & relationem curatius paulo indagavit.

Omnibus his rite pensitatis & invicem
comparatis moveor, ut utero (miraculo isti
naturae ut SWAMMERDAMIUS vocabat),
si cui unquam parti corporis animalis, vitam
propriam tribuam, veteresque eundem meta-
phorice quidem, ast non inepte, animal in
animanti appellasse censeam.


[Seite 58] [Seite 59]
Notes
(a).
[Seite 3]

In Giornale per servire alla Storia ragionata
della Medicina di questo secolo.
T. VI.

(b).
[Seite 3]

V. Ei. Saggio d’Osservazioni concernenti li nuovi
progressi della Fisica del corpo umano.

(a).
[Seite 4]

V. Opuscoli di varj autori sulla irritabilità
Halleriana, raccolti da
Giac. Bart. FABRI T. II.

(b).
[Seite 4]

V. HOLLMANNI primae linae philosophiae
naturalis.

(a).
[Seite 5]

(a) Vis actuosa, s. impetum faciens, s. sensilitas,
s. irritabilitas, s. vitalis dicta, natura sua non cogno-
scitur.
Fr. Bern. ALBINUS.

Aliquid, quod pono incognitum, in corporibus vi-
ventibus etc.
Io. De GORTER. Life is a property
we do not understand.
Io. HUNTER. C’est une
ignorance bien profonde que celle où nous sommes, de la
nature intime ou de l’Essence des diverses forces repan-
dues dans l’Univers, & en particulier de celles qui con-
stituent le vie dans le végétal & dans l’animal.
C.
BONNET.

Similes aliorum confessiones citavi in L. über der
Bildungstrieb.
ed. 3. (del Niso formativo).

(a).
[Seite 7]

A treatise on the Blood, inflammation and
gunshot wounds. London 1794. 4.

(a).
[Seite 8]

Hanc enim cicatriculam aeque ac membranas
peculiares in ovo conspicuas, pro solidis, & quidem in
recenti ovo, etiamsi cynosurum fuerit, pro solidis ali-
quamdiu vitalitate quadam praeditis, habendam esse
puto; quod sane nemini absonum videbitur, qui re-
centis ovi interiorem fabricam subtilius scrutatus mem-
branas eius cum similibus simplicissimorum animalium,
v.g. cum vesiculoso sacco vermium ex hydatidum ge-
nere comparavit. Inprimis vero illud memorabile, quod
neglexisse videntur qui ovo nuper ad vitalitatem san-
guinis demonstrandam usi sunt, etsi iam a magno HAR-
VAEO annotatum fuit, putridam in ovo corruptionem
in ipso cicatriculae loco incipere, documento, tamdiu
solum integros manere ovi succos quamdiu solidis quae
diximus vitalitas inest, quae quidem in cynosuris ovis
minor & fugacior quam in foecundis, quod ipsis unice
a matre absque masculi seminis contagio vita ista mi-
nima communicata fuerit.

(a).
[Seite 10]

V. Generosi & doctissimi viri de St. SIMON
egregium opus, des Iacintes. It. SWIETENII Com-
ment.
T. IV. capite de podagra.

Non solum propriae speciei vitale principium plan-
tarum semina retinent, verum parentum imaginem
reviviscunt; quin immo (quod alia occasione notavi
vide meum Programma de vitae vegetabilis ac animalis
analogia. Ticini
1796. 8.° pag. 18.), quum ex asi-
no & equa, aut ex ea & asino, mulus seu hybridum
nascitur animal, quod dissimile quidem in toto est pa-
rentibus, & aliquid a matre, & aliquid a patre tan-
tummodo accipit; sic etiam plantae hybridae ex utraque
specie plantarum parentum aliquid peculiare retinent.
Semina collecta Nicotianae rusticae, cuius pistillum a
polline Nicotianae panniculatae conspergebatur, nata,
Nicotianam producebant hybridam, quae nec rusticae,
nec panniculatae similis erat. Nicotiana enim rustica
gaudet soliis ovatis, & corolla brevi virido-lutea; e
contra Nicotiana panniculata foliis instruitur lanceolatis,
corolla longiori, luteo-viridi, & caule longissimo: Ni-
cotiana
vero hybrida in omnibus hisce partibus medium
tenebat. Huiusmodi plantarum hybridatio etiam in aliis
vegetabilibus contingit. – Animalium adinstar plantae
monstra quoque producunt, quae ex nisu formativo er-
roneo, ut in illis, non solum, verum etiam a telluris
calore, frigore, & climatis natura, ab humi cultura,
ab insectis, aliisque caussis ignotis pendere videntur.
BRERA.

(a).
[Seite 11]

In organicorum entium ordine conveniunt ple-
raque telluris corpora, sed diverso modo a generaliori
recedente varia se habent ita, ut miras inde exceptio-
nes functionumque modificationes nostri aevi magnorum
Observatorum, uti celeberrimorum BRUNONIS, MO-
SCATI, RASORI, FRANKII, WEIKARDII, BLU-
MENBACHII, DARWINII, REIL, BRANDIS,
HUFELANDII industria edocti simus. Differunt hinc
corpora viva ab effectu communi virum excitantium,
& incitabilitatis gradu, in his maioribus, sublimiori-
bus, & perfectissimis; in illis minoribus, debilioribus,
& pene confusis. Ad primam classem animalia, ad al-
teram vegetabilia pertinere videtur. BRERA.

(a).
[Seite 13]

Nisus formativus BLUMENBACHII nil aliud
est, quam vis inhaerens & connata corporibus organicis
vivis peculiariter, & quamdiu hi vivunt, perpetuo
activa & efficax, statutam ipsis & destinatam formam
generationis negotio primo induendi, nutritionis posthae
functione perpetuo conservandi, & si forte aliqua pars
mutiletur, quantum fieri potest, ope reproductionis
iterum restituendi (Vide Auctoris tractatum germanico
sermone conscriptum de Nisu formativo, aut eiusdem
Institutiones Physiologicas elapso anno 1796. iterum
typis Goettingensibus editas. BRERA.

(a).
[Seite 14]

Unicuique corpori animali materiae alienigenae
additio, una cum ipsius materiae adiunctae conforma-
tione idonea, peculiarem eiusdem materiae animalis
cristallisationem constituere & mihi & illustri REIL
(Archiv für die Physiologie Pars I. pag. 67.) videtur.
Existimat celeberrimus DARWIN (Zoonomie Pars II.
Sect. XXXVII.
), corporum organicorum incrementum,
ac conservationem, non per affinitatis leges contingere,
verum per animales appetitus evenire. Unaquaeque pe-
culiaris pars, inquit, propriam, peculiarem possidet
appetitus vim, cuius ope a sanguine partes ipsi-met
homogeneas separare valet. Haec vis, inquam, non ne
cum BLUMENBACHII nostri nisu formativo conve-
nit? Caeterum KANTIANAE oportet incumbere phi-
losophiae, ut magis magisque nunc expositi veritas elu-
ceat; sed alio loco hoc de argumento disseram. BRERA.

(a).
[Seite 15]

Et caveant hic quoque BRUNONIANI sy-
stematis censores nonnulli, qui veterum strictum &
laxum cum sthenia & asthenia confundere conantur.
BRERA.

(a).
[Seite 16]

The attraction of life. Ita cl. G. FORDYCE
on muscular motion in Philosoph. Transact. vol. LXXVIII.

(a).
[Seite 17]

Vide Opusculum II. sistens: GAUTIER de
irritabilitatis notione, natura & morbis.

(a).
[Seite 18]

V. Ei. Grundriss der Kräuterkunde (Fonda-
menti di Botanica).

(b).
[Seite 18]

V. Ei. Natural History of the human Theet. P. I.

(a).
[Seite 19]

Est is cl. GAUTIER, qui in diss. de irrita-
bilitatis notione, natura
& morbis, Halae 1793. edita,
non maiori iure vitam propriam cum irritabilitate spe-
cifica confundit, quam hance ipsam sibi vindicare anni-
titur, siquidem vel toto sere lustro ante dissertationis
istius editionem cl. BLANE medicus Londinensis cele-
berrimus eandem relationem quae solida viva & stimu-
los in ea specifice agentes intercedit, eodem nomine
(– the specific irritability –) distinxit eiusque in oe-
conomia animali dignitatem uberius exposuit. V. Ei.
Lecture en muscular motion 1788.

(a).
[Seite 20]

Cf. v.c. Supplementum operum eius.

(b).
[Seite 20]

V. Ei. Exercitatio medica quinta.

(c).
[Seite 20]

Combien ne voit-on pas des phénoménes, où,
avec des
ressemblances, il y a des diffèrences! Mais on
confonde tout cela, sous pretexte de
simplifier; comme si
la
varieté des Phénoménes n’indiquoit pas de la varieté
dans les Causes! Cl. DE LUC.

Ego vero dudum experior, rarissime eas rerum na-
turalium interpretationes
(phaenomenorum physiologico-
rum) firmas esse, quae eleganti simplicitate speciem veri
imitantur.
HALLER.

(d).
[Seite 20]

Caussae rerum naturalium non plures admitti
debent, quam quae
& verae sint & earum phaenomenis
explicandis sufficiunt. Ideoque effectum naturalium eiusdem
generis eaedem assignandae sunt caussae
, quatenus fieri
potest. NEWTON.

(a).
[Seite 21]

V. Conr. Ger. ONTID diss. de caussa absor-
ptionis per vasa lymphatica
1795.

(a).
[Seite 23]

Primum, quantum novi, observante Iac. BE-
RENGARIO quem vulgo, a patria, Carpum vocant,
in historia quam de muliere refert cui pater eius ure-
rum exstirpavit. Post hoc – inquit – semper fuit
sanissima exercendo negotia familiaria, cum ea etiam ma-
ritus coit;
ipsa tamen nullam habet delectationem
in coitu.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted