Annus est et quod excurrit, Sodales coniunctissimi, cum in
itinere Heluetico versatus, Aurelia Allobrogum Sabaudiam
peterem, ingentia illa naturae prodigia, candidum montem, aliaque
id genus iuga et maria glacialia ditionis Falciniacae (Faucigny)
propius visendi cupidus.
Accidit tum inopinanti et plane aliud agenti, vt ex ingente
glaciali antro quod Arueroni fluuio fontes praebet, redux, inter
alios Sabaudos, qui, vt ibi mos est, crystallos et similes patriae
suae diuitias peregrinatoribus offerre solent, puerum offenderem,
quem primo statim intuitu ex roseis oculorum pupulis et singulari
capillorum albedine ad Leucaethiopes, nostris saltem in terris longe
rarissimos, pertinere, facile intellexi.
Auide inquirens, comperi, patriam ipsi esse vicinum viculum,
cui nomen aux bois, ad ipsos Arueronis fontes situm; fratremque
habere, natu maiorem, eodem oculorum vitio laborantem.
Ingenter gauisus de viso tandem leucaethiopiae humanae ge-
nuino exemplo, quae quidem affectio iam pridem industriam meam
exercuerat, opportunitate hacce vsurus, vtrumque eorum, eadem
adhuc vespera Campimonitum (Csiamouni) arcesli curaui, vt eo com-
modius oculos eorum obseruare, et super visu ipsorum experimenta
instituere possem.
Comperi tum fratrem seniorem viginti duo annos natum esse,
iuniorem septemdecim, pro qua tamen aetate neuter satis adhuc
adoleuerat, ita vt hic non nisi duodecennis – alter quindecim anno-
rum pueri staturam attigerit.
Cutis eorum, praeter ruborem singularem maxime in facie
conspicuum, praeprimis epidermide in niueos et tenellos furfures
quasi fatiscente memorabilis erat. Capilli autem lanae caprinae
similes, tum recto et omnis inflexionis experto decursu, tum insueto
colore ex albo singulariter flauescente, erant insignes. Quibus
etiam cilia et supercilia, et pubes tenella cum mentum tum reli-
quum corpus obsidens, respondebant.
Inprimis autem in oculos eorum inquisiui, quos in vniuer-
sum cuniculorum alborum oculis perfecte similes reperi. Iride
nempe tenella et fere pellucidula, valde mobili, quasi oscillante, et
quae iam sub modica luce late expandebatur. Colore diluto, inter
pallide violaceum et rubellum medio. Pupillis autem saturate rubicun-
dis et fere rutilis, qualis succi rubi idaei intensior rubor esse solet.
luniori pupulae diuersae amplitudinis erant, dextra nempe angustior.
Ad nocturnam quidem caliginem non magis quidquam discer-
nere poterant ac alii homines. In crepusculo autem et ad lunae
debiliorem lucem longe acutius ac vulgo possumus, videbant. Ful-
gida vero lux, siue meridiana sereno coelo, siue candelarum
aliusue ignis, non quidem per se valde molesta ipsis videbatur, verum
plane inutilis, cum quidem eandem sine grauiore incommodo aut
dolore perferre possent, non aliter autem exinde occoecarentur,
ac nos vbi solis fulgore aut niuis candore subito perstringimur.
Ambo fratrum pro genio istius gentis satis intelligentes et ha-
biles, vtpote qui et legere et scribere nouerant. Iunior viuacior et
excitatioris ingenii. Natu maior varia inualetudine a teneris labo-
rauerat, praesertim ophthalmia habituali.
Vterque iam pridem morbo varioloso et quidem satis graui de-
functus erat, paucis remanentibus cicatriculis.
Soli demum ex sua familia, cui nomen Grassetorvm, singu-
laribus quas dixi affectionibus obnoxii sunt. Parentes enim ipsorum,
et ternae sorores, et tertius frater, oculis et capillis spadiceis, prout
ea tellus fert, praediti fuere.
Rara haecce opportunitas leucaethiopum oculos obseruandi,
duplici quam titulus huius commentationis prae se fert, disqui-
sitioni, ansam praebuit: – cum in ipsam singularem eius-
modi oculorum affectionem inquirendi, tum occasione eorum, quae
in tenella et valde mobili ipsorum iride obseruare mihi licuit, motum
huius membranae in vniuersum, adeo diuersimode huc vsque ex-
plicatum, inuestigandi.
De vtroque seorsim – et primo quidem de eo quo leucae-
thiopum oculi laborant vitio. –
Nigrum istum mucum, qui plures oculi interni membranas ob-
ducit, eum praesertim in finem animantibus concessum esse, vt super-
fluam et praestringentem lucem absorbeat, non vno argumento ve-
risimillimum redditur.
Vt enim artis imitamentum taceam, quo nempe, eodem fine
tubi dioptrici, siue telescopici siue microscopici intus nigro obducun-
tur colore, praesertim id euincitur attenta consideratione singularis
istius pectinis plicati quod auium oculis proprium est, et ex fundo
oculi exque ipsa nerui optici insertione productum, in medium cor-
pus vitreum penetrat. Magis enim id lucis absorbtioni quam motui
lentis inseruire, quae post alios Porterfieldii opinio fuit, vel, vt
Hallero placuit, vasis saltem capsulae eius aduehendis, facilis
comparatio oculorum ex diuersi ordinis avibus docet. Verum et
pigmenti vsus eorum animalium exemplo probatur, quorum cho-
rioideae facies interior, retinae obuersa, in fundo praesertim, elegan-
tissimo illo tapeto vt vocant pingitur, et quae, aut non procul videre,
aut lucem iniquius ferre posse, compertum habemus. Extat enim
tapetum hoc inprimis in herbiuoris, iisque myopibus, vtpote vici-
nas saltem herbas dignoscere valentibus, et in feris nyctalopibus,
quae noctu praedantur, interdiu vero plerumque in saltibus suis
delitescunt.
Demum et hoc pigmenti nigri dignitatem demonstrare videtur,
quod iam tenerrimi embryonis oculos inuestiat. Vtpote quod in
foetuum quinque hebdomadum et apiculam magnitudine non exce-
dentium oculis, milii seminis magnitudine, iam repererim.
Vti autem in vniuersum nihil magis ad vsum partium corporis
animalis constituendum confert, quam obseruatio phaenomenorum
quae defectum eorum sequuntur, ita et hic quem dixi pigmenti
nigri genuinus vsus luculentissime comprobatur argumento eiusmodi
hominum et brutorum animantium quae plenario eius defectu
laborant.
Id genus homines cum primum inter aethiopas innotuerint,
Leucaethiopum nomine iam apud veteres veniunt.
Quamquam autem neque inter hos tantum, neque, vt nuper
adhuc cl. de Pauw placuit, in torrida vnice quae tropicos interia-
cet plaga, – verum per vniuersum orbem, imo vt vidimus inter
ipsos glaciales rigores, et in singulis earum quinque varietatum
reperiantur, in quas vniuersum genus humanum commode diuidi
posse, alias ostendi; – nihilominus tamen vetus Leucaethiopum
nomen retinere, idemque generatim in omnis gentis homines,
eadem affectione correptos transferre, mihi liceat.
Quod bruta attinet, eidem oculorum vitio obnoxia, non nisi
in calidi sanguinis animantibus id obseruaui; maxime quidem in
cicuribus aut domesticis, attamen et in aliis, tam multifariis qua-
drupedibus quam in non vnius generis auibus.
Vulgatissimi omnium sunt cuniculi, inter quos haec affectio
tam late regnat, vt integram fere horum animantium varietatem
constituat; tum inter mures, (vtique etiam ad domestica animantia
referendos, quippe qui sponte sua hominis consortium sequuntur;)
apud quos, quibusdam in regionibus, ab aliquot retro annis miranda
copia nasci cepere.
Omnibus huiusmodi hominibus et brutis idem eleganter roseus
oculorum color, quem in Sabaudis leucaethiopibus dixi, et quem a
plenario pigmenti nigri defectu pendere vulgo notum est. Omnibus
vero ex ipso hocce defectu visus quaedam imbecillitas nascitur, imo
quibusdam vera lucis impatientia, quam photophobiam nosologi voca-
vere: qualem inter mures candidos aliquando alui, qui adeo lucem
ferre non poterat, vt vel in diluculo palpebras fere clausas teneret.
Non quidem me fugit, alios eiusmodi musculos, vt et cuniculos albos,
lucem satis commode perferre; nullus tamen dubito debiliorem esse
eorum diurnum visum: quod, quanquam in his animalibus non
facile et certo experiri licet, euincitur tamen exemplo leucaethio-
pum, quos ad vnum fere omnes nyctalopas esse, nubes testium extat.
Quid in Sabaudicis istis pueris idcirca obseruauerim, iamiam
protuli. Momorabile autem est, eos non semper tam lucis patientes
fuisse ac nunc sunt, cum cl. Bourrit, qui in candidi montis descri-
ptione ante octennium eorum mentionem fecit, expressis verbis
addat, eos tum temporis diurnam lucem non sine dolore perferre
potuisse. Eandem ergo et in bruta quae dixi animantia consuetudinis
vim esse probabile fit, quae etiam temporis progressu, praesertim
vbi ea valetudo per plures iamiam generationes in alteram quali
naturam abiit, luci assuescere demum potuere, vt eam sine incom-
modo saltem sustinere valeant, etiamsi iis, vt Sabaudis nostris, cla-
rior lux ad videndum inepta sit.
Idem fere in animantibus nocturnis proprie sic dictis videre est,
quorum aliqua, noctuae praesertim et inter has maxime bubo, quam-
vis ad meridianam lucem palpebras late apertas habeat, eadem ta-
men luce adeo plane occoecatur, vt caute appropinquanti oculos
eius bacillo ferire, imo corneam ipsam tangere liceat, antequam
imminens periculum sentiat et palpebras claudat.
Sufficerent haec, quae de dignitate pigmenti nigri et de visus
vitiis, quae eius defectum sequuntur, dicta sunt, ad demonstrandam
morbosam indolem leucaethiopum et quae iis similia sunt animantium,
quam tamen nihilominus nuper in dubium vocare placuit cl. non-
nullis viris.
At enim vero longe adhuc apertius quae diximus exinde euin-
cuntur, quod ipse hicce roseus pupillae et iridis color non nisi
symptoma sit alius et subinde grauioris longe affectionis, quae cutem
et pilos – et in auibus pennas – occupat, easque anomala et
singulari albedine insicit.
Quanquam enim primo intuitu paradoxon videri posset, ele-
gantem cuniculorum aut murium quos dixi candorem pro morbido
habere, hoc tamen revera haud aliter comparatum esse facile pate-
bit consideranti, eandem vitiosam albedinem quae singularem istum
oculorum habitum coniunctum habet, in leucaethiopibus subinde
ipsi teterrimae leprae satis similem existere, et per mitiores saltem
gradus in aliis aliisque minus foedum, imo in quibusdam satis ele-
gantem habitum prae se ferre.
Oculorum autem vitiosam rubedinem non nisi symptomaticam
esse et cutaneum morbum tanquam affectionem principem sequi, vel
ex eo patet, quod (quantum ego quidem noui) ille nunquam
solus et ab hoc seiunctus extet, cum e contrario non raro similes
cutis affectiones absque nigri in oculo muci plenario defectu obser-
ventur; nam et in India orientali et in Loangi regno, vbi endemicus
hic leucaethiopum morbus existit, alii roseis alii magis in griseum
colorem vergentibus oculis visuntur; imo ipse quondam iuuenem
[Seite 36] noui foedo et habituali cutaneo morbo laborantem, isti simillimo,
quem relationes Trankebarienses aliique itinerum auctores quibusdam
leucaethiopibus tribuunt, attamen caesios habentem oculos. Nus-
quam autem fuscis et bene valentibus oculis praeditum fuisse quem-
piam id genus hominum, pro indubitato affirmare ausim.
Egregie exinde confirmatur, vetus quidem et iam Aristoteli,
viro summo, in problematibus dictaa), ast nihilominus adhuc ma-
xime memorabilis et vlteriore disquisitione digna obseruatio, qua
quidem constat, oculorum colorem constanter sequi colorem com-
munium integumentorum.
In vniuersum enim notari meretur, non nisi iis animantibus
oculorum varietatem esse, qui et cutis et pilorum colore variant,
id quod non solis hominibus et equis, quae veterum opinio fuit,
sed et aliis, ex domesticorum maxime tribu, contingere nouimus.
Mirus exinde euincitur consensus cutem inter et oculos, iridis-
que praesertim colores, quos in vniuersum certe cutis colori respon-
dere, in humano genere pridem obseruarunt veteres, et per vniuersas
fere humani generis varietates egregie confirmatum videmus.
Ita enim, quod Vitrvvivs annotauit: sub septentrionibus nu-
triri gentes candidis coloribus, non de cute solum – verum et de
oculis et de capillitio valere itidem veteribus iamiam vulgatum erat;
vt vel Ivvenalis testatur, qui Germanis nostris coerula lumina cum
flaua caesarie iuncta tribuat.
Nostris vero temporibus borealibus gentibus non vnius coloris
oculos superesse, nemini mirum videbitur perpendenti, variorum bar-
[Seite 37] barorum inuasiones aliasque id genus vicissitudines, quibus maioribus
nostris ex mixtis connubiis mixti quoque harum corporis partium
colores venerunt. Contrarium praebente exemplum Israelitarum
gente, qui, cum non nisi inter se nubantur, sub quauis coeli plaga
ad vnum fere omnes intemeratam seruant orientem spirantem oculo-
rum et capillorum nigredinem.
Ne nimius sim in enarrandis eiusmodi oculorum cum capillis
quoad colorem consensus exemplis, bina saltem adhuc tangere liceat.
Aethiopum nempe quibus in tanta cutis et capillitii nigredine iris
quoque tam intense fusca est, vt in viuis praesertim, non nisi pro-
pius inspecta, ab ipsa pupilla distingui possit; tum vero hominum
ruffo et fere flammeo capillo, quibus et cutis plerumque similis co-
loris maculis, quas ephelides vocant, conspersa, et irides subinde
singulari plane viridescente et prasino nitore conspiciuntur.
Verum longe euidentius intima haecce tam diuersarum partium
censensio in animantibus quae colore variant, elucet. Vtpote quo-
rum iris subinde ad amussim pilorum colori respondet. Ita in ca-
nibus praesertim, quorum pellis variegata est, iridem etiam non
vno colore variegatam obseruari, iam pridem dictum estb). Simile
quid in ouibus et equis animaduerti, in nullis aliis autem tam
praeclare et luculenter ac in cuniculis; vbi griseis, qui nempe na-
tiuum et siluestrem colorem retinuerunt, irides in totum fuscos, in
variegatis autem, quorum pellis nigro et niueo maculata est, quan-
quam non semper eadem claritate, subinde tamen euidentissime iri-
des quoque identidem maculatas reperi: in plane candidis demum,
qui leucaethiopibus similes sunt, roseas esse, mentione vix eget.
Simili et non minus memorabili modo saucium quoque color
apud nonnulla animantia in eundem consensum trahitur, ita vt in
[Seite 38] canibus ouibusue vnicoloribus linguam et palatum itidem aequa-
bili colore imbutum, – in variegatis autem easdem partes diuersi
coloris maculis distinctas viderimc).
Rem ita se habere, certo certius constat.
Causam vero eruere, cur ita se habeat, hoc opus, hic labor est.
Vti enim in vniuersum explicatio mirandae istius quae varias
corporis animalis partes intercedit sympathiae, et quae iam toties
tantorum virorum ingenii acumen et industriam exercuit, haud
exiguis adhuc premitur difficultatibus, ita haec de qua nobis heic
sermo est, si quae alia, explicatu ardua videtur.
Si quid tamen in re obscura coniecturae verisimili indulgendum
est, eundem coloris in iride et integumentis consensum, ad eum
sympathiae sontem referrem, quem in fabricae similitudine quaesiuere
physiologi.
Quemadmodum enim aliae consensus species ad neruos, aliae
ad vasa tam lymphatici quam sanguiferi generis, aliae ad alias causas
referri possunt, ita et aliae ex fabricae analogia deriuantur, cui prae-
sertim magnus quondam noster Hallervs et in mammarum cum
vtero consensione et in aliis id genus sympathiis plurimum tribuere
solebat.
Quanquam autem primo intuitu non valde magna iridem inter
et communia corporis integumenta praeualere videatur similitudo,
curatius tamen re pensitata, non in vna re easdem partes singulari-
ter inter se conuenire patebit.
Vti enim iridis colores in tenerrimo celluloso contexta qui pri-
marium huius membranae parenchyma constituit, residere in aprico
est; ita non minus patet idem quod integumenta communia tingit
pigmentum, simili tenuissimae cellulosae telae inhaerere.
Perinde enim est, siue epidermidem et quod ipsi subiacet Mal-
pighianum sic dictum rete, pro efflorescentia ipsius corii, siue pro
membrana sui generis habeas, cuius materies cum vasis corium per-
forantibus emergat, eadem tamen materies non nisi ex tenui cellu-
losa constabit tela, eidem simili quae chorioideam et iridem et alias
quas supra dixi oculi interni membranas constituit; vtpote quae
eodem plane modo pigmentum nigrum ipsis destinatum recipiunt,
vti Malpighianum rete, in aethiopibus praesertim, nigredinem
suam recipit
Et si generatim eas corporis animalis partes perlustramus quae
simili nigritie affici nouimus, omnes non tantum in eo conuenire
videbimus quod ex tela cellulosa constant, sed, quod caput rei vi-
detur, eandem nigredinem eiusmodi saltem cellulosum contextum
amare patebit, qui in membranam expansus, et pinguedini recipien-
dae ineptus estd), seu, quod idem est, nunquam in ea cellulosa
reperiri quae corio subiacet et musculis interposita communiter ani-
mali oleo recipiendo dicata est.
Reperi enim nigrum illud pigmentum, praeter oculum inter-
num et aethiopum simiarumque quorundam reticulum, et animan-
[Seite 40] tium quae dixi fauces, – saepius circa glandulas muciferas quae
in homine asperae adiacent arteriae, imo in ipsa subinde pulmonum
superficie: porro non vna vice in cellulosa tela quae nerueam et
villosam intestinorum humanorum tunicas intercedit; tum et quan-
doque ouium aliorumque animalium durae meningi adspersum. Alii
eandem nigredinem magna copia circa auium quorundam periosteum
viderunt, qualem et ipse quoque super ranarum ossibus et hinc illinc
in eorundem mesenterio offendi; vt loliginem taceam, cuius nigri-
tiem cum aethiopum colore ex professo comparauit cel. quondam
Rhotomagi chirurgus le Cat.
Omnibus hisce quae excitaui nigrore insectis locis id commune
est, quod ex tenello condent celluloso parenchymate, pinguedinis
experte et cui numerosissima vasa sanguifera vel intertexta sunt,
vel saltem vicina adiacent.
Verum et illam spongiosam telam, quae pilorum texturam
constituit, huic de qua loquimur cellulosae valde cognatam esse, non
vno probabile sit argumento. Eandem nempe cum Malpighiano
reticulo originem nacta, eidem quoque in diuersis animantibus varie-
tati, – et in diuersa aetate vicissitudini, obnoxia est. Ita enim, vt
alia omittam, senescentibus aethiopibus capillitium, vsque adhuc
nigrum, eodem passu albescere, quo et cutis nigredo sensim in foede
pallescentem subfuluum colorem abit, notissimum est.
Nostris vero in regionibus canescentibus annosis hominibus pari
modo pallescere chorioideam pridem obseruatum legimuse); quo-
modo vero in leucaethiopibus pilorum albidus color cutis candorem
et nigri pigmenti in oculo absentiam sequatur, ipsi iam monuimus.
Vtraque vero pilorum albedo, natiua leucaethiopum et senum
canities eandem causam remotiorem, iniquam nempe nutritionem
agnoscere videtur.
Sed et iridis color subinde easdem cum capillis mutationes
subit. Apud nos sane plerique infantes albido capillo, et, quod
nec Aristotelem latuit, caesiis oculis nascuntur. In multis hicce
vtriusque partis natiuus color posthac seruatur; in aliis vero primo
iamiam tenellae aetatis anno sensim in fuscum abire incipit.
Quae vero aliae dicuntur causae quae iridis colorem in homini-
bus aliisue animantibus mutare valeant, eae vlteriore adhuc disquisi-
tione et grauiore probatione egent.
Pertinet huc artificium cuius meminit vir et meritis in rem
antiquariam et sato clarus Jo. Winkelmannf), quo medicamento-
rum ope caesios oculos in nigros mutari posse asserit; exemplum
afferens Silesiacae sui temporis Comitissae, quae id, vt votis culto-
rum satisfaceret, perfecte quidem, sed cum ipsius visus iactura effecerit.
Sit fides penes auctorem. – Quae vero addit, veteribus iam-
iam id artificium innotuisse, et Dioscoridem vnicum esse qui eius
meminerit auctorem, id vtrumque vacillante nititur talo: cum ea,
quae non apud Dioscoridem solum, sed et apud Galenvm idcirco
leguntur, non iridem, sed pupillam, eamque ex glaucomate caesiam
attineant, cui malo, vnguente ex auellanae putaminibus, sincipiti
inuncto, mederi autumabant.
Ligato sectoue neruo octaui paris in canibus iridis colorem mu-
tatum fuisse, primus et solus quantum noui auctor est cl. Molinelli;
[Seite 42] mihi enim experimentum in cane repetenti, nullam exinde, praeter
viuidi nitoris in lacrumante oculo iacturam, coloris quoque iridis
mutationem obseruare licuit.
Tandem et in morborum dirissimo, hydrophobiam puta, iridis
colorem mutari testes adsunt, quibus etsi fidem denegare nefas du-
cerem, id tamen monere oportet, eiusdem subinde iridis colorem,
pro lucis varietate, et intuentium vario situ, varium quoque exhi-
bere colorem, cuius rei exemplum alias citaui, leucaethiopis nempe
a. huius seculi 44 Lutetiae visi, cui Mavpertvisivs et Voltarivs,
vterque autopta, – alter roseos alter caesios oculos tribuebat:
Fontenellivs autem recte monebat, sub certo saltem situ eos ru-
bellos apparuisse.
Neque hunc ad quem iam reuertor, leucaethiopum singularem
oculorum habitum, vnquam homini iamiam nato superuenisse, aut
quod idem est, cuipiam fuscum pigmentum sensim euanuisse, pro
indubitato asserere ausim.
Morbus ergo connatus et quidem non raro hereditarius est. Eo
minus autem de morbosa leucaethiopiae natura dubitare licet, cum
in vniuersum pallidiores oculorum et pilorum colores, debilitatem
quandam designare videantur.
Ita sapiens Vervlamivs album colorem defectuosum appellauit;
et revera candidas domesticorum animalium varietates, iumentorum,
equorum etc. etiamsi oculos debita nigredine obfuscatos prae se ferant,
tamen minus robustas esse, vetus est annotatio.
Oculos autem, ne dicam pigmento suo plane orbos, verum
modo caesios, quorum nempe vuea, obseruante iam Sim. Portiog)
[Seite 43] tenuiore pigmento vestitur, debiliores aut magis sensiles esse, pridem
Aristoteles, et inter nuperos, post Arabes aliosque, monuit, cl.
Demours. Et id certe ex supra dictis constare videtur, nigros ocu-
los melius solis fulgorem perferre, caesios in diluculo acutiore visu
gaudere; prouide itaque naturam hos tribuisse borealibus gentibus,
quibus longiora sunt crepuscula; istos vero australibus, vicini side-
ris vapore adultis, vt Plinii verba mea faciam.
Iam ad alteram cui oculi Sabaudorum leucaethiopum ansam
praebuere disquisitionem progredior, iridis nempe motum, memora-
bile adeo phaenomenon, et quod summorum nostri praesertim aeui
physiologorum exercitauit industriam; nondum tamen adeo exhau-
stum, quin adhuc multum in ea re explicanda, dubii et obscuri
supersit, cui sequentibus nonnihil luminis attulisse in votis habeo.
Optime autem in praesenti defungi consido, si primum ex iis
quae in variorum animantium oculorum, dissectionibus, et yiuorum
obseruatione deprehendi, ea selecta exhibeam quae ad iridis motum
illustrandum conferre videntur, quibus Halleri, idonei sane iudicis
effatum denuo confirmatum iri confido, anatomen brutorum plus boni
fecisse in physiologia quam anatomen corporis humani; quod tamen in
vniuersum vix vlteriore probatione egere videbitur cuiuis, vel tan-
tum ingentia incrementa physiologiae, superiore praesertim seculo
ex Zootomia nata consideranti.
Ita naturae specie rite considerata facile erit rationi verosimiliorem
istius phaenomeni solutionem minus naturae consonis discernere.
Et primo quidem generatim notari meretur vix aliam visus
organi partem tam diuersam, in diuersis animalium generibus, exhi-
bere fabricam, quam ipsam eam de qua agimus iridem.
Ita enim iam quod ad pupillae figuram qua perforata est, praeter
vulgatas varietates, transuersam scil. ruminantium bisulcorumh), alio-
rumque quorundam herbiuororum, et ranarum plerarumque; oblon-
gam felium et crocodilorum etc. singularis plane formae pupulae in
quibusdam, frigidi praesertim sanguinis animantibus visuntur.
Nulli vero animalium tam mirabilis concessa est iridis figura ac
Raiis, quibus superior eius pars in digitatas et dependentes lacinias
diuisa pupillam lunatam et pectinatim quasi excisam redditi).
Huic non absimile est pupillae lunatum operculum, iridi con-
tinuum, quod in diffectis officinalis sepiae oculis coriaceae tenacitatis
et vt ipsam iridem praegrande, et simili ac in raiis directione deor-
fum pendens, et superum lentis crystallinae marginem obtegens
reperik).
Quae vero prodidit immortalis Swammerdamivs de simili fa-
brica a se aliquando in equina oculo reperta, ea aut ad monstrosam
aliquam fabricam, aut ad residuam partem pupillaris membranae pro-
prie sic dictae, de qua infra dicendi locus erit, referrem.
Tenuia veto, similis operculi vestigia et quasi prima rudimenta
in Ranae bombinae aut ignitae oculis reperi; vtpote cuius irides, cor-
[Seite 45] diformi papilla pertusae, in superioris sui marginis medio in acutio-
rem appendiculam abeunt.
Non minor quam in figura iridis, crassitiem eiusdem apud varia
animantia intercedit diuersitas. Aliis tenuior, aliis crassior; vtra-
que tamen ad texturam huius membranae inuestigandam non exiguum
lucis affert.
Ita hac fine praeprimis tenuissima cuniculorum alborum iride, et
valde crassa phocae marinae vsus sum, cuius oculum ab amicissimo
Soemmerringio viro cl. acceptum, curatissime dissecui, et quam-
plurima memorabilia in eodem reperi.
Istos tum ob non vnam similitudinem qua Sabaudorum leucae-
thiopum oculi cum ipsis conueniebant, tum ob pelluciditatem prae-
ferebam, quod lente vitrea, speculo argenteo ad Lieberkühnii mo-
dum instructa, intime perspici possint: vti similem fere ob causam
Ferrenivsl) ad demonstranda sua vasa neurolymphatica caesios
oculos fuscis praeferebat.
Phocae vero iris commoda visa est tum quod ob insignem cras-
sitiem cultello melius indagari posset: tum vero maxime ob elegan-
tissimum et plane singularem modum quo vasa eius sanguifera super
anteriore eius pagina decurrunt. Non enim vt in aliis animalibus
ipsi vueae membranae intertexta sunt; sed innumeris et subtilissimis
anastomosibus inuicem iuncta, anticae iridis faciei tanquam reticu-
lum praetentum, ita magis nuda adiacent quam inhaerent, vt sub-
tili volsella aut specillo integrae huius reticuli partes a subiacente
crassiore iridis membrana eleuari possint. (Fig. II. a. Fig. III. a.)
Idem mihi oculus aliam maxime memorabilem exhibuit fabri-
cam; quam, etsi non proxime cum eo de quo agimus iridis motu
[Seite 46] coniuncta videatur, ob variam tamen quam opticae et physiologiae
impertit lucem, obiter heic tangere liceat.
Cum enim toties et tam diuersimode in physiologicis quaestio
agitata suerit de oculi pro varia obiectorum distantia aut lucis varietate
mutationibus internis, aliquid super hac re luminis ab oculi disse-
ctione maioris et quidem calidi sanguinis amphibii exspectare licebat,
vtpote cui alternis vicibus tam cum terrestribus animantibus per
aSretn, quam cum piscibus per vndas, vno verbo per vtriusque gene-
ris tam diuersae densitatis medium quod optici vocant, videndum esset.
Nec spes me fefellit. Siquidem simplicem et elegantem problematis
solutionem in varia quam sclerotica tunica diuersis in locis prae se
ferebat crassitie deprehendere mihi visus sum. Quae nempe tenuem
valde corneam (Fig. II. e.) proxime excipit scleroticae regio, (Fig.
II. f.) crassa est et fere cartilaginea; quae hanc vero sequitur medium
cingens bulbum (Fig. II. g.), attenuata et facillime flexilis; reliqua
vero, quae fundum oculi occupat [quem neruus opticus in ipso eius
centro, corneae et pupillae medio directe respondente, intrat (Fig.
II. d.)] adeo denuo crassescit (Fig. II. h.), vt anteriorem quam fere
cartilagineam dixi partem, duritie adhuc superet. Facile exinde
patet obsequiosum adeo bulbum, musculorum insignium qui eum
amplectuntur ope, pro diuerso cui phoca inest elemento, modo
breuiorem reddi, modo vero iterum elongari posse, adeoque prout
densius tenuiusue medium exigit, corneam modo conuexiorem modo
planiorem reddi, lentemque globosam simul modo antrorsum magis,
modo magis retrorsum pelli.
Quod ergo originem iridis, eiusque cum vicinis membranis
nexum attinet, nullo alio in animante tam luculenter eam sui gene-
[Seite 47] ris esse membranam, propriam, nec chorioideae continuam, vidi,
ac in bubone aue, cui vtraque pagina aurantia et nigro pigmento
plane destituta iris, ita in humore aqueo quasi suspensa fluctuat, vt
margo eius exterior non nisi tenuibus vasculis sanguiferis, quibus
tenerrima et pellucida membranula interiacet, ligamento ciliari
annectatur. (Fig. IV. a.)
Vt res se in oculo, post mortem auis, dissecto habuerit, ico-
nes perhibent.
Verum – vt iterum Halleri verba mea faciam – a cadauere
motus abest, sed in motu animati corporis tota physiologia versatur.
Auidus ergo cupiebam in viuo bubone iridis tam singulariter
conformatae motum curatius contemplari; cuius voti me compotem
fecit Gener. de Wüllen Ilefeldi Dynasta, qui viuam eiusmodi auem
beneuole mihi transmisit. Cum autem nudis oculis motum hunc
non satis rimari possem, imo mihi myopi armata oculo propinque
ad ferocem et esseratam auem accedere non liceret, peropportune
sane accidit, vt iisdem quibus ea disquisitione occupatus eram,
diebus, in nouis nostris litterariis Perill. L.B. de Asch relationem
de ill. Aepini nouo apparatu tele-microscopico offenderem. Statim
ergo ex binis a Dollondio confectis achromaticis telescopiis eius-
modi microscopium mihi comparaui, quod huic fini, si cui alii, per-
egregie satisfecit. Quodsi enim amanuensis caueae auis adstans vel
minimum strepitaret, bubo diductis late palpebris, quamuis occoe-
catus, oculos immotos in eum conuertebat, mihique e longinquo per
Aepinianum apparatum eos intuenti commode et curate iridis motum
obseruare permittebat.
Eadem quorum memini vascula, quibus margo exterior iridis
suspensus haeret, et tunc facile conspici poterant; et quidem inflexa
[Seite 48] magis quando iris retracta et pupilla ampla erat: paulo rectiora vero
vbi iris expansa pupillam arctabat.
Pupillae diameter pro diuersa luce permultum variabat; subinde
tamen eodem quoque luminis gradu mutabatur et quali ludebat.
Iridis ipsius superficies, in oculo viuo et vitali turgore nitente,
quodammodo floccosa videtur, qualem floccosam fabricam etiam ho-
minis viui oculus mentitur; post mortem vero dissecto oculo non
nisi alutae similis apparet: id quod et in humana iride contingit, vt-
pote quam, etsi in viuo oculo eleganter flocculentam speciem prae
se ferat, in dissecto tamen ad summum clauis typhae latifoliae simi-
lem, et quasi fusco puluere dense obtectam vidim).
Expansa bubonis iris ad similitudinem tensi et laeuiusculi acce-
debat orbis perforati, crassioris in externo margine, ita autem pu-
pillam versus tenerascentis vt fere pellucida et ob oculi interioris ni-
gredinem viridescens appareret. (Fig. IV. b.)
Quod vero in ita explicata iride maxime memorabile visum est,
singularis et oculo armato perquam distincte obseruandus erat mediae
eius zonae motus, vtpote quae, vtroque interim iridis limbo firmo
et immoto quiescente, continuo fere vndulata laterali oscillatione
leniter fluctuabat; interdum vero, praesertim vbi diutius fulgidis
solis radiis exponebatur, quasi contremiscere visa est.
Adeo autem inquietus et quasi spasticus erat is tremor, vt vel
exinde opinionem egregie confirmatam viderem in qua me semper
fuisse profiteor, statum nempe iridis naturalem, quietem scil. in
[Seite 49] retractione eius, seu pupillae dilatatione, consistere; expansionem
vero iridis, seu pupillam arctam, violentiorem eius esse statum.
Quanquam enim contrariam sententiam speciosis sane argumen-
tis tuitus est egregius quondam noster Zinnivsn), et qui eum sequu-
tus est cl. Fontanao), et Cajetan. Toraccap), non vna tamen
ratione impedior, quo minus tantorum virorum opinioni subscribere
possim; praeprimis vero toties repetitis experimentis quae in
infantibus neonatis super ea re institui; et quae summatim eo
redeunt, quod in dormientibus quidem si caute ipsis diduxerim
palpebras, arctam viderim pupulam, quae vero expergiscentibus
subito dilatatur, et post breuem oscillationem pro portione valde
aperta manet. Tenellorum, enim insantium irides, si cum adultis
comparaueris, valde retractas, pupulasque praegrandes esse, nemi-
nem fugit, quanquam oculi hacce tenella aetate tam ob supercilia
vix adhuc pubescentia, quam ob arcum superiorem orbitae nondum
rite efformatum, multo magis quam in adultis lucis irritamento ex-
positi sint.
Quod autem infanti aliisque mammalibus iris sub somnum ex-
panditur, id non inepte a consuetudinis vi deriuandum mihi videtur,
quum foetui per longe maximum temporis spatium, quod somno imo
torpore sepultus materno in vtero transigit, iris membrana pupillari
clausa sit, vtpote quae nonnisi vltimis qui partum praecedunt mensi-
bus, in pupillam dehiscere incipit.
Quod vero ipsius huiusce pupillaris membranae vsum attinet, quum
proxime cum ipsius iridis historia cognatus videretur, curatius quo-
[Seite 50] que in eius inuestigationem incubui, iamque eum in eo reperisse mihi
video, vt, cum formationem et perfectionem iridis in foetu iuuet,
tum vero ad futurum motum eiusdem facilitandum eandem quasi
praeparet.
Vtriusque vtilitatis genuina ratio eo magis elucescit, si termi-
num quem dixi consideramus, quo sensim fatiscere incipit pupillaris
membrana. Incidit is terminus exacte in id tempus vbi iris iam ad
eam fere magnitudinem increuit, quam per totam posthac vitam seruat.
Notum enim est ex cel. pictoris Hogarthiq) acutissima obser-
vatione, inter omnes humani corporis partes nullam aliam esse quae
tam cito in perfectam molem adolescat, et tam nullum fere post par-
tum amplius incrementum capiat, quam ipsam iridem.
Euanescit ergo membrana pupillaris, quando incrementum suum
pene absoluit iris.
Quem autem ad huncce vsque terminum ipsi praestet vsum,
facile patebit ex ipsa iridis figura et nexu, vtpote quae sphaerico
oculi bulbo inclusa exteriore sui limbo firmiter affixa, pupillari vero
margine aqueo humori libere innatat quasi.
Quodsi ergo paruulum tenelli embryonis bulbulum cogitamus, –
qui tam breui temporis spatio rapida quasi celeritate, in adulti bulbi
molem increscit, vix animo aliter concipi poterit, quam quod parui
istius ocelli minutissima iris, cuius exterior margo ipsi bulbo firmiter
adnatus eius incrementum necessario sequi debebat, si iam ab initiis
pupilla sua pertusus fuisset, adeo ab increscente bulbo retrahi ac in
strictum saltem annulum distendi debuisset, vt ipsi sane oculo demum
adulto vix vlla ad arctandam pupillam facilis mobilitas superfuisset.
Huic vero incommodo ipsa illa membrana pupillari perfectissime cau-
[Seite 51] tum est, vtpote cuius vascula iridis vasis continua ipsam pupillam
penitus claudunt, iridique tam diu integri menisci figuram imper-
tiunt, donec foetu versus maturitatem perducto, membranula ista
prae sua teneritate, tensioni magis magisque increscentis bulbi non
amplius resistere valet, sed in medio suo dehiscens, vasculis fuis, ver-
sus centrum arcuatim reflexis, locum praebet, dum id, quod incre-
menti bulbo adhuc restat, absoluitur, versus interiorem iridis mar-
ginem recedendi, et pupillam aperiendi et perficiendi.
Simul autem eiusdem membranae pupillaris ope, quae iridis
vasa versus commune centrum tendit, ipsi vueae necessaria ad futu-
rum motum facilitas praeparatur, vt et posthac, pupilla iam rite
formata, quoties lux retinam ferit, eo facilius in primaeuam dilata-
tionem restitui adeoque pupilla arctari possit.
Neque mirum tum in dormiente quoque animali iridem vi con-
suetudinis in statum ei similem se conponere quem sub primum tot
mensium in vtero somnum seruauerat.
Totam demonstrationem icon adiecta illustrabit, (Fig. I.) quae
pupillarem membranam foetus humani septem circ. mensium exhibet,
lente auctam, in ipso eo quem dixi termino deprehensam, quo nunc
fatiscere incipit, et vasculorum eius elliptici arcus ad ipsius iridis, nunc
incrementum suum absoluentis, marginem interiorem retrahuntur.
Quomodo vero natura in anibus, pupillari membrana destitutis,
haud absimilem tamen effectum laterali iridis hiatu assequuta sit,
pridem docuit cl. Petscher).
Quae huc vsque super structura iridis in humanis et brutorum
oculis a me obseruata protuli, eo sine praemittenda putaui, vt ea,
[Seite 52] quae iam in ponderandis viribus quibus ipsa haec iris mouetur enar-
randa restant, tanto paucioribus a me expediri, tantoque facilius
intelligi possint.
Duplicis vero generis est caussa remota quae iridi motum ciet
et pupillae lumen simul mutat; lucis nempe varietas: – et obie-
ctorum diuersa distantia.
Illa ni fallor arabum medicorum principi, Rhazeo , primum
dicta est18).
Hanc, quantum noui, primus experimentis stabiliuit Scheinervst).
At enim vero non ipsam iridem luce irritari, sed a retina lu-
mine affecta in consensum trahi post Zinnii argumenta, Jo. Rvd.
Mülleriu) et Fontanae experimentis confirmata, extra omnem
dubitationis aleam positum est.
Disputatum ergo est, quaenam huic retinam inter et iridem
consensui via pateat.
Morgagnivs vir summus in retina lucis impulsu vibratio-
nes excitari coniecit, quae antrorsum primo ad ciliare corpus,
hocce autem mediante, in ipsam iridem propagatae huius mo-
tum excitarent.
Etsi autem non vna ratio sit quae me impediat quo minus huic
coniecturae assentiam, id tamen inficias ire nequeo, in vniuersum
ea quae vulgo contra sensationum propagationem ope oscillationis
neruorum, ab Hartlejo praesertim, eiusque scholiasta cl. Pristlejo
[Seite 53] ornatam, exinde petuntur argumenta, quod mollis neruorum me-
dulla non chordae tensae in modum oscillationi apta esse possit, mihi
quidem perparum ponderis habere videri, cum eiusmodi vibrationes
multo subtiliores animo concipere oporteat quam quae tam rudi
chordae tensae oscillationi vllo modo comparari possint.
Longe vero probabilior est opinio eorum, qui huncce iridis cum
retina consensum ex ipso repetunt sensorio communi, in quod retina
luce affecta primum agat, et cuius dein reactione iris ad motum
compellatur.
Et quae huic sententiae refragari videtur obseruatio Petiti,
quam in ipsa cuius memini bubone egregie confirmatam vidi, quod
nempe vno saltem oculo lucis radiis exposito huius quoque tantum
pupilla arctetur, altera eodem tempore dilatata, ea nil aliud com-
probat quam neruos opticos quanquam inuicem coalescere videantur,
tamen non intime commisceri.
Sed in vniuersum hicce iridis cum retina, quisquis demum sit,
consensus, non tanta premitur difficultate, quanta e contrario caussa
qua iris mouetur proxima laborat.
Non vno autem modo eam explicare studuerunt magni nominis
physiologi.
Vt enim Weitbrechtii iatromathematicam huius problematis
solutionem taceam, ab humoris vitrei expansione, – aut Demoursii
a sola elasticitate fibrarum iridis radiatarum – aut cl. della Torrex)
ex neruorum constrictione petitam, ceterasque huiusmodi farinae
explicationes; binae aliae, eaeque longe acutiores ponderandae
[Seite 54] sunt, quarum vtraque magni nominis nuperos physiologos nacta est
defensores.
Alii nempe musculares iridi tribuunt fibras quibus varium eius
motum committant.
Alii vero eundem ab humorum vario affluxu et recessu deriuant.
Et primo quidem, quod musculares quae iridi tribuuntur car-
nes attinet, iam id suspectum videri posset, adeo parum sibi constare
earum defensores, tam in stratis et fabrica, quam in actione earum
constituenda. –
Alii enim breuissime se tota re expedire putarunt, si duplex
musculosum stratum iridi concederent; in antica nempe eius facie
orbiculare pro constrictione pupillae; in postica vero radiatarum
fibrarum ad eandem dilatandam.
Alii, vt Demoursius priores quidem, sphincteris vice fungen-
tes admittunt, posteriores autem reiiciunt.
Alii contra, quibus et ipsum nostrum Zinnivm assensisse con-
stat, orbiculares negant, non nisi radiatas asserentes.
At enim vero bina sunt quae ad musculosam cuiusdam partis
indolem requiruntur. Primo nempe euidenter visibiles fibrae vere
carneae; tum autem in viua parte memorabilis illa vis, cuius ge-
nuina indoles ex ipsa nostra. Societate vniuersae Europae primum
innotuit, Hallerianam puta irritabilitatem.
Neutrum vero in iride adhuc cum euidente quadam veri specie
demonstrare licuit.
Irritabilitatem enim genuinam illam, quae vnice musculosae
carni propria ab aliarum partium similarium contractione probe di-
stinguenda est, iridi nullam esse, post tot Halleri, Mülleri, Fon-
tanae aliorumque tentamina, propria quoque me docuerunt expe-
rimenta, in non vnius generis animantibus, canibus praesertim et
cuniculis instituta, quibus, siue corneam acu perforarem, siue ean-
dem plane rescinderem et ita cultelli apice iridem irritarem, ne mi-
nimum quidem alternae istius oscillationis vestigium detegere potui
quam vere musculosae partis irritationem sequi notum est. Iridis
enim sub cultello spasticam contractionem quam subinde obseruare
licet, nemo physiologice doctus cum genuina musculari irritabilitate
confundet, cum illam et numerosis excarnibus corporis humani
partibus, peritonaeo v.c., cuti, aliisque membranis omni musculari
fibra destitutis, communem esse vulgo notum sit.
Quod ipsas autem putatitias fibras musculares attinet, ego
quidem iridibus humanis et brutorum tam recenter microscopio sub-
iectis, quam variis liquoribus, aceto praesertim et muria et nitro
maceratis, ne vnam quidem fibram eruere potui quam, siue quod ad
figuram, siue quod ad colorem, pro vere musculari agnoscere mihi
licuisset.
Quod enim poli felicissimam vasorum sanguiferorum iniectionem
vt vocant, et praeter neruos iridis reslat parenchymatis, id omne
facile, vuea aquae immersa, in cellulosum dissoluitur contextum.
Praeprimis autem muscularium harum fibrarum absentiam vltro
consirmat cum phocae de qua supta iam locutus sum iris, crasio et
spongioso conflata contextu, facillime in cellulas, carnosarum fibra-
rum plane expertes, distrahendo; tum cuniculorum alborum iri-
[Seite 56] des, vt iam monui fere pellucidae, adeo vt si vnquam adesset car-
nei quid, id in his oculi armati aciem profecto latere non posset.
Orbicularium praeterea fibrarum actionem earum iridum fabrica
non admittere videtur, quales supra ex sepia, raia, et rana bom-
bina descripsi.
Radiatis autem ingens illud inter iridem expansam et retractam
quod ad latitudinem descrimen obuersatur, in felibus praeprimis ac
noctuis tam insigniter conspicuum, et quod aliis contractionis muscu-
laris legibus repugnat, quibus musculum secundum naturam vel
vehementissime contractum tamen vix vltra tertiam suae longitudinis
partem breuiari constat..
Taceo tam variabilem et inconstantem pupillae post mortem
amplitudinem aut angustiam: taceo ipsum pigmentum nigrum, quo
musculosas vnquam obduci partes in oeconomia animali inauditum est.
Cum ergo ea quae iridis motum a muscularibus deriuat fibris
opinio, tam parum firmo nitatur talo, iam ad alterius sententiae
trutinam accedamus quae eundem aut congestioni aut recessui hu-
morum tribuit.
Duplici id fieri posse modo docetur.
Siue humorum decolorum in ipsum iridis parenchyma alterna
effusione et resorbtione, ei analoga quam in erectione et in erubes-
centia contingere videmus.
Siue vasorum saltem sanguiferorum alterna turgescentia et
depletione.
Verum vtraque opinio non minore quam modo examinata pre-
mitur difficultate.
Nullam enim sub dilatatatione iridis in eius parenchyma effu-
sionem erectioni analogam locum habere, instar omnium me docuit
oculorum in Sabaudicis leucaethiopibus obseruatio, quam posthac-
toties in albis cuniculis repetii; quibus omnibus in tanta iridis pel-
luciditate, eandem dilatatam neutiquam effuso quodam humore tur-
gere, imo contrarium accidere, eamque quo magis expansam eo
tenuiorem fieri, euidentissime est videre.
Et idem quoque in bubonis iride eodem quo dixi modo ob-
seruatu facillimum erat, vtpote quae, luci sensim exposita, eodem
gradu ex coriacea densitate (Fig. V. a.) in corneam quasi trans-
parentiam (Fig. IV. b.) transibat.
Quo minus vero alteri sententiae subscriberem quae iridis expan-
sionem ad sanguinis in serpentina eius vasa impulsum refert, non
vna est quae me impedit ratio.
Et primo quidem ab ea quam iam descripsi, et quam icon
(Fig. II et III.) curatissime exhibet, iridis crassissimae in phoca ma-
rina fabrica infirmatur, in qua scil. rete vasculosum non ipsi eius
substantiae intertextum, sed anterius saltem laxe instratum est, adeo
vt facile quidem crassae subiacentis membranae motum sequi, neu-
tiquam vero eam ipsam tendere et protrahere valeat.
Sed et in me ipso obseruationem isti opinioni parum sane
fauentem instituendi, anno praeterito inoptatam mihi praebuit occa-
sionem breuis quidem temporis at satis grauis pulsus intermissio, ex
primarum viarum labe orta, quo tamen morbo, vt aliquam saltem
ex ista aduersitate lucrarer vtilitatem, ad varias obseruationes circa
pulsus synchronismum et alia id genus physiologiae capita insti-
tuendas vsus sum.
Inter alia autem exinde didici, iridis motum ne hilum quidem
cordis motu turbato mutari: ita vt cessante pulsus intermissione,
(quando nimis viuide sensi quo impetu sanguis denuo in arterias
faciei, temporalem, labialem etc. irrueret), quieta tamen pupilla
ne minimum quidem angustior exinde redderetur.
Cum id malum typum aliquem seruaret, ita vt intermissiones
versus vesperam frequentiores et longiores citius se exciperent,
subinde per horae quadrantem et vltro eadem continua attentione
speculum inspexi, quo curatius iridem perfecte et aequaliter quie-
tam, nunquam ab inaequali pulsu turbatam obseruare possem.
Demum et notissimo phaenomeno vasorum in motum iridis
imperium conuellitur, quo pupillae amplitudinem diu post mortem,
imo in capite a trunco resecto a variis causis, frigoris praesertim aut
caloris intemperie, subinde tam valde mutari constat, vt nullus
certe suspicioni locus maneat, sanguinis in vasa inertia et vacua
impetum aut regressum eam iridis mutationem perficere posse.
Et haec quidem sunt, quibus insufficientiam istarum virium,
quibus adhuc iridis motum committere placuit physiologis, satis iam
demonstrasse confido.
Inesse autem iam in erronearum hypothesium confutatione
aliquid meriti, etiamsi eas nulla verisimiliore compensare valemus,
inficiari sane nequeas.
Iustum enim est ill. nostri sodalis acutissimi Bonneti, effatum,
quo erroris veteris detectionem plus valere inquit quam nouae
veritatis inuentionem. Multa enim sunt quae ignorare licet; –
In eo vero laborandum ne ea pauca quae scimus erronea sint. –
Ne tamen in eam reprehensionem incurram quae Helmontio
seniori quondam vitio versa est, magis eum in euertendo quam in
adstruendo occupatum fuisse, liceat mihi aliam iridis motus ratio-
nem coronidis loco annectere, quam tamen, nisi me omnia fallunt,
naturae magis consonam reperient oeconomiae animalis gnari.
Et quidem eam in vita iridis propria deprehendisse mihi videor.
Ne autem obscurum per aeque obscurum interpretari, aut ad
occultam quandam facultatem simileue ignorantiae asylum confugisse
videar, id monere oportet, minime me vt motum iridis quodam-
modo explicarem eam vitam partialem s. propriam anxie tantum
arcessiuisse, sed vitae huius propriae, cuius probabilitas diu ante mihi
arrisit, et super qua pridem quam plurima meditatus sum, eximium
exemplum mihi se in ipso eo iridis motu sponte obtulisse.
Quanquam enim celebris ista virium animalis corporis triga,
neruea scil., insita, et mortua longe plurimis vniuersae machinae vita-
lis functionibus perficiendis sufficit, et magnae Societatis nostrae
fundatori et Physiologorum principi, aeternum manet meritum,
quod naturam harum virium, et quae ipsas intercedunt diffe-
rentiae, primus rite constituit; ipse tamen vir summus subinde
haesitasse videtur, ad quamnam harum virium aliquas corporis hu-
mani actiones referret? cuius dubitationis non inficianda vestigia
in immortali opere physiologico ad motum intestinalis tubi, et dar-
tos tunicae, et vteri, et alias occurrunt.
Et reuera tam in humani corporis oeconomia quam in aliorum
animantium physiologia numerosae deprehenduntur singularum
partium functiones, quae admodum difficulter et non sine affectatione
quadam ad eas tres vires principes referri posse videntur.
Imo insunt quibusdam organis, quorum functiones vulgo sub
vna earum complecti solemus, tam longe diuersae et maxime singu-
[Seite 60] lares potentiae, vt vix ac ne vix quidem pro vnius eiusdemque vis
modificatione haberi possint. Exemplum ipsum de quo egimus
visus organon praebet: vtpote cuius primaria pars, retina, praeter
vulgarem sensum qui ipsi cum aliis neruis communis est, et
veram vim nerueam constituit, alia eaque duplici sibique propria
gaudeat facultate: altera nempe qua luminis impulsum percipit, al-
tera vero qua et imaginibus recipiendis apta est. Nam diuersas
eas esse facultates praeter alia, oculorum quaedam vitia luculen-
tissime demonstrant; diuersae praesertim amauroseos species, in
quarum aliis oculum saltem imaginibus recipiendis ineptum esse
quanquam lucis aliquem sensum seruarit, in aliis vero omne ipsi
lumen ademtum esse, constat.
Mederi autem posse hisce difficultatibus, et sanae simul rationi
et nudae naturae speciei consonum esse videtur, si praeter eam
quae vniuerso corpori praeest, vitam, singulare quoque et proprium
vitale principium, si non singulis, tamen iis corporis animati
partibus concedamus, quae singularibus motibus et functionibus
peragendis destinatae sunt.
Neque desuerunt post acutissimi ingenii virum Jo. Bapt. ab
Helmont ex Stahlii praesertim asseclis egregii physiologi, qui huic
de qua loquor vitae propriae simile quoddam principium animato
corpori tribuerent.
Sed magnus – nec huius loci labor esset, eorum super hoc
principio varias et plerumque nimis vagas notiones heic in me-
dium proferre.
Sufficiat eum qui huic excursioni ansam praebuit et ad quem
iam reuertor iridis motum egregii instar exempli eiusmodi vitae
propriae protulisse, quod nemini ineptum videbitur consideranti,
iridem, tam quod ad fabricam et viuidissimum in multis anima-
[Seite 61] libus colorem etc., quam quod ad motum, nulli plane in vniuerso
reliquo animali corpore analogum, tam multa habere singularia et
propria, – vt et vitam propriam ipsi tribuendam esse, si non
certo certius, attamen verisimile esse videatur.
Membranam exhibet pupillarem foetus septimestris, lente
auctam, quae iam in ipso centro fatiscere cepit, et cuius vas-
culorum arcus elliptici sensim ad ipsius iridis marginem inte-
riorem retrahuntur.
Phocae Groenlandicae oculus a latere spectatus.
a. iridis facies antica, cui vasa sanguifera, non tam vt in aliis ani-
mantibus intertexta sunt, quam laxe praetenta.
d. neruus opticus, non vt in homine aliisque animalibus imaginario
quem vocant, sed vero bulbi axi insertus.
Reliqua huius figurae memorabilem eam structuram sclero-
ticae denotant, de qua supra pluribus dictum est.
f. crassus scleroticae annulus.
g. tenuis et flexilis hunc annulum excipiens regio.
h. iterum crassus et fere cartilagineus discus, fundum bulbi occupans.
Idem oculus ab antica facie visus.
d. insignis iridis ad marginem exteriorem crassities.
Bubonis oculus ab anteriore facie; resecta cornea.
a. vascula iridem ambientia eamque quasi suspensam tenentia.
b. iridis dilatatae margo interior, tenuis et fere transparens.
Idem bulbus a facie postica, per medium scleroticae annu-
lum osseum, infundibuliformem, transuersim sectus.
c. annulus scleroticae osseus, infundibuliformis, in hoc specimine
ex sedecim constans segmentis, eo quem icon exhibet modo,
imbricatim inuicem iunctis.
|| Egregie id confirmatur obserua-
tione Bened. Staehelini, viri ele-
ganter docti, qui cum aliquando in vi-
tulino oculo pinguedinem scleroticae et
chorioideae praeter naturam interiacen-
tem reperisset, pigmentum nigrum
quoque illinc defecisse, et chorioideam
albo conspicuam fuisse colore, annota-
|| vit. v. Ej. Thes, anat. botan. Basil.
1721. p. 13 sq. fig. 2.
Ipse quoque non vna vice aethiopum
nuperdefunctorum recentia capita disse-
cando, obseruaui meatum eorum audito-
rium, qua aurigine vnctus est, pallescere,
neque eam prae se ferre nigredinem,
in reliqua externa aure conspicuam.
|| Cerui pupillam parallelogrammi
transuersi figuram exhibere, primus
quantum noui obseruauit cl. Eandi.
vid. Ej. Memorie istoriche intorno gli
studi del P. Giambatista Beccaria pag.
76 sq.
|| V. egregias raiae oculi descriptio-
nes, Stenonis in observ. de musc. et
glandul. pag. 68. et ili. nostri sodalis
Camperi in Mém. présentés Vol. VI.
pag. 191.
Cfr. cl. viri Adolphi Mvrray descr. canalis ciliar. in Nov. Act. Upsal.
Vol. III. pag. 44 sq.
|| s) Tractat. I. ad regem Almanzor-
cap. 8. fol. 13. ed. Lugdun. 1511.
‘“In vneae autem medio, in loco scil.
vbi grandineo opponitur humori est
foramen, quod quandoque dilatatur,
quandoque constringitur, prout gran-
dineo humori caussa luminis necessarium
fuerit. Constringitur enim cum lumen
|| est multum: et dilatatur cum est in ob-
scuro. Hoc autem foramen est pu-
pilla.”’