Table of contents

[titlePage_recto]
COMMENTATIONES
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
GOTTINGENSIS
AD A. cIↄIↄccLXXXVII. ET LXXXVIII.

VOLVMEN IX.

CVM FIGURIS.

GOTTINGAE,
APVD JOANN. CHRIST. DIETERICH.
cIↄIↄccLXXXIX.
[Seite XV] [Seite XVI]

JO. FRID. BLVMENBACHII
COMMENTATIO
DE
VI VITALI SANGVINIS
RECITATA
IN CONSESSV SOLLENNI
INTER SEMISAECVLARIA ACADEMIAE
d. xviii septembr. mdcclxxxvii.

[Seite 3]

Semisaeculare quod laeti hisce diebus celebramus Georgiae Augu-
stae festum, facile, ni grauiter fallor, excitare potuit recor-
dationem aliquam eorum quibus alma haecce mater, per dena quae
inde ab inauguratione sua transegit lustra, de scientiarum aug-
mento bene mereri studuit.

Quae cum et me non vna vice tenuerit cogitatio, non potuit
fieri non, quin in eiusmodi recensu, eorum praesertim quae ad
medicam disciplinam attinent, praefulgeret maxime Halleri viri
summi memoria, qui vt in vniuersum multimodis de tanto tanta-
rum scientiarum incremento immortaliter meruit, ita praesertim vel
binis commentationibus, sub societatis huius regiae scientiarum (cu-
ius ipse auctor et praeses extitit) cunabula, in eius consessu reci-
tatis primus scholae Gottingensis nomen per vniuersam fere extra
Germaniae limites Europam litteratam propalasse dicendus est.

Facile intelligitis, qua estis perspicacia A.A. de duabus longe
lateque celebratissimis dissertationibus Hallerianis, primis com-
[Seite 4] mentariorum societatis voluminibus contentis, et de vis vitalis cu-
ratiore indagine, et irritabilitatis maxime a sensilitate differentia
agentibus, sermonem esse; quae, quantis ab vna parte asseclarum
suffragiis elatae, quantis ab altera dissentientium contradictionibus
exceptae fuerint, quantamque in vniuersum promulgauerint Geor-
giae Augustae famam, neminem nostrum latere consido.

Ansam praebere opportunam haec cogitatio visa est, festa ho-
dierna luce affinis argumenti succincta enucleatione, istius memo-
riam, quod cum ipsius academiae nostrae celebritate adeo coniun-
ctum esse vidimus, recolendi, paucisque ergo de vi vitali sanguinis
agendi.

Quod quidem argumentum tantae auditorum coronae eo mi-
nus incongruum videtur, cum etsi grauitate et dignitate conspicuum,
tamen et parum medice doctis intelligibile sit, breuibusque expediri
possit, tum vero et nouitatis speciem eatenus prae se ferat, quod
etsi non plane recens*), adhuc indictum ore alio, tamen nuperri-
[Seite 5] mis maxime temporibus*) valde exagitatum et iactatum et in
vtramque partem controuersum extiterit.

Cuius miri dissensus ratio, ni grauiter fallor, exinde repetenda,
quod litigantibus, vt saepe fit, de genuina subiecti, de quo dimi-
cant, notione, non satis bene constiterit.

Quod quidem vitium, ne ipsi incurramus, statim in limine
disquisitionis monere liceat, vitalium nomine eas nobis venire vires,
quibus actiones corporis animalis viui, aut in nuper emortuo adhuc
aliquamdiu superstites ita pendent, vt nullatenus easdem ad quali-
tates materiei mere physicas, et organico corpori cum aliis non vi-
ventibus communes, referre liceat: ita, vt exemplo vtar ex oculi
functione petito, vires quibus humores huius organi lucis radios ad
axem refringere constat, ad physicas pertinent, ex densitate et fi-
gura humorum deriuandas: – ea vero vis, qua eiusdem oculi retina
imaginem obiectam ita excipit, vt animae exin idea oriatur, ea in-
quam vitalis audit, cum non nisi in viuo animanti locum habere
possit.

Et eiusmodi vires vitales solidis corporis nostri partibus ad vnam
fere, omnibus concedas esse, nec ipsum medicinae parentem diuum
Hippocratem latuit: ede vero eas vires non vnius ordinis, sed
aliam neruis et partibus neruosis, aliam musculari fibrae, aliam te-
[Seite 6] lae cellulosae, aliam aliis organis propriam esse*), nuperorum ma-
xime industria et Halleri quondam nostri inprimis sagacitas evicit.

Iam ergo quaeritur an et eiusmodi vis vitalis, qualem in so-
lido
viuo dominari videmus, etiam in fluidis corporis nostri, et qui-
dem maxime in sanguine locum habeat, omnium corporis animalis
humorum principe et quali promo condo.

Cuius quidem quaestionis grauitas et dignitas cuique pa-
tebit perpendenti, summum artis medicae fastigium in dirigendis,
et siue excitandis siue moderandis viribus vitalibus consistere, iam-
que ergo de eo agi, an et idem moderamen, idem artis imperium
in sanguinem qui perpetuo quamdiu viuimus in nobis circumagitur
fluento, cadere possit? anque dum vena secatur, genuina vitalitate
praeditus effluat latex, nec ne?

At enim vero cum vires vitales non minus ac physicae κατ’
εξοχην
sic dictae, vnice ex effectu, s. vt in scholis vocant, a poste-
riori, dignoscantur, facile intelligitur et in ea de qua agimus dis-
quisitione non de hypothetica vitalitatis humorum possibilitate, sed
de obseruationibus et experimentis sermonem esse, quibus genuinam
eius in sanguine existentiam adstruere annisi sunt physiologi.

Imo vero si ratiocinio et argumentis a priori quod dicunt,
petitis vti licet, vel exinde putatitia vis vitalis sanguinis im-
probabilis videbitur, quod, si proximas huius purpurei laticis
functiones spectamus, ne vllam quidem deprehendimus cui
subeundae vitalitate ipsius sanguinis opus esset. Redeunt
nempe istae functiones principes (praeter paucas singulares,
quo v.c. erectiones pertinent, et quae ex affinitatis vt vide-
tur legibus ad calorem animalem sustentandum confert) eo, vt
alii humores, nutritii nempe, tum ceteri inquilini, denique
[Seite 7] excrementitii ex eo secernantur; quod quidem secretionis ne-
gotium solidorum continentium vi vitali et in contentum san-
guinem actione perfici posse, non est quod dubites, dum-
modo vires multifarias huic negotio famulantes et ex oeco-
nomia corporis animalis viui luculenter patescentes, in censum
referas.

Primariae vero ipsius sanguinis partes, quibus ad eas fun-
ctiones rite subeundas conferre dici potest, ni fallor eo redeunt
vt solida continentia, et omnium quidem maxime cor ipsum,
stimulet et ad systolen excitet; qua tamen stimulandi vi corpora
vitalitate orba, vitalibus egregie praestare, quantum video,
ipsorum vitae sanguinis asseclarum sententia est.

Cui porro bono virium vitalium diuersi ordines in solidis cor-
poris nostri partibus inseruiant, attente rem perpendenti facile
patet. Cellulosae sc. telae in vniuersum contractilitas ad
pellenda fluida cellulis eius inhaerentia etc,; musculari fibrae ir-
ritabilitas
vt longe plurimi motus, maxime voluntarii, mu-
sculorum ope peragi possint; neruosae medullae sensilitas ad
stimulorum impressiones sensorio communicandas; vtero, iridi,
aliisque id genus partibus vita propria ad peculiares functio-
nes subeundas.

Sanguis vero qua talis nulla vi vitali egere videtur, et in
vniuersum nullus humor animalis, nisi nisu formatiuo in
solida vertendus: quod vnice de genitali latice deque plastica
lympha valere infra dicetur.

Porro vires vitales solidorum ex morbis solidi viui, atonia
v.c., torpore, aut mobilitate nimia, aliisque id genus anomaliis
cognoscinus: quae vero pathemata ad putatitiae vis vitalis sangui-
nis errores referri possint, vix erit qui dicere audeat: cum
dyscrasias aliaque id genus vitia humorum luculentissime ex
longe aliis fontibus aetiologicis, ab omni vitalitate longe remo-
tissimis deriuanda esse, neminem fugiat.

Liceat denique addere vulgatissimam et maxime vniuersa-
lem obseruationem; qua animantium sanguiferorum eas par-
[Seite 8] tes similares, quas genuina vitalitate praeditas nouimus, soli-
das nempe, lente generari, lentius augeri, lentissime autem
(et in calidis animantibus non nisi imperfecte et in paucissimis
saltem partibus constitutiuis) reproduci constat: cum e contra-
rio fluida (si a genitali liquore discesseris, cui vero vitales vti-
que inesse vires admodum verisimile est) et maxime quidem
sanguis, non solum perpetuo renouetur, sed et ingentes et
toties iteratae eius iacturae facillime reparentur; ita vt exem-
pla extent hominum qui v.c. XIV annorum spatio septingen-
tis venaesectionibus totidem sanguinis libras perdiderunt; aut
VIII annorum decursu millies et quadringenties venam sibi se-
cari passi sunt, alius quotannis CL libras sanguinis eadem ra-
tione sibi detrahi curauit, quid quod historiam relatam acce-
pimus virginis XXVIII annorum, quae per octennium eadem
ratione sedecim mille libras sanguinis sui amisit. Verum et
haemorhoidarios singulis annis vltra CD libras perdidisse, com-
pertum est*).

Sed ad obsernata transimus quibus ad probandam sanguinis
vitalitatem vtuntur physiologi:

Quae quidem praeter nonnulla male ad eam demonstrandam
allata et nimis leuidensia, quam vt iis refutandis immorari operae
pretium sit; maxime ad bina, primo intuitu satis grauia et oculos
fere stringentia obseruata redeunt; quorum scil. alterum motum sin-
gularem sibique priuum in sanguine obseruabilem, alterum vascula
organica ex ipso sanguinis coagulo enata spectat.

In vniuersum enim triplex saltem modus est, quo vires vi-
tales se manifestant.

Sensu sc. quem excitant, qui quidem sensilitatis effectus est.

[Seite 9]

Tum motu, cuius diuersa genera contractilitate telae cel-
lulosae, irritabilitate fibrae muscularis, et vita propria singu-
larium quae modo diximus viscerum, vteri, iridisue, de-
monstrantur.

Denique formatione organica, cui nisus praeest formatiuus.

Sensum qui vnquam sanguiui tribuere ausus fuerit, memini
neminem. Reliquos vero quos diximos binos vis vitalis effe-
ctus cum sanguini tribuere studuerint physiologi, motum scil.
ipsi proprium et formationem vasculorum in eius coagulo, argu-
menta eorum propius ponderare operae pretium erit.

Iam ergo agamus et vtrumque aequa lance ponderemus.

Atque vt a priore initium faciamus, celebre est assertum summi
naturae mystae et ad obseruandum vere nati, immortalis Gv. Har-
vaei
, in egregio de generatione animalium opere*), quando cre-
bra viuorum dissectione se esse expertum inquit, quiescente iam cor-
dis imo vero et auriculae dextrae, quae vltima superuiuere solet,
pulsatione, in ipso sanguine vndulationem quandam et obscuram
trepidationem siue palpitationem (extremum vitae indicium) reperiri.

Repetii experimentum non vna vice, maxime in canum, eri-
naceorum et cuniculorum viua sectione.

vsurpaui vtique aliquoties oculis, quem Harvaevs innuit,
sanguinis, in dissecto corde stagnantis, motum aliquem subobscu-
rum, vndulatorium, qui per aliquot horae minuta prima ipsi cor-
dis irritabilitati superuiuere videbatur.

Sed reuera videbatur saltem.

Curatius enim in paradoxon phaenomenon inquirens, obser-
vare mihi visus sum famosam hancce sanguinis vndulationem non
[Seite 10] nisi a subiectis ipsi carnibus, superficie scil. cordis intima, pendere,
quam quidem interiorem cordis faciem omnium corporis animalis
partium maxime et diutissime adhuc post mortem irritabilem esse,
ipsa ea celebri dissertatione Halleriana cuius memini, euictum
nouimus.

quae tum hariolabar saltem, mutato diuersimode experimento
extra dubitationis aleam posita esse comperi.

paraui nempe ex ichthyocolla cocta similem sanguini quodad
viscosum habitum liquorem, ast pellucidum, huncque dissecti et
sanguine orbi attamen calentis adhuc cordis, ex viui cuniculi tho-
race euulsi, superficiei intimae infudi, facileque vidi pellucidum
hunc, in sanguinis imitamentum praeperatum liquorem, eundem
tamdiu spectandum exhibere motum tremulum Haruaeanum, donec
subiectae carnes cardiacae irritabilitate demum priuatae, oscillare
desinerent.

Repetii idem experimentum in superficie concaua sterni, viuo
cani resecti, eodem euentu, vt scil. toties oscillans tremeret ichthyo-
colla, quoties musculus triangularis sterni cui incumbebat, vi sua
insita Halleriana excitatus, conuelleretur.

ita vt de principe quo sanguinis vitalitatem adstruere conati
sunt experimento actum esse, merito concludere liceat.

Iam ergo et alterum argumentum propius consideremus, a
vasculis organicis petitum, quae in ipsissimo sanguinis coagulo gigni
asseruit acutissimus quidam aeui nostri physiologus Anglus.

Hic enim exinde maxime demonstrare nititur vitam sanguinis,
quod vasculosus quandoque fiat, haud secus ac vasculorum ortum
in solido viuo obseruare licet.

Phaenomenon ipsum hodieque ex notissimis est.*)

[Seite 11]

tamen si rite perpenditur, non magis ad eam demonstrationem
valere ac Haruaenum experimentum, facile intelligetur.

quae enim per neogenerationem vt nunc audit, nasci videmus
vascula, non in genuino sanguine – purpureo isto et aequabili
mixtura subacto latice – sed in coagulo eius, quando nunc sedi-
tione quadam elementa huius laticis separata sunt, formantur.

neque ad sanguinem, qua talem, sed ad plasticam eius sym-
pham vnice pertinent, quae nunc a reliquis quibus hactenus nupta
erat elementis, secessit, et siue in thrombum, siue in pseudomem-
branam, siue in aliam id genus speciem abiit.

Inerat sane paulo antea materies huius thrombi huius pseudo-
membranae nunc vasculis diuitis, sanguineo fluento, sed materies
tantum, hactenus iners, informis, adhuc ceteris purpurae serique
elementis intermixta.

Eodem enim sensu etiam materies neruorum et musculorum,
imo cartilaginum et ossium itidem cruento torrenti ante innatabat,
quam a reliquis eius elementis secreta in solidi speciem abiret et
vitalitatem nancisceretur.

Abuterer patientia vestra A.A. si et reliquis longe minoris
ponderis argumentis a calore v.c. sanguinis*) aut ab aeuiterna et
intemerata eius integritate desumtis, qua dum viuimus corruptioni
et elementorum decompositioni resistit**), et quae sunt eiusmodi
[Seite 12] aila quibus ad demonstrandam vitalitatem sanguinis abusi sunt me-
dici, siue enarrandis siue conuellendis, tempus terere auderem.

In vniuersum sane post omnia quae super hoc argumento siue
meditando siue experiundo hactenus elicere licuit, nulli humorum
nostri corporis genuina vis vitalis tribuenda videtur, si vnice a ge-
nitali vtriusque sexus latice discesseris, vtpote cui iam ante quam
vterino cauo exceptus et intime mixtus in foetus formationem abit,
vitales inhaerere vires formatiuas, praeter alia paterni vultus in ne-
potes propagata similitudo, aliaque id genus phaenomena haud in-
fitianda demonstrare videntur.

quae vero sanguini vulgo tributa sunt vitalitatis indicia, ad
solidas corporis partes referenda videntur, siue in sanguinem ipsis
contentum agentia, eundemque mouentia, siue ex ipso sanguine se-
parata, et in solidi vasculosi speciem nisus formativi virtute efficta.

ita vt de sanguinis ipsius putatiua vita, si nempe ex iis modo
pensitetur quibus hactenus eam demonstrare annisi sunt auctores,
idem valeat quod de Didone exstincta Virgilivs:

in ventos vita recessit!


Notes
*).
[Seite 4]

|| Quid quod non defuerunt qui-
bus sacri codicis, et Plinii maioris,
aliorumque classicorum veterum loca,
quae vitam in sanguine aut sanguinis
vitalitatem innuere videntur, huc re-
ferre placuit, etsi haec loca nulla-
tenus de genuina sanguinis vi vitali,
sed de vulgatissimo et facile intelligi-
bili phaenomeno agere, quod sanguine
orbum animal viuere desinat, per se
pateat.

Primi vero, quantum mihi innotuit,
physiologice docti homines, qui san-
guini eo de quo agimus sensu vim vi-
talem adstruere ausi sunt, nominandi
veniunt Harvaevs l. mox citando:
et popularis eius Glissonivs, acer-
rimi vir ingenii, de ventriculo et in-
testinis
c. IX §. 1. p.m. 196. ‘„aliae
corporis partes praeter fibras, nempe
parenchymata, ossa, medulla, adeps,
|| sanguis, succus nutritius, humores
oculorum et consimiles, quae omnes
irritabiles sunt, et adaugent constitu-
tionem partium irritabilem.„’

Et ab eadem sententia prope ab-
fuisse virum summum B.S. Albi-
nvm
, alias ab omni fere hypothetico
ratiocinio alienissimum, codice prae-
lectionum eius physiologicarum do-
ceor, qui mihi ad manus est, vbi et
sanguini et humoribus ex eo secretis
vim vitalem inesse probabile ipsi vide-
tur; imo vero et excrementis super-
esse fortasse mox post excretionem ali-
quid virium vitalium, dicit.

Tantum postrema haec excipit fra-
ter eius Fr. B. Albinvs de natura ho-
minis
§. 38 et 51. pag. 5. sq. ‘„vis
actuosa, s. impetum faciens, s. irri-
tabilitas, s. vitalis dicta, natura sua
non cognoscitur. – Non solum haec
[Seite 5] || in firmo, at in humore quoque, modo
excrementitius non sit, latet.„’

Nude vero cuiuis corporis hu-
mani particulae fluidae animans prin-
cipium vitale tribuit Andr. Wilson.
v.E. Enquiry into the moving powers
employed in the circulation of the blood

Lond. 1774. 8. pag. 47 et alias.

*).
[Seite 5]

|| Jo. Hvnteri v. cl. pro ad-
struendo principio vitali sanguinis ar-
gumenta videsis in medical and philo-
sophical commentaries by a society
of physicians in Edinburgh.
vol. II.
P. I. ed. 2. pag. 198 sq.

|| refutatus in Iac. Hendy essay
on glandular secretion; containing a cri-
tical examination into an opinion of

Mr. J. Hvnter’s that the blood is alive
Lond 1775. 8. pag. 59 sq.

defendere vero istum studet S.
Levison in Versuch über das Blut
Berol. 1782. 8.

itidemque a partibus Hvnteri
stantes vide Herm. Died. Reimarvm
diss. de opii in febribus vsu. LB. 1784.
8. pag. 5 sq.

et Iac Thienss. v.d. Wynpersse
praefatione quam yersioni suae libri
[Seite 6] || Herosoniani de sanguinis natura
praemisit. pag. XIII sq.

*).
[Seite 6]

|| Curatius et ex professo de va-
|| riis hisce vis vitalis ordinibus eorum-
que differentiis egi sect. IV institution.
physiolog.

*).
[Seite 8]

|| cfr. cl. Tissot epistolae medico-
practicae
pag. 101 ed. Lausann. 1770.

Bianchii hist. hepatic. T. I. p. 694.

|| Ph. de Carolis de variolis ad
Swietenium pag. 66. et al.

*).
[Seite 9]

Exerc. L (de generationis ordine etc.) pag. 151. ed. Londin. 1651. 4.

*).
[Seite 10]

|| pluribus de eo egi in nuperis
de
nisu formatiuo obseruationib.
|| vol. VIIIvo Commentationum soc. reg.
scient.

*).
[Seite 11]

|| Qui quondam argumenta pro
vitalitate sanguinis a calore eius sume-
bant, obliti erant integrarum regni
animalis classium, genuino sanguine,
ast frigido, praeditarum.

Sed in vniuersum hodieque eo
argumento vix quisquam vtetur, post-
quam de caloris animalis caussa et
ratione meliora docuit sanior physica.

**).
[Seite 11]

|| Incorruptam sanguinis in viuo
et sano animanti integritatem nemo
mirabitur, perenne eius fluentum et
perpetuam eiusdem ope chylosi lati-
cis renouationem, rite perpendens.
Nam et in animantibus hyberno tor-
pore sopitis sanguis mouetur, etsi
lente, imo vero argumentum ex hoc
veterno depromtum eo minoris vide-
[Seite 12] || tur ponderis, cum et victus animalis,
carnes edules etc. lacertis ineunte
hyeme intrusae, post plures somni eo-
rum hyberni menses incorruptae re-
|| pertae fuerint; teste ipso quem iam
diximus v. cl. Jo. Hvnter in obser-
vations on certain parts of the animal
oeconomy
, pag. 155.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted