Table of contents

[titlePage_recto]
COMMENTATIONES
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
GOTTINGENSIS
RECENTIORES

VOLVMEN II.
AD A. MDCCCXI. – XIII.

CVM FIGURIS.

GOTTINGAE
APVD HENRICVM DIETERICH
MDCCCXIII.
[Seite XXIII] [Seite XXIV]

IO. FRID. BLVMENBACHII
DE
ANOMALIS ET VITIOSIS QVIBVS-
DAM NISVS FORMATIVI ABERRA-
TIONIBVS
COMMENTATIO
RECITATA
d. xi. ivl. mdcccxii.

[Seite 3]

Praefatio.

Etsi praeclarum est, et, vt in vniuerso naturae studio ita vel
maxime in physiologia organicorum vt vocant corporum impense
commendandum Aristotelis, viri incomparabilis, in politicorum
opere monitum: non in deprauatis, sed in his quae optime secundum
naturam se habent considerandum esse quid sit naturale; aeque tamen
ab altera parte verum est vt quam verissimum, ludentis quoque vt
aiunt naturae et a sueto tramite declinantis, imo yero et ad vitiosam
et monstrosam subinde fabricam aberrantis, opera, dummodo sano
cum iudicio et caute et sobrie iisdem vtaris, grauis vtique ad physio-
logiam illustrandam momenti esse. Inest enim, vt in summorum in-
geniorum, ita in naturae ipsius erroribus semper quidquam quod
discamus, quo perficiamus, quod admiremur*).

Maxime autem hoc de insigni et multifaria luce valere constat,
qua ipsius generationis mysterium vitiosae quam innuimus fabricae
indagine mirifice illustratur; adeoque et ab eo inde tempore, quo ad
[Seite 4] nisus formatiui in generationis, nutritionis et reproductionis vt vocatur
negotio, vim et efficaciam, cum obseruando tum meditando sedulo ani-
mum aduerti, inprimis quoque ad abnormes eius a legitimo tramite ab-
errationes attentus fui, non minus lucri ab iisdem exspectans, quam tot
alia physiologiae grauissima capita, vt de cerebri, de systematis ab-
sorbentis aliorumque organorum functione, ex pathologicis phaeno-
menis, morbosis scil. earum partium affectionibus, adepta sunt. Ne-
que spem euentus fefellit, siquidem hac via passim varia nondum
hactenus animaduersa detegere, aliis nouum robur addere, alia vero
minus bene antea opinata retractare et emendare licuit.

Cumque multimodae nisus formatiui aberrationes satis com-
mode ad quaternas classes principes referantur, fabricae scil. tam mon-
strosae
proprie sic dictae quam androgynae, tum generationis hybridae,
demumque varietatum in quas organica corpora degenerando exor-
bitant, eodem ordine staminis loco vtar cui passim confines obserua-
tiones tanquam subtegmen interserere liceat.

S. I. Fabrica monstrosa proprie sic dicta.

Et monstra quidem, etsi ob portentosum quo plerumque vel
vulgi oculos feriunt habitum, ab omni inde tempore inter prodigia
relata, a chronicorum auctoribus memorata, imo vero ingens eorum
farrago nuperioribus seculis integris voluminibus congesta et iconi-
bus exhibita sint, maximam tamen partem in his operibus mere compi-
latitiis Lycosthenis, Irenaei, Rveffii, Schenckii, aliis-
que eiusdem farinae noti tantum perfunctorie saltem et incuriosius
tractata, verum et saepissime vltra veritatem fictitiis accessionibus ex-
ornata, imo vero potius deturpata esse, est quod doleas.

Comperi hoc inprimis cum ante aliquod tempus occasio mihi
praeberetur, exempla eorum monstrorum, quotquot mihi apud au-
ctores innotuerant inuicem comparandi et critica lance perpendendi,
quae a brutis animantibus in lucem edita, humano capite conspicua
fuisse vulgo memorantur, quibusque thaumatographorum quales
modo dixi opera abundant. Percrebuerat nempe fama natum esse
Osnabrugi simul cum pluribus aliis catulis rite formatis, vtroque pa-
rente ex eorum genere quos sagaces canes aut auiarios vocant, vnum
[Seite 5] istorum pullorum humana facie insignem, quam quidem catellam (nam
sequioris sexus est) mox cl. Droop M.D. et vrbis physicus, auditor
quondam meus aestumatissimus sibi comparauerat, mihique eo scopo
dono misit vt ipse de rumoris superlatione iudicare possem. Et qui-
dem vel primo intuitu hanc fabricam alienam vnice ad nasi aliquam
deformitatem redire vidi, vtpote qui rite quidem suo loco positus,
forma saltem cylindrica et insolito more prominente aberrabat; cete-
rum autem tantum ab humano naso abhorrebat vt potius infantilis
penis aliquam similitudinem mentiretur, qualis et in aliis monstrosis
partubus, humanis praesertim et suillis, cyclopibus et quidem ple-
rumque ex situ mutato, alieno loco, nempe in fronte toties iam
obseruatus est.

Ansam interim praebuit immerito famosus catulus paulo saltem
vltra modum nasutus, in alias de monstrosis partubus humana facie
praeditis, curatius inquirendi, quorum vero, si a vagis et insidis com-
pilatorum relationibus discesseris, inter accuratas descriptiones et ico-
nes monstrorum, ne vnicum quidem reperi quod vllo modo humanae
vere formae comparare licuerit.

Contra vero numerosa extant humanorum monstrosorum par-
tuum exempla, quae, siue vniuersi corporis habitu siue vnius alte-
riusue partis anomala conformatione haud infitiandam aliquam cum
bruto quodam similitudinem prae se ferre videntur.

Est ex horum numero memorabile specimen quod liberalitati
alius cari auditoris, desideratissimi D. Borstelmann medici Ham-
burgensis debeo, foetus inquam feminei, anencephali vt vocantur,
sedecim circ. hebdomadum, Hamburgi quondam nati quod praeter
caluariae ossium et cerebri defectum, spinali quoque medulla et
sterni inferiore parte aeque ac abdominalibus integumentis et muscu-
lis ita destituitur vt cor et infimi ventris viscera, hepar, ventriculus
et intestina praeter rectum tantum non omnia, ingenti prolapsu con-
genito nuda foras propendeant*). Verum non haec sunt quorum
caussa huius monstri hic loci mentionem iniicio, sed propter vniuersi
corporis habitum et partium principalium relationem, quibus rani-
nam prorsus formam adeo prae se fert vt quicunque illud adhuc in
[Seite 6] supellectile mea anatomica viderint, ad vnum omnes miram eius cum
raniua forma similitudinem consessi sint. Vt enim capitis depres-
sam figuram taceam plerisque anencephalis communem adeoque ra-
ninae analogam vt et a Gallis ea monstra bufonum capita appellen-
tur, colli defectus, dorsi breuitas, in primis vero crurum si ea cum
brachiis contuleris, enormis longitudo, eidem de qua agimus, com-
parationi locum dant. Denique et illud memorabile, in hoc quadri-
mestri foetu brachia nondum vt ea aetas fert efformata, sed sub com-
munibus integumentis magnam partem quasi abscondita esse, siquidem
ea sub axillis altius descendunt, in cubitorum autem plica in laxum
vinculum abeunt ab anteriore medii humeri parte versus antibrachii
cum carpo confinium excurrens, qualem quidem brachiorum obuolu-
tionem, ab aliis et a me ipso in tenerorum humanorum embryonum
dissectione saepius obseruatam in ranarum quoque gyrinis spectari
omnes nouimus. Quare et pridem egregii per comparatam anato-
men physiologi, Harvaevs, Grew, Lister al. humani foetus
successiuam metamorphosin cum ea contulerunt quam gyrinum in ra-
nam transformandum subire oportet.

Nuper vero cl. viri Avtenrieth*) ac Fr. Meckel**)
hanc embryonum et foetuum humanorum metamorphosin, eorum-
que in successiuis incrementi stadiis cum brutis animantibus diuersa-
rum classium analogiam numerosis et curatissimis dissectionibus pro-
sequuti sunt, quibus omnibus, collatis vtique verisimillimum videtur
in humani foetus formatione nisum formatiuum gradatim inferiorum
primo regni animalis ordinum figurationes percurrere antequam ad
iummum plasticae virtutis sastigium, ad humanae inquam formae pro-
ductionem pertingat. Facile hinc concipi potest quomodo ille nisus
in hocce suo decursu non vnam ob caussam ita impediri possit vt le-
gitimo modo vltro progredi metamque quam diximus attingere ne-
queat, sed media quasi in via inque inferiore curriculi gradu subsi-
stere coactus, monstrosum saltem nondumque ad humanae formae
fastigium perfectum foetum perficere queat. Contra vero plane im-
possibile et vltra naturae plasticae vires censendum, quod nisus for-
matiuus in bruti animantis conceptu, limites suos ita transcendere
[Seite 7] possit vt saltu quodam bestialem quae tali animanti conuenit figuram
ad humanam euehere ipsi liceat. Hinc, quod iam innuimus, nume-
rosa quidem exempla monstrorum a mulieribus partu editorum, quae
animantium brutorum habitum prae se tulerunt; nullum autem cui
fidere possis specimen a bruto animanti nati monstri quod humano
capite, manibus pedibusue humanis, aliaue parte homini propria,
conspicuum fuerit.

Anencephalo quem modo diximus partui, cerebro, cerebello et
medulla spinali in totum destituto, alius generis monstrum per de-
fectum vt vocant, idemque maxime memorabile iungere liceat, quod
liberalitati egregii viri, cl. Heineken, Medici et Professoris apud
Bremenses meritissimi debeo.

Est illud foetus circ. trimestris, quem mater altera vice grauida,
ex improuiso terrore percita, abortu peperit, recentem ceteroquin et
plane incorruptum, et qui praeter manus informe clauatas digitisque
plane carentes, pedes non solum aeque informes verum et inuicem
confusos et coalitos habet, insuper vero vniuersali atresia laborat, ita
vt nec aurium nec palpebrarum aut narium et oris anique vlla adsit
apertura, in genitalibus autem vnice clitoridis tenue vestigium seu
potius simulacrum. (– Tab. I. fig. 1. –)

Bina praeterea in hoc perfectissimo omnium atretarum quo-
rum memini, memorabilia videntur. Quod quidem solus prodierit,
non quod in plerisque humanis fetubus valdopere monstrosis obser-
vatum est, cum gemello rite formato; tum vero quod difficile sit
conceptu, quomodo praeter maternum sanguinem per vmbilicalem
venam ipsi aduectum vllo alio modo nutriri potuerit.

Cumque ipsa ea cuius hactenus memini monstrorum triga se-
quioris sexus sit, in mentem reuocat quod pridem a Morgagno
aliisque animaduersum nuper vero cli Otto Professoris Vratislavien-
sis curatiore computo*) confirmatum est, non solum anencephalo-
rum sed et reliquorum monstrorum longe plurimos sequioris
esse sexus.

[Seite 8]

Probabile ergo videtur nisum formatiuum in sequioris sexus
animantium fabricatione facilius a recto tramite aberrare, in mascu-
lorum contra figuratione magis firmum et constantem esse.

S. II. Fabricae androgynae phaenomena.

Respondet autem et huic asserto illud, quod nunquam quan-
tum equidem noui masculi animantis perfecti et adulti in feminei
suae speciei habitum mutatio et quasimetamorphosis obseruata sit,
cum contra feminarum tam in humano quam in aliorum animalium
generibus exempla notissima sint, quae prouectiore aetate masculi-
num habitum quasiandrogynum vt appellare licebit, induerant*).
Quanquam enim sensu strictiore ea tantum organicorum corporum
specimina pro androgynis haberi soleant, quae contra naturae ordi-
nem generationis organa ex vtroque sexu mixta habeant, latiore ta-
men sensu vtique et ea de quibus iam agitur exempla, saltim quasi-
androgynorum nomine insigniri poterunt; quo quidem vt mulieres
barbatas**), aut ceruas cornigeras taceam, inprimis aues femellae
pertinent, quae vbi effoetae oua ponere desierunt, proximis annis
pennas sui sexus cum masculinis plane commutant. Et pertinent
quidem ad eas species pennigerae animantium cladis in quibus eam
mutationem obseruatam esse nouimus: Columba oenas, Phasianus
gallus, colchicus et pictus, Pauo cristatus, Otis tarda, Emberiza
paradisea et longicauda, Pipra rupicola, et Anas boschas. Cumque
nuper ab humanissimo Graff viuarii phasianini Regii quod Cassel-
lis est inspectore, viro in suo studio peritissimo tum pulcherrimum
istiusmodi Phasiani picti specimen***), tum vero curatiorem quam
[Seite 9] antea mihi innotuerat de plumarum eius mira mutatione notitiam
acceperim, paucis eidem immorari liceat. Non obstante perfecte
masculino vestitu feminam tamen vere esse eam auem iam primo in-
tuitu rostri iridumque fuscus color, tum et calcarum defectus docet,
maxime vero anatomica inquisitio, qua quidem genitalem tubum etsi
tabidum et marcore confectum tamen adhuc rite distinguendum, oua-
rii vero non nisi tenuia quae restabant vestigia reperi. Huiusmodi
phasiani vsque ad septimum circ. aetatis annum nullatenus ab aliis
suae speciei femellis distingui possunt; ab eo autem inde tempore
praeterquam quod ad venerem segnes fiant maresque non amplius ad-
mittant, quoties annuo fastidio vt Plinius vocat, correpti, pennas
ponunt, sensim eorum loco splendido tricolore masculorum vestitu in-
duuntur, ita vt triennio exacto, praeter eos quos modo diximus cha-
racteres qui constanter femininis huius generis auium priui perma-
nent, iridum sc., rostri etc, masculis phasianis pictis vs ouum ouo si–.
millimae redditae sunt. Ipsum illud specimen cuius ad manus habeo
exuuias 15 annos viuendo expleuerat, cum aliorum id generis auium
aetas raro decimum ad duodecimum excedat. Senio confectae, vt et
hoc addam, vires deficiebant adeo vt neque amplius auium puluera-
tricium ad quas phasiani pertinent more, se in arena volutare, neque
cruribus iam rigescentibus caput digitis scalpere posset, vnde ingenti
vi pediculorum phasiani obsessa erat.

Aut grauiter fallor, aut idem de quo modo disserui phaenome-
non auium femellarum quae ingrauescente aetate masculorum habi-
tum induerunt, vni alteriue exemplo de gallis quos oua posuisse
vulgo perhibent, ansam praebuit. Quanquam enim longe plurimas
de gallorum ouis putatitiis narratiunculas ex errore et confusione
natas esse probabile sit, omnia vero de fabulosis basiliscis exinde na-
tis commenta ad aniles fabulas pridem explosas relegare oporteat,
operae tamen pretium videtur et in gallis istis ouiparis aeque ac tot
aliis figmentis quibus historiam naturalem deturpatam accepimus,
fontes exquirere vnde ea ortum duxerunt. Vtplurimum oua gallina-
rum deformia aut paruitate conspicua ex vulgi opinione pro gallorum
ouis venditari, notissimum est*). Hallervs tamen suspicatur quod
passim etiam in gallo materies vrinae calcarea in cloacam effusa ab-
[Seite 10] undare, et aliquod coagulum ambire, ouique aliquam similitudinem
imitari possit. Et reuera inter historias putatiuorum gallorum ouo-
rum, quas studiose contuli, vna occurrit quae eam coniecturam con-
firmare videtur. Refert enim doctissimus Tenzelivs (idem qui
primus fossilia elephanti ossa contra eorum opinionem vindicauit qui
ea pro naturae lusibus habuerunt) in multifariae eruditionis colloquiis
menstruis, habuisse virum spectabilem Kahlae ad Saalam gallum noui-
mestrem cui ouulo simile corpus quod in gallinario repertum erat,
tribuebatur, et in cuius extremo intestino aliud eiusmodi repertum
est, priore illo paullo maius et membrana obductum, qualem oua
antequam posita sunt, monstrant*).

Etiam de androgyna vtriusque sexus organorum in eiusmodi
gallo praeter naturam coniugatione cogitare liceret, dummodo vel
vnicum cui fidere possis tale exemplum hactenus innotuisset Ego
vero adhucdum ne vnum quidem in tota auium classe hermaphrodi-
tum vere obseruatum memini. Extat quidem in egregii ceteroquin
viri Ant. de Heide obseruationibus medicis brenis anatome, quam
vero ipse rudem vocat, nec a se ipso instituta sed solum ab aliis relata,
galli, qui putabatur hermaphroditus, quae vero adeo manca et in
pluribus suspecta videtur vt vix fidem mereri censenda sit.

Vtut vero aliis de hoc gallo sentire lubeat, mihi sane verisimil-
limum videtur plurima quae vulgo pro gallorum ouis vendita sunt spe-
cimina a gallinis posita esse quae aut inde a iuuentute masculorum
habitum imo passim et propensiones prae se ferunt, aut seriore de-
mum aetate sexus sui plumas cum masculis commuturunt.

Vnice adhuc memorare liceat, quod, quum hactenus non nisi
in gallinaceo genere istiusmodi masculorum vt putantur ouiparorum
quantum equidem sciam, innotuerint exempla, nuper tamen et a
cel. Erhard Prof. med. apud Erfurtenses meritissimo missum mihi
esse Fringillae canariae ouulum, dimidio quam in his auiculis esse solet,
minus, ceterum solitae figurae et coloris, quod quidem ab alite id
generis non solum egregie canoro verum et reliquo habitu masculum
sexum mentiente, positum est; de quo tamen iudicium hactenus am-
pliare praestat, donec mortua auicula anatomicus culter sexum eius
manifestarit.

[Seite 11]

Post tot ceterum nuperis temporibus de hermaphroditorum ani-
malium existentia et natura in vtramque partem agitatas disputatio-
nes, illud saltem verbo tangere liceat, perfectissima vere androgyna
contra naturae ordinem animalium exempla in piscium classe occur-
rere; quorum bina specimina Cyprini carpionis paucarum hebdoma-
dum interuallo in eodem lacu prope Northusam haud ita pridem
piscata, amicitiae desideratissimi D. Filter accepta refero, vtrum-
que aeque ouario suo ac lactibus illud amplectentibus rite instructum.

Feminea passim animantia virilem induere habitum vidimus;
nunquam vero quantum noui mascula animantia sua sponte in semi-
nea mutata esse obseruatum est; vtique vero in castratis, testibus suis
orbis, nisus formatiuus abnormi quam inde patitur directione vniuersi
corporis habitum femineum reddit. Nam in pueris eunuchis post-
quam adoleuerunt non solummodo barba non prouenit et genitalia
minus hirta manent, neque vox in grauem virilem mutatur, ve-
rum et ilia latiora, nates ampliores, crura crassiora, mammae magis
quam alias in viris solent fraterculantes, collum etiam genuaque ma-
gis rotundata feminei corporis formam externe aemulantur. Imo et
corpus ipsorum magis habile, carnes autem molliores sunt, quid
quod et ossa eorum teneriora dicuntur*). Similisque in vniuersum
habitus etiam in viris obseruatus quos, aut inde ab vtero plane inte-
statos (vt Plautina ioculari vore vtar,) aut saltem cryptorchides fuisse,
memoratur. Nec absimiles effectus sunt quos alia calidi sanguinis ex
vtraque classe, post castrationem patiuntur.

Memorabile autem phaenomenon praeter iam enarrata, ceruino
generi post testium exsectionem contingere constat, intimum quod
organa semen secernentia et cornua intercedit commercium, demon-
strans; vbi praesertim capreolorum cornua post testium iacturam in
ingentis subinde magnitudinis et mirae deformitatis exostoses easque
perennes, excrescere notum est; cumque inter plura id genus egre-
gia specimina quae in supellectile mea zootomica seruo, vnum sit cu-
ius curatiorem ortus et incrementi historiam teneo, operae pretium
duxi principalia eius momenta hic loci inserere.

[Seite 12]

Mense Iunio a. 1802 ad radices Bructeri montis in ambitu sal-
tuario Hasserodensi repertus est capreolus vix sex ad octo dies natus,
cuius nutritum praefectus saltus domesticis suis commisit. Primo tri-
mestri ab initio lacte, post etiam panis frustulis eodem maceratis, et
porro arborum foliis et herbis vescabatur, e quibus praesertim rubi
idaei herbam, conuoluulum aruensem, trifolium pratense et crataegi
oxyacanthae folia appetebat; proxime vero insequentibus mensibus
varia magis victus ratione vtebatur ita vt praeter solani esculenti tu-
bera et panem, obsoniis quoque coctis, et omnis fere generis fercu-
lis quae culina praebebat delegaretur, nec carnes coctas et assatas,
lardum, farcimina et caseum auersaretur. Poma praeterea, coffeae
fabas et saccharum in cupediis habebat. Decembri eiusdem anui ver-
sus finem vergente cornua ei primum propullulare ceperunt, Martio
proxime sequenti (a. 1803.) ita perfecta vt pellicea eorum integumenta
rite poneret. Cum vero ab eo inde tempore ferociorem se gereret,
et praesertim in feminas et infantes impetum faceret, iam sub initium
Aprilis testes ipsi ligatura demebantur. Octiduo post hanc iacturam
elapso prima ista cornua cadebant, quibus vero, insolito quamuis anni
tempore, mox noua succedebant, quorum dextrum bifurcum, sini-
strum contra tribus ramulis praeditum erat. Et in his quidem iam
pelliceum integumentum non suo tempore decidebat sed per totum
eum annum restabat, tum autem primis mensibus anni sequentis
(1804) quo scilicet tempore capreolorum cornua nondum adhuc indu-
rata et perfecta sunt (venatoribus inter nostrates Die Kolbenzeit), in
nostro non solum praeter naturae ordinem intumescere, sed et nume-
rosos processus, in ossea substantia nodiformes in pelliceo autem inte-
gumento quasi cincinnatos protrudere incipiebant, quae proximo bien-
nio, in ver vsque anni 1806, ita increuerunt, vt tunc quoduis cornu
spithamae longitudinem attingeret, crassitie autem viri robusti anti-
brachium aequaret, pondus vero osseae tantam partis exsiccatae iun-
ctim ad libram cum 10 vnciis accederet. Rami eorum clauati, dex-
trum binis sinistrum tribus bulbis rotundatis*). Maximum eorum
quotannis incrementum ipso illo quod modo diximus tempore, con-
spicuum erat, quo scilicet capreolorum cornua nuper nata adhuc te-
nera et quasi cartilaginea sunt. Molles vero quorum meminimus ap-
pendices cutaneae mensibus Iunio, Iulio et Augusto peculiarem ex-
cernebant humorem subalbidum, sed intolerandi fere foetoris. Cum-
[Seite 13] que crassa ista cornua in basi se inuicem contingerent in reliquo autem
decursu parum tantum distarent, densum illud pelliceum tegmen cin-
cinnati quasi capillamenti speciem prae se ferebat, cuius partes late-
rales inferiores oculos animantis fere obtegebant, quod pondere mon-
strosorum cornuum demum obrutum, sustinendo capiti impar vltimis
mensibus non nisi immoto ad latus capite humi iacere imo vero eam
ob caussam non nisi aegerrime ruminare poterat, donec demum initio
Martii a. 1806 exstingueretur. Illud denique addere liceat, capreo-
lum hunc eum colorem griseum qui ipsi eo quo euirebatur tempore
erat, per reliquam vitam seruasse, pilos autem quotannis tribus qua-
tuorue septimanis ante tempus hisce animantibus a natura statutum
mutasse.

S. III. Generatio hybrida.

Iam ad aliam nisus formatiui a normali suo tramite aberratio-
nem, eam nempe qua ex diuersarum specierum foecunda copula hy-
brida
animalia generantur. Et hanc quidem inter amphibia nonnulla,
pisces aliquos et insecta quaedam in ipso libero naturae statu passim
contingere posse negare non ausim. De eo autem valde dubito quod
a doctis viris assertum legimus*), calidi quoque sanguinis diuersas
species sponte sua et absque hominis coactu subinde inuicem copulari.
Ita vc. cel. Michaelis, quondam noster, opinabatur**) mulos
primitus non tam hominum industria, quam naturae fortuito casu ge-
nitos esse; quam quidem spontaneam copulam homines postmodum
in vsum suum vertere et asinos equabus admittere mulosque sibi parare
didicerint. Qui vero antipathiam cogitat qua equi asinas auersantur,
cuius memorabile exemplum Herodotus in Persarum cum Scythis
proelio memorat, vix isti opinioni calculum adiiciet et potius mecum
S. Ambrosio adsentiet, qui hunc asinorum et equarum coitum,
adulterium iumentale appellat, hominis cura perpetratum, vtpote
[Seite 14] qui aliena genera confundit, diuersaque semina miscet, atque ad ve-
titos coitus cogit inuitos, et hoc industriam vocat*).

Imo vero nonnulla hybridorum exempla quae ex animantium,
domesticorum quidem, ast diuersi nimis generis imo ordinis copula
prognata passim perhibentur, non tam ad hanc circa quam iam sermo est
notham generationem quam ad vere monstrosam de qua supra egimus
fabricam pertinere, memorabili nuper edoctus sum specimine felis do-
mesticae, quam aliquamdiu viuam alui, dono viri Perill. L.B. de
Reinhard
Legati Imperatoris Regis Francorum ad Regem nostrum
Augustissimum. Et quidem anteriores huius catti partes, caput, den-
tes, collum, pectus, pedes antici, imo et venter ad lumbarem vsque
regionem, omnia plane felina, caudae vero non nisi breue rudimen-
tum, idemque dextrorsum flexum et quasi floccosum, crura autem
elatiora et vara (extrorsum curuata) hincque incessus animantis
ab eo cattorum valde abhorrens, quodammodo saliens, ita vt tum
his anomaliis tum et singulari qua subsidebat positura, vtique ex
omnium qui id tam Cassellis quam Gottingae viderunt, vnanimi
consensu non infitiandam cum cuniculo similitudinem prae se fer-
ret. Imo et rumor adferebatur, matrem huius animantis felem
nempe domesticam a cuniculo, quorum nonnulli in iisdem aedibus ale-
bantur et cum quibus familiariter eam lusisse narrabatur, compressam
esse. Ceterum victu, totoque vitae genere se felium more gerebat,
a maribus quoque suae speciei ex vniuersa vicinia ardenter expeteba-
tur, hincque grauida facta statuto felibus tempore ternos peperit fe-
linos catulos, perfecte formatos. Quod vero dum adhuc in viuis erat
tactu explorare licuit, omnem singularis huius deformitatis caussam
in caudae praeter naturam abbreuiatae et ossis sacri extremi versus
dextrum latus flexione ossiumque ischii vbi acetabula iis insident vi-
tiosa in superiora et exteriora obliquitate positam esse, hoc ipsum post
obitum curatior indagatio aperte confirmauit.

Memorabile autem ipsam hanc singularem fabricam monstrificam
saepius iam et quidem quantum hactenus noui, vnice in felibus ob-
seruatam et plerumque pro hybrida progenie ex earum cum mascu-
lis cuniculis copula venditam esse**), quam vero putatiuam origi-
[Seite 15] nem triplici argumento refellere licet Et quidem 1o loco iam ingens
diuersitas quae felinum et cuniculorum genus intercedit, respectu to-
tius fabricae, dentium inprimis et mandibularum, tum viscerum, prae-
sertim abdominalium, victus et vniuersae vitae rationis eam longe
maxime improbabilem reddunt.

Tum vero 2o accedit nimia gestationis termini in vtroque isto
animantium genere discrepantia; siquidem felis per integras nouem
septimanas grauida est, cum contra cuniculis dimidium huius tempo-
ris, quatuor scil. cum media hebdomades ad maturandos et in lucem
edendos foetus sufficiant, et ex Aristotelico canone, naturae per-
fecte consono, nulla diuersae speciei animantia hybrida inuicem ge-
nerare possunt, quae grauiditatis periodo nimis disserunt.

3io autem loco quod calidi sanguinis animantia hybrida nun-
quam vtriusque parentis ita diuisam et quasi dimidiatam prae se fe-
rant corporis habitum vt anterior pars vni tantum, posterior autem
alteri similis sit, sed, quod in diuersarum specierum miscela muli, in
eiusdem vero speciei varietatibus inuicem coeuntibus, vel in ipso hu-
mano genere Mulattae monstrant, vniuersi corporis conformatio me-
dium inter vtrumque parentem teneat.

Vere monstrosam autem esse istam quam diximus in felibus pas-
sim obseruabilem fabricam anomalam nuperum quoque docet similis
catellae Parisiis editae exemplum, quam quidem non ex cuniculo ge-
nitam, sed, (etsi non maiore probabilitatis specie) imaginationis ma-
ternae vi ita deformatam esse perhibebant*). Ceterum eam meo
quod descripsi specimini vt ouum ouo simillimam suisse, e non vno
teste autopta didici, e quibus cl. de Villers collegam coniunctissi-
mum honoris caussa nominare liceat.

S. IV. Animalia in varietates sic dictas degenerantia.

Vti autem ex monstrifica quod vidimus conformatione quaedam
animalia passim quibusdam corporis sui partibus aliorum fabricam ae-
[Seite 16] mulantur; ita et vltima quae adhuc memoranda restat, nisus forma-
tiui aberratione qua quidem primitiuae species in diuersas varietates
degenerant, quaedam earum itidem quoad quarundam partium habi-
tum aliis et quidem passim longe diuersis animantibus similes appa-
rent, quod vel rei equariae studiosis notissimum est, qui in quibusdam
equorum varietatibus caput vel arietino, vel taurino, collum siue
cigneo siue suillo etc. comparare solent.

Maxime autem huiusmodi analogia in ipso humano genere ob-
seruabilis est, vtpote in quo tum integrae quaedam nationes capitis
praesertim et faciei forma gentilitia aliis animantibus, et maxime
simiis similes dicuntur, tum vero inter singulos eiusdem gentis
et stemmatis homines haud inficiandam interdum occurrere cum
aliis animalibus quoad vultum similitudinem, quotidiana docet
experientia.

Et hic quidem eadem valet obseruatio quam in capite huius
commentationis tetigimus vbi de fabrica vere monstrosa disseruimus,
non raros quidem esse homines quos vni alteriue animanti quoad ha-
bitum corporis comparare licet, nullum autem quantum nouimus
animalium brutorum exemplum, (ne dicam integram varietatem) quod
parte aliqua corporis vllam homini soli propriam aemulari dicendum sit.

Nititur autem ista analogia quae hominum singulorum cum bru-
tis quibusdam respectu corporis sui fabricae externae intercedit, phy-
siognomorum ad Aristotelis inde temporibus studium, humanum vul-
tum cum eo aliorum animalium ex mammalium praesertim classe com-
parandi. Eminuit in his hactenus Io. Bapt. Portae opus cuius
equidem comparatiuas hoc respectu icones*) iis longe praeferre
oportet, quas postea magni nominis pictor Car. de Brun tabulis
aliquot aeri incisis exhibuit vtpote quibus omnem naturae veritatem
longe excedere dicendus est; verum omnibus in eo studio antecesso-
rum tentaminibus palmam praeripuit summus in suo genere artifex
Gvil. Tischbein vtpote qui binis tabularum aenearum seriebus
tum numerosorum diuersi generis ex mammalium classe animantium
genuina et graphice ad ipsam naturam expressa capita, tum vero
[Seite 17] comparatas cum his ipsis tam celebrium et famosorum virorum quam
ideales quasdam graecanicae artis statuariae imagines exhibuit.

Et in his quidem vel parum adhuc in hoc studiorum genere
exercitatos primo intuitu luculenta analogia commoueri toties exper-
tus sum, quae humanam non tantum physiognomiam et ethicum quasi
characterem, sed et ossearum partium quae ipsi pro basi sunt, cum
animantium vultu et capitis forma intercedit.

Quantopere enim et ipsum caput osseum in singulis hominibus bruti
cuiusdam animantis speciem prae se ferre possit, inter alia binis exem-
plis craniorum euidenter elucescit quae in supellectile mea anthropo-
logica seruo, Casacci inquam Donensis et Tatari Casanensis; quorum
quidem hoc, facie praesertim a latere spectata, mitem et placidum oui-
num characterem, illud vero leoninam quasi ferociam exhibet. Alte-
rum herbiuororum hominum, quos Tischbeinivs ita vocat, alte-
rum carniuororum quasi protypum repraesentare dixeris.

Huiusmodi nisus formatiui varietates quibus humana forma bru-
tae quadamtenus adsimulatur vel in sanissimis et perfecte ceteroquin
se habentibus hominibus occurrere, quotidiana experientia docet.
Quantum vero ea similitudo in miseris qui inde ab ortu amentes et
rationis expertes adoleuere, omnes humanae formae limites quasi ex-
cedere et in bestialem plane degenerare possit, alia bina specimina me
docuerunt itidem diuersis quas dixi cladibus quas Tischbeinivs
tanquam ex directo oppositas statuit, comparanda. Alterum quod
Parisiis apud virum humanissimum, praeter tot alia merita classico de
morbis mentalibus opere celeberrimum, Ph. Pinel vidi, ouillo si-
millimum, paruitate quoque miranda conspicuum, cuius descriptionem
et iconismum propediem ab eo eximio viro exspectamus, qui inter alia
mihi narrauit imbecillem plane et stupidum hominem cuius hocce cra-
nium fuerat, quamdiu vixerat moribus quoque ouinis conspicuum fuisse,
eodemque quo haec animalia solent, impetu in alios capitulo suo irruisse
et quasi arietasse.

Alterum vero cuius iconem subiungo (– Tab. II. –) nuper de-
mum cura reuerendi Schütz concionatoris aulici Buckeburgensis ad
me peruenit, et bestialem potius ferociam exprimit. Fuit hoc hominis
triginta annos nati, ab incunabulis vero inde plane stupidi et mire
voracis, forma tamen sua longe magis horridum et belluinum quam
vnquam siue vllius Cretini siue alius insani caput vidi.

[Seite 18]

In vniuersum mole perexiguum est sed pro ea paruitate valde
ponderosum. In longe plurimis vtriusque lateris partibus si eas inui-
cem comparaueris, asymmetrum; quod vero primo aspectu oculos
mouet, mira est ossis frontis tum horrenda depressio, tum breuitas.
Maxime vero triangularis eius area eminentibus asperis lineis ad latera
circumscripta; quae pone suturam sagittalem plane obsoletam ita
vtrinque decurrunt, vt arcuati margines planorum semicircularium vt
osteologis audiunt, prope eius suturae locum vix digiti latitudine ab
inuicem distent. Glabella valde protuberans, orbitae insigniter pro-
fundae, fissura orbitalis superior vtrinque amplissima, fossa basilaris
ampla et plana*), cliuus vero retro sellam turcicam alte porrectus**).
Dentes incisores superiores horride oblique prominentes. Et quod
omnium maxime bestialem cranii characterem testatur, foramen magnum
occipitale vix duos digitos transuersos a postico basis cranii extremo
margine distans; adeoque longe minus quam in Simiae satyri aut alius
cuiusuis simiae aut papionis aut cercopitheci cranio, quorum
numerosa exempla ad manus habeo. Diameter totius cranii inde a
protuberantia occipitali externa vsque ad dentium incisorum superio-
rum extremos margines = 7 vnc. occiput latissimum ad processus
mastoideos = 4 vnc. 8 lin. altitudo vero caluariae, si demta maxilla
inferiore tabulae horizontali imponitur = 4 vnc. 3 lin. cum contra ele-
gans Europaei caput eadem ratione mensuratum 6 vnc. 4 lin. aequet.

Facile ceteroquin patet quibusnam caussis tam enormis huius
cranii deformitas tribuenda sit. Ab vna nempe parte vitiosae cerebri
hemisphaeriorum configurationi; ab altera vero actioni vehemen-
tiori musculorum masticationi inseruientium, masseterum inprimis et
temporalium.

Haec in singulari plane et monstrifice morboso exemplo, quod
in suo genere fere vnicum appellare licet.

[Seite 19]

At enim vero et easdem quas diximus vires in ossium figurationes
agentes in ea quoque nisus formatiui aberratione obseruare licet qua
primitiua animantium stemmata in constantes et hereditarias varieta-
tes degenerant. Instar omnium ex his nominare liceat memorabilem
sane varietatem gallinarum domesticarum quae crista verticali plumosa
densissima et inde pendente tubere bullato sincipitis insigniuntur*).
Postquam enim numerosa capita earum et variae quidem aetatis ana-
tomico subieci cultro et curate inuicem comparaui, deprehendisse
mihi videor caussam mirae huius deformationis principem in arcta
transuersali strictura integumentorum capitis positam esse qua quidem
caluariae regio eidem subiecta adeo a normali suo incremento et quasi
euolutione retinetur et impeditur vt ipsum quoque cerebrum eo loco
quo cerebellum attingit arcte constringatur, ita vt antrorsum pressum
sursumque elatum caluariae anteriorem partem in osseam bullam hinc
inde pro ratione voluminis foraminulis diuersimode pertusam inflet
quasi, occipitalis vero eius pars ob minus cerebelli incrementum de-
pressa magis appareat; ipsa autem caluaria mire ita inflata tenuior
multo euadat ac in aliis gallinis solet, quas quidem tam vtriusque ce-
rebri quam craniorum differentias binae icones longitudinalem et ver-
ticalem sectionem recentium binorum capitum, altera nempe vul-
garis gallinae (– Tab. I. fig. 3. –) altera vero varietatis de qua agi-
mus cristatae (– Tab. I. fig. 2. –), luculenter visendas exhibent.

Notus vero ceteroquin effectus quam grauis haec cerebri defor-
matio in animae facultates harum gallinarum exserit, vtpote quas tan-
tum non semper etsi vario gradu stupidas et quasi dementes esse constat.

Quod vero supra de nisus formatiui aberrationibus a nobis asser-
tum est, eas scil. in sequioris sexus animantibus longe frequentius lo-
cum habere quam in masculis, eo ipso quod modo diximus varietatis
gallinarum vertice tuberoso insignium exemplo probatur, cuius equi-
dem deformitatis tenuia saltem rudimenta eaque non nisi perraro in
gallis obseruantur.

[Seite 20]

Mirum vero, meritissimo Pallas probabile videri potuisse*),
ipsam hancce gallinarum sincipite bulloso laborantium varietatem ex
hybrida Numidae meleagridis cum gallinis vulgaribus coitu ortum du-
xisse; quae quidem opinio, vt alia taceam eidem plane contraria, vel
curata dissectione capitis cornuti istius auis, cum craniis gallinarum cri-
statarum collati, facile refellitur. Siquidem in meleagride, parua
illa ossea apophysis conica et compressa, quae frontali capitis parti in-
sidet, solida plane est, neque vel minimam cum cauo caluariae nexum
monstrat, quae vero ipsa perfecte vt in aliis eiusdem ordinis auibus,
secundum naturam se habentibus, comparata ne remotam quidem cum
istarum gallinarum tubere bulloso analogiam prae se fert.


Appendix A Explicatio tabularum,
in quibus figurae omnes naturali magnitudine depictae sunt.


Tabula I.

Fig. 1. Embryo humanus trimester sequioris sexus atresia vniuersali correptus.

a.b. manus clauatae

c.d. pedes vinculo intermedio inuicem coaliti

e. papilla dubiae significationis

f. clitoridis tenue vestigium seu potius simulacrum.

Fig. 2. Sectio verticalis et longitudinalis cranii recentis cum cerebro istius gal-
linarum varietatis, quae sincipite in bullatum tuber excreto insignes sunt.

Fig. 3. Similis sectio capitis cum contento cerebro gallinae vulgaris.

Tabula II.

Cranium horrendae deformationis, hominis tricennarii, inde a natiuitate stupidi
ac imbecillimi.


Appendix B

[Tab. I.]
TAB. I.xxx
[interleaf] [Tab. II.]
TAB. II.xxx
Notes
*).
[Seite 3]

v. Morgagni in Opere di Vallisneri T. I. pag. 448.

*).
[Seite 5]

Proxime abest a simili monstroso foetu colus iconem exhibuit Ham-
mer
in Comm. litter. Nor. vol. VII. tab. 1. fig. 1.

*).
[Seite 6]

obseruat. ad histor. embryonis facient. Tubing. 1797. 4.

**).
[Seite 6]

tam in Abhandl. aus der menschlichen und vergleichenden Anat. Hal.
1806. 8. quam in Beytr. zur vergleich. Anat. Lips. inde ab a. 1808. 8. c.
tab. aen.

*).
[Seite 7]

Ad. Gvil. Otto monstrorum sex humanor. anatomica et physiologica
disquisitio.
Francof. ad Viadr. 1811. 4. pag. 27.

*).
[Seite 8]

Iac. Berengarivs in Mundinum fol. 210b. ‘“mares perpetuo ser-
vant sexum quia natura non intendit in specie humana generare nil per-
fectius masculo; sed interdum repertum est foeminas conuariare sexum,
quia natura semper cupit perfectionem.”’

**).
[Seite 8]

De Phaëthusa Pytheae vxore Hippocrates epidemicor. VI. versus
finem.

cf. quoque Rhodii obs. medicinal. pag. 162.

instar omnium autem docte et ex professo de eo phaenomeno diffe-
rentem Iac. Bürlin de foeminis ex suppressione mensium barbatis.
Altorf. 1664. 4.

***).
[Seite 8]

Edwards tab. 67.

*).
[Seite 9]

cf. Lavr. Stravssii exercitatio de ouo Galli. Giss. 1670. 4.

*).
[Seite 10]

Monatliche Unterredungen a. 1696. pag. 883 sqq.

*).
[Seite 11]

Iac. Vernet in bibliothecae italicae vol. VII. pag. 121 sq.

*).
[Seite 12]

Forma in vniuersum isti similis cuius iconem Keysleri hodoepo-
rico insertum visitur.

*).
[Seite 13]

Imo vero celeber polygraphus Athan. Kircher vt arcam Noae
pro recipiendis omnis generis animalibus satis spatiosam redderet, demon-
strare nititur, longe pauciores diluuii Noachici tempore extitisse animan-
tium species, sed magnum eorum numerum hybridum esse, post eum ca-
taclysmum sensim ex diuersi generis animantium copula prognatum. Mar-
motam v.c. alpinam ex taxi cum simia coitu, armadillos ex erinacei
cum testudine congressu et s.p.

**).
[Seite 13]

Mosaisches Recht P. III. pag. 272.

*).
[Seite 14]

Hexaëmer. l. V. c. 3. T. I. pag. 82 sq. oper. ed. Paris. 1686. fol.

cf. (Lyseri) polygamia triumphatrix pag. 336.

**).
[Seite 14]

v. Rob. Moray in Birch’s history of the Royal Society vol. I.
pag. 393.

[Seite 15]

et aliud exemplum in Io. Morton’s natural history of Northamp-
tonshire
pag. 446.

*).
[Seite 15]

Bibliotheque Britannique (Sciences et arts) T. XLIII. 1810. pag. 265.

*).
[Seite 16]

in compendium redactas et vna eademque tabula Portae sparsas ico-
nes iunctim expressas v. in W. Goeree schilderkonstig Ontwerp der
Mensch-Kunde
pag. 297.

*).
[Seite 18]

de varia huius fossae in diuersis craniis ratione egi in opere osteologico
ed. 2. pag. 100.

**).
[Seite 18]

Et de cliui memorabili yarietate disserui in eodem libro pag. 166 sq.

Pluribus vero summum eius in morbosis encephali affectionibus mo-
mentum exposuit defideratissimus Ios. Wenzel opere posthumo über
den Hirnanhang fallsüchtiger Personen
p. 14 sq. et al.

*).
[Seite 19]

Primus horum craniorum mire deformium meminit, quantum equidem
noui Petr. Borellvs histor. et obseruat. rarior. pag. 154. edit. 1656.

tum curatius Kil. Stobaevs in act. liter. Sueciae vol. III. 1730.
pag. 53.

Pallas Spicileg. IV. pag. 22.

et Ed. Sandifort in museo anatomico acad. Lugd. Bat. 1793.
T. I. pag. 806.

*).
[Seite 20]

in Act. acad. Petropolit. a. 1780. P. II. pag. 97.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted