Saepius iam et quidem acute satis et ingeniose prisci aeui, prae-
sertim antediluuiani aut si mauis praeadamitici corpora quondam
organica iam vero fossilia quae vulgo petrificata vocant, eatenus an-
tiquae artis monumentis, numismatibus, inscriptionibus, aliisque
id genus documentis comparata accepimus, vt quemadmodum haec
illustrando historico studio (proprie sic dicto) famulantur, ita ista
naturali historiae, orbis terraquei inseruire, et magnarum mutatio-
num imo vero conuersionum quas planetes noster olim subiit, fidis-
simos extare testes; quae fossilia ideo vir summus quo terras Han-
noueranas gloriari licet, Leibnitivs, in protogaeis quae originibus
suis Guelphicis tanquam prodromum praemittere constituerat, ve-
stigia naturae appellat, quae nobis pro historia sint.
Et vt in terris quae diuersis temporibus multifarias status sui
conuersiones expertae sunt, vt Aegyptus, Indica peninsula, Hispa-
[Seite 4] nia etc. ipsa ista quae innuimus historica monumenta ordinem quo-
que et successionem eiusmodi subuersionum declarant, ita et cura-
tius studium petrificatorum at relatiuae inprimis positionis, qua
variae eorum diuersae plane originis classes et genera ad inuicem se
habent itidem chronologicum ordinem ingentium quas tellus subiit
mutationum manifestat.
Et dici vix potest quantopere neglectus critici huiusmodi stu-
dii petrificatorum, progressum et incrementa cognatarum discipli-
narum, geologiae praesertim et geographiae physicae retardauerit,
innumerorum vero in iisdem errorum et confusionum vberrimus
fons extiterit.
Vt enim antiquiores taceam de oryctographia (vt quondam
haecce disciplina audiebat) scriptores qui petrificata omnia ac sin-
gula ad vnam eandemque catastrophen, cataclysmum scil. vniuer-
salem referebant, (non maiori sane iudicii acumine ac si quis omnis
generis numismata quae passim in Sicilia eruuntur, fuerintne
Magnae Graeciae coloniarum, aut Carthaginensia, aut Romana, Ara-
bica etc. ad vnam eandemque epocham referenda somniaret) mirum
sane et nuperis temporibus viros extitisse doctrina et ingenio va-
lentes qui tamen bina diuersissima aeui praeadamitici nostris in zo-
nis temporis spatia inuicem confuderunt, alterum nempe quo ocea-
nus adhuc hasce regiones late occupabat, alterum vero quo post
huius antiqui maris repentinum casum iam quidem videmus factas
ex aequore terras alluuiumque solum quo hae ipsae teguntur innu-
meras reliquias animalium terrenorum et vegetabilium eiusmodi
generum sepeliens qualia hodie non nisi sub vrente tropicarum re-
gionum coelo viuere possunt.
Aut grauiter fallor aut prima de vtriusque quod innuimus
aeui petrificatis eorumque origine expolitio naturae veritati accom-
modata ab ipsa Societate nostra prosecta est. Siquidem Hollman-
nvs quondam noster, ipsi huic sodalitio iam inde ab incunabilis
[Seite 5] eius adscriptus, primis iam eius commentariorum voluminibus tam
de ratione verisimillima qua prisci maris fundus in terram conti-
nentem versus fuerat, quam de spollis fossilibus animantium tro-
picorum, nostris in regionibus hospitantium curatissime egit. In
altera nempe commentationum huc facientium eam fundi prim-
aeui marini in nouam continentem terram mutationem ad col-
lapsum antiquioris superficiei terrestris hincque ortas ingentes cry-
ptas ac voragines refert in quae oceanus se receperit, quae quidem
ingeniosa et phaenomenis geologicis ad amussim respondens expli-
catio proxime abest a nupero systemate geologico illustris nostri Col-
legae de Luc, quod praesertim in ea parte qua cum Hollmanni
theoria conuenit summum et fere maximum plausum tulit.
Altera commentatione Hollmannus ossa fossilia ad radices Her-
cyniae Syluae Osterodam inter et Herzberg eruta, omnium orycto-
graphorum primus tam eximia vere anatomica accuratione descri-
bit, vt in historia huius studii litteraria tanquam princeps et classi-
cus auctor epocham facere dicendus sit.
Patuit vero studiosa viri meritissimi indagatione ossa haec ad
quinos pertinuisse Rhinocerotes, eosque partim adultos, partim iu-
niores; et si memorabile et hactenus inauditum erat, id generis bel-
luarum Indicarum fossiles reliquias in plagis temperatis aut borea-
libus effodi, maxime tamen mirationem mouebat tantus istorum
animantium numerus qui vno eodemque margae calcareae strato
sepultus fuerat.
Refutatur vel hoc vnico exemplo toties et nuperis adhuc tem-
poribus a magni nominis geologis Pallasio v. c. Forstero patre,
Com. de Veltheim aliisque asserta hypothesis qua exuuias nostris
in terris fossiles huiusmodi animalium tropicorum diluuio quodam
tribuebant, quod ex Indico oceano orsum, plagas orbis veteris cauro
subiectas quondam inundarit, et ista spolia exotica nostris terris
attulerit.
Quanto enim ne dicam miraculo, verum variorum miraculo-
rum concursu opus fuisset vt integra rhinocerotum familia violen-
tissimo cataclysmi impetu ex remotissima orientali India, vsque
ad Hercynicas valles quingentorum ad minimum supra mille ger-
manicorum milliarium tractu, indiuisa prolui potuerit.
Verum in hac hypothesi, aliis etiam argumentis ex oryctolo-
gica disciplina petitis, refellenda iam priore quod Sodalitio nostro
exhibui specimine archaeologico, occupatus fui, cui iam alterum
Specimen aut saltem ad prius illud Spicilegium iungere liceat, cui
fossiles reliquiae aliorum animantium exoticorum ansam praebue-
runt in vicinia eiusdem loci reperta ex quo ante sexaginta et quod
excurrit annos, ossa ista rhinocerotum eruta erant.
Contigit nempe primo vere a. 1808 vt in eodem hercyniae
siluae promontorio, Osterodam inter et vicinum huic vrbi pagum
Dorste, dimidii milliarii distantia ab eo quo istam rhinocerotum fa-
miliam repertam esse diximus, alius, imo siue varietatem spectes
siue copiam magis adhuc diues ossium fossilium thesaurus effoderetur.
Vix duorum pedum altitudine sub solo sepultus casu detegeba-
tur cum agricolae margaceum cui inhaerebat stratum, vicinis gypsi
collibus interpositum, ad emendandos agros effoderent. Cura cla-
rissimorum qui Osterodae degunt virorum, praefecti Regii Kern et
pharmacopolae Hinck insignis selectus memorabilium horum os-
sium ad me peruenit quae nunc supellectilem meam archaeologiae
telluris inseruientem ornant; et quae partim primus adspectus, par-
tim accuratior indagatio ad terna praesertim animantium praeadami-
ticorum, hodie tantum tropicorum genera, rhinocerotis inquam,
elephanti et hyaenae pertinere, docuit. Quibus si addideris alia,
[Seite 7] huiusmodi ossa fossilia leoninis aut tigridi affinis animantis similia
pridem iam ibidem haud procul Osteroda versus Herzbergam effossa,
qualia tam in Museo academico quam in mea collectione seruantur,
tum vero et ingentem copiam ossium vrsi spelaei quibus spatiosae
cauernae subterraneae Scharzfeldenses scatent, memorabile sane
habes specimen Faunae, vt vocant, primaeuae et antiquissimae ter-
rarum hodie temperatarum Hercynicarum quondam vero climatis
respectu vtique tropicis analogarum.
Elephantina ista ossa ad non vnum tantum sceletum perti-
nuisse, vel dentium molarium varia magnitudo praesertim vero
coronae eorum diuersimode detritae docent.
Nota enim est miranda ratio tum primae dentitionis tum suc-
cessiuae mutationis quam molares huius belluae dentes aetatis pro-
gressu subeunt. Siquidem hi e laminis erectis et parallelis compo-
siti, non vt in aliis animantibus dentatis tota coronae superficie,
verum anteriore saltem angulo e gingiuis prorumpunt, cui sensim
proxime adiacentes tum vero et reliquae laminae ita succedunt vt
priores interea non solum quod ad coronam manducando deterantur,
verum et integra strata anteriora, corpus dentis cum radice for-
mantia, absorbeantur, adeo vt dentis qui dum adhuc integer gingi-
vis inhaeserat duodecim libras et vltra pondo aequauerat, demum
vix paucarum vnciarum exiguus quali modulus supersit. Huius
successiui decrementi ratio et modus in dentibus Dorstensibus de
quibus agimus luculenter ita apparuit vt nullatenus vnius saltem
elephantis primigenii sed plurium et quidem valde diuersae aetatis
fuisse, facile constet. Ita inter eos qui in meam supellectilem trans-
ierunt, maximus mole, cuius corona 7 pollices longitudine aequat,
et qui 16 laminis distinguitur, saltem antico apice exiguam detri-
[Seite 8] menti quod manducando expertus est, notulam monstrat; reliqua
coronae superficie adhuc vt in gingiuis latuerat, conuexa et plane
intemerata. In alio contra, 5 pollices longo et 12 tantum laminis
constante, anterius coronae dimidium plane detritum est. Tertius
4 pollices longus et 8 tabulis constans, corona tota quanta aequa-
liter detrita. Quartus denique omnium minimus, vix bipollicaris,
sex laminarum, corona fere vsque ad radicem plane consumta. Ve-
rum iunctim cum his molaribus etiam eburnei dentes exserti plu-
res sed valde diuersae magnitudinis effossi quos itidem ad plores
neque eiusdem aetatis elephantos pertinuisse in aprico est.
Sed et antea iam tara in Osterodensi agro quam in aliis Her-
cyniae syluae confiniis elephantorum fossiles reliquias erutas noui-
mus, vt medio Sec. XVIImi in vicinia Herzbergaea); 1724, 1742 et
c. 1772 ad Osterodamb), 1748 et 1803 in Comitatu Hohnsteinensi
prope Manderodec) et Steigerthald), imo diuersis temporibus in
ipsa celebri specu Baumannie). Hae quidem omnes statim cum
detegerentur pro genuinis elephantorum ossibus et dentibus agnitae.
Quis vero dixerit quantus eorum numerus antea effossus sed natura
eorum male ignorata vagis nominibus lusuum naturae aut vni-
cornu fossilis aut gigantum ossium etc. venerit.
Memorabili enim exemplo est litteraria ossium fossilium, in-
primis vero elephanti primigenii, historia, quam difficile interdum
persuadeatur veritas vel doctis ceteroquin viris, quodsi praeiudi-
cata opinione pridem inueterata et peruulgata, obcoecati fuerint.
Quanquam enim iam Seculo XVIto medio vir de vniuersa naturali
historia impense meritus, Vlyss. Aldrovandvs mandibulam ele-
phanti fossilem rite pro tali agnouerat et descripseratf), integro
tamen fere cum dimidio seculo adhuc opus erat, antequam veram
de horum osteolithorum natura et origine sententiam erroneis circa
eos opinionibus praeualuisse vidimus. Ita enim vt pauca saltem
commemorare liceat, quum a. 1695 insigne sceleton fossile gigan-
teum Tonnae in ducatu Saxo-Gothano erueretur; vnicus tunc tem-
poris fuit Tenzelivs, historiographus ducalis et bibliothecae prae-
fectus, vir multifariam eruditus, qui elephanto id tribueretg),
[Seite 10] acerrimos propterea nactus aduersarios, in quibus praesertim totum
ducale collegium medicum eminebat, quod quidem numerosis scri-
ptionibus animalem originem horum ossium peruicaciter negare, sed
ea: ‘“pro substantia mere minerali in marga arenosa tanquam in
sua matrice ludente natura fortuito sensim formata,”’ venditare au-
debath). Doctissimus contra Iob. Lvdolphvs, classicus historiae
Aethiopicae auctor, ossa ista vere elephantina quidem fuisse infitias
ire nolebat, tantum tamen aberat vt ea pro fossilibus geologiae do-
cumentis agnosceret, quin potius pro reliquiis istius elephanti, quem
Carolus M. imperator aluerit et qui in Thuringia forte obierit,
siquidem ‘“vnico hoc exemplo contigisse”’ putabat, ‘“cum nullum
aliud vnquam datum fuerit”’i). Quando a. 1577 similia ossa in Lu-
cernensi Heluetorum ditione eruebantur, Fel. Plater celeber tum
temporis apud Basileenses artis medicae Professor, egregie anatomice
doctus, et historiae naturalis studiosissimus, ea sigillatim contem-
platus, humana esse declarauit, gigantis inquam vndeuiginti pe-
des longitudine aequantis, qua quidem tanti in sua arte magistri
auctoritate permoti Lucernenses, ab eo inde tempore gigantem istum
putatitium insignibus vrbis suae adiunxerunt, naturali quam Plate-
rvs ipsi tribuerat magnitudine in curia depictum exhibuerunt, ossa
vero ipsa tanti conterranei in tabulario ciuitatis sancte asserua-
runtk). Interim nuperis temporibus alius Heluetus, de litteris de-
[Seite 11] que patria sua aeque meritus, etsi passim paradoxorum paulo aman-
tior, Sam. Engel, magis adhuc singularem de origine ipsissimo-
rum istorum ossium Lucernensium sententiam tulit, siquidem ea
ad angelos lapsos referebat quos aeuo praeadamitico aliquamdiu
planetem nostrum inhabitasse putabatl). Ipse immortalis Leib-
nitivs dentem molarem elephantinum Tidae in terris Brunsuicen-
sibus effossum cuius curatam ceteroquin iconem protogaeis suis de-
stinauerat, ad animal quoddam marinum pertinuisse, censuit, quod
epigraphe iconismi declarat; quae nuperiorem adhuc de petrificatis
vt vulgo vocantur auctorem (ceteroquin meritis suis in hanc disci-
plinae mineralogicae partem haud defraudandum) in alium denuo
errorem induxit vt ignorato loci quo dens iste erutus fuerat, no-
mine, hoc ipsum ad animal istud marinum pertinere scripserit. Ta-
ceo alios lapsus, quibus separatae molarium elephantorum iuniorum
laminae, a Kvndmanno, medico Vratislauiensi scriptis vtilibus ad na-
turalem historiam claro, pro fossili papionis manu impensae rarita-
tis, ab aliis pro digitatis naturae lusibus, habitae sunt; quas tamen
opiniones mire erroneas Harrervs, doctus apud Ratisbonenses
pharmacopola iam ante 60 et quod excurrit, annos, ad naturae ve-
ritatem composuitm).
Verum vt e diuerticulo in viam redeamus et ad ipsa quae huic
excursui ansam praebuerunt, ossa fossilia, Hercynica istius generis
animalium qualia hodie non nisi vrente sub coelo degere constat,
obiter saltem memorare liceat rhinocerotum iuniorum maxillares
[Seite 12] dentes nuper et in agro Gottingensi imo vero in ipsa vrbe cum pu-
teus foderetur eruta essen).
Inter reliqua vero ossa e margaceo quod diximus strato prope
Dorstam effossa principem tenet locum mandibula fere integra vae-
grandis, et quod dentes maxillares valde detriti, testantur, annosae
Hyaenae et quidem speciei quam crocutae saltem simillimam fuisse
asserere liceto). Peropportune enim accidit vt haud ita pridem ge-
nerosissimus L.B. de Wildvngen doctis super disciplina saltuaria
et venatica scriptis clarus, supellectilem meam zootomicam inte-
gerrimo cranio crocutae capensis ditaret, quod magnitudine capiti
osseo grandaeuae leaenae quam nuper anatomico cultro subieci, vix
ac ne vix quidem cedit, et cuius maxilla inferior fossili isti in vni-
versum ad amussim similis est, nisi quod haec recentem adhuc vo-
lumine, praesertim vero lateribus quae dentibus maxillaribus sub-
iecta sunt magis, validis et crassis, et angulo quo versus symphysin
inuicem coeunt, magis obtuso, luculenter superet.
De vrso spelaeo vero cuius ossium fossilium magnam vim ex
diuersis Germaniae specubus quae iis scatent ad manus habeo, bina
[Seite 13] saltem addere liceat tam ingentem eius si cum iis vrsini generis spe-
ciebus comparaueris quas hodie tellus fert, magnitudinem, quam
longaeuitatem eius testantia. Prius, vt alia taceam argumenta, vel
osse metatarsi secundi patet, in spelunca Scharzfeldensi reperto, quod
clmo Sebeck celebri physico debeo, quodque sex pollices longitudine
superat, cum idem os in sceleto vrsi nostratis Alpini, perfecte adulti,
vix ternos eiusmodi pollices mensura attingat. Longaeuitatem vero
praeadamitici istius vrsi demonstrare videntur bini eius dentes la-
miarii inferiores, mirandae crassitiei, alter ex specu Gailenreutensi
montis piniferi, ex Sundwichensi alter; quorum ille ad latus exter-
num sulcum politum monstrat, perenni attritu superioris qui ipsi
respondet dentis tam profunde exscalptum vt facile digitum indi-
cem capiat; alter vero mandibulae adhuc infixus, vsque ad radicem
et ad canum quod corpori dentium inest, adeo plane detritus vt
ipsum hoc cauum superne foraminulo pateat. Quale quidem de-
trimentum durissimae substantiae corporis animalis, cum nunquam
tale in numerosis vrsorum alpinorum, passim quod habitus testa-
batur valde grandaeuorum craniis quae videre mihi licuit obserua-
verim, spelaeum istum prisci aeui vrsum hodiernas huius generis
species vt corporis magnitudine ita et seriore vitae termino longe
superasse vtique demonstrare videtur.
Sententiae vero, quam hactenus probare conati sumus, tro-
pica ista vt breuibus vocare liceat, animantia mammalia, ex ele-
phantorum, rhinocerotum, leonum et hyaenarum ordine, quibus
et vrsos hodie fossiles quos modo tetigimus, tanquam conterraneos
eorum et coaetaneos iungere oportet, neutiquam diluuio quodam
ex Indicis regionibus aduecta, sed ipsis istis terris in quibus reli-
quiae eorum hodie eruuntur, quondam indigena fuisse, nouum
[Seite 14] adhuc accedit pondus curatiore indagine succini, rei, vt Leibnitio
eleganter audit, terram inter et mare, lapidem inter et lacrymam
arboris ambiguae. Satis diues enim apparatus, electri naturam et
originem illustrans; quem praesertim liberalitati Serenissimi Dvcis
Saxo-Gothani, illustrissimi Comitis de Finkenstein-Schoen-
berg, et cel. Hagen Professoris medicinae apud Regiomontanos me-
ritissimi, Borussorum Regi a consiliis medicis, debeo, continet
praeter alia vltra 50 Specimina selectiora, varii generis insectis
grauida maximam quidem partem ex Prussicis oris, nonnulla vero
quoque ex terris Hannoueranis.
Nam et has electrum ferre iam a Leibnitio proditum est, qui
tempore Ioannis Friderici Ducis ‘“ingentem eius massam in villa
praefecturae Blumenau non longe ab Hannouera erutam esse”’ testa-
tur, et ‘“circa Gartouiam agri Luneburgensis oppidum frequentius
succinum in paludosa ibi regione fodientibus occurrere, et varia
inde parata, ac inter caetera vasculum satis amplum”’ saepiuscule
se admiratum esse, in protogaeis memorat. Praesertim vero glessi
feracia sunt littora fabulosa Albis qua oras Hannoueranas inter pa-
gos Barnkrug et Grauwerort haud procul Butzsletha, milliarii distan-
tia ab vrbe Stadensi alluitp). Sparsim ligno fossili intermixtum
est; quale tum illic e terra eruitur, tum vero et maris aestu statis
horis aduehitur, quodque praeter alia minera ferri caerulea friabili
qua rimae et fissurae eius scatent, memorabile esse, alias monuimus.
Quod vero succini specimina insectifera quae possideo attinet
bina iis diluuntur asserta nuperis adhuc temporibus repetita. Alte-
rum nempe insecta non nisi iis succinis inhaerere quas mare fert,
non vero fossilibus quae e terrae visceribus eruunturq). Alterum
vero, ipsa ea insecta, electro inclusa, ex eorum saltem ordine esse
quae longe lateque orbem terraqueum inhabitantr). Nam etsi
sane maxima eorum pars ad culices, empides, tipulas, formicas,
araneas nostratibus indigenis itemque in aliis remotioribus regio-
nibus reperiundis, plus minus similes, pertineat, intercedit his ta-
men et insignis numerus exoticorum imo vero hodie non nisi tro-
picorum, partim vero eatenus incognitorum, vt iis quas nouimus
speciebus quodammodo saltem similes, reuera tamen ab iis aeque
diuersa sint ac elephas primigenius aut vrsus spelaeus a hodiernis
eius generis speciebus vt vocantur, differunt. Refero huc ex
iis quae mihi ad manus sunt, praeter Lepisma lineatae affine, Sta-
phylinum (S. Oxyporum) rufo haud absimilem ait magnitudine eum
longe excedentems), aliaque, inprimis duas ab inuicem diuersas
Blattas aut earum laruas nulli plane Europaearum quae hactenus in-
notuerunt comparandas, et ex iis quae iam alis suis instructa sunt,
vnam superiorum hemelytrorum nitore aeneo versicolore pulcher-
sime conspicuam.
Verum praeter hoc insectorum exoticorum aliud adhuc sen-
tentiae cui subscribimus accedit pondus curatiore indagatione fructus
[Seite 16] arboris glessiferae, quales passim, etsi rarissime ligno eius bituminoso
fossili, et vmbriae in quam sensim fatiscit terrae, intermixta repe-
riuntur. Primus eos egregie descripsit supra laudatus cel. Hagent)
cuius amicitiae etiam bina horum fructuum s. nucum amygdalae-
formium exempla debeo. Doctissimo Sprengel nucibus Phyllanthi
emblicae similes videnturu), a quibus mihi tamen, quantum ex
icone eorum in Horto Malabarico coniicere licet, valdopere differre
videntur. Maiori e contrario probabilitate eos capsulis Aloëxyli
agallochi Loureir. a Rumphio depictis conferrem, a quibus sane tam
externo habitu quam interna structura propius abesse videntur.
Accedit tum signi aloës s. calambac textura isti quam lignum suc-
ciniferum prae se fert, satis similis, tum vero ipsius electri cum
resina odorifera pretiosa aloëxyli quam orientales auro cariorem
aestumant, analogia. Vix tamen monitu opus erit, mihi hic sal-
tem de aliquantilla, neutiquam vero de specifica et perfecta huius
fructus aut ligni similitudine agi.
Obiter vero antequam succinum dimittamus, addere adhuc li-
ceat, me in tanto speciminum eius quibus heterogenea inclusa erant
numero, hactenus ne vllum quidem vidisse quod praeter ligni sui festu-
cas, alias genuinas vegetabiles partes, vt folia plantarum, muscos etc.
ita contineret vt reuera pro talibus agnosci potuerint. Conifera-
rum enim putatiua foliola quae mihi ad manus venerunt, non nisi
festucae ligni videbantur, et quae pro aliis foliis venditabantur la-
tiores fissurae erant fusco aut viridescente mucore repletae. Ele-
gantissimum vero specimen cui grandiusculum stamen, filamentum
sc. cum insidente ipsi anthera inerat, quod venerandus Reimarvs
quondam noster, in museo suo seruabat, non pro genuino succino
sed pro Copalo saltem habere potui. Bina quidem in propria supel-
[Seite 17] lectile possideo exempla succini Borussici quibus corpora peregrina
continentur, vtique Iungermanniae cuidam valde similia, neque
tamen adeo distincta vt extra dubitationis aleam ea polita esse asse-
rere ausim.
Interim quae modo de vegetabilibus succino contentis memo-
rauimus ansam praebent etiam paucis de iis disserendi quae passim
Chalcedoni inclusa esse dicuntur. Cryptogamicas equidem plantulas
aut saltem partes earum in iis subinde reperiri, oculati asseruerunt
testes Ferber, Davbenton, R. de Lisle, L. Dvtens, negarunt
contra Collini, Brard alii. Quanquam vero facilis dederim multa
quae subinde pro musciferis venditantur chalcedonis speciminibus
nonnisi ad vulgares Dendrachates vulgo sic dictos pertinere, ipse
tamen plura istius generis lapidum exempla seruo, quorum contenta
quiuis acute oculatus et botanice doctus arbiter qui ea in museo
meo vidit, genuinis conferuis vt ouum ouo simillima videri profes-
sus est. Aliqua eorum Islandica sunt, alia Sibirica e regione Catha-
rinburgensi. In vno alteroue conferuae adhuc vel natiuo suo vi-
rore conspicuae in reliquis vero minus distinctae filamentis earum
quasi mucore obductis.
Verum maximum accedit pondus huic de vegetabilibus genui-
nis et indubiis chalcedoniae gemmae subinde inclusis sententiae egre-
gio et nitidissimo Carpachate (vt vocare liceat) indico quo carus
quondam auditor cl. Liesching in vrbe Capensi ad promontorium
bonae spei artem feliciter exercens, supellectilem meam mineralo-
gicam ditauit.
Chalcedonius est s. Onyx candida vt olim audiebat, subglobo-
sus, magnitudine fructus coffeae, coloris serosi adeo tamen trans-
lucidi vt primo intuitu innatos ipsi agnoscas binos tenues petiolos
quorum cuiuis ad latus insidet pericarpium, tuberculis acutioribus
hispidum, itidem vt passim conferuae quas modo memorauimus,
mucore leuiter quasi incrustatum (– fig. 1. 2. –).
Aureo quo adhuc includitur annulo, gestauerat memorabi-
lem hunc Carpachatem tanquam summae virtutis amuletum, re-
gulus quidam (Malais Adepatty) prouinciae Bandong in terris Iauae
insulae Preangensibus.
Iungere liceat huic Carpolitho aliud fructificationis hodie fos-
silis itidemque durissimo lapidi e siliceorum genere inclusi exem-
plum, quod ad longe rarissima petrificata pertinet; lapidem inquam
vermiculatum vt hactenus vulgo audiebat (vernacula Madenstein)
quantum quidem noui hucusque vnico saltem loco, strato nempe
conglomerato montis ventosi (Windberg) ad celebrem vallem Plauen-
sem haud procul Dresda, et quidem paucissimis exemplis ante hos vi-
ginti et quod excurrit annos repertumx). Sparsi sunt silices, ad
corneum quem vocant lapidem referendi, perduri, insignis politio-
nis capaces, coloris ex subfusco flauescentis, partim rubelli. Quod
vero caput rei est, innumeris scatent corpusculis quondam organi-
cis quae obiter saltem inspecta aliquam cum oniscis asellis simili-
tudinem habere visa sunt. Ab aliis pro teredinum laruis quae ligna
exedunt, aut scolopendris, aut cancris minutis, ab aliis tero pro
coralliorum ostiis stellatis habebantur. Schmiedelivs, idoneus ce-
teroquin huiusmodi rerum arbiter ea sane ad animale regnum per-
[Seite 19] tinere, nude asseruity), et Fr. E. de Liebenroth primus ni fal-
lor qui vermiculati lapidis mentionem in scriptis fecit, absonam
sane opinionem vocat accurati ceterum obseruatoris cuius nomen
tacet, quod ea corpuscula non animalcula sed fatiscentes plantae
cuiusdam capsulas seminiferas fuisse autumaritz). Et hunc tamen
virum, quem desideratissimum Batschivm Professorem quondam
Ienensem fuisse puto, rem acu tetigisse confido, siquidem ea cor-
puscula proxime a fructificatione Onoclearum et cognatarum filicum
arborearum quales hodie tropicis regionibus indigenae sunt, abesse
videntur; quod quidem ex accurata icone (– fig. 3. 4. –) patebit,
praesertim ad luculentum specimen confecta, quod egregio minera-
logo perill. de Hoff debeo.
In ea Septentrionali terrarum Hannoueranarum plaga quae
Visurgim et Albim interiacet, et in vniuersum animalium quondam
marinorum iam vero in silicem pyrrhomachum versorum admodum
diues est, subinde, etsi rarius reperitur eiusdem generis aenigma-
ticum petrificatorum genus subglobosum, in inferiore sui parte scro-
biculo, reliqua vero superficie irregularibus sulcis notatum, quod
praesertim cum et magnitudine nucem moschatam aequaret, primi
qui eius mentionem fecerunt, oryctologi, Volkmannvsa), Kvnd-
mannvsb), aliiquec) pro nucleo myristicae aromaticae habuerunt,
nuperior vero et de petrificatorum descriptione meritissimus Wal-
[Seite 20] chivs Carpolithis hactenus incognitis adnumerare nullus dubitauit.
Verum vt alia taceam, huic opinioni iam hoc repugnat quod innu-
mera ea quibus passim intermixta reperiuntur itidem in silicem Pyr-
rhomachum versa petrificata ad vnum omnia animalis originis et qui-
dem ex vermium eorum classe sint quos oceanum quondam incoluisse
in aprico est, in quibus, praesertim in Ducatus Bremensis terris
sabulosis et vliginosis, multifariae echinitarum et coralliorum ge-
nera abundant. Magnitudine quidem et formae aliqua similitudine
fossile de quo agimus parum a vulgatioribus qui ibidem loci repe-
riuntur echinitorum nucleis lapideis abesse videntur; at enim vero
cum nullum eius specimen vel minimum ambulacrorum vt vocan-
tur et areolarum vestigium monstret, verum vniuersa superficies ex-
terna vnice irregularibus sulcis lirata sit, facile intelligitur id ipsum
minime crustaceorum ordini quo echini marini pertinent; sed coral-
liis potius accensendum esse. Et quidem in his probabiliter pro
alcyonii cuiusdam nucleo habendum videtur; praesertim cum iis-
dem quae diximus stratis et aliud in pyrrhomachum silicem ver-
sum reperiatur corallii genus oblongum, dactyli fructum figura et
magnitudine quodammodo referens (– fig. 5. 6. –) priori isti de
quo egimus haud absimile, cuius vero corallinam originem tam re-
gulares magis et porosae sulcorum series, quam cellulae iisdem
intus in ipsa silicis substantia respondentes, magis adhuc extra du-
bitationis aleam ponere videntur.
Longe vero ab his diuersa est rado et habitus aliorum generum
coralliorum quae in sabuletis ericaeis principatus Cellensis sparsa re-
periunturd). Minuta ea sunt et partim fere microscopica Lithophyta
[Seite 21] ad Celleporas, Flustras et Tubularias pertinentia, recentibus quas
hodie Oceanus fouet speciebus (v.c. Tabulariae dichotomae et fistu-
losae, Flustrae frondosae et truncatae, Celleporae ligulatae etc.)
plus minus analoga, neutiquam tamen perfecte similia. Itidem qui-
dem in pyrrhomachum versa sunt, et magnam partem ipsis silicibus
inclusa sunt, praeterea autem insignis quoque eorum pars externam
eorum superficiem, libere et fere vt lichenes arborum cortices, ob-
sident, ita vt tenerrimae etsi durissimae arbusculae siliceae, poris cel-
lulisque suis distincte notatae, non nisi stemmatibus, aut passim vna
alteraue ramusculorum parte lapidi adhaereant, cetera vero nuda et
libera ex eo emineant. (– fig. 7. –e)) quo quidem eleganti habitu
prae aliis silicibus pyrrhomachis eminent qui quidem similia te-
nella lithophyta sed non nisi lapideae massae inhaerentia monstrant;
qualia v.c. quod notatu dignum, vel in ipsis istis silicibus reperi qui
in pulchrum lapidem Anglicum cui a prunis nomen datum est
(Pudding-stone) conglomerati sunt, adeoque antiquum valde aeuum
in quo zoophyta ista vitalia extiterunt testari videntur. Ipsae vero
hae subtilissimorum Lithophytorum elegantissimae siluulae cretacea
quasi crusta, suspensa manu facile remouenda, obductae sunt, cui
quidem integerrimam earum in tanta teneritate conseruationem de-
bere facile patet, et quae simul geologicae de prisco borealium in
terris Hannoueranis regionum statu sententiae adamussim respondet,
magnam scil. earum partem cretaceis stratis, quae tantum non sem-
per petrificatis siliceis scatent, tecta fuisse, quae vero temporis pro-
gressu sensim soluta et abluta non nisi pyrrhomachos silices quos
antea in visceribus suis fouerant, iam nuda et dispersa reliquerunt.
Vt in vniuersum praesens commentatio priori isti argumento
suo respondet, ita praesertim auctaria ad binas eas petrificatorum
classes in ista constitutas continet, quarum altera ea fossilia com-
plectitur, quae ipsam superficiem primaeuae telluris maximam par-
tem plane subuersam testantur, vt corallia de quibus modo egimus;
altera vero ea continet, quae climatum telluris mutationem vniuer-
salem declarare videntur, vt animalium hodie tropicorum ossa aut
insecta succino inclusa et fructus arboris quae nobilem istam resi-
nam praebuit. Ne vero et nuperiora, de quibus tunc egimus, fos-
silia corporum organicorum superstitum et quidem iis locis vbi
eruuntur indigenorum, intacta relinquamus, ansam praebent me-
morabilia sceleta fossilia vere humana quae in littore insulae
Indiae occidentalis Guadeloupe, massae lapideae duritie marmoris,
increta, nuper reperta sunt, quorumque vnum fere integrum
nunc, museo Britannico illatum et a viro celeb. Car. König curate
descriptum est. Cum vero memorabile hoc et in suo genere vnicum
phaenomenon vnanimi curatorum geologorum sententiae quam et
ipse priori commentatione defendi repugnare videatur, qua ne vnum
quidem genuinum ac omni exceptione maiorem anthropolithum
hactenus demonstratum esse contendunt, ante omnia lapidis natu-
ram cui tanquam in matrice sua sceleta ista fossilia reperiuntur, cu-
ratius indagare auebam; cuius quidem voti fauentibus ipso cl. Kö-
nig et generosiss. Geo. H. Lyttelton compos factus, varia lapideae
istius massae specimina ad vnum omnia ad conglomeratum litorale
ex detritis testaceorum fragminibus arenatis coalitum pertinere vidi.
Maxima harum arenularum testacearum pars ab inuicem distingui
[Seite 23] potest, passim tamen et glutini calcareo quo iunguntur eodem modo
confusae sunt, quo et subinde oolithorum vulgo sic dictorum et pi-
solithorum globulos in massam homogeneam quasi delicuisse vide-
mus. Genesin vero conglomerati istius litoralis ad oculum demon-
strare licuit integra serie speciminum ex variis quidem quas Oceanus
alluit oris collatorum, initium faciendo ab elegantissima arena
margaritaeformi insulae Ascensionis quam Osbeckivs in itinere suo
curatissime descripsit et cel. eius praeceptor nomine calcis testudi-
neae systemati naturae inseruit, cuius quidem globuli tam magni-
tudine quam forma at lacteo colore proxime ab iis absunt, quibus
matrix anthropolithorum Guadelupensium constat. Medium vero
quasi transitumque, istius arenae ad hunc lapidem ex similibus gra-
nulis concretum praeter alia id genus conglomerata litoralia tenet
eiusmodi specimen ex Angliae oris quod amicissimo meo Havsmanno
debeo, et quod facilem ortum lapidis de quo agimus Indiae occi-
dentalis, ex arena testacea luculenter monstrat. Quibus si addideris
quae iam cl. König curate obseruauit, corporum marinorum frag-
mina quae lapidi isti passim inhaerent, vnice ex eorum genere esse
quae vel hodie ad oras istarum insularum occidentalium adhuc
viuunt, vt Helix acuta et Millepora miniacea sane et humanos eos
sceletos non ad Praeadamitas, sed verisimillime ad Caribaeos istius
plagae incolas autochthones referre licebit. Accedit quod cl. La-
vaysse in itinere ad insulam Trinitatis memorauit eos Galiborum
sceletos fossiles vna semper eademque directione, ab oriente nempe
versus occidentem, lapideae suae matrici inhaerere, imo vero et pas-
sim pone eos in eodem isto conglomerato arma lapidea et vtensilia
reperiri, iis simillima quibus Indos Caribaeos haud ita pridem vsos
esse nouimus.
Bina interim coronidis loco ex hoc memorabili phaenomeno
deducere liceat consectaria. Alterum scil. quod ipsum illud cuius
meminimus momentum, non nisi cochleas et corallia hodie adhuc
oris istarum insularum indigena, conglomerato isti, cui sceleta Ga-
libia inhaerent, admixta esse, nouum et memorabile praebeat ex-
emplum summae dignitatis quam characteres quos ill. Werner em-
piricos vocat, ex accessoriis fossili cuidam admixtis desumti, ad phi-
losophicum petrificatorum studium, inprimis ad chronologicum eo-
rum ordinem constituendam, habeant: Alterum vero, quod curatior
quam adhuc exspectare licet, indagatio rationis et modi quo sceleta ista
arenosis quondam stratis, postea in massam lapideam induratis, im-
mersa fuere, post tot alia quorum nonnulla priore specimine com-
memorauimus, nouo exemplo erunt lucis, quam geologicum stu-
dium particularium in orbis terraquei superficie conuersionum, ex
ipsa humani generis historia lucrari possit.
Fig. 1. Carpachates indicus. pag. 18.
Fig. 2. Fructificationum ipsi inclusarum altera seorsim delineata. ib.
Fig. 3. Lapis vermiculatus. pag. 19.
Fig. 4. Fructificationum quibus scatet icon lente paulo aucta. ib.
Fig. 5. Alcyoniolithes Stadensis. pag. 20.
Fig. 6. Eiusdem transuersim secti interior facies. ib.
Fig. 7. Corallinolithes Cellensis. pag. 21.
Aug. Scheffer iter hercynicum a. 1663 in Grundigii Sammlungen
zur Natur- und Kunstgeschichte T. II. p. 951.
Alb. Ritter Rector Ilfeldens. in annotationibus Msctis quas bibliotheca
academica seruat. it. Io. Fr. Koenig in Kohlii Hamburgischen Berichten
T. XIII. 1744. p. 499. et Hollmannus in zufälligen Gedanken P. VI.
p. 173.
testibus Lesser von der Baumannshöhle p. 14, Zückert in Beschr. des
Unterharzes p. 62, Silberschlag in geogenia T. I. p. 72, et Merk in
seconde Lettre à Mr. de Cruse p. 84.
v. Tutte le statue antiche che in Roma si veggono, raccolte e descritte per
M. Vlisse Aldroandi. Rom.1556. 8. et al. Iuuenile sed ad archaeolo-
gicum studium magni momenti opus cum in eo summa artis statuariae mo-
numenta vt Venus Medicea, Antinous vulgo sic dictus, Politor vt audit,
aliaque non solum primum, verum et ita describuntur vti partim mutila
reperta sunt, antequam nuperorum artificum manus ea ex coniectura re-
staurauit.
Primum in monatlichen Unterredungen m. Apr. 1696. p. 297 sqq.
tum in epistola ad Magliabechivm de sceleto elephantino Tonnae nuper
effosso. Goth. 1696. 4.
v. Kurtze doch ausführliche Beschreibung des Vnicornu fossilis, welches
in der Herrschaft Tonna gefunden worden, verfertigt von dem Collegio
medico in Gotha. 1696. 4.
it. Vertheidigung des zu Tonna ausgegrabnen Einhorns, wider ein la-
teinisches Schreiben von dem daselbst ausgegrabnen Elephantencörper, wel-
che das Collegium medicum in Gotha zum Druck befördert. 1697. 4.
Essai sur cette question: quand et comment l’Amerique a-t-elle été peuplée
T. II. p. 328 et al.
Ad rhinocerotem quoque pertinere ossa fossilia, seculo XVIImo medio in
Hercyniae vicinia prope Quedlinburgum eruta, diuque pro spoliis fabu-
losi vnicornu habita et a summis duumuiris Ott. de Gvericke et Leib-
nitio classicis scriptis, illius sc. de vacuo spatio, et huius protogaeis ce-
lebrata, probabile reddit I.A.C. Götze über das vermeynte bey Quedlin-
burg gefundene Einhorn. 1786. 8.
Superuacuum foret citare hic ill. Cuvierii vt de vniuersa naturali histo-
ria ita inprimis de fossilium quondam organicorum studio longe meritis-
simi vere classicum opus quod s.t. Recherches sur les Ossemens fossiles de
quadrupedes Par. 1812. VII vol. prodiit.
v. omnium horum locorum situm accuratissime notatum in pulcherrima
quae ipsis his quibus commentatio haec typis mandatur diebus, Parisiis
prodiit mappa Geographica Ostii Albis Fl. auctore viro ill. Beautemps-
Beaupré nuper inter sodales exteros Regiae Societatis cooptato.
v. cl. Gravenhorst monograph. coleopterorum micropteror. Gotting.
1806. pag. 235 sq.
In Avg. von Kotzebve ältere Geschichte Preussens T. I. 1808. pag. 251.
adhuc minus bene ad palmae cuiusdam fructum referuntur.
Andr. Tavber mineralogische Beschreibung des Plauischen Grundes in
Gu. G. Beckeri splendido de eadem regione opere pag. 30 sqq.
In Chr. Gottl. Pötzsch Bemerkungen über das Vorkommen des Gra-
nits in geschichteten Bänken pag. 379.
Imo adhuc I. Sam. Schröter in vollständ. Einleit. in die Geschichte der
Versteinerungen T. III. pag. 181 sq.
Vnum e multis elegantissimis speciminibus, quorum copiam collegit filius
carissimus, G. Blvmenbach.