Table of contents

[titlePage_recto]
COMMENTATIONES
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
GOTTINGENSIS
RECENTIORES

VOLVMEN VII.
AD A. MDCCCXXVIII. – XXXI.

CVM FIGURIS.

GOTTINGAE
SUMTIBUS DIETERICHIANIS.
MDCCCXXXII.

PRAEFATIO.

[Seite III]

Commentationibus Societatis Regiae, quas nouum volumen
complectitur, praemittimus nunc ea, quae annalium eius
loco haberi possint.

Et quidem Directoris vices annuas inde ab auctumno
a. XXVII. sustinuit Mayer ex classe mathematica, cui suc-
cessit a. XXVIII. in historico-philologica Tychsen; huic
vero a. XXIX. ex physica classe Himly; a. XXX. iterum
Mayer e mathematica, et post eius obitum adeo inexspe-
ctatum ex eadem Gauss; iamque a. XXXI e classe histo-
rico-philologica denuo Tychsen.

Accessiones vero habuit Societas et incrementa insignia
his annis, adscriptis in Sodalium numerum viris spectatissi-
mis et meritissimis.

Et quidem inter sodales Regni Hanouerani extra Got-
tingam indigenas classis historico-philologicae cooptatus est
a. MDCCCXXX. vir perillustris Carolus Guilielmus Au-
gustus
L.B. de Stralenheim I.V.D. Regi nostro Augu-
stissimo in regundis terris Hannoueranis a sanctioribus con-
siliis et academiae Georgiae Augustae Curator veneratus.

[Seite IV]

Ordinariorum vero sociorum numerus exoptatissima aug-
menta habuit eodem anno classis historico-philologica ac-
cessione triumuirorum de uniuersitate Gottingensi litteraria,
et nominatim de instituto eius principe et primario, biblio-
theca vere regia, meritissimorum

G. Frid. Benecke, Regi ab aulae consiliis,

et fratrum coniunctissimorum Jac. et Guil. Grimm;
a. vero XXXI. classi mathematicae adscriptus Mayeri
dignus successor Guil. Weber, antehac Prof. Halensis.

Inter exteros vero societatis sodales electi sunt a. XXX.
in physica classe

Jo. Frid. Meckel, Borussorum Regi a consiliis medici-
nalibus sanctioribus et anatomes Professor apud Halenses;

Henr. Lichtenstein, itidem Borussorum Regi a consi-
liis medicinalibus sanctioribus et Professor naturalis histo-
riae Berolini;

C. Gottl. Kühn, Lipsiae Professor physiologiae et pa-
thologiae;

tumque bini sodales academiae Regiae scientiarum Pa-
risinae,

Lud. Joseph. Gay-Lussac

et Lud. Jac. Thénard.

Classi autem mathematicae adscriptus:

J. Fr. Encke, Berolini astronomus Regius,

classique historico-philologicae:

Aug. Boeckh, Borussorum Regi a consiliis regiminis in-
timis et Berolini Professor eloquentiae.

[Seite V]

a. vero XXXI. classi physicae:

Jos. Frank, Joannis Petri quondam nostri filius, Rus-
siae Imperatori a consiliis status, non uno nomine cum scri-
ptis egregiis de arte salutari, tum vero legato insigni, quod
Societati nostrae testamento dicauit, meritissimus;

historico-philologicae autem classi:

Chr. Mart. Fraehn, eidem Imperatori quoque a consiliis
status publici, itidem scriptis celeber et symbolis, quibus
numophylacium bibliothecae nostrae ditauit, non uno no-
mine promeritus.

Inter amicos vero et familiares sodalitii nostri recepti:

a. XXX. Leopoldus Gmelin, collegae quondam nostri
et sodalis filius,

et G. Guil. Muncke, uterque Magno-Duci Badensi ab
aulae consiliis et Professores Heidelbergae;

H. Guil. Brandes, Professor Lipsiensis;

et C. Lud. Gerling, Marburgi Professor.

a. vero XXXI. G. H. Guil. Blumenbach, Regi a con-
siliis secretioribus Cancellariae Hannoueranae;

et C. König, Regiae Societati Londinensi a litteris se-
cretioribus exteris et naturalis historiae partis musei Britan-
nici director.

Vulnera contra inflicta sunt per hos annos Societati
grauissima obitu triumuirorum sodalium ordinariorum, de
ea longe meritissimorum, Bouterweckii inquam et Sartorii
L.B. de Waltershausen
a. XXVIII.; Mayeri vero a. XXX.
quorum quidem memoriae ipso hocce volumine continentur.

[Seite VI]

Praeter hos vero etiam sequentes viros clarissimos rebus
humanis ereptos accepimus:

et quidem inter eos, qui honorario loco Societati ad-
scripti sunt:

a. XXIX. Joh. Car. Comitem de Auersperg, Caesaris
Regis Austriaci Camerarium, et supremum regni Bohemici
iudicem.

Ex sodalibus exteris vero, et quidem physicae classis:

a. XXVIII. Alb. Thaer, Dynastam in Moegelin, Borus-
sorum Regi a consiliis intimis;

Car. Petr. Thunberg, Professorem botanices in aca-
demia Upsaliensi;

a. XXIX. Humphr. Davy, Equitem Baronetum, Regiae
Societatis Londinensis praesidem;

Nicol. Vauquelin, academiae Regiae Parisinae sodalem;

et a. XXX. Sam. Thom. a Soemmerring, Bavariae Regi
a consiliis intimis, qui inde a quinquaginta annis Societati
nostrae adscriptus eidem duplici modo inseruire studuit:
dissertationibus inquam doctissimis, quae commentariis no-
stris insertae leguntur, et numerosis symbolis, quibus Re-
census Gottingenses litterarios ad crudam usque viridemque
senectam ditauit.

E classis vero historico-philologicae sodalibus exteris
decesserunt a XXIX.

Henr. Gregoire antehac Blesae episcopus, Senatorque
regni Gallici;

Paul. Gregorii fil. de Demidoff Imperatoris Russia-
rum status publici consiliarius;

[Seite VII]

Petr. Daru consiliarius status Francici et praefectus
summus Palatii;

a. XXX. Fridericus Münter, Seelandiae episcopus.

Paschal. Fr. Jos. Gosselin, conseruator antiquorum
numorum et gemmarum bibliothecae Regiae Parisinae;

et Jac. Rennell Reg. Soc. scientiar. Londinensis et acad.
Paris. sodalis.

Amicorum vero et familiarium Societatis numerus his
annis imminutus est obitu

et quidem a. XXVIII. Franc. Jos. Gall, medici Parisini;

Wasil. Mich. Sewergin in acad. Petropolitana Pro-
fessoris mineralogiae;

Aug. C. Jos. de Vivere Gandaviensis qui Romae degebat;

Guil. Belcombe medici Eboracensis;

a. XXIX. Jo. Bapt. Gail, Professoris litterarum Graec.
in collegio Francico Parisiaco;

Grim. Jo. Thorkelin, Prof. Hauniensis;

Gust. Knös, Prof, adiuncti Upsaliensis;

Jo. Pasquich, Prof, emeriti Pestinensis;

a. XXX. Jo. Theoph. Fr. Bohnenberger, Prof. astrono-
miae Tubingae;

Franc. Rubr. Reuss, medici principis Lobkovicensis
Bilini Bohemiae;

Franc. Tantini, Professoris honorarii medicinae in aca-
demia Pisana;

Beni. Constantis de Rebecque, deputati ad cameram
Parisinam;

a. vero XXXI. Jos. Aug. Schultes, Professoris physices
et botanices uniuersitatis Landshutensis;

[Seite VIII]

et Jos. Rehmann, Russiae Imperatori a consiliis status
et archiatri primarii.

* * *

Commentationes a sodalibus societatis his annis lectae
aut exhibitae sunt:

a. XXVII. m. Nov. Tychsen in chartam donationis librorum a
Brunone sacerdote ecclesiae Hildesiensi factae Sec. XII. Götting. gel.
Anz.
1827. pag. 2001.

a. XXVIII. m. Ian. Heeren de Ceylone insula, per viginti fere
saecula communi terrarum mariumque australium Emporio. Ib. 1828.
pag. 265.

m. Iul. Mayeri determinatio quantitatis absolutae caloris in dato
corpore contenti. Ib. pag. 1289.

m. Sept. Blumenbach et Heeren memoriae defunctorum sodalium,
Bouterweckii et Sartorii L.B. de Waltershausen. Ib. pag. 1497.

m. Oct. Mende de partu arte praematuro, auxiliisque quibus per-
ficitur. Ib. pag. 1761.

m. Nov. Conradi de bronchitidis historia et diagnosi. Ib. pag. 2017.

a. XXIX. m. Iul. Müller commentatio, qua Myrinae Amazonis in
Museo Vaticano asseruatum signum Phidiacum explicatur. Ib. 1829.
pag. 1249.

m. Sept. Gauss principia generalia theoriae figurae fluidorum in
statu aequilibrii. Ib. pag. 1641.

m. Nov. Hausmann de Hispaniae constitutione geognostica. Ib.
pag. 1961.

a. XXX. m. Apr. Schrader de varia plantarum propagatione absque
praeuia foecundatione. Ib. 1830. pag. 609.

m. Mai Conradi de quibusdam febris speciebus, earumque ad in-
flammationes et ulcera intestinorum relatione. Ib. pag. 969.

m. Iul. Himly de quibusdam curationis symblephari emendationibus.
Ib. pag. 1225.

[Seite IX]

m. Nov. Heeren commercia urbis Palmyrae, vicinarumque vrbium,
ex monumentis et inscriptionibus illustrata. Götting. gel. Anz. pag. 1985.

a. XXXI. m. Apr. Gauss theoria residuorum biquadraticorum, com-
mentatio secunda. Ib. 1831. pag. 625.

m. Mai. Blumenbach memoria Mayeri. Ib. pag. 801.

m. Iul. Hausmann de Romanorum molis frumentariis. Ib. pag. 1265.

Eod. m. Müller de origine pictorum vasorum, quae per hos annos
in Etruriae agris, quos olim Volcientes tenuere, effossa sunt. Ib. pag. 1321.

m. Nov. Tychsen de inscriptionibus arabicis in Hispania repertis.
Ib. pag. 2009.

* * *

Verum collegae ordinarii praeter has commentationes sequentia quo-
que in consessibus Societatis obtulerunt:

Stromeyer et Hausmann super Datolithe. Ib. 1828. pag. 81.

Tychsen obseruationes circa copiam numorum argenteorum Seculi XVII.
Germanicorum et Helueticorum nuper Gottingae erutorum, tumque et
super numis quibusdam Graeciae veteris sub Alexandro M. Ib. 1829.
pag. 2001.

Hausmann de memorabilibus phaenomenis oxydationis in numis istis
Germanicis ab eo exploratis. Ib. pag. 2005.

Stromeyer de acido pyrophosphorico. Ib. 1830. pag. 105.

Heeren symbolae ad comparationem epidemiae luis pestilentis, quae
Saec. XIV. medio ex India orientali in Europam translata nomine mortis
nigrae tunc temporis innotuerat, cum nupera cholera Indica. Ib. pag. 1961.

Hausmann bina studia geognostica Hispaniae, speciatim rupis Cal-
petanae. Ib. 1831. pag. 969.

Stromeyer et Hausmann de Krokydolithe asbestino noua fossilium
ex australi Africa specie. Ib. pag. 1585.

* * *

Praeter hos vero et alii viri docti sodalitio nostro sequentia obtu-
lerunt:

et quidem Ed. Schmidt philos. Dr. (qui nuper Tubingam vocatus
[Seite X] Prof. physices ante diem obiit) theoriam de resistentia aeris aduersus
corpora quae in eo mouentur. Götting. gel. Anz. 1829. pag. 169.

Sam. Th. Soemmerring censuram cranioscopiae Dris Gall. Ib. 1829.
pag. 49.

N. Wolff, architect. Cassellan., de ratione et methodo studii archi-
tectonici. Ib. pag. 801.

L. a Breithaupt, tribun. locum tenens Würtemberg., de chemica
pulueris pyrii indole. Ib. pag. 1281.

C. M. Marx, Prof. physic. Brunsu., de physicis et opticis qualita-
tibus natri nitrici. Ib. pag. 1737.

Fr. Heeren, philos. Dr. iamque in schola polytechnica Hannouerana
magister chemiae et technologiae, de natura pigmentorum in Roccella
tinctoria et Lecanora tartarea. Ib. pag. 1401.

C. E. Gerling, Prof. Marburg., de aurora boreali ibi ab ipso obseruata.
Ib. 1831. pag. 321.

* * *

m. Febr. XXXI. nomine Serenissimi Britanniarum Principis Ducis
Sussexiae
, Praesidis Regiae Societatis Londinensis, nuuciatur rostro
Sodalitio, esse Ipsi in optato vt vtraque Regia Societas, Londinensis
cui praeest, et Gottingensis, quae Praesidem suum veneratur fratrem
eius, Serenissimum Cantabrigiae Ducem, Vices Regias in terris Ha-
noueranis obtinentem, mutuis communicationibus laborum suorum
studia, quibus vtrumque sodalitium dicatum est, adiuuet.

Götting. gel. Anz. 1831. pag. 457.

* * *

Iam nunc de quaestionibus nuperis a Societate pro-
positis.

A. quaestiones primariae; et in his

in Nouembrem a. XXVIII. a classe mathematica:

Cum tabulae emortuales, quae basia quasi arithmeticae politicae
constituunt, ab eo quidem inde tempore quo variolarum vaccinarum in-
[Seite XI] sitio in usum versa est, longe alias quam antea progressiones exhi-
beant, desiderat R.S., vt tabulae istae eo respectu in quadam pro-
vincia, decies ad minimum centenorum millium incolarum, inde ab ini-
tio huius saeculi de nouo, quantum ex datis, quinque lustra complecten-
tibus fieri potest, accuratissime reformentur.

Missa vtique est Societati commentatio super eo argu-
mento, reapse quidem laude digna, quae vero nullatenus
ad praemium adspirare potuit, cum auctor eius contra om-
nem statutorum legem, imo vero naturam, nomen suum in
antecessum nude declarauerit.

In Nouembrem a. XXIX. a. classe historico-philologica:

Exponatur historia systematum chronologicorum, quae Graeci inde
a temporibus Logographorum usque ad Eusebium, maxime viri lit-
terati Alexandrini, composuerunt; in qua potissimum ad fontes, ex
quibus ii temporum indicationes hauserunt, atque ad rationes et calcu-
los, quos computationibus suis fundamento posuerunt, attendendum est.

Reddita nobis est non nisi vna commentatio notata lem-
mate: Tempora cum causis, quae vero quaestionem pro-
positam tam docte tractauit, vt ex vnanimi sodalitii con-
sensu praemium ferret, cuius auctor scheda soluta innotuit

Carolus Hoeck Professor Gottingensis.

In Nouembrem a. XXX a physica classe:

De D. Ciuialis methodo calculorum demisso in vrinae iter instru-
mento, quod
Lithotriteur nominatur, in vesica vrinaria comminuen-
dorum, et ex illa fragmentorum forcipe extrahendorum, quid iudican-
dum siti
vtrum Lithotomia nunc carere possimus, aut non? Si
non
, – quando isti methodo nouae? quando Lithotomiae locus sit?

Binae commentationes in iudicium submissae sunt; altera
inscripta verbis: in medio virtus; altera symbolo: noui
veteribus iungendi.
Ex his posteriorem vicisse prio-
[Seite XII] rem iudicauit Societas*), ipsique praemium L aureorum
Ducatorum adiudicauit; cuius auctorem se professus est F.
G. Boisseon med. Dr. facultatis Parisinae, cum laude vero
accessit auctor prioris dissertationis, hactenus anonymus.

In Nouembrem a. XXXI. a classe mathematica:

Quaeritur adhuc in astronomia practica modus determinandi aciem
lucis corporum coelestium, siquidem methodi.hactenus eo scopo propo-
sitae parum ei satisfecerunt.

Cum vero non vno respectu vtilissimum foret, diuersas gradationes
lucis stellarum et mutationes, quibus obnoxia est, certo et facile diiudi-
care, desiderat R.S. noua curatis explicationibus illustrata consilia
ad tales principiis photometricis nixos apparatus, quorum ope diuersi
gradus luminis fixarum certo, conuenienter et faciliter diiudicari et
determinari possint, ita vt ex plena expositione obseruationum et quae
exin sequuntur consectariorum in stellis diuersae magnitudinis de-
monstratorum, certum in istis apparatibus dignoscere et diiudicare
liceat.

Etsi responsum est ad quaestionem binis scriptionibus,
de quibus agitur in Gött. gel. Anz. 1831. pag. 1994 sq., ne-
cesse tamen visum est eam denuo proponent in annum
XXXIV. ib. pag. 1951.

In Nouembrem a. XXXII. a classe historico-philologica.

Cum nostra aetate insigniter aucto litterarum orientalium studio
et indies patescentibus novis thesauris orientis litterariis, haud parum
intersit nosse, quid occidenti debeat oriens, optat S. R., vt colligan-
tur notitiae de versionibus auctorum Graecorum Syriacis, Arabicis,
Armenicis, Persicis, quarum versionum historia accurata adhuc ca-
remus.

Doceatur igitur, quinam libri, in quam linguam, a quibusnam et quo
tempore e Graeco translati sint. Porro an exstent, et vbinam harum
[Seite XIII] versionum exempla manuscripta. Editiones denique quae extant, accu-
rate recenseantur.

Vnica quidem Societati missa est super eo argumento
commentatio, quae vero tanta doctrinae copia et diligentia iu-
dicibus se commendauit, vt praemium iure meritoque tu-
lerit eius auctor

Joannes Georgius Wenrich

in instituto theologico Aug. et Helv. Conf. addictor. Vindo-
bonensi litterarum biblicarum Prof. P.O. cf. pluribus Gött.
gel. Anz.
1832. pag. 2027 sq.

* * *

Restat nunc commemoratio quaestionum vtriusque ge-
neris in futuros annos a Societate propositarum.

Et quidem quod primarias attinet:

In m. Nouembrem a. XXXIII. a classe physica constituta:

Vt gastromalaciae ratio accuratius exploretur atque certis ob-
seruationibus adhibitis exponatur, quatenus fere illam post mortem de-
mum oriri, aut quatenus per morbum quendam epici vel morbum saltem
aliquid ad illam gignendam conferre ponendum sit, tum quaenam eius
morbi conditio sit, quibus indiciis cognosci et quam curationem recipere
possit.

In Nouembrem a. XXXIV. a classe mathematica repetita
quam iam diximus quaestio.

In eundem vero mensem a. XXXV. noua promulgatur a
classe historico-philologica:

Quaeritur quae fuerint Arabum commercia et terrestria et maritima
per Asiam, Africam et Europam orientalem, florente Abassidarum
imperio, saeculo maxime aerae nostrae octauo, nono et decimo. Docea-
[Seite XIV] tur quae fuerit eorum ratio, quae sedes, quae merces, quae viae; addita
tabula geographica, in qua mercatorum itinera designentur.

* * *

Constitutum est in singulas quaestiones commentationi
victrici praemium L aureorum ducatorum; missae autem
sunto Societati commentationes ante exitum M. Septembris.

* * *

Quaestiones autem oeconomici argumenti inde ab a. XXX.
propositae sunt sequentes:

et quidem in m. Iulium istius anni:

‘“Welche Einrichtung müssen technische Lehranstalten (sogenannte
polytechnische Institute, Gewerbschulen, Handwerksschulen) haben, damit
sie ihren Zweck, eine angemessene, theoretisch-practische Ausbildung
der Gewerbtreibenden zu bewirken, bestmöglichst erfüllen können?

De optima ratione institutorum vt vocantur polytechnicorum simi-
liumque ad erudiendos tirones opificum.

Inter septenas Societati super hac quaestione oblatas
scriptiones, de quibus iudicium expositum est in Gött. gel.
Anz.
istius anni pag. 1226 sq. praemia tulere binae: altera
auctore H. Gottl. Köhler philos. Doctore, Gottingae pri-
vatim docente,

altera Leon. Bergmann architecto Verdensi.

In m. vero Nouembrem eiusdem anni:

Eine möglichst vollständige und auf, auch in andern Ländern ge-
machte Erfahrungen gegründete Anleitung, wie die natürlichen und
künstlichen Schafweiden am besten zu cultiviren und zu verbessern,
und wie die letzteren in unserem Clima am vortheilhaftesten anzule-
gen sind?

de pascuis ouiartis nostro sub coelo perfectius reddendis.

[Seite XV]

Praemium tulit Chr. L.B. de Hammerstein in exer-
citu Regio Praefectus Locumtenens; idem cui et a. XXV.
aliud praemium decretum est. (v. harum Commentationum
Vol. VI. praefat. p. XVI.).

* * *

B. Quaestiones vero oeconomici argumenti in proximos
annos promulgatae sunt:

et quidem in Iulium a. xxxi.

Eine vollständige Darstellung und auf Erfahrungen gegründete
Prüfung der Methoden, welche man in verschiedenen Ländern und Ge-
genden bey der Knochendüngung anwendet.

Censura diuersarum methodorum agros ossium ope laetificandi.

pluribus cf. Gött. gel. Anz. 1830. pag. 1933.

In Nouembrem eiusdem anni:

Eine gründliche Erörterung der Mängel, die sich in den mehrsten
Gegenden von Norddeutschland bey dem Flachsbau finden, nebst An-
gabe der Maassregeln, wodurch derselbe wesentlich verbessert werden
könnte, um das zu erzielende Product der Güte des in den Niederlan-
den gewonnenen, möglichst zu nähern.

De emendanda cultura lini vsitatissimi in Germania septentrionali.

v. gel. Anz. 1830. pag. 1934.

In m. Iul. a. xxxii.

Welches sind, unter besonderer Berücksichtigung des Bodens und der
Oertlichkeit der Insel WiIhelmsburg und der umliegenden Marschge-
genden, die wirksamsten, im Grofsen ausführbaren Mittel, um dem
Gedeihen des Duwocks (Equiseti L.) und seinem weiteren Fortschrei-
ten mit Erfolg entgegen zu wirken?

de minuenda nociua propagine et incremento Equiseti, praesertim
in insula Wilhelmsburg.

v. gel. Anz. 1830. pag. 1935 sq.

[Seite XVI]

In m. Nov. ei. anni.

Ist unter den gegenwärtigen Verhältnissen im Königreich Hannover
die Fabrication von Runkelrübenzucker mit Vortheil auszuführen, und,
wenn dieses der Fall seyn sollte, welche Einrichtungen sind zu treffen,
um sie mit der Landwirthschaft in zweckmässige Verbindung zu brin-
gen und den grösstmöglichen Vortheil dadurch zu erlangen?

An et quomodo fabricatio sacchari ex beta altissima terris quoque
Hannoueranis conueniat?

gel. Anz. 1830. pag. 1937.

In m. Iul. a. xxxiii.

Eine gründliche Untersuchung der Natur und Entstehungsart des
Rostes und Brandes am Getreide und an andern Culturgewächsen,
nebst Angabe der Mittel, welche dagegen im Grossen mit Erfolg an-
zuwenden sind.

de ortu et natura Vredinis tam linearis quam segetum et remediis
ad nimiam earum propaginem impediendam.

gel. Anz. 1831. pag. 1206 sq.

* * *

Constitutum est vnicuique commentationi victrici prae-
mium XII aureorum ducatorum. Missae vero sunto quae
admitti volent, ante Kal. Iunias vel Octobres dictorum an-
norum.

Scripsi Feriis Pentecostalibus mdcccxxxii.

JO. FRID. BLUMENBACH.


[[XVII]] [Seite XVIII]
Notes
*).
[Seite XII]

Gött. gel. Anz. 1830. pag. 1924.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted