Table of contents

[titlePage_recto]
COMMENTATIONES
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
GOTTINGENSIS
RECENTIORES

VOLVMEN VII.
AD A. MDCCCXXVIII. – XXXI.

CVM FIGURIS.

GOTTINGAE
SUMTIBUS DIETERICHIANIS.
MDCCCXXXII.
[Seite XVIII] [[XVII]]
[titlePage_recto]
MEMORIA
FRIDERICI BOUTERWEK

IN
CONSESSU SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARUM
D. VI. SEPTEMBRIS MDCCCXXVIII.


GOTTINGAE
typis Dieterichianis
.
mdcccxxviii.

[Seite 3]

Sodales vita defuncti, quorum post obitum memoriam
sollemni consessu Societatis recolere partium mearum
fuit, aut aetate me haud parum excesserant, aut ad-
versa valetudine diutius afflicti animum ad fatalem eius
euentum pridem parauerant.

Ast quam dispar ab istis ratio est duumuirorum de-
sideratissimorum, Bouterwekii et Sartorii L.B.
de Waltershausen
, me tribus lustris iuniorum, et
quorum inexspectatus et inopinus ex viuis discessus vt
vrbem attonitam et amicos afflictos fecerit, omnes nouimus.

Iam ergo priori istorum ita parentare mihi liceat,
vt praeter aliqua de vitae eius curriculo et ingenii quo
pollebat indole, studiorumque rationea) iis maxime
inhaeream, quibus de disciplinis propius ad societatis
nostrae institutum attinentibus, tam egregie meruitb).

[Seite 4]

Et quidem natus est d. xv. Apr. anno seculi prae-
teriti LXVI. Okerae prope Goslariam non vno nomine
celebratam Hercyniae antiquissimam vrbem, patre ma-
gistro fodinae et officinae metallicae, qui filium inde
a prima iuuentute iuridico studio dicatum voluit, vsus
inprimis eo argumento, quod iurisconsulti sint qui
orbem regant. Mater vero, lectissima matrona, omnibus
sexus sui dotibus conspicua, Friderico suo amantissimo
praeter alia institutionis puerilis elementa vernaculorum
quoque poetarum, Gellerti inprimis, opera praebebat,
vsque dum magis adolescens Brunsvigam mitteretur,
vbi praecipue in celebri collegio Carolino instructione
praeclarorum virorum, Eberti, Gaertneri, Eschenburgi
aliorumque, praesertim linguarum, veteris scil. Graeciae
et Latii, cultiorisque Europae hodiernae, et in vniuer-
sum humaniorum litterarum studio tanto successu in-
cubuit, vt iam tum inter praecocia eius aetatis refer-
retur ingenia.

Triennio ita sedulo peracto Gottingam venit, vbi
per alios tres annos maxime iurium disciplinis tam as-
sidue operam dedit, vt iam secundo anno ad quaestio-
nem ab ordine iureconsultorum ad concertandum pro-
positam ita responderit, vt eius commentationic) prae-
mium Regium decretum sit.

Nihilominus tamen altero hocce triennio absoluto
in patriam vrbem redux postquam aliquamdiu de stu-
diorum et vitae genere in posterum eligendo dubius
[Seite 5] fluctuauerat, legum scientiae valedixit, et iam docendae
philosophiae et elegantiori litteraturae se dicauit.

Rediit ergo Gottingam comes magister eximii iu-
venis, quocum praelectiones praesertim ad naturalem
historiam e affines scientias frequentabat, in quibus
praecipue mineralogiae studio capiebatur, quod post-
modum familiaris consuetudo cum socero suo cl. West-
feld
d), sodali quondam nostro spectatissimo, vltra
fouit, ita vt non solum memorabilem fossilium appara-
tum collegerit, sed. et scriptis ad eam disciplinam fa-
cientibus non uno modo meruerite).

Verum iam inde a reditione ad almam Georgiam
Augustam maxime philosophico et aesthetico studio se
addixit et quidem, quod prius attinet, tum temporis
praesertim Kantiano systemati, quod quidem primus in
[Seite 6] vniuersitate nostra litteraria publice exposuit, neuti-
quam vero vt coecus, sed ipse iudicans eius assecla, a
quo autem postmodum sensim deflexit, et suam phi-
losophiam potius ad mentem H. Frid. Jacobi accom-
modauit, ita tamen vt systema sibi proprium, quod
exin condidit, non pro filia sed pro sorore philoso-
phiae viri istius in suo genere (vt quidem noster eum
vocabat) vnici haberi voluerit.

Quantum enim ipse philosophicum studium emen-
dare et vltro perficere studuerit, testantur praeter alia
eius scripta huc facientia inprimis Institutiones disci-
plinarum philosophicarum nouo isti systemati adapta-
tae, quas quidem ipse iteratis curis magis magisque
auctiores et perfectiores reddere adnixus est, in vni-
versum tamen tanquam pro testamento suo habuit,
quod coaeuis et posteris istorum studiorum cultoribus
legatum voluit.

Etsi autem his scriptis inprimis per Germaniam in-
claruerit, iis tamen diutius morari non esset huius loci,
cum eorum argumenta praeter ea quae historiam
philosophiae veteris attinent, a Societatis nostrae limi-
tibus ex statutorum praescripto aliena sint; quare et
celebres suo aeuo philosophi Gottingenses, Societatis
sodales, vt Hollmann, Meiners et Buhle nunquam
super materiis, philosophicis proprie sic dictis commen-
tationes eidem contulere.

Noster autem, post varia quae interim susceperat per
Germaniam et Heluetiam itinera, vere anni XCVI tertia
vice dillectam sibi Gottingam adiit, in qua iam proximo
[Seite 7] anno, Federo quo antea magistro vsus fuerat, Han-
noueram euocato, Professor philosophiae, primo extra
ordinem, quinquennio vero elapso ordinarius factus est.

Quantopere vero ab eo inde tempore praelectio-
nibus suis philosophicis, aestheticis, litterariis iuuentuti
nostrae academicae profuerit, testantur milleni eius
auditores, qui quantum in istis disciplinis profecerint
vno ore grati profitentur.

Iam quod scripta attinet quibus triginta per annos
de studiis suis tam egregie meruit, praeter commenta-
tiones seorsim memorandas, quas in consessibus Socie-
tatis nostrae exhibuit, bina inprimis eminent, enchiri-
dion nempe aestheticae disciplinae, cuius principia et
leges per omnem elegantiarum litterarum et artium am-
bitum egregie exposuit, ipse viuidissimo pulchri sensu
a natura praeditus, tumque historia poeseos et elo-
quentiae cultioris Europae inde a seculo XIIItio exeunte,
quam quidem pro palmario eius opere habere licebit,
siquidem XII volumina explet, quibus XX annorum
studia impendit, et quale quidem vix nisi a tanto
auctore, tantis subsidiis litterariis instructo quanta
bibliotheca Regia academiae Georgiae Augustae ipsi
suppeditabat, perfici potuisse, huiusmodi laborum periti
faciles dabuntf); cumque in his praesertim historia
[Seite 8] istarum disciplinarum quomodo a Lusitanis cultae sunt,
nouitate et accuratione emineat, reuocat hoc in mentem
insignia opera quibus alii Professores Gottingenses
itidem de istius regni historia, politica quidem et sta-
tistica primi et egregie meruerunt, ex quibus pridem
defunctos duumuiros, Schmaussium inquam et Ge-
bauerum
nominasse sufficiat.

Iam vero et quod proxime ad nos attinet, ea com-
memoranda restant, quibus desideratissimus cui paren-
tandus sodalis de Societate nostra, cui inde ab a. XI.
huius seculi adscriptus erat, maxime meritus est. Id-
que praesertim duplici ratione. Commentationibus in-
quam doctissimis quas in consessibus recitauit; tumque
symbolis numerosis quibus Recensus Gottingenses lit-
terarios (antiquissimum eiusmodi quae in Germania
extant institutorum, et quod iam per LVII annos
auctoritate societatis, curante vno sodalium nostrorum
prodit) ditauit et vere ornauit.

Et quidem quod prius attinet, quinis commentatio-
nibus eximiis historiam philosophiae veteris Graecani-
cae ita illustrauit, vt iunctim nouum plane conspectum
critico acumine tractatum diuersorum istius nobilissi-
mae gentis systematum exhibeant; inprimis comparando
ea, vbi locus erat, cum philosophumenis recentissima-
rum quae in Germania effloruerunt scholarum.

Ita commentatione de primis philosophorum Grae-
corum decretis physicisg) origines naturalis vt audit
[Seite 9] philosophiae secundum hypotheses disciplinae Ionicae,
inde a Thalete exponit, inprimis eas quas hic de anima
mundi ex genuinis mythis Orphicis cosmographicis
hauserit.

Alia de originibus rationis dynamicaeh) agit, in-
primis ad illustrandam naturalem philosophiam Ari-
stotelis et pantheismum Heracliti, in qua curatius in-
quirit, quodnam de rebus naturalibus disserendi genus
vere sit dynamicum, quantumque intersit inter vim
huius vocabuli generalem eamque qua nuperi nonnulli
contenti esse videntur.

Recentissima vero exhibet philosophorum Alexan-
drinorum ac Neo_- Platonicorum recensionem accura-
tioremi), in qua praesertim de philosophia Plotini
agitur, cuius ex Indica et Persica doctrina hausta prin-
cipia eam tantopere a Platonica genuina distinguant.

Praeter has adhuc alias binas commentationes con-
tulit, alteram nempe de iustitia fabulosa et fati impe-
rio ad tragoediarum graecarum Aeschyli et Sopho-
clis
rationem philosophicam atque politicam per-
tinentek).

Alteram vero de philosophia Euripidea religiosa,
ab Anaxagora praeceptore istius philosophi poetae
deriuandal).

[Seite 10]

Censurae autem librorum quas recensibus nostris
litterariis contulit, vti iudicii acumine et styli elegantia,
passim etiam attico sale lectores adliciunt, liberae ta-
men ab inhumana ne dicam rudi reprehensione visun-
tur. Et quidem nuperrima earum non nisi posthuma
post obitum dilectissimi collegae inexspectatum prelo
subiici potuit.

Inexspectatum sane aeque ac grauem et acerbum!
Quanquam enim viro amantissimo sanitas et corporis
constitutio robusta non contigerat, sed delicata magis,
attamen valetudini iuncta satis bonae, quam et iuuenili
aetate exercitiis gymnasticis firmare studuerat, donec
sub initium mensis praeteriti vis morbi viscera infimi
ventris occupantis, per cuniculos antea latentiores iam
violentius erumperet, ita vt post paucorum dierum de-
cursum d. ix. m. Augusti debitum naturae soluerit de-
sideratissimus collega, qui omnibus quibus propius in-
notuerat bonis, flebilis occidit.


Notes
a).
[Seite 3]

Cf. memorabilem Bouterwekii de vita propria narrationem in Ej.
kleinen Schriften philosophischen, ästhetischen und litterarischen
Inhalts.
1818. pag. 1–50.

b).
[Seite 3]

Pleniorem indicem scriptorum eius v. in Cl. Saalfeld Geschichte der
Universität
Göttingen von 1788 bis 1820. p. 356 sq. quibus adde
Bouterwekii Aesthetik ed. 3. Gottingae 1824. II voll. 8. et Ej.
Religion der Vernunft. ib. eod. 8.

c).
[Seite 4]

De fundamento successionis germanicae tam allodialis quam feu-
dalis.
Gott. 1786. 4.

d).
[Seite 5]

Cf. de vita viri meritissimi, qui Societati nostrae per integros LVI
annos, primum inter familiares, postea sodalium classis physicae
ordini adscriptus fuit, narratio in ill. Spangenbergii neuem vater-
ländischen Archiv.
T. IV. P. II. pag. 374 sqq.

de scriptis vero eius v. Meusselii gelehrtes Teutschland T. VIII.
pag. 470. T. XVI. pag. 204 sq. et T. XXI. pag. 516 sq.

e).
[Seite 5]

Eminet in his praesertim egregium opusculum de ratione corpora
mineralia methodo philosophica ordinandi (über die Möglichkeit
einer philosophischen Classification der Mineralkörper. Ein Gut-
achten aus keiner Schule.
Götting. 1808. 8.); quod ipse quidem
anonymus ediderat, facilis tamen rogatu meo permisit, vt auctorem
clarissimum nominarem.

Inter scripta vero, quae ad cel. de Leonhard libros pugillares
mineralogicos (Taschenbuch für die gesammte Mineralogie) con-
tulit, inprimis memorandum est illud de lapide calcario fibroso
corticulari prope, portam Westphalicam Mindensem. (l.c.T. IV.
1810. pag. 350.)

f).
[Seite 7]

Ea pars praedari operis quae historiam Hispanicae poeseos et elo-
quentiae complectitur in ipsam eam linguam translata et numerosis
additamentis aucta hoc ipso anno prodiit s.t. Historia de la litte-
ratura Espannola, escrita en Aleman por
Fred. Bouterwek,
traducida al Castellano por Jos. Gomez de la Cortina, e Nic.
Hugelde de
Molixedo. Madr. 1828. III. vol. 8.

g).
[Seite 8]

Commentationum recentiorum vol. II. ad a. 1811. cf. Götting. gel.
Anzeigen
1812. pag. 97.

h).
[Seite 9]

Commentat. recent. vol. III. ad a. 1814. Gött. gel. Anz. 1814. p. 1529.

i).
[Seite 9]

Comm. rec. vol. V. ad a. 1821. gel. Anz. 1821. pag. 1649.

k).
[Seite 9]

l.c. vol. II. a. 1813. gel. Anz. ej. anni, pag. 1169.

l).
[Seite 9]

vol. IV. a. 1817. gel. Anz. ej. anni, pag. 1657.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted