Obseruo nunc attentus et fere obstupescens
phaenomenon peculiare in ipsa iride. Ex diro
rheumatismo propter vim aëris frigidissimi, et
quidem non febrili, mulier annor. 19 albo fluore
laborans, octo dierum spatio videndi facultatem
penitus amisit. Strabismus praeiuit, mox con-
fusio, tandem amaurosis cum pupilla plurimum
diducta, et dolore etiam oculorum. Nihil po-
tuit duorum fere mensium spatio videndi facul-
[Seite 755] tatem restituere. Sex tantum abhinc diebus ce-
pit nonnihil lucem a tenebris discernere, et cor-
porum albidorum terminos distinguere. Hoc
autem praestat in luce subobscura, aut conni-
ventibus palpebris, quo tempore pupilla adstrin-
gitur. Nihil videt retecto penitus bulbo in luce
intensiore; huius enim vi pupilla adeo diducitur,
vt iris propemodum euanescat. Phaenomenon
constans est.
Scias – iuuenis illius atque elegantis mulie-
ris, cuius morbum amicissimo olim Hallero
descripsi, sortem nihil prorsus mutatam esse. In
luce subobscura, tum et momento illo quo ad-
ductas primum palpebras repente diducit, non
tam lucem a tenebris distinguit, sed corpora
nigricantia aut quouis modo opaca quodammodo
perspicit, si tamen ea aut lumini obiecta fuerint,
aut albo plano imposita. Momento post, diducta
valde pupilla, sensum nimii splendoris seu ni-
miae claritatis oculos occupantis lamentatur;
inter quem splendorem fere prorsus coecutit.
Experimentum sex abhinc diebus suscepi: lente
vitrea ad oculum admota vt eius interiora, quae
[Seite 756] possunt quadantenus perlustrari, accuratius
discernerem, cognouit aegra circellum obscu-
rum, quo lens coërcetur: cognoscit autem iis
maxime tempusculis, in quibus, inter palpebras
nictitantes, pupilla adstringitur, quae momento
post, quali fulminis ictu violenter explicatur.
Phaenomenon istiusmodi, quod Iunio mense pro-
xime elapso in altero aegrotante obseruaui, me
eo adducit, vt ab amico chirurgiae Professore
clarissimo dissentiam, qui mulierem de qua sermo
est glaucomate laborare censet. Etenim prae-
terquam quod glaucus vitrei corporis color trans
lentem oculis meis non apparet, visio aliqua in
pupilla adstricta nulla autem in diducta, cum
glaucomatis praesentia, nisi putide erro, nequit
consistere.
Ich würde die jetzige Krankheit für eine vorüber-
gehende unbeständige amavrosis halten, wobey die
Markhaut von einem nur irgend hellen Lichte wie im
gewöhnlichen schwarzen Staar geblendet und dadurch
ihre Reaction auf den Augenstern aufgehoben, mithin
die Sehe gänzlich erweitert wird. In der Dämme-
rung hingegen und bey blinzenden Augen verträgt
die Retina das schwache Licht; würkt auf den Stern
zurück, so daß dieser die Sehe verengern kann u.s.w.
J.F.B.