Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf]
[titlePage_recto]
PROLVSIO ANATOMICA
de
SINIBVS FRONTALIBVS

qva mvnvs
PROFESSORIS MEDICINAE ORDINARII
in
ALMA GEORGIA AVGVSTA
NVTV AVGVSTISSIMI DOMINI
GEORGII III
.
magnae britanniae franciae et hiberniae
regis

DEFENSORIS FIDEI
dvcis brvnsvicensis et lvnebvrgensis
s.r.i. archithesavrarii et principis
electoris
clementissime sibi demandatvm

PVBLICA AVSPICANDVM ORATIONE
indicit
D. IO. FRID. BLVMENBACH


GOTTINGAE,
Typis JO. CHRIST. DIETERICH
,

1779.
[titlePage_verso]

[Seite 1]
xxx

In adulti hominis cranio ossis frontis tabulae, vbi ad nasi radi-
cem et ad orbitarum angulum interiorem peruenerunt, a se
inuicem diducuntur, et loco diploës quae in reliquo osse ipsis in-
teriacet, caueas intus formant, quae sinuum frontalium s. supercilia-
rium
nomine vulgo appellantur. Hi sinus a berengarii car-
sensis
a), acuti et immerito neglecti incisoris, temporibus inde
[Seite 2] anatomicis innotuerunt quidem, a plerisque tamen obiter tantum
et quasi per transennam descripti sunt, imo super functione eorum
tam ambigue disceptatum est, vt gratiam lectorum inituri videre-
mur, si sub noui muneris auspicia vniuersam huius particulae huma-
ni corporis historiam traderemus: eo quidem ordine defuncturi, vt
primo quidquid ipsi in cadaueribus et siccis ossibus obseruauimus,
tum quae praeter ea ex aliorum scriptis ad rem congessimus no-
stram, singulatim tradamus.

I. Sinuum structura.

In pulcerrimis et maxime perfectis caluariis ita sinus frontales
comparatos deprehendimus: in quouis ossis frontalis latere a gla-
bella et arcus superciliaris capite superiora et exteriora versus vnus
vtrobique sinus extenditur, qui ab altero ope sepimenti ossei in
media ossis regione ad perpendiculum decurrente, separatur. For-
ma cuiusuis sinus, quamquam maxime irregularis videatur, tamen
proxime ad pyramidis triangularis figuram ita accedit, vt basis eius
laminae supraorbitali incumbat, versus tempora elatior et angustior,
ad nasum vero latior et paululum inclinata in canalem infundibuli-
formem descendat; trium laterum autem anterius a tabula caluariae
externa; posterius a tabula vitrea; interius demum ab ipso sepimento
sinuum formetur; qui omnes tres superius conuergunt et ad sum-
mum sepimenti verticem in apice pyramidis terminantur.

[Seite 3]

Capacitas singulorum sinuum, quamquam vix in duobus capiti-
bus perfecte similem reperias, plerumque tamen ad dimidium polli-
cem cubicum Parisinum circiter accedit. Parietes harum cauitatum
in vtraque superficie inaequales sunt et vndulatae, et quidem ple-
rumque tenues, simplices, et, si luci obuertas, semipellucidae: in
crassioribus autem caluariis modo in anteriori, modo in posteriori,
modo in vtroque latere duplices, adeo vt intus peculiari lamina os-
sea obducta sint, quae diploë a tabulis principibus separatur: et tunc
os frontis in sinuum regione tribus quatuorue tabulis constare, di-
cere possis.

II. Varietates.

Ast sinus frontales, tam quod ad magnitudinem et extensio-
nem, quam quod ad figuram, mirum quantum in diuersis capitibus
variant. In quibusdam enim adeo magnos reperi, vt extrinsecus
paene super totam orbitam excurrerent; aut ad pollicis Parisini alti-
tudinem et vltra ascenderent: aut demum retrorsum extenderentur
et cum cellulis ethmoideis confluerent: in aliis ad anteriora magis
protuberantes, vt arcus superciliares sub fronte ipsa multum exsta-
rentb): in aliis a parte postica magis in cranii basin retrusos,
vt alte super cribri ethmoidei laminam ascenderent, eam fere ab-
sconsuri. In aliis simplices: in aliis vero laminarum ossearum per-
tenuium ope iterum subdiuisos, adeo vt interdum duplices, tri-
plicesque sinus in quouis latere agnoscere possisc). In aliis prae-
[Seite 4] ter sinus frontales principes alii secundarii, exigui hic illic vel inter
orbitae tabulas, vel ad cellulas ethmoideas, delitescunt, partem cum
his, partem cum frontalibus cauernis confluentesd). Saepe sini-
strum sinum maiorem dextro vidimus. Dextro minorem aliquando
reperiri, albinvs auctor est: semper dextrum maiorem esse, certe
lapsus est accuratissimi ceteroquin vievssenii. In vno cranio, quod
coram habemus, sinister sinus pro portione dextri adeo enormis est,
vt dextrorsum longe super hunc excurrat, eumque in decliui ab-
sconditum plane contegat: qualis fabrica spigelio, nathan.
highmore
aliisque imposuisse videtur, vt vnicum tantum sinum
absque septo, vel in media glabella vel in alterutro superciliari ar-
cu, depingant. Sed et interseptum osseum inter vtramque cauer-
nam, non minus quam sinus ipsi, variat. Raro perfecte ad per-
pendiculum descendit, sed plerumque dextrorsum inclinatur, ita
vt sinistrum sinum capaciorem, dextrum angustiorem reddat,
quam versus sinistram directionem etiam in septo narium gün-
zivs aliique frequenter obseruarunt. In aliis speciminibus integra
est septi lamina: in aliis vno pluribusue foraminibus interrupta, vt
transitus ex vno in alterum sinum pateat. Et ita multis aliis modis
variare vidimus cum sinus ipsos tum interfinium eorum, quorum
[Seite 5] tamen recensum, vt aeque sterilem ac taedium afferentem, hic omit-
timus. Defuisse interdum in adultorum craniis sinus frontales, adeo
vt ne vestigium quidem eorum deprehendi potuisset, iam apud
alex. benedictvm lego, et praeter eum highmore, albi-
n
vs, hallervs, alex. monro pater, aliique testes sunt. Sed
praeter morbos recensendos infra, sanos quoque homines adultos
vtroque sinu frontali interdum plane carere, vix concederem: imo
clarissimos viros diligentia non maxima fortassis in eos inquisiuisse
persuasum habeo. Non nunquam enim adeo exiles sunt sinus, vt,
nisi altius paulo caluaria resecetur, in conspectum haud veniant,
attamen in ipso orbitae interiore angulo delitescant: quale exem-
plum in cranio Burgundici hominis, sub Carolo audace militantis, et
anno 1476. ab Heluetiis caesi (quod ex ossuario celebri Moratensi
depromtum dono dedit Cl. wyss) coram video. Deesse sinus fron-
tales, quibus sutura sagittalis in frontem continuatur, fallopiae
error fuit, quem th. bartholinvs, al. monro aliique reci-
nunt; ab highmorio autem, pavwio, nvckioe), riolano,
palfyno, albino,
et schvlziof) iam refutatus. Ipsi plura
crania sutura frontali conspicua coram habemus, quibus tamen
omnibus sunt sinus frontales, et in vno quidem Specimine prae-
grandes. Sed de singulari interfinii in eiusmodi capitibus fabrica
infra speciatim disserendi adhuc locus erit. Simae et planae frontis
homines horum sinuum esse exsortes, highmorivs et veterum
plures putarunt. Sed saepe retrorsum saltem in cranii basin promi-
nere tabulam sinuum vitream, iam supra monuimus.

III. Nexus.

[Seite 6]

Verum hi sinus non in totum osse frontis continentur, sed vt
in osse a reliqua caluaria separato patet, inferius rictu oblongo et in-
aequali vtrobique hiant. Hic hiatus a vicinis ossibus, anterius nem-
pe a processu nasali ossis maxillaris, exterius ab osse vnguis, quod
ad reliqua autem ab osse cribriformi excipitur, cum cellulis anticis
ethmoideis confluit, (adeo vt et nostros sinus cribriformium conti-
nuationes dixerit albinvs) et in elegantem canalem infundibuli-
formem angustatur, qui retrorsum descendendo demum obliquo ori-
ficio in meatum narium medium aperiturg). Ex tribus enim illis
semicanalibus, qui vulgo meatuum nomine veniunt, superiores bini
cryptis caluariae ita communicant, vt in superiorem finus sphenoi-
dales, et quidem in partem posticam, cellulae ethmoideae autem
magis anteriora versus, exonerentur: in meatum medium vero cum
antrum highmori, tum sinus frontalis cuiusuis lateris hiet.
Vtriusque cauitatis ostia sibi vicinia sunt, et in antica meatus parte
conspicua: Highmoriani antri ostium amplius paulo et retro post an-
gustius orificium frontalis sinus, locatum. Communicare praeterea
frontales finus simili modo cum sphenoidalibus, realdi colvmbi,
cum ipsa cauitate encephali et basi cranii, berengarii car-
pensis
aliorumque veterum, erronea fuit opinio, nostris tempori-
bus vix mentione ne dicam refutatione indigens.

IV. Genesis.

Sed tota haec quam hucusque descripsimus sinuum frontalium
fabrica, vt iam in limine dissertationis monuimus, de adolescente
[Seite 7] et de adulto valet; cum in fetu et recens nato longe aliter se res
habeat. Quanquam enim reliquorum sensuum organa in parto nu-
per infante perfecta satis sint, adeo vt oculus quoad magnitudinem
parum, quoad structuram nihil incrementi per totam reliquam vi-
tam capiat, auri vero paucae saltem partes per adolescentiam appo-
nantur: nasus tamen internus et tota olfactus officina in modo edito
ab hac perfectione mirum quantum adhuc absunt, et rudius tantum
inchoata apparent. Cuiuis attendenti quoque patet, nullo quam hoc
sensu infantes tenellos facilius carere: nec hebetiorem diutius per-
ferre posse alium, quam ipsum odoratum. Partem enim nimis ad-
huc imbecilles sunt, vt sibi ipsi alimenta quaerere nequeant, nec ad
distinctionem eorum acri odoratu indigent, verum pro respectu va-
rio longe diutius, quam quoduis aliud animal, aliena cura egent.
Partem quoque debiliore odoratu ipsis consultum videtur, cum ex
ipsa eorum imbecillitate nonnulla in ipsos incommoda redundent,
quorum iniucunditate, delicatiore naso magis afficerentur. Praeter
alios autem nasi infantilis defectus sinus caluariae praecipue imper-
fecti sunt, adeo vt corpus multiformis ossis solidum adhuc, cellulosa
cribriformis pars nondum exsculpta sit, cauernae maxillaris tenuia
saltem, frontalium autem sinuum nullum plane vestigium in cranio
proxime nati agnoscas. Solida enim tum est, tenuis et squamam
quasi referens quaelibet bipartiti frontalis ossis pars; ita vt non nisi
versus finem prioris post natiuitatem anni, prima sinuum fronta-
lium inchoamenta reperire potuerimus. Simul autem ac latera vici-
na binorum frontis ossium magis magisque inuicem connectuntur,
suturaque frontalis sagittali continua distinctius efformatur, partes
quoque inferiores, orbitales internae, crassiores, in ea regione vbi
[Seite 8] postea hiatus supra dictus apparet, sensim excauantur; quae tenues
primo foueolae, progressu temporis vitro quasi vtrobique prorependo,
demum in ipsos de quibus agimus, sinus continuantur. Plurimum
ad hanc sinuum conformationem conferre videtur actio musculi fron-
talis, qui tabulam ossis externam sensim ab interiore, quam vitream
dicunt, et quae ab arcte ipsi praetensa dura matre retinetur, protra-
hit, idque nobis vel ex eo probabile est, quod pauci musculi faciei
in infantibus tenellis toties in actu sint, quoties ipsa haec epicranii
pars anterior. Corrugatori superciliorum, cui hanc sinuum efforma-
tionem committit immortalis hallervs, parum tribuerem, eam
praesertim ob causam quod multa ex infra recensendis animalibus
magnis certe frontalibus sinibus, nullis vero corrugatoribus muscu-
lis, sint praeditah). Disputatum est, num illi inter vtramque cal-
uariae tabulam, adeoque in ipsa diploës regione, an vero solum
intra lamellas vnius ex his tabulis (et vt quidem gagliardo
et bvdaeo videbatur, plerumque inter lamellas tabulae inti-
mae) efformentur. Priori autem ex his binis sententiis calculum
nostrum adiicere, cum ipsa tot capitum inspectio, tum ipsa ratio, iu-
bet; quae multo faciliorem efformationem cauernae in laxo diploës
contextu, quam inter arcte cohaerentes lamellas tabulae durissimae
osseae, demonstrat.

Sepimentum, quod vtrumque sinum intercedit, ex coniunctis
parietibus internis cuiusuis sinus, quorum asperae et acutis denticu-
lis arcte cohaerentes superficies demum coalescunt, efformatur; id
[Seite 9] quod in iis caluariis, quae suturam frontalem adhuc prae se ferunt,
euidenter conspicitur. In his enim interstitium ipsum duplex est;
vnde in quouis ossis dimidio, sinum peculiari lamina clausum, et
cum alterius dimidii lamina, suturam imitante asperitate, arctius co-
haerentem inuenias.

V. Contenta.

Simul vero ac sinus nostri in osse frontali excauantur; ea quo-
que membrana quae Schneiderianae aut pituitariae nomine venit,
totumque nasum internum inuestit, in eosdem continuatur, adeoque
continuo ductu a meatu narium medio, per infundibulum, quod di-
ximus, in ipsos sinus ascendit, internosque eorum parietes arcte
contegit. In eo saltem membrana, sinus nostros cingens, ab ea
quae ossibus turbinatis et septo narium supertensa est, abhorret,
quod tenuior sit neque eiusmodi lacunis muciferisi) scateat, quales
in reliqua membrana Schneideri obseruare licet. Praeter reliqua
vero huius sinus membrana vel in eo perfecte cum reliqua conuenit,
quod innumeris vasis sanguiferis, tam arteriosis quam venosis, per-
texta sit: quorum illa ex carotidibus tam externis quam internis ori-
ginem suam ducunt, haec autem in venas externas iugulares exo-
nerantur. Neruos suos quoque esse huic membranae, vel ex dolo-
re aliisque symptomatibus morbos eorum comitantibus patet: vnde
[Seite 10] autem ortum suum ducant hi nerui, subtilius paulo inquirendum est.
meckelii patris, anatomici summi, sententia quidem fuit, neruum
nasalem quinti paris, si sinum frontalem transiuerit, membranae
eius furculos tribuere: nobis autem nunquam adhuc contigit esse
tam felicibus, vt similem qualemcunque distributionem videre potueri-
mus. In omnibus enim quos eum in finem scrutati sumus, cadaueri-
bus, nasalis neruus postquam foramen orbitarium anterius intrauerat,
ne quidem ipsos sinus frontales, sed vnam ex cellulis anterioribus os-
sis cribriformis, transmigrabat; nuspiam autem ne quidem harum ca-
uernarum membranae vel minimum surculum tribuebat. Nam per
totum huncce decursum peculiari vaginae, a periorbita in duram
matrem baseos cranii continuatae, inclusus cernebatur, quae nullibi
ipsum deserebat; imo postquam per aliud foramen laminae cribro-
sae, ad latus cristae galli, exierat neruus, duplicaturam quasi seu
canalem sub principe durae matris lamina circa eum formabat,
eumque ita vsque ad ingressum suum in nares arcte inuolutum co-
mitabatur. Verum alius est surculus frontalis nerui, qui saepe sal-
tim membranae sinus frontalis filamenta dat, et cuius decursum ita
describimus, vt eum summo studio praeparauit, et cum multis aliis
nevrologiae praeparatis asseruatum amice nobiscum communicauit
Exc. wrisberg Collega coniunctissimus. Figuram dabit Vir cla-
rissimus in noua quam parat Zinniani operis editione. Oritur hic
neruus ex frontali, antequam hic supratrochlearem dederit, et supra
leuatorem palpebrae, proxime sub ipsa periorbita, porro sub ramo
supratrochleari arteriae ophthalmicae, et oblique supra trochlearem
musculum decurrit. Vbi vero ad latus orbitae internum peruenit,
cum ramo infratrochleari ex nasali, anastomosi ganglioformi coniun-
[Seite 11] gitur, et in binos demum surculos diuiditur: quorum alter graci-
lior sub trochlea orbitam egreditur: alter vero pone periorbitam de-
currens versus sinum frontalem descendit. Sed neque is neruus ad-
eo constans est, quin quandoque in cadaueribus, omni licet studio in
dissectione adhibito, desideretur. Neque in eo, ceteroquin valde per-
fecto specimine aderat, ad quod eam, quam adierimus iconem, deli-
neauimus. In alio vero quod nuperrime dissecuimus, et adhuc co-
ram habemus, capite, euidentissime filum nerueum in parte postica
membranae pituitariae sinus frontalis sinistri decurrens, obseruaui-
mus. Fortassis quoque e ramis olfactorii nerui in reliquam mem-
branam Schneiderianam dispersis surculi hucusque continuantur,
quos tamen neque cultello neque oculo armato hucusque assequi
potuimus. Post vesalivm veterum plurimi de molliusculo quo-
dam aut medullari, et cortici cerebri non absimili corpore, quod
hac, de qua hucusque locuti sumus, membrana inclusum sit, et si-
nus frontales impleat, tradiderunt: quod tamen temporis progressu
sensim disparuit, neminique recentiorum visum est: vt adeo veteri-
bus bonis viris, mucus, aliquando in his sinibus reperiundus, pro
singulari eiusmodi corpore medullari imposuisse videatur.

VI. Vsus.

Tantum de fabrica sinuum frontalium non inutiliter disseren-
dum duximus. Iam de dignitate et vsu eorum in oeconomia anima-
li dicendum est. Quas pridem plures sinibus nostris tribuerunt va-
rias vtilitates, vt subiectum cerebrum magis tueanturk): vt purge-
tur a muco sanguis ad cerebrum tendensl): vt in iis praeparetur
[Seite 12] aër per nares attractus ad cerebrum perrecturus, ne intemperie sua
nobile illud viscus offendatm): vt arcum superciliarem prominulum,
faciant, ideoque oculis sint tegminin): vt materia oleosa in ipsis
contenta per foramen ethmoideum anterius ad orbitam veniat, et
oculum humectet ac lubricum reddat, quo ocyssime moueaturo):
vt cranium hoc modo excauatum eo leuius sit, quod alias pondere
suo molestum foret: eas obiter solum nominasse sufficiat; cum plu-
res vere absonae, aliae certe minus subtiliter et praeter verisimilitu-
dinem excogitatae sint. Duobus saltem primariis finibus, super qui-
bus multum a recentioribus anatomicis disputatum est, immorari li-
ceat; quorum alii vocis causa, alii ad meliorem olfactum datos esse
homini finus frontales, contenderunt. Prius, (ni fallor primo) opi-
natus est realdvs colvmbvs et post cum gabr. fallopia,
et post popularem nostrum casp. hofmannvm, avrivillivs
aliique recentiorum plures. Sed varia sunt, quae nos, quo minus
huic opinioni calculum adiiciamus: impediunt. Loquelae enim, exi-
miae hominis praerogatiuae, hos inseruire sinus, ex eo improbabi-
le est, quod tot animalia infra recensenda similibus quidem sinibus,
nullum vero, praeter hominem, loquela instructum sit: quin et variis
in morbis, de quibus postea sermo erit, sinus frontales absque lo-
quelae detrimento plane defecerint. Sed neque ad vocem quae hu-
mano generi cum reliquis animalibus, quae per pulmones spirant,
communis est, multum nobis conferre videtur. Infans enim, diu
antequam ipsius conficti sunt sinus frontales, et antequam loqui di-
dicit, voce acuta pollet: et multa animalia vocalia absque sinibus;
[Seite 13] ea contra stupendis alia sinibus, attamen debili saltem voce praedita,
videbimus. Denique per vniuersam fere Europam innotuit exem-
plum io. beckii, qui cum magna palati tam mollis quam ossei
parte pleraque etiam nasi organa (viz. ossa nasi, septum cum vome-
ris maxima parte, spongiosa inferiora in totum; eorum autem quae
ad os cribrosum pertinent magnam partem) perdiderat. Is spon-
gia obturatis sinibus et frontis et reliquorum caluariae ossium, ad-
eoque absque vllo narium sinuumque iuuamine, imo absque molli
vuula, (quam magis deglutitioni quam sermoni prodesse exinde con-
cludere licet) distincte satis loqui et sonoras voces edere poterat:
cum e contrario sublata spongia et apertis adeo ex larynge ad si-
nus caluariae viis, plane non loqui et aegre vociferari potuerit.

Altera, quod olfactum augeant sinus nostri, opinio, nobis cer-
te multo magis ad veri speciem accedere videtur. Quamquam enim
non adeo audacter asserere velimus, eam membranam, quam internis
sinuum parietibus supertensam descripsimus, pari modo ac eam, quae
ossa turbinata et septum narium inuestit, odoratus organon consti-
tuere; cum iam supra fassi simus, nullas conspicuas neruorum pri-
mi paris propagines in hanc ipsam regionem prosequi nos potuisse: id
ipsum tamen ex aliis argumentis saltem non improbabile nobis vi-
detur. Nam et idem, cuius meminimus, memorabilis vir io. beck,
quem saepius vidimus, et in cuius nasi stupendam iacturam studio-
se inquisiuimus, sublata spongia vtique odorari poterat, quamquam
maxima membranae Schneideri pars cum ipsis ossibus illi deesset,
et parum praeter eas particulas, quae sinus caluariae inuestiunt, ipsi
restaret. Et exempla pertinacium odorum, per multas dies, ne-
[Seite 14] scio an hebdomadas, naribus inhaerentium, qualia post olfacta carci-
nomata, aut sedes dysentericas, aut sputa phthisicorum, annota-
runt obseruatores, ex eo facilius explicari possent, quod eiusmo-
di particulae odoriferae magna copia et vehementi impetu nares in-
gressae et ad sinus frontis et reliquae caluariae delatae; illinc quasi
inclusae et per longum tandem tempus iterum dissipatae fuerint.

Sed et is finis, si talis est, certe secundarius nobis videtur.
Principem autem sinuum frontalium vsum eo tendere iudicamus, vt
tenuis in ipsis aquula secernatur, quae sensim per canalem quem
descripsimus, descendendo, veram olfactus officinam humectare, ir-
rigare, adeoque eam sensibilem magis reddere possit. Duplicis
enim est humidum nasi indolis; alterum genus est mucosum crassius
viscidum, alterum tenue ac pellucidum instar aquae, quandoque, et
hiemali praesertim tempore, purum de naribus destillans. Duplicem
quoque vtrumque agnoscit scaturiginem. Prius enim e cryptis muci-
feris membranae pituitariae excernitur, alterum vero ex arteriolis
nasi transsudat. Prioris autem parum, imo forte nihil omnino, ex
sinibus frontalibus oriri posse, e fabrica membranae eorum patere
videtur, quam tenellam semper, nunquam adeo spongiosam vt re-
liquam mucosam nasi membranam, certe nullis cryptis muciparis
conspersam, in cadaueribus humanis et brutorum deprehendimus.
Innumeris vero vasculis sanguiferis, arteriosis praesertim, pertextam
esse hanc, de qua loquimur, sinuum nostrorum membranam, vul-
go notissimum ed. Demum ob facilem humoris huius tenuis in
meatum narium medium descensum, plerumque inanes plane et
vacui reperiuntur hi sinus: in morboso saltem datu, muco viscidio-
re repleti. Magni autem momenti ad bene olfaciendum esse, vt
[Seite 15] viscidior ille mucus nasalis tenuiore sinuum liquido diluatur, ex vi-
tiis huius sensus patere videtur; qui, siue nasus nimis siccus, siue
pituita molesta fuerit, hebes et deprauatus apparet. Quod autem
Creator Opt. Max. humano naso tam insignibus sinibus, tamque mi-
ra et intricata fabrica studuerit, hoc vero tanto magis Eius bonita-
tem declarat, quanto certius homini nasus, non vt ceteris animan-
tibus tantum necessitatis causa, vt victum nempe discernere possint,
sed magnam partem ad voluptatem quoque et iucunditatem datus
est. Quamquam enim impressiones, odoratus ope in sensorium com-
mune effectae, tenues plerumque sint et transitoriae: tamen ex
omnibus quinque, quos vulgo numerant sensus externos, nullus
alius tam celeres tam efficaces in toto encephali et neruorum syste-
mate producit effectus, quam ipse, de quo agitur, odoratus. Vt
enim momentaneas et mirandas vires fragrantium rerum in synco-
patis taceamus, certum est, omnium reliquorum sensuum effectus,
quin omnino sanitatem hominum, incundis aut soetidis odoribus
mirum quantum vel augeri, vel hebescere, et persuasi sumus, nullas
alias sensationes adeo delicatas esse, quam quae per odoratum siunt.

VII. Anatome comparata.

Verum haec quam de vsu sinuum frontalium ostendimus, sen-
tentia, vix alio modo magis probari et confirmari posse nobis vide-
tur, quam ex comparatione eiusdem partis in homine aliisque ani-
mantibus. Itaque nec iniucundam nec sterilem nos nauaturos es-
se operam persuasi sumus, si vberiorem eorum animalium recensum
subnectamus, in quorum frontales sinus inquirere nobis adhuc licuit;
quae nempe vel ipsi dissecuimus, vel quorum sceleta tam in propria
suppellectile anatomica, quam in thesauris Regiis musei nostri aca-
[Seite 16] demici coram habemus. Nullis autem aliis animalibus conuenire si-
nus frontales compertum habemus, nisi mammalibus, quae secun-
dum ordinem naturalem a nobis constitutum, recensemus:

His omnibus caprini, bouini, et ceruini generis animantibus,
quorum crania coram habuimus, sunt maximi sinus frontales: qui
non raro insectorum laruis domicilium praebent, morbosque contra-
hunt, de quibus infra praecipiendi locus erit.

Vtraque species mediocres habet sinus.

VIII. Morbi.

Illis quae super natura sinuum frontalium hucusque docuimus,
pauca adhuc de morbis ad eosdem pertinentibus subnectere liceat;
eaque tam de iis, quorum interuentu aut efformatio sinuum in in-
fantibus praepeditur, aut ipsae hae cryptae iamiam efformatae de-
nuo abolentur, quam de iis, qui in sinibus hisce, quamuis secundum
naturam constitutis, sedes suas habent. In morbosorum cadaueribus
[Seite 21] deesse quandoque sinus frontales, compertum habemus, eoque minus
hoc mirandum videtur, cum et alii alias capitis caueas, morga-
gnivs
ipsa Highmorii antra in adulti sceleto defuisse, obseruauerit.
Ad eos autem morbos, qui genesi sinuum obstant, cum primis refe-
rimus hydrocephalum internum et rhachitidem. In illo enim pon-
dus aquae aut immediate, aut certe si ventriculis inhaereat, ope
cerebri expansi, adeo frontalium ossium partem orbitalem premit et
protrudit, vt tabulae vix ad fouendam diploën, ne dicam ad effor-
mandos sinus, ab se inuicem diduci possint. Ita enim in hydroce-
phalo osseo stupendae magnitudinis, quem in supellectile nostra ana-
tomica seruamus, lamina frontalis ossis orbitalis adeo protrusa et re-
trorsum depressa exsistit, vt orbitae ipsae vix agnosci possint, sinuum
autem frontalium ne rudimentum quidem adsit. Sed et rhachitis,
dirus infantilis aetatis morbus, praeter alios effectus, quos in fcele-
to producit, in caluaria praesertim ossa ante diem conferuere facit, su-
turas, vt in senibus videre est, delet, et, quod in sceleto rhachiti-
co, quod ipsi asseruamus, vberrime videre licet, os frontis in sinuum
regione adeo solidum facit, vt vix exigua diploës, nulla vero ca-
uearum vestigia illinc agnoscere possis. In siphyliticis autem praeter
cariem aliasque ossium affectiones, sinuum quoque frontalium dele-
tionem obseruauimus. Ita inter ossa morbosa musei academici fron-
tale os exstat, carie venerea adeo exesum et extenuatum, vt diploë
in totum absumta sit, et binae tabulae appropinquarint sibi, adeo-
que sint tenues, vt quibusdam in locis paene pellucidae appareant;
frontales autem sinus adeo concreti et per vtriusque tabulae appro-
pinquationem deleti, vt a residuis rictus oblongi vestigiis vnice ea-
rum pristinam praesentiam hariolari liceat.

[Seite 22]

Inter eos autem morbos, qui sinus frontales tanquam sedes
suas agnoscunt, prae reliquis vulgatissimus est catarrhus; in quo,
vt omnem Schneideri membranam omnesque narium meatus, ita et
sinus vicinos, molesta pituita occupari, notissimum est: et speciatim
quoque frontales nostros sinus eodem modo assici, cum topicus in
coryza ad regionem supraorbitalem sensus grauitatis, tum extispicia
docent, in quibus a vievssenio aliisque et nobismet ipsis hi si-
nus muco pleni reperti sunt; quem veteribus anatomicis pro pecu-
liari corpore medulloso imposuisse, supra monuimus. Et non ini-
qua est Cl. virorum opinio, qui septum sinuum intermedium eam
ob causam hiatu pertusum et peruium esse existimarunt; vt, si forte
altero sinu contenta pituita nimis crassa et tenax fuerit, per lim-
pidiorem alterius lateris aquulam dilui, et ad descensum in nares
aptior reddi, possit. Verendum enim est, diutius remorato muco,
ne per moram contrahat acrimoniam, ne membranam ambientem,
osque ipsum demum exedat, ne ita dirissimum malum, narium sc.
foetorem, producat: cuius rei exempla apud salzmannvmp)
aliosque occurrunt. Sed et pertinaces cephalaeas ex vlceribus si-
nuum frontalium ortas fuisse, copiosi auctores testes sunt. Enormes
sinus frontales, qui ad pollicis latitudinem in basin cranii recedentes
extabant, ideo quod lobos anteriores cerebri premerint, habitualis
epilepsiae causam in milite fecit stalp. v.d. wielq).

Demum et de corporibus plane heterogeneis, aut in sinibus fron-
talibus generatis, aut foris in eos illatis, sermo faciendus est. Cal-
culos, vt in plerisque corporis humani partibus, ita et in his sini-
bus generari posse, non est quod dubites. Ipsi calculum vidimus, qui
[Seite 23] cerasi nucleum infortunio in narium supremam partem delatum, ibi-
demque per annos haerentem, crusta lineae Paris. crassitie obduxerat.
Et in ipsis sinibus frontalibus haerentes calculos chronicae cephaleae
causam facit vogelivsr) aliique. Fractis et vulneratis sinibus diu
postea inhaesisse telorum frusta, globulos plumbeos, caetera, nume-
rosa testantur exempla. Iam apud alexandrvm benedetti,
ex primis post restauratas literas anatomicum, historiam graeci ho-
minis lego, qui ad Chalcidis expugnationem sagitta vulneratus fue-
rat, post quintum annum grauiori sternutamento eius frustum e na-
ribus excussit. Fractam de fuso, quam sibi in frontem impegerat
puella, particulam, per 9 menses in frontali sinu haerentem, de-
mumque subnato abscessu feliciter excretam, hallervs habets),
qua obseruatione simul vlcera horum sinuum non adeo pertinacia
esse, ac vulgo dictum est, euincitur. Et sinuum frontalium ope
interdum vitam seruatam, cautumque fuisse, ne tela ad ipsum en-
cephalum pertingerent, compertum habemus; simili fere modo,
vt de elephantis notum est, vulnera caluariae ipsorum illata pericu-
li plerumque expertia esse; cum tela facilius cellulis, quae supra di-
ximus, inhaereant, quam ad tabulam vitream perueniant. Vnde
non raro accidit, vt in sceletis capitum elephantorum, similia ferra-
menta aut globuli reperiantur. Denique et animalcula, tam ex in-
sectorum quam vermium classe, per nares et easdem vias, per quas
aquulam sinuum effluere diximus, ipsos sinus irrepere ibidemque
nidulari, et dira symptomata producere, tam ex humana quam bru-
torum pathologia notissimum est. Res ipsa iam Graecis et Arabi-
[Seite 24] bus medicis nota erat, vt ex alexandro trallianot), rha-
ze
u), et avicennax) video: quanquam ipsum vermium habita-
culum, sinus sc. frontales, ignorarunt. Ex insectorum classe inpri-
mis huc pertinent laruae oestri, maxime ouini, cuius vberrimam
historiam dedit reavmvrivsy), et cuius laruae saepenumero in
sinibus frontalibus ceruorum, capreolorum, caprarum, praecipue ve-
ro ouium occurrunt. Oues hoc morbo laborantes nostratibus Seeg-
ler
dicuntur: pluresque eorum ante aliquot annos cum in viciniis
nostris ruralibus epidemica grassaretur haeca affectio, cultello subieci-
mus; semperque laruas oestri, vnam aut plures, vnico aut vtrique
sinui inhaerentes, offendimus. Et eiusdem forte, aut similium cer-
te insectorum laruas quandoque et in humanis cadaueribus reperta,
aut ab aegrotis e naribus sternutatione foris proiecta fuisse, nume-
rosa apud fernelivmz), alsarivma), hildanvmb)
ronssevmc) aliosque exstant testimonia. Praeter insecta autem
triplicis quoque generis vermes hinc inde in sinibus frontis reperti
sunt. Lumbrici viz. fasciolae et hirudines. Lumbricum fuisse au-
guror eum vermem palmae longitudine, quem amicus beni-
[Seite 25] venii
d) post tremendam cephalaeam, lipothymia, oculorum caligi-
ne, aphonia &c. stipatam, per nares eiecit. Et similem lumbricum
in cadauere puerili obseruauit Exc. wrisberg, Collega coniun-
ctissimus; alium mich. troia Medicus Neapolitanuse). Fascio-
lam e naribus catuli, diuturno muci e naribus et lacrymarum ex
oculis fluxu laborantis, prodeuntem vidimus. Et eiusdem quoque
generis vermes videntur fuisse, quos e naribus eiectos, aut in sini-
bus post mortem repertos tradiderunt, valescvs de taranta,
dvretvs
f), vict. trincavellag), th. bartholinvsh),
qui et ipsum magni nominis virum, ol. wormivm, similem e na-
ribus emunxisse vermem, retulit. Hirudines demum tres, ad qua-
tuor pollicum longitudinem accedentes, in sinu frontali canis, vltra
dimidium annum stupidi, ossendit Exc. wrisbergi); et eundem
affectum demetrio pepagomenok) iam notum fuisse, est quod
suspicor. Cuiuscunque autem generis fuerint animalcula, sinibus fron-
talibus inhaerentia, morbosa tamen producta ab iis symptomata in vni-
uersum eo redeunt, vt vehemens et fixus quidem in regione super-
ciliari fuerit dolor; nares prurierint, mucus foetidus e naribus ma-
nauerit, oculi lacrumarint, sternutatione morbosa et salina in os afflu-
ente affecti suerint homines, aliquando etiam lipothymia correpti; sem-
[Seite 26] per vero vertigine laborarint, quae ex consensu sinuum per ramulum
nerueum ex quinto pare ipsos transmigrantem, facile intelligi potest.
Id vnum addidisse sufficiat, persuasissimum nos habere, vermes si-
nuum frontalium saepius fortasiis vertiginis caussam latentem esse,
ac vulgo creditur: eoque minus ptarmicorum vsum in eo morbo ne-
gligendum, quum, saepe eorum ope vermes expulsos esse, testimo-
nia exstent.

* * *

Sed pedem figo: iamque me ad ea, quorum occasione paucu-
la haec praefari datum est, conuerto. Cum enim avgvstissimvs
et potentissimvs dominvs
GEORGIVS III. magnae
britanniae franciae et hiberniae rex, defensor
fidei, dvx brvnsvicensis et lvnebvrgensis, s.r.i.
archithesavrarivs et princeps elector,
Professoris me-
dicinae ordinarii in alma hac Georgia Augusta spartam nuper mihi
clementissime conferre dignatus fuerit, nouumque munus publica
oratione auspicandum sit; eam crastina die h. XI. in auditorio maio-
re de Zootomiae dignitate eiusque tam in humana anatome quam histo-
[Seite 27] ria naturali vtilitate
habiturum indico. Cui panegyri vt benigne at-
que comiter interesse velint Magnificus Academiae Prorector, S.R.I.
Comites illustrissimi, Patres Academiae et Professores Celeberri-
mi, Doctores omnium ordinum Clariss. et Commilitones Generosis-
simi, nobilissimi, ea qua par est, obseruantia, oro et rogo. P.P.
Gottingae d. XIII. Aug. cIɔ Iɔ lxxix.

xxx

Appendix A EXPLICATIO FIGVRARVM.

[Seite 28]

Cum nec halleriana neque santorini posthuma tabula narium internarum, dire-
ctionem sinus frontalis satis bene exhiberent, operae pretium esse duximus, nouam faciendi, quam
curatissime ad recens cadauer delineauimus.

Capitis pars media a glabella ad sellam turcicam et a basi cranii ad palatum vsque, ad per-
pendiculum dissecta. Sublatis septo narium, crista galli, osse spongioso superiore, et intersepto si-
nuum frontalium.

A. B. os frontis.

C multiforme.

D Sinus sphenoidalis in hoc specimine contextu celluloso osseo repletus.

E os palatinum.

F maxillare.

G nasale dextrum.

a Sinus frontalis dexter.

b c d meatus narium medius.   b ostium sinus frontalis.   c ostium antri Highmori.

e f g h meatus narium supremus.   e f g ostia cellularum ossis cribriformis.

i k meatus natium infimus.

l m n o p membrana Schneideriana.   l qua tegit os spongiosum inferius.   m cryptae
muciferae.   n qua tegit os spongiosum Morgagnii.   o p laciniae reflexae.

q fossa cui inhaeserat os spongiosum superius.


Appendix B

[Tab.]
xxx
[interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [binding_verso]
Notes
a).
[Seite 1]

Magnus hallervs quidem, iam ante iacob. berengarivm
notas fuisse sinus frontales, scribit in elementis physiol. Hoc tamen
ideo in dubium vocamus, quod nuspiam apud priores aetate ana-
tomicos harum cauearum vestigium deprehendere potuimus. ga-
lenvs, oribasivs, rvfvs ephesivs, theophilvs
protospatharivs
aliique veterum, quamquam in emuncto-
riis cerebri, quae sibi fingebant, multi sint; nuspiam tamen si-
nuum frontalium expresse meminere, corn. celsvs L. VIII. c.
4. de vlceribus frontalium sinuum agit, sibi ipsi cetera ignotorum,
mvndinvs quidem, restaurator anatomes, vbi de osse basilari lo-
quitur, sinuum sphenoidalium, neutiquam vero frontalium men-
[Seite 2] tionem facit. Primus post vesalivm iuste et vberius de ipsis
agit io. phil. ingrassias in rariss. super Gal. de ossib. comm.
Panormi 1603. fol.

b).
[Seite 3]

Ita in cranio Calmucki ap. fischer de modo quo ossa se vicinis ac-
commod. partib.
Tab. I. Sed proprios esse huic genti sinus maiores,
exinde concludere non ausim.

c).
[Seite 3]

In cranio magni Antonii, giganteae staturae hominis, sex sinus fron-
[Seite 4] tales, omnes in nares hiantes, plurimas insuper insolito plane na-
turae lusu in interiori ipsius ossis frontis superficie insculptas
fossas, anfractuosos ductus vna et foramina; quae omnia ta-
men in meditullium solum penetrare videntur, boetticher
de cranii ossibus.

d).
[Seite 4]

santorini obs. anat. p. 89 sq. girardi ad tab. posthum. San-
tor,
p. 51. cowper ap. Drake anthropol. T. II. p. 310. qui tamen
distincte minus de ipsis agit.

e).
[Seite 5]

ap. stalp v.d. wiel.

f).
[Seite 5]

Auct. disp. de cau. cran. quae Reinigerii nomen prae se fert.

g).
[Seite 6]

v. tab. quam adiecimus. a.b.

h).
[Seite 8]

Generari calore naturali, qui vapores halitu discutiens simili ratione
hos sinus producat, vti panis in furno caueae et cellulae oriantur,
absona est opinio ingrassiae p. 100 sq.

i).
[Seite 9]

Quamquam expresae et huic membranae similes cryptas tribuat
kaauw boerh. persp. p. 111. Quare viridem hanc membra-
nam sinuum dixerint post spigelivm plures, ignoramus, cum
nunquam huic colori aemulam reperire potuerimus.

k).
[Seite 11]

vid. vidivs p. 24.

l).
[Seite 11]

vievssen. nevrogr. p. 94.

m).
[Seite 12]

paauw, wesling.

n).
[Seite 12]

stalp. v.d. wiel. highmore.

o).
[Seite 12]

piccolhomini p. 357. ed. Rom. 1586. fol.

p).
[Seite 22]

obs. anat. p. 13.

q).
[Seite 22]

Cent. I. obs. 38.

r).
[Seite 23]

Praelect. therap. p. 318.

s).
[Seite 23]

Opusc. pathol. Obs. III.

t).
[Seite 24]

L.I. de Democrate atheniense oraculi Delphici suasu horum ver-
mium vsu a comitiali morbo liberato.

u).
[Seite 24]

ad Reg. Almanzor.

x).
[Seite 24]

Fen I. tr. 2.

y).
[Seite 24]

Mem. pour l’hist. des Inf. T. IV. p. 552. sqq. tab. 35.

z).
[Seite 24]

de part. morb. et sympt. L. V.

a).
[Seite 24]

vinc. alsar. a crvce de verme admirando per nares egresso.
Rauenna 1610. 4. et in quaesitis per epistolas.

b).
[Seite 24]

Cent. I. obs. 8.

c).
[Seite 24]

Epist. misc. 10.

d).
[Seite 25]

de abdit. morb. caus. c. 100.

e).
[Seite 25]

v. Ei. rariss. obseru. de magno lumbrico in frontali sinu reperto et to-
tam eius cauitatem replente. Neap. 1771.

f).
[Seite 25]

Schol. ad holler.

g).
[Seite 25]

de aff. part. L. IX.

h).
[Seite 25]

Cent. I.

i).
[Seite 25]

de animalc. infusor. p. 1.

k).
[Seite 25]

de cura canum, p. m. 662.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted