Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf]
[titlePage_recto]
DE
VI VITALI SANGVINI NEGANDA
VITA AVTEM PROPRIA
SOLIDIS QVIBVSDAM
CORPORIS HVMANI PARTIBVS
ADSERENDA
CVRAE ITERATAE

qvibvs
SEPTENIS MEDICINAE CANDIDATIS DIGNISSIMIS
POST HABITA ACADEMICARVM DISPVTATIONVM SPECIMINA
AVTVMNO A. PR.
SVMMOS IN MEDICINA HONORES
RITE COLLATOS ESSE
INDICIT
ORDINIS MEDICI TVNC TEMP. DECANVS

GOTTINGAE
TYPIS JO. CHRIST. DIETERICH.
1795
.
[titlePage_verso]
Quanquam multa sint, ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas
adiuuant, excitando artifieis ingenium. Itaque ista quaque naturae rerum contem-
platio, quamuis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit. Pro-
fecto verisimile est, et Hippocratem et Erasistratum et quicunque alii, non con-
tenti febres et vlcera agitare, rerum quoque naturam ex aliqua parte scrutati
sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque maiores medicos ex-
titisse.
(Corn. Celsus L. I. praef.)

Praefatio.

[Seite 3]

Quae de singularium, quarundam corporis humani partium
vita propria tum alias, tum praesertim in institutionibus
physiologicis a me disputata sunt, vti plurium virorum egre-
gie physiologice doctorum suffragium, ita aliorum nonnullo-
rum censuram tulerunt. Eminent in his postremis duum-
virorum Italorum nomina, Agliettia) inquam et Gallinib)
medicorum celeberrimorum: quorum maxime huic vitam istam
propriam breui manu ad qualitates occultas referre placuit.

Quae quidem cum legerem, neque miratus sum, neque
indignatus.

Haud insuetam enim esse eam loquendi aut comparandi
formulam quibusdam Italis physiologis, quando de aliorum
[Seite 4] circa vires vitales laboribus iudicium ferunt, pridem noram;
cum vel ipsius Halleri de irritabilitate sententia itidem a binis
Italis, iisque non infimi subsellii physiologis, Jo. Bapt. Bianchi
et Jo. Bapt. Fè expressis verbis qualitatibus occultis accensa
fueritc).

Imo vero recte et vere eos loquutos esse, lubens con-
cedo, dummodo occultarum qualitatum vocibus eo sensu vsi
fuerint, quo vnice has de quibus agimus virium vitalium
species iisdem appellari posse sanus quisque et doctus et aequus
fatebitur, vt scilicet determinationem aliquam corporis notet,
cuius ratio sufficiens ex partium componentium indole, stru-
ctura, et mechanismo reddi a nobis nequeatd). Id solum-
modo tunc non capio, quomodo tantum vitam propriam aut
irritabilitatem eo referre potuerint, cum me quidem, cum
aliis candidis naturae cultoribus, in ea opinione semper fuisse
profitear, quicquid est virium vitalium, quod nempe caussas
et naturam earum spectat, si quas vnquam, in vniuersum
pro longe maxime occultissimis habendas essee).

[Seite 5]

Eidem doctae ignorantiae tribuendae tum multifariae et
mirifice abinuicem differentes notiones et definitiones, quas
de vi vitali et ipsa vita exhibuerunt physiologi; tum vero
infiniti eorum dissensus circa sedem vitalitatis, num v.c. vni-
ce solida corporis humani eadem praedita sint, an quoque
fluida; et posito hoc, num tantum sanguini insit, an vero quo-
que reliquis humoribus; quod vero solida attinet, cuinam
eorum parti constitutiuae proxime inhaereat, num v.c. glutini?
item, num omnibus corporis nostri solidis conueniat, nec ne?
porro, num vnica saltem sit vitalitatis species, numue plures
ab inuicem distinctae vires, vitalium communi nomine compre-
hensae? et quae sunt id genus problematicae quaestiones aliae,
nimis sane aperte demonstrantes, quam occultae adhuc lateant,
tanquam in Democriti puteo, qualitates ipsarum de quibus
agimus virium vitalium.

Minime vero obscuritas ista, qua haec summae digni-
tatis doctrina adhuc premitur, quenquam absterret veri cupi-
dum, quin diuersissimas hypotheses super quaestionibus istis
formatas, ponderet: iis autem, quae ipsi prae reliquis rerum
naturae eiusque phaenomenis consentanea videantur, tanquam
verisimillimis calculum suum adiiciat, et quae ipsi tum obser-
vando, tum meditando ad illustrationem eorum facientia oc-
currerunt, suo iure liceat defendere. Qua quidem licentia et
ego vtar, et quaedam tum de vitalitate putatiua sanguinis,
tum de vita propria in quibusdam corporis humani organis,
vt mihi quidem videtur, haud infitianda, proponam. Quae
tamen (vt summi Harvaei verba quodammodo mea faciam) a
me super hac re dicentur, non ita accipi velim, quasi ea e
tripode prolata existimem, aut aliorum omnium suffragia ex-
torquere cupiam: sed libertatem illam, quam aliis libenter
[Seite 6] concedimus, nobis etiam iure merito poscimus; vt, quae in
obscuris rebus verisimilia videntur, ita offerre liceat, vt, quod
Cicero ait, refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia pa-
rati simus.

I.
De vi vitali sanguini deneganda.

Vt argumentum de vi vitali sanguinis, antea iam a me
singulari libello tractatum, recognoscerem, praeter alia inpri-
mis me mouit classicum, quod nuper ad manus venit, deside-
ratissimi Jo. Hunter de sanguine opus posthumum, cuius non
exigua pars in vindicanda sanguini vitalitate versatur. Operae
pretium itaque duxi, intactis iis, quae iam ante octennium
super ea re a me dicta sunt, principalia ex iis enarrare, quae
me ab eo inde tempore magis magisque in ea, quam tum de-
fendi, sententia vltro confirmarunt.

A priori ergo quod aiunt, nullam in vniuersum patere
rationem, quidni et fluida vitalitate praedita esse possint, id
quidem eo lubentius concedo, quo magis ipsae de fluiditatis
essentia notiones relatiuae et ambiguae videantur; quodsi v.c.
fugacissimos mucores similiaque vegetabilia humidissima et te-
nerrima cum tenacibus resinis compares, aut pulli in ouo re-
center incubato prima rudimenta gelatinosa, imo vero et in
ouo infoecundo cicatriculamf) cum picea amurca, quae in
[Seite 7] folliculis moschi aut castorei secernitur. Ita et cruoris globuli
quod soliditatem attinet vix ac ne vix quidem tot animalculis
infusoriis cedere videntur: etsi neminem vnquam vel ex stre-
nuissimis vitalitatis sanguinis defensoribus eam ob speciem ali-
quam soliditatis istos ipsos globulos viuos dicturum aut cum
vermiculis quos diximus comparaturum confidimus, cum non
nisi inactuose et singulatim reliquae sanguinis massae eos in-
natare autopsia doceamur.

At vero sanguineum fluentum materiem tamen conti-
nere contendunt, ex qua omne solidum vinum nutriatur.
Quam parum autem roboris insit eiusmodi ratiocinio, vel hya-
cinthi me monent, quos, dum haec scribo, ante oculos habeo,
laete iam virentes, etsi bulbi eorum a pluribus retro generatio-
nibus vnice aquae fontanae superficiei impositi sint; quod
quidem aqueum elementum itidem materiem plantae suppedi-
tare Iubens do, etsi nunquam mihi persuaderi patiar, ideo et
vitalitatem ipsam eidem fontanae aquae inhaerere.

Requiritur quidem humiditas in solido viuo, vt vita-
litatem suam actu exserere possit. Tantum vero abesse, vt
[Seite 8] humidum illud ipsum vitalitate praeditum esse debeat, notissi-
mis exemplis viuentium ex vtroque regno organicorum corpo-
rum docemur, quibus mera aqua eo scopo sufficit, imo quae
deficiente ea, exsucca quidem et exsiccata omnis vitae orba et
expertia videntur, attamen vitale principium eatenus conser-
varunt, vt, aqua tantum denuo irrigata, reuiuiscant, et fun-
ctiones oeconomiae suae organicae denuo continuent.

Idem testantur semina plantarum, quae, etsi per inte-
gra secula sicca seruata fuerint, nihilominus principium vitale
ita retinuerunt intemeratum, vt, postmodum terrae gremio
commissa, rite germinarintg). His ergo vitale principium
tenacissimum et quod et in exsucco corpusculo alto somno so-
pitum, simplicis aquei stimuli accessu denuo excitari potest.

Perfectioribus contra animantibus, vt vulgo vocantur,
vitalitas maxime mobilis, et quae humore stimulante longe
magis compositae indolis, sanguine nempe, indiget. Attamen
neque ratio, neque experientia istum ipsum humorem, etsi
magis compositum, reapse vitalitate praeditum esse, demon-
strant. Imo vero si a simplicissimis corporibus organicis per
animalium exsanguium (vt antiquitus appellabantur) ordines
progrediaris, et in his praesertim ea cogites animantia, quae,
vt tot erucae, omni systemate arterioso aut venoso plane de-
stituuntur, hincque ad frigidi, sed iam rubri sanguinis classes,
demumque ad ipsa calida pergas, nullum in ea scala termi-
num figere licebit, vbi primum vitalitas humoris, animale so-
lidum viuum irrorantis, siue a priori requiratur, siue obser-
vatione demonstrabilis fiat.

[Seite 9]

Verum ad incorruptibilem sanguinis integritatem pro-
vocant, qua per omnem vitam intemeratus perennet, quam-
que propriae eius vitalitati tribuendam, hancque ipsam exin
demonstrandam censent.

Candide profiteor, me vim huius in demonstrando cir-
culi, ad sanguinis vim vitalem probandam, omnium minime
percepisse; cum mihi quidem ipsa ea sanguinis in corpore
viuo integritas multo facilius et simplicius ex perpetuis vicissi-
tudinibus explicanda videatur, quas partes eius constitutiuae
patiuntur. Ab vna parte recens chylus aliaque absorpta ad
sanguinem accedentia; ab altera nutritius succus aliique humo-
res secretione ab eo subtracti. Omnium maxime vero continua
elementorum eius principalium permutatio, ope phlogistici vt
quondam audiebat, processus: quae, quanti momenti sit, vel
vnica respirationis functio facile docet, (vt consentientia organa,
integumenta scil. communia et tubum intestinalem taceam,)
quae quauis inspiratione nouum oxygenii haustum in pulmo-
nibus admiscet sanguineae massae, quauis hora ad minimum
vicesies viuos istos folles perfluenti.

Denique et hoc pro vitalitate sanguinis argumentum
in medium proferunt, quod plastica vi gaudeat, dum lym-
phatica eius pars in solidas crustas coaguletur.

Quae ad hoc respondendum habeam, ii, quorum inter-
est et qui rem serio agunt, tum in priore illa commentatione
de vi vitali sanguinis, tum in libello de nisu formatiuo, ma-
ximam partem iam exposita reperient, facileque intelligent,
ipsissimam eam ob causam nisus formatiui vocibus me vsum
[Seite 10] esse, quod vim denotet, ab ea probissime distinguendam, quam
veteres vago vis plasticae nomine appellarunt.

Plasticam equidem vim, si nudam vocem saltim spectes,
vtique in coagulo crustae pleuriticae, vt vulgo vocatur, agno-
sco: non maiori autem ratione illud coagulum vi vitali san-
guinis tribuendum esse censeo, quam si quis silicis Aegyptiaci
formam, itidem coagulatione ortam, nescio cui vitalitati liquo-
ris silicei tribuere velit. Nisi forte cum Mazino, strenuo sub
initium huius seculi iatromathematico, ipsam foetus formatio-
nem ad crystallisationem, vt vocant, referre ipsi placuerit.

Nisus ergo appellatione eo fine vsus sum, vt ipso eo
verbo statim vitalem energiam denotem, cuius efficaciam in tri-
plicis ordinis phaenomenis formatiuis oeconomiae organicae,
generationis scilicet, tum nutritionis, denique vero reproductio-
nis
, vlterius indagaui.

Gaudeo tum summos physiologos, tum acutissimos phi-
losophos, e Kantiana praesertim schola, mentem meam non
solum exactissime cepisse, verum et doctrinae de nisu forma-
tiuo calculum suum adiecisse.

Qui contra vim plasticam pro synonymo nisus formatiui
venditant, ii aut huic a meo alienissimum sensum tacite sub-
iiciunt; aut vice versa auctoribus doctrinae de vi plastica ea
tribuunt, imo obtrudunt quasi, de quibus, quantum ego qui-
dem noui, nullus eorum cogitauit. Siquidem repetitis vicibus,
at hactenus incassum, petii, vt mihi nominetur, si quis eorum
eadem ratione in illustranda natura organica principium phy-
sico-mechanicum demonstrationi mere teleologicae iunxerit, vt-
pote in quo connubio cardo totius de nisu formatiuo doctri-
nae versatur.

[Seite 11]

Si quis autem vnice verbis adhaerescens nisum forma-
tiuum ob vocum affinitatem cum vi plastica confundit, caueat
is, ne eadem ratione eodemque iure calidum innatam veterum,
pro eodem cum recentiorum de calore animali decretis habeat.

Verum ad alterum disquisitionis argumentum redeamus,
vnde ipsa primum orsa est, vitam inquam propriam nonnul-
larum corporis animalis partium.

II.
De vita propria solidis quibusdam corporis
humani partibus adserenda
.

Per innumera scripta perque magnae contentionis di-
sputationes a physiologis toties agitatam nouimus quaestionem,
num diuersa vitalitatis in solidi viui partibus similaribus phae-
nomena, ad varias tantum modificationes vt vocant, vnius
eiusdemque vis vitalis, an vero potius ad distinctas eius species
referre conueniat. Similis disceptatio et inter physicos inualuit,
quorum alii physicas materiae vires vnice ad attractionem re-
ferre studuerunt, alii eas plures ac diuersas esse statuere.
Quid quod nec defuerunt egregii physiologi, qui et ipsam
vitalitatem attractionis speciem facerenth).

Alias iam non vnam rationem reddidi, quare consultius
mihi videatur, plures ab inuicem distinctos virium vitalium
ordines statuere: quae quidem commode ita mihi constituen-
dae videntur, vt praeter nisum formatiuum omni solido viuo
[Seite 12] communem, reliquas in vniuersales et proprias dispescam. Il-
lorum quidem nomine contractilitatem telae mucosae, quam
vulgo cellulosam vocant; tum irritabilitatem s. vim muscula-
rem; denique sensilitatem s. vim nerueam designo; hos vero
vitae propriae appellatione comprehendo.

Plures vero ex his virium vitalium modis etiamsi eos
pro diuersis ordinibus habeas, nihilominus tamen intimo nexu
conspirare, vix monitu opus est, cum v.c. in tot partibus
contextus mucosus, basin earum (simul vero contractilitatis se-
dem) constituens, etiam muscularibus fibris, quibus irritabilitas
inhaeret, et neruis sensilitatis organis, intertextus sit.

Imo vero et hoc lubentes concedimus, dari subinde
phaenomena, in quibus difficile sit dictu, ad quamnam istarum
virium vitalium ea potissimum referas?

Hoc vero nihilominus rationi aeque ac experientiae con-
sentaneum videtur, vt alia iterum phaenomena, quae in orga-
nis conspiciuntur, respectu fabricae et texturae ab omnibus aliis
differentibus, et quae actionibus sese manifestant itidem plane
singularibus et in suo genere vnicis, vt haec inquam vitae
potius propriae tribuamus, vsque donec demonstratum fuerit,
tum organorum horum fabricam, tum vitalem eorum agendi
rationem ad communium ordines referendam esse.

Minus certe tunc errabimus, quam si eas praepopere vni
alteriue communium virium vitalium ordini intruderemus.

Facile exinde patet, quomodo ea, de qua hic agitur,
vita propria eo quem modo explicauimus sensu differat ab
[Seite 13] aliis vis vitalis phaenomenis, tum simili nomine insignitis, tum
praua interpretatione cum ipsa ista minus recte confusis.

Longissime itaque differt is sensus ab eo, quo cl. Will-
denow vitae propriae denominatione vtitur, cui quippe ea syno-
nymon est omnis vis vitalis in vniuersumi).

Porro ab eo principio vitali differt, quod ex Jo. Hunteri
sententia diuersis corporis animalis partibus ita inest, vt et,
postquam a reliquo corpore diuulsae fuerint, aliquamdiu adhuc
ipsis inhaerens remaneat, cuiusque ope eaedem adhuc recentes
denuo siue eidem siue alieno corpori viuo inseri possintk).

Multo minus vero eam relationem huc pertinere, quae
solidum viuum et stimulos in id agentes intercedit, rationem
inquam, qua illud, siue pro varietate organorum, siue pro
diuersitate subiectiua aetatis, sexus, temperamenti, idiosyncra-
siae, consuetudinis, vitae generis etc. aliter atque aliter ab his
afficitur, hoc quidem per se adeo luculenter patet, vt vix istius
irritabilitatis specificae, vt Angli nuperi primo appellarunt,
mentionem hic loci iniicerem, nisi, quod equidem miror, ab
egregio ceteroquin auctore, expressis verbis istam de qua ago
vitam propriam cum hac irritabilitate specifica confusam vi-
dereml).

[Seite 14]

Propius sane ab ea vita propria abesse videtur (quan-
tum nempe ex mystico et obscuro auctoris stylo coniectura as-
sequi licet) vita participans Helmontii patrism); omnium pro-
xime autem actio viuentium particularis grauis physiologi, Jo.
de Gortern); qui tamen in eo modum longe excessisse vide-
tur, quod tantum non omnibus corporis humani partibus actio-
nem particularem tribuerit, tantum non omnes functiones a to-
tidem particularibus actionibus deriuauerit.

Quanquam enim ab vna parte sapientissima sit summo-
rum virorum praemonitio, ne nimio simplicitatis et parsimo-
niae studio in viribus aeque ac materiis elementaribus rerum
naturae constituendis et fallamur et fallamuso); cauendum
tamen etiam ab altera parte et in hoc studio vt alias, ne entia
quod dicunt, citra necessitatem multiplicenturp). Ideoque
non nisi paucis istis organis vita propria tribuenda, quae, vt
fabrica singulari, ita motu et functione tam peculiari et quasi
[Seite 15] anomala a ceteris abhorret, vt hactenus vix ac ne vix quidem
ex vniuersalium vitalitatis ordinum legibus explicari possit.

Ideoque aut characteres horum ordinum reformare, no-
vosque constituere, limitesque eorum proferre oportet, aut, do-
nec id factum fuerit, eas peculiares plane functiones, quibus
ista organa singularia sunt conspicua, e vniuersalium virium
vitalium ordinibus remouere et vitae propriae denominatione
distinguere liceat.

Exempla eiusmodi partium, quae eo nomine vita pro-
pria gaudere dicendae videntur, alias excitaui; eamque passim
ab acutissimis physiologis vltro illustratam et ornatam vidimus;
vt nuperrime adhuc a cl. Brugmans exemplo vitalitatis vaso-
rum absorbentiumq).

Vnicum ergo coronidis loco in medium protulisse, s.
potius in lectorum memoriam tantum reuocasse sufficiat; vteri
inquam, tam fabrica singulari, quam functionibus suis, prae-
sertim si eas per diuersas animalium classes et ordines prose-
quaris, adeo memorabilis, vt instar omnium ad illustrandam,
de qua agimus, vitam propriam inseruire possit.

Nolo equidem recoquere quaestionem toties nuperis
temporibus et tam diuersimode exagitatam, num vtero textura
musculosa sit, nec ne? Fatebuntur tamen assertores eius, fibras
quas in eo supponunt, si quae sunt, certe ab omnibus aliis in
vniuerso humano corpore qualitatibus suis mirum quantum
abhorrere.

Quod v.c. iisdem sub conditionibus, summa nempe di-
latatione, demum visibiles fiant, sub quibus alii musculi (v.c.
[Seite 16] recti abdominis ipsa sub grauiditate) ita extenuantur, vt fibrae
eorum fere visum fugiant.

Quod porro iisdem sub conditionibus vehementissimum
robur exserant, sub quibus alii musculi debilitantur, imo (quod
itidem in rectis abdominalibus subinde videre est) fere paraly-
tici reddantur.

Quod denique non vt alii musculi diuturnae quietis tor-
pore inhabiles fiant, sed tam paucis saltem vicibus per inte-
grum vitae humanae cursum ad partum excitatae, tam violen-
tos nihilominus tunc motus cieant.

Verum quot inquam et quanta alia, praeter enarrata,
phaenomena plane singularia et in suo genere vnica vteri hu-
mani functiones exhibent.

Vnica haec pars est in statu sano et secundum naturam
suam haemorrhagiis periodicis obnoxia.

Vna secundum naturam, oestro nempe venereo percita,
inflammationis symptomata praebet, adeo, vt et inflammato-
rum viscerum more, plasticam lympham in cauum suum ex-
sudet, quae caducam s. deciduam crassam formet. Idque et-
iamsi foetus non in ipso isto cauo, sed in tuba alterutra con-
ceptus fuerit. Quo etiam conceptu extrauterino non obstante,
idem tamen vterus tempore statuto, quando nempe partus in-
stare debebat, etsi vacuus, nihilominus tamen cruciatibus sue-
tis afficitur.

Idem porro ipsius quod modo diximus memorabilis
phaenomeni, oestri nempe venerei sedes, aut saltem fons pri-
mariusr).

[Seite 17]

Et quam mirabilis quaeso, fimbriarum, eodem sub oestro
ad ouariorum statuta loca, quibus nempe maturae diruptioni
vesiculae Graafianae inhaerent, applicatio, iam in muliebri alio-
rumque mammalium vtero admiranda, maxime vero in auibus,
quod quidem quisque fatebitur, qui vel semel gallinae oua po-
nentis genitalia, praesertim vero infundibuli fimbriati in extre-
mo ouiductu ostium, eiusque ad vitellos maturos calycibus suis
inhaerentes, habitum et relationem curatius paulo indagauit.

Omnibus his rite pensitatis et inuicem comparatis mo-
veor, vt vtero (miraculo isti naturae vt Swammerdamius voca-
bat), si cui vnquam parti corporis animalis, vitam propriam tri-
buam, veteresque eundem metaphorice quidem, ast non inepte,
animal in animanti appellasse censeam.


Haec vt praefarer, ansam praebuerunt septemuiri do-
ctissimi, quibus, postquam res, quae ex legum praescripto sui
officii erant, strenue gesserant, auctoritate ordinis medici sum-
mos in arte salutari honores contuli, quosque vitae suae cur-
riculum, quod vocant, enarrantes audiamus.

I.
JVL. LEOP. THEOD. FRID. ZINKE dictus SOMMER
Brunsuicensis.

[Seite 18]

Natus sum a. 1770. Pater mihi est Carolus Fridericus Zinke,
Duci Serenissimo Brunouicensium ab aulae consiliis; adoptauit
me autem Johannes Christophorus Sommer Medicus ille Bruno-
vicensis. Patriae vrbis gymnasia frequentaui, Catharineum, Mar-
tineum et Collegium Carolinum; Cl. Drude, Catharinei Dire-
ctori, Doctissimo Bosse, Martinaei Rectori, et Celeberrimo
Waeterlingio eiusdem Gymnasii Conrectori, prae ceteris Lin-
guae latinae cognitionem debeo: Illustris Zimmermann Geome-
triam, Arithmeticam, Geographiam et Physicen; Laudatissi-
mus Eschenburg linguam germanicam emendatiorem, Doctissimus
Lüder historiam politicam, Clarissimusque Boutmy linguam
Gallicam me docere studuerunt. Cel. Hildebrandt anatomicas,
patrisque mei chirurgicas praelectiones frequentaui. Tandem
ineunte hieme a.
1790 contigit mihi, vt Almae Georgiae Au-
gustae ciuibus a summe Venerabili Less adscriberer, neque vn-
quam felicem me praedicare desinam, quod Academiam hancce
omnium sane celeberrimam frequentare mihi licuerit, cui, si
quid acutioris doctrinae perceperim, omne me debere gratus con-
fiteor. Frequentaui quidem ill. Gmelini lectiones chemicas; ad-
fui ill. Wrisbergio quum doctrinas corporis humani anatomi-
cas, secandique artem, atque neurologiam, physiologiam, do-
ctrinamque de vasis absorbentibus traderet. Interfui quoque ill.
Richteri lectionibus medico chirurgicis, excercitationibusque cli-
nicis; ill. Blumenbachium pathologiam exponentem audiui: prae-
terea b. Murrayo materiam medicam, Buhlioque philosophiae
principia illustranti fui discipulus. Iam in eo eram, vt quae
[Seite 19] sub optimis sane auspiciis, in alma hac academia inceperam
studia, in eadem continuarem atque persicerem, quum Mo-
guntiam euocarer: Frequentaui ibi Celeberrimi Soemmeringii
lectiones anatomicas, secandi simul corporis humani artem exer-
cens, atque Wedekindii institutiones super Therapia speciali,
morbisque venereis adii. Postea Jenam me contuli, Celeberri-
mique Loderi scholis anatomicis, osteologicis atque chirurgicis,
nec non exercitationibus clinicis, quas cum clarissimo Hufeland
instituebat, interfui. Cel. Grunerum audiui therapiam generalem
atque Semioticen, Starkiumque therapiam specialem tradentes:
botanices cognitionem duce Cl. Batsch comparare mihi studui.
Adscripsit me Idem societati physicae cui praeest. Per hiemem,
in patria commoratus sum domo, priuata simul vsus patris in-
stitutione; ineunte vero aestate, Gottingam redii, atque ill.
Richteri lectionibus de morbis chronicis, eiusdemque exercitatio-
nibus clinicis denuo industriam meam dicaui.

Examini, vt iam diximus, aeque ac sequentes seni com-
militones doctissimi, rite et cum laude defunctus, d. 5. Septbr.
dissertationem inauguralem de maxillae inferioris luxatione,
publice defendit.

II.
CAROLVS HIMLY Brunsuicensis.

Ortus sum d. 30. Apr. 1772 parentibus Francisco Ludovico
Himly, Neostadiensi helueto, interiori admissioni Brunsuicensi
ab epistolis, et Margaretha Lucia Grupe, Hannouerana. In
gymnasiis Catharineo et Martineo, tumque annis
1790 et 91 in
Collegio Carolino praeceptoribus vsus Gaertnera, Schmidio,
[Seite 20] Eberto, Eschenburgo, Emperio, Stuvio, Boutmyo, humaniori-
bus studiis quae dicunt, operam dedi. Zimmermanni, cuius fre-
quentiori consuetudini multum debeo, praelectiones physicae
Stuviique anthropologicae tantum in me excitarant penitius
cognoscendae naturae desiderium, vt Hildebrandi, Professoris
tunc temporis in theatro anatomico-chirurgico brunsuicensi in
physiologiam, osteologiam, pathologiam et therapiam genera-
lem, inde ab aestate
1790 adirem praelectiones, hiemeque se-
quenti praelectionibus eius anatomicis adessem, et magnam diei
partem in sectiones cadauerum impenderem. Complexu itaque
scientiarum medicarum aliquantum cognito vnice illis operam
meam dicare constitui, ideoque Institutum illud egregium se-
cundum per annum denuo frequentaui, alteramque adhuc per
hiemem in secandis cadaueribus me exercui, breuemque therapiae
specialis delineationem audiui. Praelectionibus hisce debeo, quod
paschate a.
1792 hanc musarum sedem adire, maioremque ex
Vestris, Viri Illustres, praelectionibus colligere fructum, pluri-
bus interesse citiusque adeo in studiis meis progredi potuerim.
Nunc ad illam narrationis de vita mea accedo partem, quae
gratissima mihi est, qua nempe ill. Gmelini praelectionibus in
chemiam et pharmaciam interesse, ill. Wrisbergium physiolo-
giam, demonstrationes anatomicas et neurologiam docentem au-
dire, ab ill. Richtero therapiam generalem et specialem, chirur-
giam et medicam et manualem, morbos oculorum et ossium
doceri et inde ab octodecim mensibus ab eo in Nosocomio aca-
demico institui mihi contingeret; ill. Blumenbach praeceptori
summa pietate colendo pro eo, quod in historia naturali, physio-
logia, anatome comparata et historia medicinae literaria me
instituit, maximas habeo gratias. Praeterea apud ill. Stro-
meyer therapiam specialem audiui et sub eius auspiciis per annum
[Seite 21] aegrotos curaui. Porro viri illustres, Osiander artem obstetri-
ciam, Hoffmann botanicen, Lichtenberg physicen me docuerunt.

Denique haud sine animi motu atque pudore duorum quae mihi
felicia contigerunt mentio adhuc facienda est: vnius, quod prae-
ceptor pie venerandus Richter nosocomii academici curam suis
sub auspiciis mihi committeret gerendam; alterius, quod facultas
medica, commentationem meam historiam mortis sistentem prae-
mio regio dignam iudicauit.

D. 6. Sept. cathedram ascendit vir eximius, et disserta-
tionem obseruationes quasdam circa epidemiam huius anni dysen-
tericam sistentem
, exhibuit.

III.
CHRIST. THEOPH. STEINECKE Wismariensis.

Natus sum 4. Cal. Septembris 1762. – Patrem veneror Bernhard
Dietrich Steinecke M.D. Regis Sueciae a Consiliis aulicis
et Medicinae Practicum apud Wismarienses, matrem Mariam
Julianam, ex familia Jungensi. Ab vndecimo aetatis anno scien-
tiis, quae vitae academicae praeire solent, me erudiuit insignis
Pastor Schwerdtfeger, optime de me meritus; quibus satis in-
structus, annumque
17. agens, in celebrem Academiam Halen-
sem me contuli, vbi praelectiones anatomicas ac physiologicas
ill. Meckelii, Therapeuticas, easdemque de medicina forensi
ill. Reilii, physicas, chemicas ac pharmaceuticas ill. Grenii,
pathologicas Celeberrimi Junckeri frequentabam, simulque bo-
tanicis Cl. Junghansii, et logicis Cl. Jacobi interfui. Duo-
bus annis cum dimidio peractis Berolinum petens, praelectioni-
[Seite 22] bus chirurgius ill. virorum Mursinnae ac Zenckeri, et obstetriciis
Celeberr. Walteri auditorem me exhibui.

Deinde in patriam reuersus, literarum studia sedulo re-
petens, duce patre carissimo, praxi medicae addiscendae et
exercendae operam dedi. Quibus scientiis finem imposituro,
hancque praestantissimam musarum sedem adeunti, ex insignium
Praeceptorum, summa obsequendorum pietate, recitationibus
vsum percipere mihi contigit, vbi ill. Blumenbachii praelectio-
nibus physiologicis, ill. Wrisbergii anatomicis et obstetriciis,
ill. Richteri chirurgicis de oculorum et ossium morbis, clinicis-
que, dein ill. Gmelini Pharmaceuticis, nec non ill. Stromeyeri
therapeuticis et clinicis, ac ill. Osiandri obstetriciis theoreticis
et practicis eruditus sum.

Disputauit d. 10. Sept. de methodo antigastrica eiusque
noxa.

IV.
G. JVST. FRID. NÖLDECKE Luchovia Luneburgensis.

Natus a. 1770 die 16. Martii, parentibus mercatoribus, patre
Ludouico Justo Nöldecke, concionatoris pagani filio, matre ex
Mülleriana gente ibidem orta, quum agerem
16. annum, Lune-
burgum me contuli, vt, quas domi duxeram, literarum primas
lineas excolerem vlterius, rectore Nicolao Niclas, conrectore
Krakow.

Expleto hic triennio pater me Hammoniam deduxit, vbi
frater patruelis eius Büsch mathesin profitebatur. Hic me ci-
vium Gymnasii et Academiae, quam ipse dedicarat Mercurio,
[Seite 23] numero adscripsit suisque scholis adhibuit tam mathematicis,
quam historicis numariisque; eius autem vterque collega, Ebeling
archaeologiam, Giesecke vero botanices me docuit elementa prima.
Anni ferme spatium hac in vrbe commoratus ad patrios redii
lares, vbi quum aestatis otia mansuetiores inter Musas ad sol-
stitium vsque hiemale anni
1790 transegissem, iussus sum adire
Berolinum, vt praelectionibus Walteri anatomicis, Mayeri phy-
siologicis, Mursinnae obstetriciis ac chirurgicis, chemicis Hermb-
staedtii, Gönneri pathologicis adque mater. med. spectantibus
interessem, quibus per sesqui-annum data opera, regiam illam
vrbem cum natali oppido commutaui, nempe, exacta istic aestate
anni
92, ad hoc literarum ac scientiarum emporium profecturus.

Nec multo post ipsam salutaui Georgiam Augustam,
vbi gauisus sum semperque gaudebo frequentasse me Inclyto-
rum Virorum, praeceptorum summe reuerendorum scholas ill.
Wrisbergii anatomicas, de neruis, visceribus vasis lymphaticis,
eiusdem porro pathologico anatomicas, medico-sorenses, phy-
siologicas, atque obstetricias, nec non institutiones, quae priorem
medicinae partem complectuntur, ill. vero Richteri docentis thera-
piam generalem, capita chirurgiae selecta, morbos chronicos at-
que acutos, signa morborum generalia, chirurgiam medicam
atque manualem, morbosque oculorum, eiusdem aeque ac ill.
Stromeyeri exercitationes clinicas, ill. denique Blumenbachii hi-
storiam tradentis naturalem.

Haec fere pauca sunt, quae ex primo transactae vitae
stadio repetita, mentione digna existimaui.

D. 27. Sept. dissertationem defendit pathologiam sisten-
tem phthiseos hepaticae.

V.
ANSELMVS WOLF Francofurtensis.

[Seite 24]

In lucem editus sum anno 1773 m. Aprilis. Patre vtor Simone
Wolfio Medicinae Doctore, et Matre Charlotta ex gente Swab.
Carissimi hi parentes, qui adhuc in viuis sunt, pro quo bene-
ficio Deo optimo maximo maximas ago gratias, magnam ope-
ram educationi meae impenderunt et curam animi fingendi et
excolendi praeceptoribus domesticis demandarunt. Litteris ele-
mentaribus instructus patriam vrbem reliqui et a.
1790 M. Nov.
ad Academiam Moguntinam accessi, vt scientiae medicae va-
carem. In numerum ciuium Academicorum a cel. Franke Aca-
demiae gubernaculum tunc tenente, relatus sum. Intra duorum
annorum spatium, quod ibi commoratus, lectionibus Logices et
Metaphysices cel. Dorschii, Physices theoreticae et exprimenta-
lis Prof. Bergmanni, et Mineralogiae et Botanices Prof. Fiebig,
qui nuper diem supremum obiit, interfui. Tum praelectiones Ana-
tomicas et Physiologicas et Anatomiam Comparatam ill. Söm-
meringii, Chemiam et Materiam Medicam Prof. Molitoris,
Chirurgiam medicam et artem obstetericiam Weidemanni, Pa-
thologiam et Semioticam Metternichi et Anthropologiam et The-
rapiam generalem Consiliarii Wedekindii audiui. Cum vero
Francogalli Mense Oct. a.
1792 Moguntiam expugnarent,
praelectiones strepitu et tumultu bellico intermissae sunt; quare
ego me domum contuli. Postea negotiorum peragendorum causa
Herbipolin profectus sum. Quum vero mihi tempus a negotiis
vacaret, occasionem in hac vrbe litteras medicas augendi non
omittendam credidi, adeoque ill. Sieboldi Chirurgiam manua-
lem audiui et multis sectionibus in cadaueribus, et operationi-
bus in viuis hominibus ab eo factis interfui. Mox autem Her-
[Seite 25] bipolin reliqui et parte Franconicae regionis peragrata tandem
Goettingam perueni, vbi a.
1793 M. Aprilis ab ill. Runde
inter ciues Academicos receptus sum. Ex praelectionibus ill.
Richteri in duas partes Praxeos et oculorum morbos et lectio-
nibus in Nosocomio habitis, et ill. Wrisbergii in Splanchno-
logiam magna vtilitas in me redundauit. Denique ill. Stro-
meyeri Practicum et Clinicum et ill. Lichtenbergio Physicen ex-
perimentalem non sine magno fructu audiui.

D. 30. Sept. disputauit de inuoluendis corporis humani ex-
tremitatibus.

VI.
FRID. LVDOV. ANDR. KOELER Beedenbostelo-Cellensis.

Natus sum Beedenbostelae prope Cellas die vigesimo tertio
Maii anni millesimi septingentesimi septuagesimi tertii. Patrem
veneror Joannem Georgium Ericum Koeler, ministrum verbi di-
vini, et matrem Joannem Luciam natam Jacobi. Optimi paren-
tes, quos adhuc superstites mihi esse gaudeo, a primis pueri-
tiae annis praeceptoris domestici, nunc beate defuncti Nieter
institutioni me tradiderunt. Vir iste praestantissimus ad cine-
res vsque mihi colendus omnem adhibuit curam, vt in literarum
et bonarum artium rudimentis rite imbuerer. Anno aetatis de-
cimo sexto lyceum, quod Cellis est, frequentare coepi, ibique
per biennium et quod excurrit, commoratus, praeceptoribus in-
genio aeque ac doctrina conspicuis, Münter et Grünebusch vsus
sum. Eodem fere tempore collegio medico-chirurgico Cellensi
nomen dedi et lectiones ill. Roques de Maumont in physicam at-
que historiam naturalem, nec non Clar. Scheller in anatomen
[Seite 26] atque chirurgiam audiui. Clar. Heine in materia medica, pa-
thologia atque therapia praeceptorem habui. Institutionibus
Excell. Leschen in Encyclopaedia medica vsus sum. Anno
1791
ad Academiam Jenensem profectus ibique ab ill. Heinrich, tunc
temporis Prorectore Magnifico, in numerum ciuium academico-
rum receptus sum. Statim scholas medicorum adii, et prae-
lectionibus ill. Loderi in physiologiam, anatomium et chirur-
giam interfui. Ill. Gruner semioticen et therapiam genera-
lem me docuit, ill. Nicolai sectatus sum discipulus in patholo-
gicis, Clariss. Batsch in botanicis et Clariss. Brückner in osteo-
logicis, in materia medica Excell. Bretschneider, in chemia ill.
Göttling, et in physica experimentali ill. Voigt ducem habui.
Denique et magna cum vtilitate praelectiones Celeb. Rein-
hold in logicam atque metaphysicam audiui. Elapso sesquien-
nio inclytam Georgiam Augustam petii et a S.R. Plank, tunc
fasces gerente, numero ciuium academicorum adscriptus sum.
Copia hic mihi data est gratissima, audiendi ill. Wrisberg in
anatomia et speciatim in splanchnologia, ill. Richter in thera-
pia morborum acutorum, in chirurgia medica atque morbis ocu-
lorum, nec non ill. Blumenbach in anatomia comparata, atque
historia naturali. In Therapia morborum chronicorum ill.
Stromeyer vsus sum praeceptore eoque duce lectos aegrotorum
adii, ill. Arnemann morbos ossium explicantem audiui. Ar-
tem obstetriciam ill. Osiander me docuit, ill. Althoff de lue ve-
nerea agentem audiui. Summa denique cum voluptate praele-
ctionibus physicis ill. Lichtenberg interfui.

Omnibus hisce praeceptoribus pietatis cultu sempiterno pro-
sequendis gratias quidem, quas possum, ago habeoque maxumas,
sed, quantum illis debeam, sentire magis quam verbis expri-
mere licet.

[Seite 27]

Dissertatio viri humanissimi d. 2. Octbr. ab eo defensa, de
odore per cutem spirante in statu sano ac morboso agit.

VII.
SELIGM. JOSEPH OPPENHEIM Francofurtensis.

Natus sum a. 1767. Parentes veneror Joseph Mayer Oppen-
heim et Hane e stirpe Neuburgia, vtrosque hodie superstites et
quod Deus faxit per longam annorum seriem futuros. A te-
nera mea aetate ad annum
14. Judaeorum more in scriptura sa-
cra veter. Test. et Talmud instructus sum. Ab hoc tempore ad

21. vitae meae annum a Praeceptoribus priuatis eruditus sum
in Geographia et Historia; in lingua Teutonica, Gallica, Latina
et Graeca; in principiis Philosophiae et Matheseos purae.

Anno 1789 Gottingam me contuli, et a Prorect. Magnif.
Runde numero ciuium Academicorum adscriptus sum: vbi prae-
lectionibus interfui celeberrimorum virorum Murray b., Wris-
bergii, Richteri, Blumenbachii, Gmelini, Stromeyeri, Fischeri,
Osiandri, Lichtenbergii et Eichhornii, in Botanica, Osteologia,
Anatomia tam corporis humani quam comparata, Physiologia,
Pathologia generali et speciali, in Chemia, Materia medica,
Pharmacia, Therapia tam generali quam speciali, in Chirurgia
tam medica quam manuali, in morbis tam oculorum quam os-
sium, in capitibus selectis Chirurgiae, arte obstetricia, in Hi-
storia litteraria vniuersali et Physica experimentali. Adfui
etiam exercitationibus clinicis.

Et hic dignissimmus candidatus d. 20. Oct. summos in arte
medica honores tulit.

[Seite 28]

Addere liceat, ex septenis hisce viris, quos enarrantes
vitae suae laudabiliter gestae rationem audiuimus, vnum, de-
sideratissimum nempe Steinecke, iam praematura morte rebus
humanis ereptum, e reliquis autem cl. Sommer medici aulici
dignitate, cl. Himly vero Professoris clinices munere in vrbe
natali ornatos esse; ceteros quaternos in patria sua magna cum
laude et popularium suorum applausu artem salutarem exercere.

Scr. Gottingae d. xxviii. Nov. mdccxcv.

(L.S.)


Notes
a).
[Seite 3]

In Giornale per servire alla Storia ragionata della medicina di questo Secolo.
T. VI.

b).
[Seite 3]

v. Ej. Saggio d’Osservazioni concernenti li nuovi progressi della Fisica del corpo
umano.

c).
[Seite 4]

v. Opuscoli di vari autori sulla irritabilità Halleriana, raccolti da Giac. Bart.
Fabri T. II.

d).
[Seite 4]

v. Hollmanni primae lineae philosophiae naturalis.

e).
[Seite 4]

Vis actuosa, s. impetum faciens, s. sensilitas, s. irritabilitas, s. vitalis dicta,
natura sua non cognoscitur.
Fr. Bern. Albinus.

Aliquid, quod pono incognitum, in corporibus viuentibus etc. Jo. de Gorter.

Life is a property we do not understand. Jo. Hunter.

C’est une ignorance bien profonde que celle où nous sommes, de la nature
intime ou de l’Essence des diverses forces repandues dans l’Univers, et en par-
ticulier de celles qui constituent la vie dans le végétal et dans l’animal.
C.
Bonnet.

Similes aliorum confessiones citaui in L. über den Bildungstrieb. ed. 3.

f).
[Seite 6]

Hanc enim cicatriculam aeque ac membranas peculiares in ouo conspicuas,
pro solidis, et quidem in recenti ouo, etiamsi cynosurum fuerit, pro soli-
[Seite 7] dis aliquamdiu vitalitate quadam praeditis, habendam esse puto; quod sano
nemini absonum videbitur, qui recentis oui interiorem fabricam subtilius
scrutatus membranas eius cum similibus simplicissimorum animalium, v.c.
cum vesiculoso sacco vermium ex hydatidum genere comparauit. Inprimis
vero illud memorabile, quod neglexisse videntur qui ouo nuper ad vitalita-
tem sanguinis demonstrandam vsi sunt, etsi iam a magno Harvaeo an-
notatum fuit, putridam in ouo corruptionem in ipso cicatriculae loco inci-
pere, documento, tamdiu solum integros manere oui succos quamdiu solidis
quae diximus vitalitas inest, quae quidem in cynosuris ouis minor et fuga-
cior quam in foecundis, quod ipsis vnice a matre absque masculi seminis con-
tagio vita ista minima communicata fuerit.

g).
[Seite 8]

v. generosi et doctissimi viri March. de St. Simon egregium opus, des Iacintes.

it. Swietenii Comment. T. IV. capite de podagra.

h).
[Seite 11]

The attraction of life. ita cl. G. Fordyce on muscular motion in Philosoph.
Transact.
vol. LXXVIII.

i).
[Seite 13]

v. Ei. Grundriss der Kräuterkunde.

k).
[Seite 13]

v. Ei. natural History of the human Teeth. P. I.

l).
[Seite 13]

Est is cl. Gautier, qui in diss. de irritabilitatis notione, natura et morbis, Halae
1793 edita, non maiori iure vitam propriam cum irritabilitate specifica con-
fundit, quam hancce ipsam sibi vindicare annititur, siquidem vel toto fere
lustro ante dissertationis istius editionem cl. Blane medicus Londinensis ce-
[Seite 14] leberrimus eandem relationem quae solida vina et stimulos in ea specifice
agentes intercedit, eodem nomine (– the specific irritability –) distinxit
eiusqae in oeconomia animali dignitatem vberius exposuit. v. Ei. Lecture
on muscular motion
1788.

m).
[Seite 14]

cf. v.c. Supplementum operum eius.

n).
[Seite 14]

v. Ei. Exercitatio medica quinta.

o).
[Seite 14]

Combien ne voit-on pas de phenoménes, où, avec des ressemblances, il
y a des
diffèrences! Mais on confonde tout cela, sous pretexte de sim-
plifier
; comme si la varieté des Phenoménes n’indiquoit pas de la
varieté dans les Causes! cl. De Luc.

Ego vero dudum experior, rarissime eas rerum naturalium interpretatio-
nes
(phaenomenorum physiologicorum) firmas esse, quae eleganti simplici-
tate speciem veri imitantur.
Haller.

p).
[Seite 14]

Causae rerum naturalium non plures admitti debent, quam quae et verae sint
et earum phaenomenis explicandis sufficiunt. Ideoque effectuum naturalium
eiusdem generis eaedem assignandae sunt causae
, quatenus fieri potest.
Newton.

q).
[Seite 15]

v. Conr. Ger. Ontyd diss. de causa absorptionis per vasa lymphatica 1795.

r).
[Seite 16]

Primum, quantum noui, obseruante Jac. Berengario quem vulgo, a patria,
Carpum vocant, in historia quam de muliere refert cui pater eius vterum
[Seite 17] exstirpauit. post hoc – inquit – semper fuit sanissima exercendo negotia
familiaria, cum ea etiam maritus coit;
ipsa tamen nullam habet delecta-
tionem in coitu.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted