Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf]
[titlePage_recto]
SPECIMEN
HISTORIAE NATVRALIS
EX AVCTORIBVS CLASSICIS
PRAESERTIM POETIS ILLVSTRATAE
EOSQVE VICISSIM ILLVSTRANTIS.

GOTTINGAE
APVD HENRICVM DIETERICH
mdcccxvi.
[titlePage_verso]

[Seite 3]

Ab eo inde tempore quo studia mea maturiora et academicam prae-
sertim vitam physiologiae inprimis et historiae naturali excolendae
impendere statueram, facile intellexi, quanti praeter ipsius naturae
indagationem, imo vero et ad eam ipsam dirigendam et facilitan-
dam, proficiat veterum in istis disciplinis classicorum magistrorum
nostrorum et exemplarium diligens lectio, in quibus praecipue im-
mortalium duumuirorum, etsi vt aetate qua floruerunt, ita inge-
nio et scribendi ratione valdopere diuersorum, Aristotelis inquam
et Galeni, istius nempe zoologica scripta, huius vero physiologica,
pro ditissimis et adhuc inexhaustis thesauris habere didici.

Miratus quidem sum initio, cum toties in iis citatos legi ve-
terum poetarum, Homeri, Euripidis, aliorum locos, quos tamen
mox non ornatus caussa, sed tanquam magni ponderis in re ipsa
auctoritates allatos esse sensi, adeoque hoc ipsum stimulum quasi
admouit et hos venerandae antiquitatis fontes, horis subseciuis ad-
eundi, e quibus praeter multifariam voluptatem, ad ipsas quoque
[Seite 4] disciplinas proxime facientium obseruationum minime vulgarium
copiam haurire licuit, aut quae saltim ad vlterius inquirendum
aeque inexspectatam ac opportunam ansam praeberent, eadem ra-
tione qua et antiquae artis admiranda quae restant opera, in quo-
rum contemplatione quoties occasio fert, lubenter pascor et recreor,
non parum ad naturae studium mihi profuisse fateor.

Cumque specimen historiae naturalis, artis antiquae operibus
illustratae, quod ante aliquot annos sodalitio nostro obtulia), gra-
tum fuisse viris doctis et huiusmodi studiis fauentibus acceperim,
parem eorum gratiam me initurum spero, si nunc simile specimen
naturalis historiae ex auctoribus classicis vtriusque linguae illustratae,
eosque vicissim illustrantis exhibeam. In cuius selectu me in prae-
sentiarum vnice in nonnullis continebo, quae ex poetis et historia-
rum scriptoribus hausta sunt, intactis iis auctoribus, qui ex professo
historiam naturalem tractarunt.

Quae quidem, etsi pauca saltem e multis selecta, aperte ta-
men testabuntur, quanta fuerit in istius veteris aetatis viris in ob-
seruando res naturales accuratio, oculorum consuetudine aeque ac
attentionis acumine parta.

In quorum quidem enarratione eum seruare liceat ordinem vt
primo aliqua eorum, quae ad physiologiam tanquam philosophiam
naturalis historiae attinent, tum ea quae singulas quasdam rerum
naturalium species spectant, recenseamus.

§ 1.
Insignis irritabilitas linguae.

Initium equidem faciat Ovidii viuidissimae in exsecta lingua
irritabilitatis descriptio, vbi nefandum Terei Thraciae regis facinus
in vxoris Procnes sorore Philomela patratum refertb).

[Seite 5]
– – compressam forcipe linguam
Abstulit ense fero. Radix micat vltima linguae,
Ipsa iacet, terraeque tremens immurmurat atrae.
Vtque salire solet mutilatae cauda colubrae,
Palpitat, et moriens dominae vestigia quaerit.

Quae quidem quoties quondam legeram ad licentias poetarum
referre solebam, quibus sicut pictoribus talia audendi semper fuit
aequa potestas, donec meliora edoctus ea maximam sane partem ad
ipsam naturae veritatem composita esse hisce meis oculis viderem.

Cum enim praeter opinionem, quam hactenus de insigni linguae
humanae aliorumque mammalium irritabilitate tenebam, viderem
egregium physiologum, Ever. Home sodalem nostrum adeo eam vim
insitam istius organi minuere, vt carnes eius minus irritabiles dicat
quam fere vllam aliam partem corporisc), in id incubui, vt gra-
vem huncce dissensum tum quod caput rei erat, propriis experimen-
tis, tum vero et collatis aliorum super hoc argumento obseruatio-
nibus dirimerem.

Nuspiam equidem vberiorem messem obseruationum huc fa-
cientium expectabam, quam in tot tantisque de irritabilitate Halle-
riana scriptis, quibus innumera in diuersis musculosis partibus ani-
malium experimenta siue ad stabiliendam siue ad refutandam eam
doctrinam ab vtraque parte instituta describuntur.

Verum quod non raro in huiusmodi disquisitionibus contingit,
vt omnia alia inuenias praeter id quod vnice quaeris, id et mihi
tum accidit, cum, quod sane mirari satis nequeo, neque in pro-
priis primi nostri sodalitii praesidis de celebri sno inuento scriptis,
ex quibus principes ipsis Regiae Societatis commentariis continen-
tur, neque in aliorum siue asseclarum siue aduersariorum eius ope-
[Seite 6] ribus, vel vllum super irritabilitate linguae experimentum aut
obseruationem reperire mihi licuerit.

Neque meliore fortuna vsus sum in euoluendis de Galuanismi,
vt vulgo audit, auctoribus, in quibus etiam spe quam conceperam
frustratum me vidi.

Imo vero in magno et immortali Halleri opere physiologico,
quod pandectas huius disciplinae dixeris, totum hoc de quo agitur
argumentum, non vt prouerbialiter aiunt, sed reuera tribus verbis
ita absolutum est: ‘“irritabilitate lingua gaudet”’d).

Ab his ergo consultoribus desertus, eo diligentius quoties occa-
sio ferebat, linguam ex calidi sanguinis quadrupedibus ad alios fines
recenter iugulatis exsecui, et quidem nominatim canum, felium,
caprarum, ouium et cuniculorum, et in his omnibus insignem, etsi
vel in variis eiusdem speciei indiuiduis diuerso gradu ludentem,
dissectae sed adhuc calentis linguae et tam mechanicis quam chemi-
cis stimulis varie affectae, irritabilitatem miratus sum, e quorum expe-
rimentorum numero vnum saltem memorare liceat, hisce ipsis diebus
a me obseruatum, et Ouidianae descriptioni ad amussim respondens.

Curaui vt boui quadrienni me praesente vasorum maiorum
colli dissectione iugulato lingua vitali adhuc turgore recenter calens
exfcinderetur, itemque tam celeriter quam fieri poterat, cor animan-
tis, vt huius visceris, omnium quae nouimus longe maxime irrita-
bilis, oscillatorium motum cum eo linguae comparare liceret. Cum
vero vtrumque viscus eodem tempore iisdem stimulis mechanicis,
cultri nempe incisuris et acus ictibus vellicarem, lingua transuer-
sim secta cordi vltra septem minuta prima, omnibus adstantibus su-
peruiuere, et in vniuersum fere ad horae quadrantem fibrarum sua-
[Seite 7] rum motricium oscillationes seruare constitit, qui quidem motus
dum linguae anteriorem partem transuersim inciderem tam viuide
eius apicem conuellebant vt lanii vxor eos ictibus dissectae anguillae
compararet, perfecte vt Ouidius mutilatae caudae colubrae.

Verum his periculis a me ipso in animantibus captis, coroni-
dis loco iungere liceat similem obseruationem in ipsa humana lingua
factam, curus notitiam desideratissimo Reimaro debeo, sodali quon-
dam nostro venerando.

Puer Hamburgensis comitiali morbo grauiter correptus, vio-
lentiore paroxysmo linguae anteriorem partem sibi ita demordit vt
non nisi tenui lacinia adhuc adhaereret. Cum ergo hocce segmen-
tum non solum functioni ineptum, verum et aegro valde molestum
esset, breui illud amputare necesse erat. Quod quidem cum medi-
cus domesticus Cl. Chaufepié manui imponeret, non sine admiratione
illud viuide palpitare vidit. Vt vero ab omni fallacia sibi caueret
si forte is motus ab actione musculorum propriae volae penderet
mox frustum linguae fundo fenestrae imposuit quod autem et tunc
mouere se adhuc per plura minuta prima pergebat, imo vero, quod
omnes adstantes mirabundi vno ore testabantur, paululum locum
mutare et quasi prorepere visum est. Externi stimuli, acus aut ad-
spersi salis, similes quidem motus excitabant, vix tamen ab istis
spontaneis vllo modo diuersas.

Aut grauiter ergo fallor aut insignis constat linguae carnibus
irritabilitas et Ovidio in exquisita phaenomenorum eius descrip-
tione, fides.

§ 2.
Ophthalmia niualis.

Xenophon in classico et lectores tenente de Cyri minoris expedi-
tione opere memorate) multos milites exercitus graeci cui media
[Seite 8] hieme (circa initium Ianuarii nostrae temporis rationis) niuosi Armeniae
montes Euphratem inter et Phasin superandi erant, intolerabili ni-
vis splendore occaecatos fuisse, cui vero molestae affectioni aut prae-
cauere aut mederi studuerint, nigri quid (μελαν τι) oculis praeligando.

Ipsam hanc niualem ophthalmiam, qua et nostrates hiberno
tempore passim corripiuntur alpinis praesertim et borealibus plagis
endemiam esse constat, ita vt Lappones a venatione rangiferorum
ferorum redeuntes non raro omni propemodum oculorum vsu per
aliquot dies destituanturf). Groenlandi maxime mensibus Maio et
Iunio hoc oculorum morbo afficiuntur, cui si diutius duret cutis su-
praorbitalis incisione mederi studentg). Eskimotae inprimis hac
ophthalmia laborant, quando niuis longe lateque campos tegentis
superficies paulisper liquefacta denuo glaciali quasi crusta obduci-
tur. Photophobiae iungitur molesta sensatio primo quasi arenulae
in oculos incidissent, ingrauescente vero malo ac si fortissimus pul-
vis sternutatorius illapsus esset. Simul violentissimo blepharospasmo
tonico corripiuntur, quae quidem affectiones raro inter decem dies
tolluntur, non raro vero per quatuor hebdomades duranth).

Inter mechanica remedia quibus barbarae gentes ad arcendam
eam ex intensa luce a niue reflexa occaecationem vtuntur, bina me-
morare liceat, quae mihi ad manus sunt. Alterum eiusdem generis
cuius Xenophon meminit et in iisdem quoque orientis regionibus
adhuc vsitatissimum. Nigri aliquid quod oculis praetenditur; reti-
culum nempe ex pilis equinis contextum, antrorsum paulo conue-
xum, ne palpebrarum liberum motum impediat. Extat inter eth-
nographies memorabilia musei nostri academici, dono desideratis-
simi et meritissimi nostri quondam Sodalis, Generosissimi L.B. de
[Seite 9] Ascii
qui tum litterarios Georgiae Augustae thesauros, tum et meam
rerum naturalium supellectilem per longam annorum seriem innu-
meris muneribus ditauit. Annotauerat, apud Tattaros in vsu esse,
praesertim quando hiberno tempore venantur aut peregrinantur, et
vernacula earum lingua Kaar-yoeslik vocari, quod ocularem fascio-
lam significeti).

Altera istarum machinarum longe diuersa ratione a barbaris
Eskimotis orae Labradoricae accolis fabrefacta est. Quanquam qui-
dem apud Henr. Ellis, Dav. Cranz aliosque, qui boreales istas
Americae orientalis regiones adierant auctores, plura de miranda
sagacitate legeram, qua Groenlandi et Eskimotae perspicilla sua ni-
valia (aut oculos niuales vt ipsi vocant,) conficere norunt, minus
autem accurate nec satis clare descripta viderentur, amicum ex com-
muni fratrum euangelicorum rogaui, vt saltem curatiorem eorum
notitiam ex istis terris, vbi horum fratrum coloniae florent, mihi con-
ciliaret. Plura praestitit vir humanissimus et haud ita pridem ge-
nuino huiusmodi perspicillorum ocularium exemplo ab ipsis Eski-
motis coloniae Hoffenthal orae Labradoricae effictum mihi misit;
quod quidem, siue simplicitatem inuentionis spectes, siue accuratio-
nem qua fabrefactum est, vsui cui destinatum est ad amussim respon-
dentem, magnam sane istorum barbarorum in leuandis vitae suae
incommodis ingenium et acumen testatur. Pauca ad illustrandas
icones (– fig. 1. 2. 3. –) quibus ea machinula delineata est, suffi-
ciant. Materiam praebet lignum leuissimum, populneo simile ex
eorum memorabili et quod natiuam ipsorum originem spectat ad-
huc aenigmatico genere quae periodico maris accessu ad oras borea-
les terraquei globi aduehuntur. Auersa facies (– fig. 1. –) quae
nasum tegit, satis alte exscalpta ne libero oculorum motui obsit.
[Seite 10] Inferiori margini qui genis applicatur, vtrinque sulcus incisus
(– a. –) vix alium in finem quam vt tanquam aquaeductus lip-
pientium oculorum lacrumis facilem defluxum concedat. Ante-
rioris lateris superior margo prae inferiore magis prominulus (–
fig. 3 –) vt ceu vmbraculum tum niuem, tum et quodammodo
solis radios arceat. Reliquum latus (– fig. 2. –) fuligine atratum
quae aliam praestringentis lucis partem absorbeat. Fissurae deni-
que ad perspiciendum paratae, angustae, conniuentibus palpebris
aequiparandae. Egregium et finibus suis ad amussim respondentem
vsum simplicis huius machinulae vt in me ipso saepissime experirer
infaustam nuper nactus sum occasionem cum per plures menses
graui et pertinaci blepharospasmo tonico correptus, quoties tamen
luce clara praeparata anatomica aliasque res naturales curatius con-
templari necesse erat, nullum aliud adminiculum aeque commodum
inueni ac ipsa illa de quibus agimus perspicilla niualia Eskimota-
rum. Praeterea vero etiam, quod ad vnum omnes testantur qui
eam machinulam in museo meo videntes periculum fecerunt, tele-
scopii loco inseruit, quo quidem fine, barbaros quos modo dixi-
mus, etiamsi niuis splendore minus perstringuntur, vnice ad re-
motiora obiecta distinctius obseruanda eam oculis admouere, Ellisius
commemoratk).

§. 3.
Xanthoopia ictericorum.

Arquatis obiecta quae visu percipiunt flauescentia apparere
ex binis fere annorum millibus adeo peruulgata opinione receptum
erat vt et metaphorice in locutionem abierit. Notissimus inprimis
est Lvcretii locus:

Lurida – fiunt quaecunque tuentur
Arquati, quia luroris de corpore eorum
Semina multa fiuunt fimulacris obuia rerum;
[Seite 11]
Multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
Quae contage sua palloribus omnia pinguntl).

Ita et aequalis eius Varro: arquatis et veternosis lutea quae
non sunt, aeque vt lutea viderim); et post hos Galenvsn) et in-
numeri eius sequaces, ad Boerhaavivm vsqueo) eiusque asseclas.

Primus vero quantum noui illud de flauescente visu eorum
qui morbo regio laborant assertum, in dubium vocauit Hier. Mer-
cvrialisp)
et praeter alios nuperis temporibus magnae auctorita-
tis duumuiri, Hallervs quondam nosterq) et Morgagnir).

Medium denique inter vtramque sententiam eatenus tenuere
post Fr. Hoffmannvms), Ant. Dvrazzinit), F. Bvzziu), et Th.
Percivalx)
vt rarius quidem, vtique tamen, in nonnullis icteri-
cis eum de quo agimus luteum visum obseruarint: eumque curata
inquisitione, passim etiam anatomica dissectione oculorum icterico-
rum, extra dubitationis aleam posuerint.

Omnibus vero rite collatis rarior ea ictericorum Xanthoopia
(vt eam affectionem appellare liceat) eo redire videtur, vt primo
supponat mediorum pellucidorum quae lucis radii transeunt, hu-
moris inprimis aquei et crystallinae lentis, flauescentem tincturam;
tum non adeo lentum sed magis repentinum morbi aggressum aut
augmentum; denique autem et perceptionem in sensorio viuidam
[Seite 12] animumque intentum. Quae quidem cum rarius saltem arquatis
contingant, facile est intellectu cur paucissimi eorum de croceo ob-
iectorum visu conqueruntur. Contra noui feminam generosam et
ingenii dotibus excellentem cui, satis repentino et graui ictero cor-
reptae inprimis omnia lintea, mappae etc. Iuridae et quasi male lotae
aut non satis insolatae apparebant. Quos vero lente tantum et quasi
pedetentim morbus ille inuadit, hi non magis eam obiectorum fla-
vedinem sentient quam senes, quibus lentem crystallinam aetate
valde prouecta luridam reddi nouimus. Quodsi autem eiusmodi
tinctura vni saltem oculo acciderit, altero intemerato, ea colorum
diuersitas in candidis et lucidis obiectis non minus facilis obseruatu
erit, ac in aegrotis quibus post cataractae depressionem, vsu sulpha-
tis cupri laboranti oculo applicati, obiecta quae eo cernebant, ali-
quamdiu in caerulum colorem vergere videbantury). Et simile
quodammodo visus vitium passim iis contigisse notum, qui vnius oculi
intenta acie diutius dioptricis instrumentis vsi sunt. Ita celeber quon-
dam physicus Jac. Rohault postquam continuis duodecim horis
proelium ex longinquo telescopii ope spectauerat, ab eo inde tem-
pore obiecta dextro oculo, quem tuncadeo fatigauerat, aliter colo-
rata vidit quam sinistro. Idemque in me ipso satis diu expertus sum,
cum obseruationibus microscopio composito institutis per plures
dies strenue incubueram.

Haud probabile vero videtur quod passim de binis claris picto-
ribus, J. Jouvenetz) et Gav. Hamiltona) relatum legimus, pig-
mentis eos in tabulis suis ideo minus bene vsos esse, quod simili or-
ganico oculorum vitio laborarint, ideoque obiectorum colores non
[Seite 13] ad naturae veritatem percipere potuerint. Nam etiamsi eiusmodi
vitium concedamus, procul dubio tamen pigmenta sua eadem ra-
tione ac ipsa quae pingebant obiecta perceperunt, ita vt et spectatori-
bus aequali et naturae congruente modo temperata, apparere debeant.

§ 4.
Aculeus in extrema cauda leonis.

Homervsb), totque alii post eum in vtraque lingua veteres
poetaec) quando leonem iratum describunt, eum saeuae se, vt
Lvcanvs aitd), stimulare verbere caudae, memorant. Et Plinivs
quidem leonum animi indicem caudam vocat. ‘“Immota”’ nempe
vt inquit,‘ “placidus, clemens, blandientique similis, quod rarum
est: crebrior enim iracundia; cuius in principio terra verberatur: in-
cremento terga, ceu quodam incitamento flagellantur”’e). Alexan-
der
vero Aphrodisiensis inter problemata refertf): cur quam plu-
rima animantia caudas motent cum notos agnoscunt, leo vero la-
tus verberet, cum irascitur, eodemque modo taurus?

Vetus vero scholiastes Homeri, qui Didymi Alexandrini no-
mine vulgo venit, ad Iliadis locum quem citauimus, asserit: ‘“ha-
bere leonem in cauda inter medios crines
aculeum nigrum, in-
star corniculi, quo punctus dolore magis adhuc irritetur
”’g). Quam
autem sententiam a nuperis commentatoribus eo magis inter fig-
[Seite 14] menta relatam accepimush) quod nullus anatomicorum quibus hac-
tenus leonem secandi occasio data erat, huiusmodi aculei mentio-
nem iniiciati).

Contigit tamen mihi esse tam felici, cum ante biennium Se-
renissimi Principis munificentia, cui iam a longo inde tempore tot
splendida musei mei ornamenta debeo, recentissimo cadauere nuper-
rime defunctae leaenae donarer, vt scholiastis graeci memor caudam
quoque ferae belluae curatius lustrans, vtique in extremo eius apice
paruulum aculeum conspicerem, fuscum, corneae quasi duritiei, ad
basin qua cuti insidebat, plica eius annulari cinctum; (– fig. 4. –)
cumque corium eo loco caute dissecarem, folliculum reperi singula-
rem, quasi glandulosum cui aculeus iste arcte adhaerebat. Haec
omnia quidem adeo minuta et paruulus ille corneus apex ita inter stoc-
cosos extremae caudae pilos absconditus, vt de vsu quem veteres
scholiastae ipsi tribuerunt, ne cogitare quidem liceat; ipsa tamen
huius organi fabrica tam elegans et forma eius adeo regularis vt vix
ac ne vix quidem pro fortuito et abnormi naturae vt vocant lusu ha-
bendum videatur. Aliis, quibus occasio dabitur, inquirendum re-
linquo num et qualis forte respectu aetatis aut sexus, varietas in
eius conformatione et magnitudine obseruabilis sit. Interim mihi
qui, vt candide fatear, absque significatu veteris istius scholiastis,
eam disquisitionem non minus quam antecessores mei zootomici ne-
glexissem, nouo et memorabili exemplo fuit insignis veterum in
naturae obseruatione acuminis et multifarii et vberis fructus quem
in naturalis historiae studio ex lectione eorum hodieque hau-
rire licet.

§. 5.
Characteres gentilitii mongolicae generis humani varietatis.

[Seite 15]

Cum haud ita pridem sodalis noster illustris, Gvil. Vincent
ecclesiae cathedralis Westmonasteriensis Decanus, secundae editio-
nis ditissimorum suorum commentariorum in vtrumque periplum,
Nearchi scil. et maris erythraeik), exemplar splendidum et innu-
meris annotationibus autographis adhuc auctum, Regiae Societati
dono mitteret, subseciuis horis eos perlustrans itidem in varia incidi
istarum nauticarum relationum capita, quae huic spicilegio aptam
materiem praebere videbantur.

Ita auctor posterioris peripli, qui vulgo Arriano tribuitur, pri-
mum ni fallor accuratam et naturae veritati respondentem descrip-
tionem gentilitii characteris Mongolicae generis humani varie-
tatis exhibet, siquidem Sesatarum barbaram gentem cum vxoribus
suis et liberis annuas quae in confiniis Thinae habentur nundinas
frequentare, memorat, eamque nationem statura corpulenta et qua-
drata, facie lata et naso valde depresso, insignem esse dicitl).

Cl. Vincent eos Sesatas pro vna eademque gente cum Besa-
dis Ptolemaeim), qui auctori peripli circ. coaeuus videtur, habet,
cuius quidem descriptio istius nationis cum ea Sesatarum in ista me-
morabili narratione nautica, conuenit, nisi quod principem chara-
cterem simae naris intactum relinquat. Ab altera contra parte pec-
care videtur profanae historiae immortalis parens Herodotvs, (quem
ceterum ad principes et vberes naturalis historiae fontes referre
[Seite 16] oportet) quando Argippaeis suis, procul dubio quoque ad Mongoli-
cam hominum stirpem attinentibus magna menta (γενεια μεγαλα)
tribuitn), cum potius breue mentum ad maxime characteristicas
istius hominum varietatis notas gentilitias pertineato), adeo vt eo
additamento reliqua mongolici vultus descriptio non minus cor-
rumpatur et agnitu difficilis reddatur quam si quis aethiopico aqui-
linum nasum tribueret.

§. 6.
Oues domesticae denuo efferatae.

Animantium domesticorum vti quaedam genera manifesto ad
feras suas stirpes primitiuas referenda sunt, vt sues, feles, cuni
culi etc. ita alia contra naturali suo vitae generi ita sensim subducta
videntur vt nuspiam adhuc in fero statu reperiantur, imo vero quae
primaeua eorum patria fuerit, nunc pro certo dici nequeat. Ita enim
degenuino solo quod primitus aluerit equos aut canes est quod dubi-
tes; dummodo caueas, ne efferatos qui postquam mansuefacti erant,
casu quodam in locos incultos transfugi se propagarunt, cum iis
qui ab origine et natura sua feri fuerant confundas. Nam equo-
rum v.c. efferatorum integrae greges Paraguariae syluas hodie perer-
rant etsi vel vulgo notum sit nouum orbem ante primum Hispano-
rum aduentutn equis plane caruisse. Eadem ratione alias animalium
domesticorum species, canes, feles, boues et sues per eosdem qui
primi Americam occuparunt Europaeos illinc translatas casu postmo-
dum efferatas et propagatas iam memorat Oviedvs classicus inter
[Seite 17] primos de nouō orbe scriptoresp). Ita et in Europa efferatorum
canum, felium, caprarum, boum et equorum numerosa obseruata
sunt exempla. Vnice de ouibus ne vnum quidem mihi hactenus in-
notuerat indubitatumq), donec doctissimum Vincentii opus per-
lustrans in memorabilem incidi locum vbi Nearchvs in nautici iti-
neris descriptione de insula Cataia deserta et Mercurio ac Veneri sacra
ad oras Carmaniae sita refert, vicinarum insularum incolas quotan-
nis oues et capras huc transferre et isti deo deaeque sacrificare, quae
vero animalia temporis progressu in desertis efferata fuerintr). De
feris quidem in Phrygia ouibus quorum Varro meminits) quod
greges ibi videantur complures, decidere non audeo; interim tamen
et hi maiori probabilitatis specie pro efferatis quam quae Pennanti
opinio fuit pro capra ammone habendi videntur.

§. 7.
Genuinus opsianus lapis.

Ne autem mineralogiam in hoc specimine plane intactam lin-
quamus, de opsiano lapide quoque aliqua adiiciendi, opportu-
nam ansam praebet maris erythraei periplus, qui natiuum locum
vbi hoc fossile ad sinus arabici oram reperitur, curate indicatt).
[Seite 18] Cumque ex nota quam inter tot alias exemplo quod dixi classici sui
in eum commentarii adscripserat S.R. Vincent, discerem virum cl.
H. Salt itineribus in Aethiopiam aeque ac in Arabiam et Indieam
peninsulam factis celebrem, ipsum eum locum inuisisse, opsianum
lapidem ibi reperisse, et in Angliam attulisse aueremque problema
ticum hactenus hocce fossile videndi, humanissimus ille noster so-
dalis statim me binis eius speciminibus donauit quae celeber iste
peregrinator m. Ian. 1809 inter arenas littorales sinus aethiopici Ho-
wakih (lat. bor. 15° 10′) collegeratu), et quae primo intuitu va-
rios mineralogorum et archaeologorum de opsiano et obsidiano la-
pide dissensusx) componere poterant vt ex descriptione oryctogno-
stica ad ipsa exempla quae coram habeo confecta, patebit.

Color enim huic lapidi nigerrime coruinus; in politorum ta-
men speciminum altera superficie striis parallelis paulo minus atris
distinctus;

Forma qua repetitur subglobosa, obtuse angulosa, quam Cl.
Vincent isti tuberum solani esculenti comparat;

Magnitudo speciminum vncias aliquot diametro aequans, pas-
sim ad eam pugnae accedens;

Nitor inter piceum et vitreum medius;

Fractura microconchoidea;

[interleaf] [Tab.]
xxx
[Seite 19]

Impellucidus, praeterquam in tenuissimis lamellis, quae ad can-
delae lumen paulisper et quidem ex griseo in saturate porraceum
colorem translucent;

Durities eximia, insignem polituram admittens;

Grauitas sic dicta specifica = 2,410.

Quae quidem omnia demum demonstrant genuinum opsianum
lapidem aethiopicum, nuper demum denuo repertum, paucis vero
mineralogis hactenus visum, reuera vnum eundemque esse eum Ob-
sidiano vulgari qui quondam inepto achatis Islandicae nomine ve-
nire solebat.


Appendix A FIGVRARVM EXPLICATIO.


[interleaf] [interleaf] [interleaf] [binding_verso]
Notes
a).
[Seite 4]

Commentationum vol. XVI. Class. physicae pag. 169.

b).
[Seite 4]

Metamorphos. VI. 556 sqq.

c).
[Seite 5]

v. Ei. Observations on the structure of the Tongue etc. in Philosoph Trans-
act.
for 1803. pag 211 ‘“The internal structure of the tongue is less ir-
ritable than almost any other organized part of the body.
”’

d).
[Seite 6]

de corporis humani fabrica et functionibus T. VII. pag. 310.

e).
[Seite 7]

IV. 5. pag. 294. ed. Th. Hutchinson quartae (curante Porson) Cantabrig.
1785. 8.

f).
[Seite 8]

v. de his post alios Kavd Leem de Lapponibus Finmarchiae pag. 52.

g).
[Seite 8]

Cranz Historie von Grönland I. pag. 297.

h).
[Seite 8]

G. Cartwright’s Journal during a Residence of nearly 16 years on the
coast of Labrador.
vol. I. pag. 102.

i).
[Seite 9]

de simili apparatu quo Persae ad praecauendam ophthalmiam niualem
vtuntur v. Chardin voyages T. I. pag. 211. et Io. Bell’s (of Antermony)
Travels vol. I. pag. 84.

k).
[Seite 10]

pag. 143. edit, vernac. Gottingens.

l).
[Seite 11]

I. IV. v. 333 sqq.

m).
[Seite 11]

in Eumenid. ad calcem libror. de L.L. vol. I. pag. 274 ed. Bipont.

n).
[Seite 11]

v.c. de Symptomatum caussis I. 2. et alias.

o).
[Seite 11]

Praelection. in institut. §. 544. T. IV. pag. 273, et §. 840. T. VI. pag. 228.

p).
[Seite 11]

variar. lection. I. VI. c. 12. pag. 357. ed. Paris. 1585.

q).
[Seite 11]

ad Boerhaav. praelect. T. IV. l.c. et elementor. physiolog. T.V.p. 488.

r).
[Seite 11]

de sed. et causs. morbor. etc. ep. XXXVII. art. 8. T. II. pag. 74. ed. Venet. 1761.

s).
[Seite 11]

Oper. T. III. pag. 302.

t).
[Seite 11]

v. Raccolta di opuscoli medico-pratici vol. I. 1773. pag. 269.

u).
[Seite 11]

in Opuscoli scelti sulle scienze etc. T. V. 1782. pag. 94.

x).
[Seite 11]

in Ei. Works, literary, moral, and philosophical ed. 1807. T. II. pag. 228.

y).
[Seite 12]

cf. v.c. Ios. Mohrenheim in Wiener. Beytr. zur practischen Arzneykunde
vol. I.

z).
[Seite 12]

v. Voltaire in Siècle de Louis XIV. Oper. T. XX. pag. 202. ed. Gothanae.

a).
[Seite 12]

ex opinione magni nominis amicorum eius, Io. Winckelmann et Ant.
Raph. Mengs,
teste H. H. Füssli in Allgem. Künstler. Lexic. T. II. vol. I.

b).
[Seite 13]

Il. XX. 170 sq.

c).
[Seite 13]

vc. Hesiodvs in scuto Here. 430 sq.

d).
[Seite 13]

Pharsal. I. I. 208.

e).
[Seite 13]

I. VIII. S. 19.

f).
[Seite 13]

probl. CXLVIII.

g).
[Seite 13]

Εχει δε τι εν τῆ ουρᾷ αναμεσον τῶν τριχῶν ϰεντριον μελαν, ὡς ϰερα-
τιον, ὑφ’ οὑ νυττομενος
(– al. τυπτομενος –) πλεον αγριοῦται. pag. 596. ed.
Oxon. 1695.

Minus plene eadem repetuntur ab Evstathio ad h.l. et in Etymolo-
gico
M. sub vocibus ουρα et αραιος.

h).
[Seite 14]

cf. vc. desideratiss. Heyne obseruat. in Iliadem vol. II. P. III. (T. VIII.)
pag. 43.

i).
[Seite 14]

Etiam egregius Franc. Serao, archiater quondam Neapolitanus de eo
silet, qui tamen caudam leonis curatius describit. v. consideraz. anat.
fatte sopra un leone,
in Ei. opuscoli di fisico argumento. pag. 69.

k).
[Seite 15]

The Commerce and Navigation of the Ancients in the Indian Ocean. in
two volumes. Lond. 1807. 4. quibus accedit: the voyage of Nearchus,
and the periplus of the erythrean Sea. Oxon. 1809. 4.

l).
[Seite 15]

Κατ’ ετος δε παραγινεται επι την συνοριαν τῆς Θινας εϑνος τι, τῷ μεν σω-
ματι ϰολοβοι ϰαι σφοδρα πλατυπροσωποι, σιμοι εις τελος, αυτους δε λεγεσϑαι
Σησατας, παρομοιους ανημεροις.
pag. 116.

m).
[Seite 15]

pag. 177. ed. Mercator. 1605.

n).
[Seite 16]

Melpom. pag. 290. ed. Wesseling.

o).
[Seite 16]

Instar omnium citasse sufficiat Pallasii testimonium in Nachrichten.
über die Mongolischen Völkerschafften
T. I. p. 99. ‘“allgemein sind ihnen
schwarzbraune Augensterne, ein kurzes Kinn
”’ etc. etc.

v. etiam post tot alios Voyage de la Perouse autour du monde T. III
pag. 68.

p).
[Seite 17]

de canibus Europaeis in America efferatis, cf. etiam Generos, nostri So-
dalis Alex. de Humboldt Ansichten der Natur P.I. pag. 87.

q).
[Seite 17]

Nam quae Oldendorpivs obiter de ouibus efferatis memorat quas in altis
montibus insulae Indiae occidentalis S. Crucis visas esse relatum accepit,
parum firmo niti talo videntur. v. Ei. Geschiche der Mission der evange-
lischen Brüder
etc. T. I. pag. 84.

r).
[Seite 17]

Ες ταυτην (νησον) ὁσα ετη αφιεται εϰ των περιοιϰων προβατα ϰαι αιγες,
ἱρα τω ‘Ερμῇ ϰαι τῇ Αφροδιτη. Και ταῦτα απηγριωμενα ῆν ὁρᾷν υπο χρονου
τε ϰαι ερημιης.
pag. 59.

s).
[Seite 17]

de R. R. I. II. c. 1. pag. 238. ed. I.M. Gesneri.

t).
[Seite 17]

pag. 73. postquam de Aduli eiusque memora bilibus egerat, ita pergit: Και
απο σταδιων ὡσει οϰταϰοσιων, ϰολπος ἑτερος βαϑυτατος, οὗ ϰατα την εισβο-
λην εν δεξιοῖς αμμος εστιν πολλη ϰεχυμενη, ϰαϑ’ ἡς εν βαϑει ϰεχωσμενος ἑυ-
ρισϰεται ὁ οψιανος λιϑος, εν εϰεινη μονη τοπιϰῶς γεννωμενος.

u).
[Seite 18]

cfr. H. Salt’s voyage to Abyssinia a. 1809 and 10. Lond. 1814. 4.
pag. 192 sqq.

x).
[Seite 18]

cf. inprimis Andr. Libauii Singularium P. III. pag. 796 sqq.

Salmasivs in Solinum pag. 91. 204.

C. de Caylvs in Mém. de l’acad. des inscriptions T. XXX. pag. 457 sqq.

Ad. Fabbroni in Opuscoli scelti sulle scienze e sulle arti T. XI.
pag. 369 sqq.

Andr. I. Retzii observ. de lapide Obsidiano. Lund. 1799. 4.

et Chr. Avg. Schwarze de Theophrasti Liparaeo lapide. Gorlit.
1801. fol.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted