Table of contents

[titlePage_recto]
COMMENTATIONES
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
GOTTINGENSIS
RECENTIORES

VOLVMEN II.
AD A. MDCCCXI. – XIII.

CVM FIGURIS.

GOTTINGAE
APVD HENRICVM DIETERICH
MDCCCXIII.

[Seite III]

PRAEFATIO.

Quae Societatis Regiae Scientiarum bienni spatio et
quod excurrit inde a vulgato priore volumine Com-
mentationum recentiorum
fata, curae et casus fuerint, in fronte
secundi qui nunc prodit Tomi, breuiter exponenda sunt.

Atque cum anni MDCCCXI, qui sexagesimus inde a
primordiis huius sodalitii est, fastos adhuc a Heynio, viro
summo et vt de omni vniuersitate nostra literaria, ita in-
primis de instauranda Societate Scientiarum et de cursu
eius per integros XLII annos constanter et feliciter tenendo
impense merito, vltimo cui interfuit anniuersario consessu
istius anni relatos accepimus, eos ex ipsis eius schedis chir-
ographis religiose inserimus.

* * *

Sexagesima sunt Societatis nostrae anniuersaria, quae
hodie celebramus; enarranda ergo in his sollennibus ea,
quae in Annalibus Societatis inter res, acta et euenta huius
anni referenda erunt, initio ab iis facto, quae nouissimis
mensibus superioris anni inde a Nouembri mense inciderunt.

Ex Sodalibus classis physicae Directoris vices annuas
susceperat Senior classis Aug Gottl Richter: cui hoc ipso au-
ctumno successit e classe mathematica Io. Tobias Mayer.

[Seite IV]

Cum superiore anno multis Sodalium omnium ordi-
num mortibus essemus contristati: hoc vtique anno, qui
nunc in cursu est, pauca ab exteris oris funera sunt nun-
tiata: in his Nevil Maskelyne, Astronomus Grenouicensis,
Sodalis. Beek Calkoen Prof. Mathes. Acad. Vltraj. et nuper
Petrus Simon Pallas nominis celebritate et meritis de histo-
ria naturali conspicuus. Verum afflixerat nos iam sub anni
auspicia 3. Februarii die mors Collegae et Sodalis Io. Beck-
manni
, cuius memoriam in Consessu nostro luctu et deside-
rio sumus prosequuti, d. 16. Febr.

Altera ex parte Sodalitium nostrum incrementa me-
morabilia habuit: primo quidem recepto inter Sodales
ordinarios Classis historicae, et inter Prof. P.O. ordinis phi-
los. Carolo de Villers; altero adscripto Classi physicae, Io.
Frid. Ludovico Hausmann
, Prof. P.O. ordinis philos.
vtroque iam ante inter exteros Societati nostrae adscriptos
relato, altero a. 1800 et inter Sodales recepto 1808, altero
a. 1804.

Cum noua Classis antiquarum litterarum et artium con-
stituta esset: primo loco erat videndum, vt adscriberentur
in eam Sodales et qui cum Sodalitio consociati essent. Ita-
que vindicauit sibi classis inter sodales exteros Virum doctum
iam antea Societati adscriptum, Frid. Munter Episcopum
Seelandiae Equitem Ord. Danebrog, et Ordinum eque-
strium Regis Daniae Episcopum.

Cooptati vero sunt inter amicos et familiares:

Ex popularibus nostris

Frid. Iacobs, Duci Saxo Gothano a praefectura biblio-
thecae et numophylacii.

[Seite V]

Carolus Morgenstern Imp. Russ. a Consil. aul. Professor
Eloqu. et poetices in Vniuers. Dorpatiensi et Bibliothecarius.

Ex terris exteris adscripti sunt ei Classi

Ioseph. de Hammer, Imp. Austriae a secretis litteris au-
licis, interpres orientalium litterarum aulicus.

Eius Collega doctiss. de Dombay morte acerba praeue-
nerat desideria nostra eum in consortium nostrum adsciscendi.

Daniel Wyttenbach, Prof. Acad. Leidensis.

Henr. Guilielmus Tydemann, Professor Academiae Fra-
nequeranae.

Adiunctus ei erat suffragiis Sodalium Hieronymus de
Bosch
, de cuius tamen morte paullo post nuntiatum est.

Tandem ex Russia in Classe antiquarum litterarum ad-
optatus est Perill. d’Ouwaroff, Imp. Russiarum a ministeriis cu-
biculi ex ordine nobilium, nouae academiae litterarum Asia-
ticarum instituendae auctor et interpres disertissimus.

Praeter hos in Consessu verno m. Maio a Sodalitio inter
adscriptos ad litterarum commercia relati sunt:

Paschalis Houzelot, M.D. Chirurgus primarius hospi-
tiorum ciuilium vrbis Meldorum in Francia (Meaux).

Io. Bapt. Parroisse, Chirurgus regis Neapolit.

Io. Chph. Henr. Roloff, M.D. et Physicus prouin-
ciae Magdeburgensis.

Porro eodem m. Maio inter Socios in exteris terris, ad-
optati sunt:

Io. Nic. B. de Corvisart, inter medicos ordinarios Im-
peratoris Francorum et Regis Italiae primarius, idem e prae-
fectis legionis honoratorum.

Cumque eo Perill. de Diroff, Imp. Russ. a consiliis admi-
nistrandarum rerum imperii, inprimis saltuum Russiae.

[Seite VI]

Et haec quidem superiore anno et huius anni, quem
viuimus, priore semestri fuere acta; nupero autem con-
sessu Sodalium sub Nouembris initia cum iterum de optione
Sodalium agere coeptum esset: plura in deliberationem fuere
adducta: tum priore loco hoc, cum monitum esset, Soda-
litium nostrum in ingentem numerum increuisse, ita vt vi-
deatur, certum numerum adscriptorum Sodalitio esse con-
stituendum: reditum est ad id, quod iam olim in Sociorum
exterorum numero normae loco placuerat, vt omnino, nisi
grauissimae caussae aliud suaderent, nulla amplius optio pro-
poni possit nec Sodalium nec Amicorum et familiarium nisi
in locum aliorum, qui per annum elapsum fato subducti
essent. Iussa est lex et rata habita, in posterum; in prae-
senti tamen dilectu facto cooptare placuit nomina illustria
et spectata.

Primo quidem loco in Sodalium honoratorum nume-
rum Archimandritem Russiarum Ambrosium, Sanctae Russiae
Synodi primarium Socium consultissimum ac dignissimum,
Metropolitam Nouogrodiensem, Petropolitanum, Estho-
niensem, Finnoniensem, Ordinum S. Apostoli Andreae, S.
Alexandri Kieuensis, S. Wladimiri, S. Annae, S. Ioannis
Hierosolymitani, magnae Crucis Equitem honoratissimum,
Virum amplissimum, et maxime insignem, de litteris plu-
rimum meritum.

Porro Classi litteraturae antiquae adscripti sunt inter
Sodales exteros viri grauissimi:

Io. Frid. Henr. L.B. de Dalberg, Consiliorum Treuiren-
sis, Spirensis et Wormatiensis episcopalium Collega,

et Phil. Albertus de Stapfer ad Helvetici foederis ne-
gotia curanda Parisios missus: antea Professor Academiae
Bernensis, tum Curator cultus religiosi publici et scientia
rum studii.

Adscripti sunt ad litterarum de rebus eruditis commer-
cia viri docti iam superiore anno suffragatione Sodalium
destinati optioni:

[Seite VII]

a Classe physica Io. Henr. Kopp D. Med. et Chirurg. Me-
dicus et Professor Hanouiensis.

Car. Ferdinandus Gräfe, M.D. iam Prof. Berolinensis.

a Classe mathematica Car. Guil. Gustav. Kastner Prof.
philos. antea Heidelbergensis nunc Halensis

et Ge. Gottlieb Schmidt, Prof. mathes. et physices in
Academia Giessensi.

a Classe historica Io. Bapt. Benj. Roquefort academiae Cel-
ticae aliisque iam adscriptus.

a Classe litterarum et artium antiquarum Stellio Doria
Prossalendi
Academiae Ionicae in Corcyra Sodalis et a litte-
ris eius secretis.

Io. Champollion Figeac, apud Gratianopolitanos Profes-
sor graecarum litterarum, Facultati litterarum eiusdem aca-
demiae (v. G. Gel. Anz. 1811. p. 682) et Societati scientia-
rum et Artium a litteris secretis.

Expositis iam iis quae ad Sodalitii constitutionem spe-
ctare visa sunt, sunt enumerandae commentationes, quae
hoc anno recitatae sunt, iam prelo traditae et expressae:

M. Februario: Laur. de Crell de Carbonico in plantis vege-
tabilibus (vol. I.) G.G. Anz. 1811. p. 329. 393.

Eod. mense: Chr. G. Heyne Elogium Beckmanni (vol. I.)
G.G. Anz. 1811. p. 329.

M. Maio: Frid. Stromeyer de terrae siliceae reductione car-
bonis et ferri ope facta (vol. I.) G.G. Anz. 1811. p. 881.

M. Iulio: Io. Godfr. Eichhorn de Iudaeorum re scenica (vol.
II.) G.G. Anz. 1811. p. 1121.

M. Nouembr. Chr. G. Heyne de Alexandriae et Aegypti rebus
sub Imperatt. Romanis (vol. II.) G.G. Anz. 1811. p. 1849.
1857.

[Seite VIII]

Cum summa laudis et vtilitatis Societatis nostrae pro-
veniat ex Commentationibus ab ea euulgatis, quippe quibus
inuitatus quisque suorum studiorum in sua quisque disci-
plina et scientia, quam amplificandam et ornandam susce-
perat et se suscepisse profitetur, fructus nullo cum impen-
dio, in lucem edere potest, dum ipso Sodalium exemplo
incenditur studium cuiusque et laudis publicae cupido, et
de litteris popularibusque bene merendi ardore inflamma-
tur, quis non intelligat, primarium hoc esse munerum et
officiorum nostrorum, si ipsa re, non solum nomine Soda-
litii commendati esse volumus.

Sed mihi progrediendum iam est ad Quaestiones a So-
cietate propositas; quae, cum duplicis generis sint, altera
primaria, altera oeconomica vulgo dicta, hoc est, quae
proponi possunt et solent ex ambitu omnium disciplinarum,
quae ad vitam publicam priuatamque perficiendam et mo-
derandam, vel a molestiis et malis liberandam, aut nouis
commodis, iucunditatibus, prosperitatis incrementis locu-
pletandam vtiles aut idoneae esse possunt.

Quaestiones in Nouemb. 1811 erant propositae hae:
Primaria quidem a Classe physica

Expetebatur penitior partium vrinam humanam constituentium
cognitio
*).

Nulla tamen oblata est Societati scriptio, quae rem
subtiliore studio et obseruationis industria dignissimam ex-
quireret.

Quaestio oeconomici argumenti erat:

Wie können die Brauereyen in Niedersachsen dergestalt verbessert
werden, dass die Biere den Englischen gleicher werden?

[Seite IX]

Quibus modis officinae cereuisiae coquendae in Saxonia inferiore
ita possunt constitui, vt cereuisia in iis parata accedat propius ad
Britannorum cereuisiae praestantiam.

Vnica saltem statuto tempore oblata est Societati com-
mentatio, verbis inscripta: nur die Wahrheit ist einfach, quae
tamen votis sodalitii haud ita respondit, vt praemio eam
ornare posset*).


Hactenus desideratissimus Heyne.

Jam ad Acta mdcccxii. prout in anniuersario istius
anni consessu qui LXImus sodalitii nostri fuit, commemorata
sunt, subiunctis iis, quae ab eo inde tempore ad nuperas
vsque autumnales ferias quibus directoris vices ex ordine
alternant, Societati contigerunt.

Atque hae ipsae annui directorii vices a classe mathema-
tica
translatae sunt autumno 1812 ad historicam, nuperque
ab hac transierunt ad philologicam, adeoque muniis eius fun-
ctus est primo in illa Io. Tob Mayer, tum in ista Thom. Chr.
Tychsen
, et nunc inde ab autumnalibus seriis huius, quem
nunc agimus, anni in hac classe Fr. Bouterwek.

Post decessum sodalis desideratissimi et senioris, qui vltra
octona lustra Societati a secretis et director nonorum littera-
riorum fuerat, quae sub auspiciis sodalitii nostri prodeunt,
iam a summo quod studiis praeest regimine, huius nouorum
librorum recensus directorium collatum est Io. Godofr. Eich-
horn;
Secretarii vero quod dixi officium ita diuisum, vt ad
Blumenbachium tum ea delata sint, quae exceptis nouis lit-
terariis ad vniuersae societatis negotia curanda attinent, tum
[Seite X] vero et ea quae classibus physicae et mathematicae speciali-
ter competunt; ad Eichhornium vero quae ad reliquas binas
classes, historicam inquam et philologicam spectant.

Vulnera sodalitio nostro inflicta decessibus Heynii et
Richteri memoriae tantorum virorum d. 24. Oct a. pr. fu-
nebri consessu et sollenni panegyri celebratae, huicque ipsi
volumini insertae testantur.

Exterorum autem sodalium numero subducta sunt nomina

Io. Frid. Hugonis LB. de Dalberg, consiliorum Treui-
rensis, Spirensis et Wormatiensis episcopalium collegae.

G. Sim. Klügel Professoris matheseos Halensis iam inde
ab a. 1765 Societati nostrae adscripti.

Lud. Comitis Lagrange, sodalis Instituti Francici, Se-
natoris.

Rich. Hurd, Episcopi Worcestriae.

Ex amicorum vero et familiarium numero rebus huma-
nis ereptum accepimus Lud. Chr. Lichtenberg, Duci Saxo-
Gothano a consiliis legationum secretioribus et a litterarum
publicarum custodia.

Sodales inter exteros in nostrum numerum allecti sunt
inde ab anniuersario die 1811.

Baro de Pommereul, Dux exercitus, a consiliis status
imperii, director supremus rei librariae et typographicae
imperii Franciae.

De Allix,cateruae legionariae legatus, Praefectus et
Director supremus rei tormentariae et mechanicae militaris.

Norvins de Montbreton politiae vrbis Romae principe
loco director.

I. Andrès Regi vtriusque Siciliae bibliothecae con-
seruator.

[Seite XI]

Io. Alb. Henr. Reimarus M.D. et Prof. apud Ham-
burgenses.

In amicorum vero et familiarium Societatis nume-
rum recepti

Frid. Car. Baro de Strombeck tum praeses tribunalis ap-
pellationum Cellensis.

Iul. de Klaproth Russiarum Imperatori ab aulae consiliis.

Beni. Const. de Rebecque Geneuensis vir clariss.

Recitatae sunt a sodalibus in consessibus Societatis inde
a M. Nov. a. 1811. sequentes commentationes, praeter eas
quae supra commemoratae sunt, ipso hocce velumine
euulgatae.

A. mdcccxi.

m. Decembri: Fr. Bouterwek de primis philosophorum graeco-
rum decretis physicis. G.G. Anz. 1812. p. 97.

A. mdcccxii.

m. Ianuario: Tho. Chr. Tychsen de numis veterum Persarum
Comm. III. G.G. Anz. p. 137.

Eodem mense: F. Sartorius de occupatione et diuisione agrorum
Romanorum per barbaros Germaniae stirpis inde a Sec. Vto p. Chr.
n. facta. G.G. Anz. p. 257.

m. Februario: Car. Frid. Gauss disquisitiones generales circa
seriem infinitam etc. P. I. G.G. Anz. p. 233.

m. Iulio: Io. Frid. Blumenbach de anomalis et vitiosis quibus-
dam nisus formatiui aberrationibus. G.G. Anz p. 1289.

m. Octobri: Arn. Herm. Lud. Heeren memoria Heynii. G.G.
Anz.
p. 1833.

Eodem: Io. Frid. Blumenbach memoria Richteri. G.G. Anz. l.c.

m. Nouembri: Frid. Benj. Osiander noua methodus instituendi
viuente foemina ventris grauidi incisionem, ab ipso inuenta ac bis
peracta, adiectis huc facientibus obseruationibus. G.G. Anz. p. 1961.

[Seite XII]

Eodem mense: Io. Tob. Mayer super polaritate luminis. G.
G. Anz.
p. 1977.

A. mdcccxiii.

m. Martio: Car. Frid. Gauss theoria attractionis corporum
sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum methodo noua tractata.
G.G. Anz. 1813. p. 545.

Eodem mense: Io. Frid. Lud. Hausmann de relatione inter
corporum anorganicorum indoles chemicas atque externas. G.G.
Anz.
p. 705.

m. Aprile: Io. Godofr. Eichhorn de gemmis scalptis Hebraeo-
rum. G.G. Anz. p. 985.

m. Iunio: Fr. Bouterwek de iustitia fabulosa. G.G.Anz. p. 1169.

m. Iulio: Frid. Stromeyer de Arragonite eiusque differentia a
spatho calcareo rhomboidali chemica. G.G. Anz. p. 1569.

m. Septembri: Henr. Adolph. Schrader monographiae generis
Verbasci S.I. G.G. Anz. p. 1769.

Verum praeter ipsas has recitationes plures sodalium
nostrorum alia quoque obseruata societati obtulerunt quo-
rum notitiae recensibus litterariis insertae leguntur.

Osiander de foetubus hemicephalis. G.G. Anz. 1812. p. 1377.

Stromeyer et Hausmann de strontianite sulphurato montis Süntel
prope Münder, Hannoueram inter et Hamelam. G.G. Anz. 1811.
p. 1873.

Iidem super aërolithe prope Erxleben, Helmstadium inter et
Magdeburgum, de coelo lapso. G.G. Anz. 1812. p. 777. 1313.

Stromeyer analysin lapidis calcareo-magnesialis montis Meisner
ib. p. 17.

Idem analysin minerae plumbi vitreae Cellerfeldensis ib. p. 2033.

Hausmann de eodem fossili obseruationes ib. p. 2035.

Idem de Strontianite sulphurato Dehrshelfi haud procul Ein-
becks nuper reperto. ib. p. 113.

Gauss obseruationes astronomicas. G.G. Anz. 1811. p. 2001.
tum vero 1812. p. 147. 369. 653. 1257.

[Seite XIII]

Idem de biga nouorum instrumentorum astronomicorum; orbe
scil. et theodolithe repetitoriis ex officina Reichenbachii, cum pri-
mitiis obseruationum eorum ope factarum. G.G. Anz. 1813. p. 745.

Idem notitiam praeliminarem super Bern. de Lindenau inuestiga-
tione noua orbitae a Mercurio circa solem descriptae. ib. p. 1065.

Idem obseruationes cometae secundi quem viuimus anni, in ob-
seruatorio Gottingensi factas, adiectis nonnullis adnotationibus circa
calculum orbitarum parabolicarum (quae ipsi huic volumini insertae
leguntur).

Porro quoque eorum grata mentio facienda quae,
tum ab amicis et familiaribus quam ab aliis doctis viris
sodalitio nostro fauentibus, iisdem annis Societati oblata
sunt, siue commentationes ineditae, siue rariora ad supel-
lectilem historiae naturalis, et antiquariam aut littera-
riam pertinentia.

A. mdcccxi.

Schmidt, Prof. Giessens. nupera experimenta super elasticitate
vaporum aquae et spiritus vini. G.G. Anz. 1811. p. 897.

Morgenstern, Prof. Dorpatens. ectypa aliquot gemmarum scal-
ptarum. ib. p. 1057.

Hoffmann, Neouidensis architecturae militari praefectus, disquisi-
tionem loci quo Iulius Caesar, Germaniam inuasurus, Rhenum transiit.
ib. p. 1129.

De Ia Tour, Canonicus Hildesiensis de Chalcedonio reniformi
in strato calcareo prope Hildesiam. ib. p. 1137.

Marcel de Serres, Inspector artium, de salifodinis et fontibus
aquae salsae Salisburgensibus etc. ib. p. 1138.

Baro de Sorsum, numismata antiqua Graeca et Romana. ib.
p. 2049.

Bethe, Pastor eccles. Clausthaliens. de Wittekindi monachi
Corbeiensis vita et annalibus. ib. p. 1977.

Boeckmann, Prof. Carlsruhens. notitiam et specimina antiquita-
tum Romanarum prope Rheinzabern detectarum. ib. p. 2057.

[Seite XIV]

A. mdcccxii.

Baro de Sorsum, apographum inscriptionis memorabilis Tunetanae.
G.G. Anz. 1812. p. 441.

Baro de Strombeck, epistolas chirographas Herm. Conringii,
aliorumque summorum virorum ad eundem. ib. p. 445.

Iul. de Klaproth, numismatum rariorum Asiaticorum binos missus.
ib. p. 321. et a. 1813. p. 153.

Serenissimus Princeps Maximilianus Neouidensis et, quem modo
laudauimus, Hofmannus, notitiam et specimina antiquitatum Romana-
rum prope Haddersdorf effossarum. G.G. Anz. 1812. p. 553.

Io. Frid Hug. L.B. de Dalberg, iam vt diximus, rebus hu-
manis ereptus, coniecturas super veteri monumento Persico Takkes-
rensi. ib. p. 853.

Kieser, Prof. Ienens. historiam febris petechialis in vrbe et agro
Nordheimensi annis 1808 et 1810 epidemice grassatae. ib. p. 1313.

Idem specimen dendrotomicum (anatomie comparée des coni-
fères et des arbres verts). G.G. Anz. 1813. p. 185.

Schaubach, Prof. et assessor consistorii Meiningensis, de Indo-
rum modo, loca et motus planetarum definiendi commentationem (in-
sertam ipsi huic Vol. II.) G.G. Anz. 1813. p. 345.

Sprengel, Prof. Halensis, in vmbelliferarum genera quaedam
animaduersiones ( itidem hoc volumine commentationum typis ex-
pressas). G.G. Anz. 1813. p. 313.

Roloff, M.D. Physicus prouinciae Magdeburgensis, de aëro-
litho Erxlebiano. G.G. Anz. 1812. p. 1318.

A. mdcccxiii.

Münter, episcopus Selandiae, numos aliquot rariores orientales.
G.G. Anz. p. 1813. p. 154.

Etter mineralogiae et antiquitatum cultor Petropoli, iconem et
descriptionem idoli Sinensis Kilin. G.G. Anz. 1813. p. 361.

von Schreibers, M.D. Imperatori Regi Austriaco a consiliis,
et Director musei imperialis Vindobonensis, insigne specimen aëro-
lithorum quibus Stannerae, Morauiae oppido, d. 22. Maii 1808.
pluit.

[Seite XV]

Scriba Pastor Schwickartshusae principatus Hassiae superioris,
consilia pro auertenda a brassica napo noxa insectorum, et ad prae-
cauendam humi fertilis ab agris eluuiem.

Beyerle, M.D. Mannhemii, historiam choreae Sti. Viti ab ipso
obseruatae.

Hosseld, in instituto rei saltuariae quod Dreyssigackerae prope
Meiningam floret Praeceptor, de genuina ratione planetae Saturni
eiusque anuli.

* * *

Iam exponendum quae quaestionum a Societate in m.
Nouembrem a. 1812 propositarum conditio et fortuna
fuerit. Et quidem altera eaque primaria a classe mathe-
matica constituta erat huius quidem argumenti: (v. Prae-
fat. vol. I. p. xvi.)

Tot nuper itineribus in longinquas terras factis, consequuti sumus
notitias directionis acus magneticae per remotissima orbis terrarum
loca numerosas. Desiderat ergo Societas Reg. Scient. vt ex his aucto-
ribus numerus idoneus praecipuarum fide dignissimarum declinationum
et inclinationum acus magneticae per dissitas maxime inuieem orbis
terrarum partes enotetur et in vnum congeratur, ita vt superstrui iis
possit theoria, quantum fieri potest, consentanea.

In dilectu obseruationum non tam copia quam fides et soliditas
exspectatur; praeferet quoque Societas hanc alteram laudem priori,
si haec forte desiderabitur.

Exitum tamen in hac quaestione non habuit expectatio
nostra; siquidem nulla oblata est Societati scriptio quae
argumentum studio et industria dignissimum exquireret.

Fortunam quidem minus aduersam experta est Socie-
tas in quaestione oeconomica in eundem m. Nouembrem.
vulgata (Praefat. vol. I. p. xvii.)

de remediis noxarum e sublatis collegiis opificum oriundarum.

Senae quidem missae erant Societati commentationes. At
enim vero praeterquam quod vnius earum auctor contra
[Seite XVI] omnem eiusmodi certaminis litterarii morem et legem imo
vero naturam, nomen suum iam in antecessum nude pro-
fessus fuerit, aliae binae non nisi post statutum totiesque
in nouis nostris litterariis memoratum tempus missae sunt.
Cum vero, tam in his quam in reliquis scriptis, argumen-
tum, auctorum studio feliciter tentatum magis quam per-
fectum videretur, iterata vice ea quaestio primum in m.
Iulium a 1813 proposita est; cumque tum aliae quaternae
scriptiones societati oblatae, essent, quarum tamen etiam
nulla argumentum graue subtiliter latis et accurate tractasse
censenda erat; denuo eandem quaestionem, vt infra memo-
rabitur, et quidem geminato praemio in m. Iulium a. 1814
proponere visum est.

Iam ergo quaestiones sunt commemorandae in futu-
rum tempus a Societate constitutae. Et quidem quod
primarias attinet

in Nouembrem a. mdcccxiii

proposita est a classe historica quaestio:

Quum nostra aetate genus quoddam philosophandi inualuerit, quod
a quibusdam mysticum esse iudicatur, desiderat Societas mysticismi in
Germania historiam:

Doceatur igitur huius rationis, si rationem dicere fas est, a sae-
culo inde XIV. quae est aetas Ioannis Tauleri, Argentoratensis, ori-
gines, mutationes, incrementa ad nostram aetatem, hac tamen ex-
clusa: quae fuerit eius indoles, qui effectus ad rem litterariam Ger-
manorum, et inprimis ad vniuersitates litterarias.

In Nouembrem a. mdcccxiv a classe litterarum antiquarum
et artium:

Res Vandalorum in Africa inde a Genserico ad Gilimerum saeculo
V. et VI. Quae constitutio regni, et caussae modique rerum pereuntium.

[Seite XVII]

Et in Nouembrem. a. mdcccxv a classe physica quaestio
nunc primum constituta et vulgata:

Desideratur accurata et obseruationibus solliciter institutis suffalta
notatio naturae, originis, propagationis et disseminationis eorum cor-
pusculorum fungiformium quae nominibus Aecidii, Uredinis et Puc-
ciniae innotuerunt.

Equidem neque systematicum eorum recensum neque descriptionem
nouarum specierum adhuc forte praeteruisarum cupit;

verum vt maxime de iis agatur quae vt Uredo segetum (Ustilago,
Brand) et U. linearis (Rubigo, Rost) etc. late subinde disseminantur,
adeoque aliis plantarunt generibus noxiae fiunt, quibus et nonnullas
Aecidii et Pucciniae species frequentissime occurrentes adnumerare licet.

Praeterea autem inuestigandum

1. quomodo Aecidium, Uredo et Puccinia in plantis quae ab his ip-
sis infesiantur, oriantur?

2. num vere plantae sint sui generis parasiticae, numue potius pro
morbosis excrescentiis ex mutationibus humorum, in iis quae obsident
vegetabilibus oriundis, habendae sint. (quo vero posito tum ad insignem
analogiam attendere oportet quae ea de quibus agitur corpuscula et
genuinos nonnullos fungos gasteromycos
(Liceas, Trichias sessiles etc.)
intercedit, tum ad consiantem sibique semper similem quam ista ser-
vant, figuram.
)

porro vero quaeritur

3. quaenam sit maxime probabilis caussa ortus eorum?

4. quare quaedam vegetabilia, v.c. cerealia toties rubigine et vsti-
lagine simul corripiantur, alia vero alterutro saltem eorum, alia deni-
que neutri obnoxiae videantur?

5. num plures vstilaginis species statuere liceat?

6. num certis sub circumstantiis siue rubigo in vstilaginem siue
contraria ratione haec in illam mulari possit?

7. Num vtriusque pestis origo aut saltem lata propagatio caueri
possit?

[Seite XVIII]

denique 8. quaenam ad hunc scopum remedia certo et explorato
successu adhibere liceat?

Quivero in eo argumento vires suas experiri voluerint simul rogantur
vt ad, euitandam confusionem, quae ex varia germanicorum verborum

Brand et Rost significatione verenda esset, potius latinis quae dixi-
mus vocabulis technicis vtantur; vtque scriptis suis quae Societati
missuri sint, simul specimina eorum corpusculorum, de quibus egerint,
adiungere velint.

Eine genaue, auf Beobachtungen sich gründende, Nachricht über
die Natur, Entstehung, Fortpstanzung und Verbreitung derjenigen
pilzartigen Gewächse, welche unter dem Namen Aecidium, Uredo und
Puccinia bekannt sind.

Die Königl. Societät verlangt keine systematische Aufzählung der-
selben, noch viel weniger die Beschreibung neuer etwa übersehener Arten;

sondern sie wünscht,, dass man vorzüglich auf diejenigen Rück-
sicht nehme, welche, wie z.B.
Uredo segetum (Brand), Uredo li-
nearis (Rost) etc., durch ihre grosse Verbreitung andern Gewächsen
nachtheilig werden, so wie auf einige häufig vorkommende Aecidien
und Puccinien; und ausserdem folgende Puncte zum Gegenstand der
Untersuchung mache:

1. Wie erzeugen sich Aecidium, Uredo und Puccinia bei den Gewach-
fen die damit befallen sind?

2. Sind sie wirklich als parasitische Pflanzen, oder nur als Erzengnisse
vorangegangener Veränderungen der Säfte der Pflanzen, und mithin
als krankhafte Zustände zu betrachten? Letzteres zugegeben, darf die
grosse Analogie, die zwischen ihnen und einigen Staubpilzen (Licea,
Trichiae sessiles etc.) statt sindet, so wie ihre stets wiederkehreude un-
veränderliche Form nicht übersehen werden.

3. Was ist die wahrscheinlichste Ursache ihrer Entstehung?

4. Warum werden manche Gewächse, z.B. die Getreide, so häufig
und zwar mit Rost und Brand zugleich, andere nur mit Rost oder Brand,
manche hingegen mit keinem von beiden befallen?

5. Lassen sich mehrere Arten von Brand annehmen?

[Seite XIX]

6. Kann bey veränderten Umständen Rost in Brand, oder dieser in
jenen übergehen?

7. Lässt sich die Erzeugung sowohl dos Brandes als des Rostes ganz,
oder wenigstens ihre zu grosse Ausbreitung verhüten?

8. Welcher Mittel kann man sich hierzu mit dem besten und sichersten
Erfolg bedienen?

Bey der Vieldeutigkeit des Wortes Brand und Rost werden diejeni-
gen, welche diese Preisfrage bearbeiten wollen, wohl thun, sich der
angenommenen lateintschen Namen zu bedienen, und von den verschie-
denen Arten, deren in der Schrift Erwähnung geschehen wird, Proben
beyzulegen.

* * *

Secundi vero ordinis quaestiones, oeconomicae vulgo
dictae ita constitutae sunt:

In Nouembrem mdcccxiii.

Welches sind die sichersten Mittel, den Rübsamen (Braffica napus
filuestris und Braffica campestris) auf den Aeckern wider die schädlichen
Insecten zu sichern?

Doceantur modi et rationes, vsu et experientia probatae, auertendi
a brassica napo siluestri et campestri in agro consito noxam infesto-
rum insectorum.

In Iulium mdcccxiv ea, quam diximus, binis iam vicibus
sed incassum proposita quaestio denuo, et quidem, gemi-
nato praemio ea ratione iteratur, vt, si vna exhibeatur
scriptio reliquis omnibus palmam praeripiens, ea duplicato
praemio, adeo xxiv Ducatis ornetur; quodsi vero binae
oblatae fuerint eiusdem dignitatis et pretii cuiuis earum
suetum praemium xii Ducatorum tribuatur.

Wie können die Nachtheile, welche nach Aufhebung der Zünfte
oder Gilden eutstehen, verhütet oder vermindert werden?

[Seite XX]

Dahin gehört unter andern die Anhäufung ungeschickter Meister,
wiche den geschickteren den Verdienst rauben, und sie verdrängen;
die Belästigung der Armencassen durch die stets wachsende Zahl ver-
armter Handwerker und ihrer Familien, auch durch die wandernden
Gesellen; ferner der Mangel der Sittenaufsicht über Meister, Gesellen
und Lehrlinge, welche bisher die Gilden geführt haben.

Versteht sich, dass die hier genannten Nachtheile nur Beyspiels-
weise angeführt sind, und man die Prüfung derselben allgemeiner zu
nehmen, und zu beachten hat, ob sie vorübergehender oder bleibender
Natur sind, und ob deren Hinwegräumung durch gewisse Mittel nicht
andere und grössere Nachtheile herbeyführen könnte.

Besonders aber empfiehlt die Societät, dass man bey der Angabe
dieser Mittel auf das, was eine längere Erfahrung in England und
Holland, eine kürzere in Frankreich, gelehrt hat, Rücksicht nehme;
und dass die verschiedenen Arten der Gewerbe, und das verschiedene
Local wo sie getrieben werden (grosse, kleine, mittlere Orte, Städte
oder plattes Land etc.) bey der Beantwortung nicht aus der Acht ge-
lassen werden mögen.

Ex sublatis collegiis opisicum oriundae noxae quibus consiliis et
modis possunt aut auerti aut minui?

In Nouembrem mdcccxiv quaestio euulgata est*):

Da die geringen Linnen, welche aus Niedersachsen auswärts haupt-
sächlich nur in den Handel kommen, schon seit vielen Jahren in einem
so niedrigen Preise gestanden haben, so wünscht man eine, so viel
möglich, auf Erfahrung gegründete Untersuchung, was der Produ-
cent der ersten Materie, der Verarbeiter jeder Art, und der Kaufmann
daran wirklich verdient haben, um darnach beurtheilen zu können, ob
dieser Zweig der National Production mit wahrem Vortheil für die

[Seite XXI] Nation verbunden, oder nur ein Mittel geworden ist, eine gewisse
Summe Geldes aus dem Auslande zu ziehen.

Dieser Untersuchung bittet man die Betrachtung hinzu zu fügen,
was in dem Falle, da der auswärts gehende Linnenhandel aufhören
müsste, die daraus entstehende Verminderung des Flachsbaues und
der Flachsarbeit aller Art für den Ackerbau und die ländliche Indu-
strie für Folgen haben würde, und wie diese Lücken am zweckmässig-
sten wieder auszufüllen wären.

de linteorum crassiorum Saxoniae inferioris circumscripto per ex-
portationem interclusam mercatu, malique huius remediis.

Denique in Iulium mdcccxv:*)

Welches sind in gebirgigen Gegenden die zweckmässigsten Vorrich-
tungen, das Abfliessen der Aecker bey Regengüssen zu verhüten, ohne
in den Grabenbetten, bey starkem Falle der Graben, das Ausreissen
des Bodens zu sehr zu befördern?

Cum montosis in regionibus largi imbres fertilem agrorum humum
abluant, vulgari vero aduersus eam calamitatem remedio, fossarum
nempe declinium, ipsi harum aluci aquis destruantur, alii desideran-
tur modi quibus ista agrorum detrimenta praecaueri possint.

* * *

Primariae cuiuis quaestioni propositum est praemium
quinquaginta aureorum ducatorum: missae vero sunto com-
mentationes ante Cal. Octobris.

Ex quaestionibus oeconomici argumenti iteratae isti
de consiliis et modis ad auertendas aut minuendas noxas quae
[Seite XXII] ex sublatis collegiis opificum oriri possent, geminatum
praemium xxiv ducatorum, ea ratione quam supra iam me-
morauimus edictum est, reliquis simplex xii istiusmodi
aureorum. Mittantur autem scriptiones ante Iunii et Octo-
bris Calendas.

Scripsit m. Septembri mdcccxiii
Io. Frid. Blumenbach.


Notes
*).
[Seite VIII]

Praes. vol. I. Commentation. recentior. pag. XVI.

*).
[Seite IX]

v. Iudicium Societatis in Gel. Anz. 1811. pag. 1853.

*).
[Seite XX]

G.G. Anz. 1811. p. 1868. 1812. p. 1246. 2006. et 1813. p. 1269.

*).
[Seite XXI]

G.G. Anz. 1812. p. 1247. 2006. et 1813. p. 1270.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted