Table of contents

[titlePage_recto]
COMMENTATIONES
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
GOTTINGENSIS
RECENTIORES

VOLVMEN II.
AD A. MDCCCXI. – XIII.

CVM FIGURIS.

GOTTINGAE
APVD HENRICVM DIETERICH
MDCCCXIII.
[Seite XXIII] [Seite XXIV]
[titlePage_recto]
MEMORIA
AVGVSTI GOTTLIEB RICHTER
in
CONSESSV SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
d. xxiv. oct. mdcccxii

GOTTINGAE
TYPIS HENRICI DIETERICH.

[Seite 3]

Geminata eaque grauissima vulnera quae Vniuersitati nostrae
litterariae nuper, et quidem paucorum dierum interuallo
inflicta sunt decessibus duumuirorum meritis et fama illustrium,
Heynii inquam et conterranei eius, Richteri, cum ea et Societati
Regiae Scientiarum, cuius alter restitutor dicendus est, alter
vero proximo ab eo loco sodalis senior fuit, funesta acciderint,
memoriam tantorum collegarum sollemni consessu pia mente
recolere cum ipsa religio, tum mos in sodalitio nostro receptus
exigunt.

Atque vt Richtero parentare in me susceperim non solum
ex muneris officio, verum maxime ideo partium mearum duxi,
quod per continuos quadraginta fere annos non vnius generis
mihi cum ipso intercesserint necessitudines; vtpote quo primum
praeceptore vsus sum fidelissimo, imo cuius fama quam iam
tum temporis adhuc vir iuuenis sibi pepererat, me inprimis vt
Gottingam studiorum causa venirem, compulit, vbi triennio
post in Professorio medicorum ordine collega mihi extitit con-
iunctissimus, quique etiam grauioribus, quibus haud semel con-
flictabar, morbis salutiferam mihi opem tulit medicus vt saga-
cissimus et sollicitissimus, ita felicissimus.

Adeoque vix quemquam hodienum superstitem puto ex
eorum numero qui tam studiorum affinitate quam communium
officiorum per tot annos vinculo ipsi coniuncti fuerunt, cui
vberior contigerit occasio de viri desideratissimi litteraria et aca-
demica vita plura propius obseruandi aliaque quae ad antece-
dentem iuuenilem eius aetatem attinent ex ipsius ore passim re-
lata accipiendi.

[Seite 4]

Equidem natus est Richterus anno superioris seculi 42do
Sorbigae in Misnia Saxonum, patre istius vrbis sacrorum anti-
stite, cui Georgius Gottlob Richter, inde academia nostra con-
dita Professor in eadem medicinae primarius, frater erat.

Hic cum satis diues et absque liberis esset, germano suo
obtulerat quodsi liliorum nunc adolescentium vnus artis saluta-
ris studium amplecti vellet, se eum in contubernium et convi-
ctum adopturum et studiorum eius rationem habiturum.

Parens eorum natu maiorem sibi et ecclesiae reseruare ma-
luit, iuniorem vero, ipsissimum nostrum Augustum Gottlieb
G
ottingam misit, fratrisque beneuoli clientelae tradidit, sub cu-
ius moderamine per quatuor et quod excurrit annos, (inde ab
anno 1760 ad 64) studio medico sedulo incubuit.

Erat autem ille Richterus senior, nostri patruus, quem
ipse adhuc venerandum et grauem senem fere octogenarium
quandoque inuisi, Boerhaavii discipulus non modo sed et stre-
nuus sectator, medicus ceteroquin quales tunc temporis elegan-
tiores vocabantur, historiae litterariae, seu potius notitiae libro-
rum curiosus, ipse bibliothecae locupletis et instructissimae
possessor, medicorum veterum admirator, et qui praesertim in
pangendis vernaculis latinisque carminibus sibi placebat; quan-
tum vero comperi saltem quamdiu Gottingae vixit, minus praxi
medicae deditus quam praelectionibus ad Boerhaavii sui men-
tem recitandis, et, vt tum temporis occasio frequentior ferebat,
numerosis commentationibus academicis, disputandi aut prae-
fandi caussa edendis, iisque tam lectionis copia refertis quam
orationis ornatu conspicuis.

Has vero plerasque quae ille in deliciis habebat cupedias
parum ad palatum eius ex fratre nepotis.et cura filii fuisse, fa-
ciles dabunt qui ingenium eius longe magis ad ne dicam lucri-
fica, sane proxime in vsum vertenda norunt.

Eo acrius contra studium et operam practicis vt vulgo au-
diunt disciplinae medicae partibus impendebat, et iam tum ma-
ture satis inprimis chirurgiam ceu longe certissimam et fallere
[Seite 5] fere nesciam artis salutaris partem excolendam sibi sumsit, de
qua perficienda et inter Germanos ad priscam dignitatem eue-
henda postmodum tam impense meruit.

Interim tamen cum exacto heic quadriennio tirocinium
poneret, patrui magis votis obtemperaturus vt coniicere licet,
quam ex proprio arbitrio sub eius praesidio dissertationem in-
auguralem defendit de prisca Roma in medicos suos haud ini-
qua;
praemissa praelectione de praxi veterum medicorum ho-
dierna praestantiori
, etsi probabile sit ipsum posterius argumen-
tum non magis euictum quam prius illud fructuosum putasse.

Paulo post vt et sibi iura docendi aliquando in alma Geor-
gia Augusta pararet et tempestiue reseruaret, denuo cathedram
conscendit, et iam quidem materiam ex medicae artis exercitio
ad quod adeo propensus erat, grauioris et rarioris morbi a se
obseruatia) historiam, publicae disquisitioni exposuitb). Mox
vero ipsius generosi patrui aere adiutus annum cum dimidio iti-
neri ad Gallos, Anglos et Batauos impendit, m quo praesertim
Londini diutius commoratus est, ibique inprimis celebre vale-
tudinarium publicum cui a Sto Bartholomaeo nomen est, inde-
fesso studio frequentauit, quod ipse scholam in qua maxime pro-
fecerit principem ac primariam vocare solebatc), et cui tum
temporis in iis quae manu medemur morbis, praeerat magni
nominis masculus chirurgus, Percival Pott, praeter alia in-
primis oculorum morbis sanandis et herniarum curatione cele-
ber, ipsis adeo iis chirurgicae artis, capitibus quibus et postmo-
dum maxime inclaruit Richterus.

Hic vere anni 66ti ex itinere suo redux statim a sagacissimo
illo ingeniorum aestimatore, Munchhusio Professoris medicinae
in academia nostra extra ordinem locum obtinuitd), iamque post
[Seite 6] Heynium et Beckmannum vltimus decessit eorum Professorum
Gottingensium qui adhuc ab ipso eo immortali viro vocati
fuerunt.

Occupauit statim quam nactus erat spartam oratione de
dignitate chirurgiae cum medicina coniungendae
et ingens com-
modum ex intimo hoc connubio oriundum ab eo inde tempore
illustri suo exemplo praeclare comprobauit. Indixit vero istam
panegyrin aditialem prolusione de variis cataractam extrahendi
methodis
, quam quidem encheiresin postmodum vltro perfecit
variisque scriptis exposuit, quae aeque ac cultellus simplex et
commodus ab eo inuentus et cataractae extrahendae egregie in-
seruiens primam ei hominis claritatem pepererunt.

Praeter opem autem quam suffusione oculorum laboranti-
bus felicissimo cum successu tulit, curandis quoque vt iam teti-
gimus herniosis mature inclaruit, hocque grauissimum chirur-
giae caput itidem classico opere illustrauit, adeoque vtrumque
dirum affectionis genus, quod hactenus in Germania saltem ple-
rumque a circumforaneis tantum hominibus tractabatur, soli-
diori, cuius operam requirit, chirurgiae vindicauit.

Primis etiam Professorii sui muneris annis consilium cepit
edendae bibliothecae chirurgicae, in qua se vnice recensibus li-
brorum nouorum chirurgicorum, et commentationum eiusdem
argumenti quae actis societatum praesertim exterarum insertae
sunt, continebat, passim vero quoque obseruationes ipsi per lit-
terarum commercium communicatas subiungebat.

Et verbis dici non potest quam fructuosissimum hoc in-
stitutum euaserit, quantumque quindena huius bibliothecae vo-
luminae) ad augmentum et perfectionem chirurgiae adque for-
manda et acuenda tironum in eo artis salutaris campo ingenia
contulerint; non solum quod noua quae ad eam faciunt inuenta
et incrementa, inprimis ex Gallorum et Britannorum tantorum
in ea magistrorum scriptis, quibus bibliotheca academica in dies
[Seite 7] augebatur, nostratibus mature innotescerent, verum maxime ob
innumera eaque in breuitate sua grauissima monita et obseruata
quae ex propria penu tam sagax tam que expertus in sua arte au-
ctor, recensibus suis per parenthesin interseuit.

Sanissimum vero quo pollebat iudicium in istis censuris
non magis admirari oportet quam eximium candorem quo vel
eorum auctorum, a quibus ipse antea lacessitus erat, merita in-
genue extulit, proprios contra errores sincere professus est, en-
cheireses et medendi rationes quibus hactenus vsus fuerat iam
aut correxit, aut cum aliis quas meliores expertus erat, com-
mutauit, ita vt in tanta qua valebat in sua arte auctoritate, sum-
mam, tamen versus alios testatus sit aequitatem et ab iis profi-
ciendi imo se ipsum emendandi, et vnice salutiferam quam in
deliciis habebat artem perficiendi, studium.

Postquam vero iam per quindecim annos ambitum chir-
urgiae in scholis quas de ea habebat, amplexus erat, eandemque
artis quoque exercitio intime familiarem sibi reddiderat, iam ab
anno inde 82do praeclarum et numeris omnibus absolutum opus
edere instituit; syntagma nempe chirurgiae septenis volumini-
bus absolutum, cui, si plenam in eo materiarum expositionem,
tam clarae et perspicue descriptioni iunctam spectes, nullum
aliud antea in eo genere, certe in Germania editorum aequi-
parare licet.

Bina quidem eo seculo inter nostrates prodierant opera
quae quodammodo cum eo conferri possent; institutiones nempe
chirurgiae duumuirorum de ea arte suo aeuo meritissimorum,
Heisteri inquam et Platneri patris.

At enim vero vt ingentia incrementa taceam quibus ab eo-
rum inde tempore ipsa morbis manu medendi ars aucta et emen-
data erat, Platneri liber, si praeterea eam partem quae ad ob-
stetriciam attinet tanquam heterogeneam, tumque excursus ad hi-
storiam encheiresium chirurgicarum, et litteraria quibus abun-
dat ornamenta demseris compendiarius magis adeoque minus
plenus est; Heisteri vero opus adhuc antiquius et pro istius
aeui genio instrumentorum superfluorum pridemque obsoleto-
rum farragine onustum; quales vero armamentarii chirurgici
[Seite 8] apparatus noster magnam partem ad inanem ostentationem re-
ferebat, ita vt potius maiorem laudem in eo quaereret, quod
ipsi simplex scalpellum ad multifarios morbos chirurgicos manu
medendos sufficiat, cum ab aliis magna ferramentorum varietas
ad curam eorum requiratur. Contra vero de noui et vere vti-
lis chirurgici instrumenti inuentione impense gaudebat, probe-
que memini cum ipse iter in Angliam pararem, rogasse eum vt
si quod eiusmodi mihi occurreret, ipsi statim emerem.

Quanto vero plausu illud de quo agimus praeclarum syn-
tagma chirurgiae exceptum fuerit praeter cetera cum iteratae
quae requirebantur editiones, tum vero maxime versiones eius
in alias linguas, testantur.

Iungere liceat binis quae commemmoraui maioribus Rich-
teri
et quasi palmariis operibus tertium, mole quidem istis
longe cedens ast materia itidem grauissimum; obseruationes in-
quam medico-chirurgicas, praesertim vt titulus fert, in nosoco-
mio academico collectas, quarum vero, magna sane rei medi-
cae iactura nescio quam ob causam non nisi primum volumen
in lucem editum est.

Equidem et hoc ad eximia desideratissimi collegae merita
pertinet, quod suo inprimis impulsu valetudinarium publicum
quo academia hactenus caruerat, anno 30mo fundaretur, cuius
institutio ipsi statim ab initiis a summo tunc temporis regimine
commissa est et cui per septendecim continuos annos summo
cum commilitonum in arte medica emolumento director praefuit.

Quae in hoc xenodochio maxime memorabilia ipsi obser-
vare licuit, iunctim cum aliis nonnullis quae tum priuata pra-
xis, tum medica principatus Gottingensis in rebus forensibus
cura ipsi demandata praebuerat, isto opere subinde publici iu-
ris facere constituerat, et vel primo hocce specimine, quod au-
tem vt diximus, vnicum prodiit, grauissima quaedam morbo-
rum genera pro singulari quo pollebat ingenii acumine, eximie
dilucidauitf).

[Seite 9]

Tanto magis autem hae obseruationes vel, ideo aestimandae,
quod praeter paucas alias infra commemorandas fere vnicae sint
quas de morbis internis, qui nempe pharmacis non manu curan-
tur ediderit; quod, etsi mirum videri posset in tanto medico
therapeuta, qui per quadraginta et quod excurrit continuos an-
nos de iisdem praelectiones habuerit, easque tanta sagacitate
tamque felici, successu tractauerit, maxime ad excellentiam te-
ferre licebit qua chirurgiam medicinae proprie sic dictae lon-
gissime praestare censebat, cum contra morborum internorum
curationem magnam partem pro arte magis coniecturali haberet,
ita vt nude in scriptis suis asseuerauerit, in vniuersum hancce ar-
tem quam, salutarem vocitent, non minus detrimentosam generi
humano quam proficuam extitisseg).

Caussam tam seneri, ne dicam iniqui iudicii maxime ad
ingenium viri ab hypothesium studio abhorrens referre oportet,
quas quidem in chirurgia longe minus locum habere putabat,
cum contra medicina proprie sic dicta iis carere vix possit, in
variis autem medicorum scholis et systematibus plane abundare
soleat. Nec mirum si se in ea opinione confirmatum putaret
tumultuariis conuersionibus sectarum medicarum breuis quan-
quam aeui, quarum quippe nuperioribus praesertim lustris aliam
post aliam deflorescentem vidimus; quibus omnibus in Rich-
tero
accedere poterat et illud, quod ipsa chirurgia famam suam
longe maxime nobilitauit, fortunaeque suae fundamenta iecit,
cum salutiferam suam opem tot aegri ex primario ordine, prin-
cipes aliique expeterent, et qui vt Ipsi Potentissimo Regi
nostro a chirurgicis consiliis esset, dignatus est.

Ceterum in medicina aeque ac in chirurgia maxime Anglos
medicos tanquam exempla empiriae rationalis et vere fructi-
ferae sequutus esse videtur, ex Germanis autem praeter Stol-
lium
praesertim praeclarum scholae Gottingensis ornamentum,
Philippum Georgium Schröder, cuius quidem viri summi
praelectiones non ipse frequentauit, vtpote qui non nisi Rich-
teri
cursu academico fere absoluto Gottingam vocatus est, cuius
tamen dogmata et medendi rationem facile ab aliis, tum vero et
ab eo ipso quo per septennium collega vsus est, percipere potuit.

[Seite 10]

Longum vero foret ea enarrare, quibus propria qua polle-
bat sagacitate et acumine therapiam auxit et ditauit; vt opii ef-
ficacissimi pharmaci in tot morbis quibus antehac nondum ad-
hibebatur, vsum; tartari emetici adeo refractas ast saepius repe-
titas doses vt nauseam solum pariant, non vero vomitum exci-
tent; purgantium in febribus neruosis efficaciam; limitandum
contra eum euacuantium in febribus gastricis vsum, et quae sunt
eiusdem generis et dignitatis innumera alia.

Quam in omnibus quae hactenus commemorauimus Rich-
teri
scriptis admiramur lucidum et concinnum ordinem et di-
ctionis prope popularem perspicuitatem, eadem et in praelectio-
nibus suis quas e cathedra habuit, ita excellebat, vt paucos in
eo pares ipsi fuisse asserere ausim, quod quidem vno ore testa-
buntur innumeri qui ex eius schola prodierunt discipuli in qua
clara sua et viuida dicendi facultate res intricatas enodantem, ob-
scuras illuminantem, fastiditis gratiam dantem, attentionem ex-
citantem et excitatam continentem summa cum voluptate au-
diuimus.

Si quid vero a tam eximio medicae iuuentutis praeceptore
abesse optabant cordati viri, illud erat quod subinde in scriptis,
saepius vero in praelectionibus non tantum de theoreticis qui-
busdam disciplinae medicae partibus minus honorifice sentire
videretur, sed et elegantiorum et humaniorum litterarum stu-
dium tironibus medicis superfluum et parum proficuum puta-
rit; quid quod eum eo delapsum vidimus vt in bibliotheca sua
nude assereret, medicos optime latine doctos ab omni inde tem-
pore non optimos extitisse practicosh); quasi plane nescius aut
saltem oblitus fuerit tot tantorumque inde a renatis litteris vi-
rorum, tam summa qua inclaruerunt arte medendi, quam pri-
scarum litterarum doctrina latinique sermonis elegantia aieque il-
lustrium, Fernelii, Fracastorii, Entii, Freindii, quem
modo laudauimus Platneri, et quot non aliorum.

Quanto magis vero mirari oportet excidisse eiusmodi para-
doxa egregio viro, eo lubentius afferamus quae ad diluenda ea et
quodammodo excusanda conferre possunt.

[Seite 11]

Atqui iam vidimus Richteri ingenium multo magis ad
practica quae vocant medicinae studia tractanda procliue fuisse
quam ad theoretica et quae subsidiaria appellant, excolenda.
Neque mirum ergo eum chirurgiae inprimis exercitium, quod
praesertim dum apud Britannos versabatur adeo fructuosum,
imo et lucrificum euadere vidit, iis praetulisse studiis quibus
patruus vt vidimus, magis delectabatur.

Iam vero cum et natura sua sui amantior seque amplectens
et in vniuersum pleraque ex sua seu voluptate seu vtili-
tate metiri solitus esset, quod omnes dabunt qui eum propius
norunt, et dictorum ipsi adeo familiarium, vt Cassiani illius
cui bono? aut Phaedrini nisi vtile est quod facimus meminerint,
aliter fieri non poterat, quam quod sibi ipse in arte in qua for-
tunarum suarum sedem quasi et habitationem tanto cum suc-
cessu posuerat, vnice placeret. Quod vero se non in eo conti-
neret sed et passim aliqua eorum studiorum quae, vt cum Celso
loquar, quanquam non faciunt medicum, aptiorem tamen me-
dicinae reddunt, subinde spernere videretur, hoc maxime si-
multatibus et inimicitiis tribuo quae ipsi iam primis professio-
nis suae annis cum vno alteroque collegarum, inprimis vero
cum Baldingero subortas esse doleo; quarum quidem origines
leues sane et nihili, hic commemorare pudet pigetque; rem ip-
sam vero intactam relinquere nefas duxi, quod ad diluendam
istam exprobrationem facere possit.

Baldingerus inquam, quem itidem praeceptorem, medi-
cum et collegam habui, et cui plurima me debere grata mente
profiteor, prout ipse multifaria imbutus erat doctrinae copia,
ita eam et in discipulis volebat, adeoque ea studia ipsis impense
commendabat, quae Richterus contra ad ipsissimum artis exer-
citium minus necessaria putabat. Postquam ergo iam alias ob
caussas alienatae horum collegarum voluntates et dissidia sata
erant, neuter eorum sibi temperare potuit quin de alterius stu-
diis passim paulo contemtius indicare sibi permitteret.

Baldingerus praesertim vt dicacior natura, salibus suis non
raro incautius in collegae studiorum rationem inuehebat, per-
suasus ad formanda et excitanda tironum medicorum ingenia
[Seite 12] praeter theoretica omnis generis studia, veterum maxime medi-
corum lectionem conferre, quorum quippe indefesso studio
triumuiri excelluerint, quos tanquam exempla summorum suae
tempestatis medicorum perpetuo extollere solebat, Richterum
nempe seniorem, nostri patruum, cuius toties meminimus, et
quem vix sine obliqua insectatione ex fratre nepotis nominabat;
tum collegam eius, Brendelium; et inde a iuuentute vsque ad
extremum senium amicum intimum, Trillerum Witte-
bergensem.

Quid mirum ergo si et ab altera parte noster non solum
Baldingeri polyhistoriam, subinde vtique affectatam et mag-
nam partem magis obiter saltem congestam quam rite subactam
despicatui duceret, sed et de variis quae ille immoderatius ef-
ferre solebat studiorum generibus aliter sentiret, conscius sibi
quantum ipse in arctioribus practicae vtriusque medicinae limi-
tibus se continendo, profecerit ei que perficiendae profuerit.

Imo vero ipsum illud quod passim de istis studiis ferre vi-
debatur iudicium, quodque ex iis quas memoraui caussis ad-
ventitiis orsum, postmodum quasi in aliquam consuetudinem
abierat, reapse tamen itidem subinde magis affectatum quam ex
vera persuasione natum et sincerum fuisse ex eo asserere ausim,
quod ipse non solum plerisque eorum haud mediocriter imbui
tus esset, quibus et in muneribus suis, medica rerum forem
sium cura, aliisque, nullatenus carere potuerit; meque vt certe
et alios collegarum suorum non raro de grauioribus aut dubiis
eorum capitibus, nouisque in iis inuentis, lubenter consuleret;
sed et tam filio carissimoi) et ex fratre nepotibusk) dum scho-
las nostras perassidue frequentabant, quam aliis viris iuuenibus
auctor suasorque fuerit ne ea negligerent, et ex animo gauderet
quando eos in examinibus rigorosis promte et recte de iis re-
spondentes audiret.

[Seite 13]

Verum restat iam vt et de iis agamus quae Richterum so-
cietatis nostrae sodalem attinent, primo extra ordinem (a. 70.)
eidem adscriptum, sexennio post inter ordinarios receptum.

Cooptatus est statim eo anno quo Heynii maxime studio et
sollicitudine ipsum hocce sodalitium postquam per 15 annos
non vnam ob causam languerat, restitutum et noui eius com-
mentarii editi sunt, quibus et Richterus egregias symbolas at-
tulit, ad vnam omnes chirurgici argumenti, maxime iterum de
morbis oculorum et herniis. In iis autem quae serioribus annis
societati exhibuit, praeter singulares quas continent rariorum
morborum historias, de nonnullis grauioribus eorum generibus,
iisdemque medendi ratione egitl).

Neque etiam in recensibus nostris litterariis asymbolus fuit,
praesertim vero proximis qui obitum eius praecesserunt mensi-
bus, memorabiles aliquot censuras ad eosdem contulit.

Alia quibus porro tam sodalitio nostro quam academiae et
rei medicae vltra prodesse potuerit, fatum inopinato et imma-
turo eius decessu intercepit. Quanquam enim septuagesimum
aetatis annum viuendo superauerit, adeo tamen viridi gaudebat
senectute et viribus tum mentis tum corporis illibatis, simulque
valetudini suae adeo curiose et forte nimis anxie prospiciebat,
vt certe quisque nostrum eum diutius inter nos futurum, imo
longe prouectiorem aetatem adtacturum auguratus esset vt
precatus.

Eripuit vero eum rebus humanis morbus quidem grauis
nec tamen diuturnus, hepatitis inquam ex podagra retropulsa
subnata, vnde post paucorum dierum decubitum animam red-
didit d. 23 Iulii huius, quem viuimus, anni.

Equidem in Richteri fortuna nihil est quod dolendum
nobis sit, qui vitam ex voto exegit, satisque facilem ex ea egres-
sum nactus est.

[Seite 14]

Nos vero memoriam tanti collegae et sodalis, inter palma-
ria quae almam Georgiam Augustam ornarunt nomina referendi,
gratissimam habebimus et perpetuam.

– clarum et venerabile nomen
Gentibus, et multum nostrae quod proderat vrbi.
---
Notes
a).
[Seite 5]

intumescentis et callosi pylori cum triplici hydrope.

b).
[Seite 5]

Indicem scriptorum Richteri v. apud Pütter (Versuch einer acade-
mischen Gelehrten Geschichte von Göttingen
T. II. p. 145) et Meu-
gel
(Gelehrtes Teutschland T. VI. pag. 342 sq. T.X. p. 476 et T. XI.
p. 638.)

c).
[Seite 5]

v. Bibliothecae chirurgicae T. VII. p. 234.

d).
[Seite 5]

in ordinariorum numerum receptus a. 1771.

e).
[Seite 6]

Inde a vol. XIIItio Richterus generum clarissimum, Perill. de Loder,
Sodalem nostrum, operis socium sibi adiunxerat.

f).
[Seite 8]

cf. praesertim memorabile caput de febribus biliosis, quo suam, de
earum caussis et sedibus sententiam pluribus exposuit, tum vero et
tot alia, vbi v.c. de fluxus coeliaci et hepatici, de vomitus cruenti,
dysenteriae, diabetis aliorumque morborum natura et sede, iisque
medendi ratione agit.

g).
[Seite 9]

v. Bibliothecae chirurgicae T. IX. p. 193.

h).
[Seite 10]

T. VII. pag. 131.

i).
[Seite 12]

medico apud Berolinenses, auctore egregii libri: Darstellung des
Wesens, der Erkenntniss und Behandlung der gastrischen Fieber.

Halae 1812. 8.

k).
[Seite 12]

medicis Hannoveranis.

l).
[Seite 13]

Indicem earum exhibet coniunctissimi Reuss conspectus Societatis Regiae
scientiar.
pag. 77 quibus adde vltimam Richteri disquisitionem, cu-
ius iam meminimus, de vsu purgantium in febribus neruosis commen-
tationum recentiorum T. I.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted