Table of contents

[titlePage_recto]
COMMENTATIONES
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
GOTTINGENSIS
RECENTIORES

VOLVMEN III.
AD A. MDCCCXIV. – XV.

CVM FIGURIS.

GOTTINGAE
APVD HENRICVM DIETERICH
MDCCCXVI.

PRAEFATIO.

[Seite III]

Tertio quod iam prodit volumini Commentationum re-
centiorum
Regiae Societatis de studiis et vicissitudini-
bus huius sodalitii inde ab edito secundo eorum Tomo
ex more ea quae annalium loco haberi possunt, praefari
oportet.

Et primo quidem loco commemoranda venit fausta
felixque dies in fastis nostris perenni memoria celebranda
qua Serenissimus Britanniarum Princeps

ADOLPHVS FRIDERICVS

Dux Cantabrigiensis, quem Regia Societas Praesidem
suum Illustrissimum veneratur, consessum eius sollennem
anniuersarium d. 9. Nov. a. 1814, qui sexagesimus tertius
inde a primordiis huius sodalitii erat, praesentia sua il-
lustrauit*).

Antea iam varia quae vltimis annis contra statutorum
societatis normam mutata et nouata erant, quorumque
notitiam in praefationibus priorum duorum voluminum
huius seriei commentationum reperire licet, iam nutu sum-
mi in Regno Hannouerano regiminis sublata et sodalitii
nostri forma, qualis ab Augustissimo eius conditore sancita
erat, denuo redintegrata, adeoque ad ternas suas classes,
physicam nempe, mathematicam, et historico-philologi-
cam redacta est.

[Seite IV]

Schedarum Gottingensium quae de libris nouis expo-
nunt et auctoritate Societatis prodeunt, redigendarum
cura commissa Io. Godofredo Eichhorn, idemque lenioribus
cladium qui annuis vicibus directorium sodalitii gerunt ad-
scriptus.

Secretarius vero Societatis constitutus Io. Frid. Blu-
menbach.

Directoris munia annua a. Classe historico-philologica
curante Frid. Bouterwek anno 1814 delata sunt ad physicam
et imposita Frid. Beni. Osiandro, quem vero a. 1815 exce-
pit mathematicae nomine Io. Tob. Mayer.

Accessionem habuit Societas et incrementa insignia hocce
biennio, adscriptis in Sodalium numerum viris summis et
meritissimis.

Et quidem honorarium inter eos locum accepit Vir
Illustrissimus Ernestus Fridericus Herbertus Comes de Münster
Regi nostro Augustissimo ab administratione sanctiore sta-
tus et curarum publicarum interiorum, terrarum Regni
Hannouerani Mareschallus hereditarius.

Sodalibus indigenis adscripti sunt:

vir perillustris ac de alma nostra Georgia Augusta im-
pense meritus Carolus Fridericus Alexander L.B. de Arnswaldt,
dum edet Regi a consiliis secretis camerae redituum, iam
Eidem ab administratione sanctiore status et curarum pu-
blicarum interiorum;

et Fridericus L.B. von der Decken, in Regio Hannoue-
rano exercitu Dux Generalis Locumtenens.

Inter sodales autem exteros relati sunt:

Everardus Home Eques Baronetus, chirurgus primarius
nosocomii Londinensis cui a Sto Georgio nomen est.

[Seite V]

Ioannes Pond, M.D. Astronomus Regius in specula
Grenovicensi.

Guilielmus Vincent, Theol. D. Decanus ecclesiae cathe-
dralis Westmonasteriensis.

Iosephus Planta, L.L.D. bibliothecarius musei Britan-
nici principe loco.

Fridericus Henricus de lacobi, Bauariae Regi a Consiliis
intimis.

Comes Ioachimus Lobo da Silveira, Lusitaniae Regis Le-
gatus ad Borussorum Regem.

Adamus Ioannes de Krusenstern, Russiarum Imperatori
Classicus nauarchus.

Martinus Henricus Klaproth, Borussorum Regi a con-
siliis rei medicae principe loco et Chemiae Professor in
Academia Berolinensi.

Ioannes Andreas De Luc, Professor geologiae Gottin-
gensis, Praelector Serenissimae Britanniarum Hannouerae-
que Reginae,

et Carolus Franciscus Beautemps-Beaupré, Franciae Regis
architectus hydrographus primarius.

Inter amicos vero litterarum commerciis cum So-
cietate coniunctos cooptati sunt:

Alexander Crichton, M.D., Russiarum Imperatoris ar-
chiater Petropoli.

Iacobus Ivory, A.M., Londini.

Ioannes Gillies, L.L.D., historiographus Regius rerum
Scoticarum.

Hartouicus Ioannes Christophorus de Hedemann, in exer-
citu Regio Hannouerano tribunus militum.

Carolus de Schreibers, M.D., Director museorum histo-
riae naturalis imperialium Vindobonae.

[Seite VI]

Fridericus Schlichtegroll, Academiae Regiae scientiarum
Boicae Secretarius generalis et Regius Director.

Georgius Fridericus Mübry, M.D., inter Regis medicos
aulicos Hannouerae.

Ioannes Fridericus Guilielmus Herschel, Guilielmi sodalis
nostri filius, celeber apud Londinenses mathematicus.

Iosephus Correa de Serra, doctissimus Lusitanus, iam
Philadelphiae degens.

Guilielmus Richter, Russiarum Imperatori a status con-
siliis et medicinae Professor in Academia Moscouiensi,

et Christianus Fridericus Harles, Bauariae Regi ab aulae
consiliis et Professor medicinae in Academia Erlangensi.

Decesserunt vero vltimo de quo agitur biennio ex
sodalibus nostris illustribus:

Ioannes Albertus Henricus Reimarus, M.D., Professor
Hamburgensis.

Beniamin Thompson Comes de Rumford.

Carolus Franciscus Dominicus de Villers, non vno nomine
societati coniunctus, amicis suis desideratissimus.

Benedictus Franciscus Ioannes de Hermann, Rudiarum Im-
peratori a consiliis collegiorum.

Carsten Niebuhr, Regi Daniae a consiliis status, qui
ex sodalibus antiquissimo loco erat, vltra dimidium secu-
lum nobis coniunctissimus.

Ioannes Comes de Meermann, Dominus de Dalem et
Vuuren, Hollandiae Regi a consiliis publicis regni.

Guilielmus Vincent, L.L. D, Decanus ecclesiae cathe-
dralis Westmonasteriensis, quem modo inter sodales haud
ita pridem Societati inscriptos nominauimus.

Ludouicus Bernardus Guyton-Morveau, Professor et Di-
rector scholae polytechnicae Parisinae.

[Seite VII]

et prius iam Iosephus Willard, Praeses vniuersitatis lit-
terariae Neo-Cantabrigiensis Prouinciae Massachusetts.

Ex amicis vero et familiaribus nuperis annis rebus
humanis erepti sunt:

Christianus Gottlieb Daniel Müller, nauis Regiae vecti-
gali in Albi flumine cogendo praefectus.

Ioannes Christianus de Engel, inter Censores librorum
ex Imp. Reg. auctoritate apud Vindobonenses, Consistorii
ecclesiarum euangelicae consessionis Assessor.

Mauritius de Prasse, Professor Lipsiensis.

Abbas Carolus Bossut, Professor academiae architectu-
rae militaris Maceriensis.

Ioannes Ludouicus Hogreve, in Regio Hannouerano exer-
citu Centurio turmae architectorum militarium.

Fridericus Ludouicus de Lafontaine, medicus Varsouiensis.

Comes Seroux d’Agincourt, Romae antiquitatis studiis
clarus.

Balthasar Hacquet, M.D. et Prof. Lembergensis.

Henricus Ernestus Mühlenberg, Dr. Theol., verbi diuini
apud Lancastrienses Pennsyluaniae Minister.

Eberbardus Augustus Guilielmus de Zimmermann, Duci
Brunsuicensi a status, consiliis.

Beniamin Smith Barton, M.D. et Prof. Philadelphiae.

Georgius Fridericus Hildebrand, M.D. et Prof. Erlan-
gensis.

et antea iam Leopoldus Marcus Antonius Caldani M.D.
et Professor Patauinus; a quinquaginta inde et quod excur-
rit annis amicis et familiaribus Societatis adscriptus.

Ioannes Henricus Iugler, M.D. medicus principatus
Luneburgensis.

[Seite VIII]

Xauerius Landolina Nava, Eques ordinis Melitensis Pa-
normi.

Andreas Wolf, M.D. medicus Cibiniensis.

Comes Marsilius Landriani, Mediolani.

Iosephus Slop de Cadenberg, astronomiae Professor Pisanus.

Franciscus Mainardi, Regio Magistratui Mediolanensi
a secretis.

Franciscus Zuliani, medicus Brixiensis,

et Ioannes Georgius Albertus Hoepfner, M.D. et phar-
maceuta Bernensis.

* * *

Exhibitae aut lectae sunt inde a vulgato secundo
Tomo horum actorum in consessibus Societatis a sodalibus
eius sequentes commentationes quae quidem praeter vnam
iam hocce quod nunc prodit volumine continentur.

Equidem adhuc A. mdcccxiii exeunte.

M. Octobri: Tho. Chr. Tychsen de numis veterum Persarum,
Comment. IV. Goetting. Gel. Anzeigen 1813. pag. 1945.

M. Nouembri: Io. Frid. Blumenbach Specimen archaeologiae
telluris terrarumque inprimis Hannoueranarum alterum. G.G. Anz.
pag. 2065.

A. mdcccxiv.

M. Aprile: Io. Tob. Mayer de vsu accuratiori acus inclinato-
riae magneticae. G.G. Anz. 1814. pag. 633.

M. Maio: Arn. Herm. Lud. Heeren de fontibus et auctoritate
vitarum parallelarum Plutarchi, Comment. altera. G.G. Anz. p. 1065.

M. Iulio: Tho. Chr. Tychsen de numis orientalibus in biblio-
theca Regia Gottingensi adseruatis, inprimis Selgiucidarum et Gen-
gischanidarum. G.G. Anz. pag. 1265.

[Seite IX]

M. Augusto: Frid. Bouterwek de originibus rationis physicae quae
a nostratibus dynamica appellatur, apud veteres philosophos inue-
stigandis. G.G. Anz. pag. 1529.

M. Septembri: Frid. Beni. Osiander series obseruationum de
homine, quomodo fiat et formetur, vna cum descriptione staterae
portatilis, ad examinandum infantum neonatorum pondus nuper
inuentae. G.G. Anz. pag. 1625.

Eodem: G. Sartorius de occupatione et diuisione agrorum Ro-
manorum, per barbaros Germanicae stirpis inde a Saec. Vto p.C. n.
facta, Comment. secunda. G.G. Anz. pag. 1825.

Eodem: Car. Frid. Gauss methodus noua integralium valores
per approximationem inueniendi. G.G. Anz. pag. 1546.

M. Nouembri: Io. Godofr. Eichhorn de Deo Sole, inuicto Mi-
thra. G.G. Anz. pag. 2025.

A. mdcccxv.

M. Martio: Io. Frid. Lud. Hausmann de arte ferri conficiendi
veterum, inprimis Graecorum atque Romanorum. G.G.A. 1815.
pag. 665.

M. Iulio: Io. Godofr. Eichhorn de Deo Sole, inuicto Mithra,
Comment. posterior. G.G. Anz. pag. 1329.

M. Octobri: Io. Tob. Mayer de apparentiis colorum a polari-
tate luminis pendentibus. G.G. Anz. pag. 1681.

M. Nouembri: Io. Frid. Blumenbach Specimen historiae natura-
lis ex auctoribus classicis, praesertim poetis illustratae eosque vi-
cissim illustrantis. G.G. Anz. pag. 2033.

M. Decembri: Car. Frid Gauss Demonstratio noua altera theo-
rematis, omnem functionem algebraicam rationalem integram vnius
variabilis in factores reales primi vel secundi gradus resolui posse-
G.G. Anz. pag. 2017.

et Supplementum huius commentationis, continens theorema-
tis istius demonstrationem tertiam. G.G. Anz. 1816. pag. 337.

[Seite X]

Denique anno quem viuimus mdcccxvi.

M. Februario: Tho. Chr. Tychsen de poeseos Arabum origine
et indole antiquissima. G.G. Anz. 1816. pag. 425.

* * *

Praeter has commentationes alia quoque obseruata et
inuenta Sodales in Societatis conuentibus exhibuerunt.

Et quidem Gauss obseruationes astronomicas de Palladis motu.
G.G. Anz. 1813. pag. 1753.

Itemque de Iunone ib. pag. 2033.

Stromeyer analysin chemicam pyritis arsenicalis Freybergensis.
G.G. Anz. 1814. pag. 729.

Hausmann obseruationes de pyrite giluo (hepatico et radiato
auctorum) hocce volumine typis vulgatas. G.G. Anz. ib. pag. 825.

Stromeyer analysin Anhydritis Ilseldensis. ib. pag. 945.

Idem analysin pyritis magnetici. ib. pag. 1465.

Bouterwek notitiam de cl. de Hammer historia poeseos Persicae
hactenus inedita. ib. pag. 1481.

Gauss obseruationes astronomicas de Vesta. ib. pag. 1281.

Itemque de Pallade. ib. pag. 1985.

Heeren relationem de cl. Sickler consilio adulta volumina pa-
pyracea Herculanensia euoluendi et restaurandi. ib. pag. 1993.

Stromeyer de Amyli in Ioden vi reagente obseruata. G.G. Anz.
1815. pag. 81.

Gauss obseruationes noui cometae. ib. pag. 441. 537. 1041.
et 1473.

Iterumque de Iunone. ib. pag. 1475.

Stromeyer et Haussmann animaduersiones chemicas et mineralo-
gicas de Arragonite. ib. pag. 889.

Blumenbach obseruationes de natura et genesi saxi insulae Gua-
deloupe ex arena conchacea compacti cui sceleta fossilia humana in-
creta sunt. ib. pag. 1753.

[Seite XI]

Osiander iteratas de carcinomate vteri, praesertim de insigni
aquae laurocerasi ad id curandum efficacia. G.G. Anz. 1816. p. 123.

Hausmann problemata geologica ex phaenomenis metallurgi-
cis illustrata. ib. pag. 439.

et Stromeyer obseruationes chemicas super Strontianite. ib.
pag. 721.

Praeterea vero tum amici et familiares Societatis tum
et alii viri docti, sequentia Sodalitio nostro per hos annos
obtulerunt:

Gravenhorst, Prof. philos. Vratislav. dissertationem de transitu
et mutabilitate specierum in regno animali summatim, et de varie-
tate quorundam Ichneumonum apterorum speciatim. G.G.A. 1814.
pag. 665.

Wildt, Prof. philos. Gotting. ideam disci verificatorii vt vocat
eiusque in geometria practica vsus. ib. pag. 689.

Rumy, Prof. instituti georgici Kesthelyensis notitiam de ra-
tione et sinibus scholae huius oeconomicae a Comite G. Fesietics de
Tolna, Regiae Societatis Sodale honorario fundatae. ib. pag. 745.

Plathner cameralibus vt vocantur studiis addictus, specimen
geognosticum de memorabilibus quibusdam petrificatorum stratis
principatus Hildesiensis. ib. pag. 865.

Müller, Magno Hassiae Duci a consil. int. et Prof. Medic.
Giessensis notitiam et iconem massae scoriam referentis lapidesque
arenaceos quasi conglutinantis inter medium basaltem istius regio-
nis repertae. ib. pag. 2065.

Vogel, Prof. chemiae in Lyceo Henrici IV Parisiis, observa-
tiones varias chemici argumenti. G.G. Anz. 1815. pag. 529.

Pfass, Prof. philos. Hallens. methodum generalem, aequatio-
nes differentiarum partialium, nec non aequationes differentiales
vulgares, vtrasque primi ordinis, inter quotcunque variabiles, com-
plete integrandi. ib. pag. 1025.

Orchowsky, doctus Gottingae degens Polonus, Discours sur
l’origine de la Pologne, sur la langue et la litterature de cette nation.
ib.
p. 1244.

[Seite XII]

Sachse, M.D. et Magni Ducis Swerinensis medicus aulicus ob-
seruationes de angina membranosa. G.G. Anz. 1815. pag. 121.

Noehden, Ph. Dr. Londini degens narrationem de nupera
Britannorum expeditione ad exploranda interiora Nouae Cambriae
australis. ib. pag. 561.

et Schaubach, Consistorio Meiningensi a consiliis commentatio-
nem super Hipparchi et Ptolemaei de sphaera notionibus. ib. pag. 565.

* * *

Reddenda nunc est ratio quaestionum a Regia Socie-
tate per hos annos ad disceptandum propositarum earum-
que successu.

Et quidem primaria in M. Nouembr. A. mdcccxiii a classe
historica
promulgata erat:

Quum nostra aetate genus quoddam philosophandi inualuerit, quod
a quibusdam mysticum esse iudicatur, desiderat Societas mysticismi in
Germania historiam:

Doceatur igitur huius rationis, si rationem dicere fas est, a sae-
culo inde XIV. quae est aetas Ioannis Tauleri, Argentoratensis, origines,
mutationes, incrementa ad nostram aetatem, hac tamen exclusa: quae
fuerit eius indoles, qui effectus ad rem litterariam Germanorum, et
inprimis ad universitates litterarias.

Reddita est Societati non nisi vna commentatio, de
qua suo tempore iudicium sodalitii accurate expolitum est*).

In M. Nouembrem A. mdcccxiv a classe philologica constituta
erat quaestio:

Res Vandalorum in Africa inde a Genserico ad Gilimerum saeculo
V. et VI. quae constitutio regni, et caussae modique rerum pereuntium.

[Seite XIII]

De vna quae nobis oblata est ad eam commentatione
remittimus eos qui cognoscere volent ad iudicium Societatis
in recensibus litterariis*).

Et in M. Nouembrem A. mdcccxv promulgata erat quaestio
physicae classis.

Desiderabatur nempe accurata et obseruationibus sollicite in stitutis
suffulta notatio naturae, originis, propagationis et disseminationis eo-
rum corpusculorum fungiformium quae nominibus Aecidii, Vredinis et
Pucciniae innotuerunt etc. etc.
**)

E binis vero scriptionibus super ea in iudicium sub-
missis neutra desideriis Societatis ita satisfecit vt praemium
ferre potuerit***).

* * *

Oeconomici argumenti quaestiones in eosdem annos
indictae et propositae erant hae:

In M. Nouembrem A. mdcccxiii.

Doceantur modi et rationes, vsu et experientia probatae, auertendi
a brassica napo siluestri et campestri in agro consito noxam infestorum
insectorum.

Verum nulla ad hanc quaestionem Societati oblata est
commentatio.

Melius votis eius respondit studium doctorum viro-
rum in quaestione M. Iulio A. mdcccxiv agitanda.

Ex sublatis collegiis opificum oriundae noxae quibus consiliis et
modis possunt aut auerti aut minui?

[Seite XIV]

Commentationes exhibitae sunt Societati quatuordecim
cuius de iis iudicia in nouis nostris litterariis extant*); in-
ter ceteras vero praemium tulit ea, cuius auctor scheda
soluta innotuit Car. Henr. Rau, philos. Dr. statisticen in acad.
Erlangensi priuatim docens.

In M. Nouembrem eiusdem A. mdcccxiv

pronunciata erat quaestio: de linteorum crassiorum Saxoniae
inferibris circumscripto per exportationem intercludam mercatu,
malique huius remediis.

Inter binas sodalitio nostro traditas scriptiones palmam
meruit ea quae auctorem habuit, Ludov. Meyer, oecono-
miae cultorem Essenae in principatu Osnabrugensi; alteram
vero accessisse ad primas partes visum est**).

In M. Iulium A. mdcccxv

duas quaestiones promulgare datum suit Regiae Societati.
Ordinariam alteram, aliamque praeter ordinem.

Et illa quidem his verbis erat concepta: cum montosis
in regionibus largi imbres fertilem agrorum humum abluant,
vulgari vero aduersus eam calamitatem remedio, fossarum nempe
declinium, ipsi harum aluei aquis destruantur, alii desiderantur
modi quibus ista agrorum detrimenta praecaueri possint.

Ex duodenis quae Societati oblatae sunt super hoc ar-
gumento commentationibus praemio ornata est ea cuius
auctor erat Frid. Heusinger Pastor coetus Eichensis prope
Römhildam Ducatus Saxo-Meiningensis***).

[Seite XV]

Altera quaestio in eundem mensem extra ordinem con-
stituta consilia et rationes desiderabat quibus collegia opificum
nunc per Germaniam restaurata ita moderari liceat vt commoda
eorum conseruentur, damna autem ex abusibus eorum nata,
minuantur.

Inter senas quae ad nos missae sunt dissertationes, ma-
xime se approbauit et praemium tulit ea quae auctorem ha-
buit Io. Guil. Langsdorff Magno Hassiae Duci a consiliis inti-
mis et Directorem alterum collegii cameralis aulici Gies-
sensis*).

Denique in M. Nouembrem eiusdem A. mdcccxv

postulabatur: curata expositio doctrinae de sagina quadru-
pedum domesticorum fertilium quae nostratibus esculenta sunt.

Vnica statuto tempore perlata de eo argumento com-
mentatio praemium tulit, auctoremque habuit Io. Car.
Leuchs
Norimbergensem**).

* * *

Restat postrema pars curarum sodalitii, adeoque sub-
iicienda nunc commemoratio quaestionum in annos futuros
ab eo promulgatarum.

Atque vt a primariis ordiamur, in M. Nouembrem A.
mdcccxvi a classe mathematica edicta est:

Theoria physica pulueris pyrii magnis adhuc tenebris occulta est.
Experimentis Cel. Ingenhouszii, Rumfordii aliorumque virorum ad-
[Seite XVI] iuti, accuratius quidem iam nouimus fluida illa elastica, quorum
eruptioni subitaneae ex puluere accenso, stupenda eius vis adscribi
debet, verum prorsus nos adhuc latet causa primaria huius effectus,
ex quonam scilicet fonte, accedente vel minutissima scintilla, tam
subito erumpat ingens illa quantitas caloris, quae uno fere momento,
quantumuis magnam portionem pulueris in vapores et fluida aërifor-
mia conuertere valeat, et quidem eo ipso casu, quo puluis spatium
aliquod implet, contra omnem aditum aeris externi exacte munitum,
quemadmodum constat experimentis quibusdam Cel. Rumfordii, aliis-
que iam diutius cognitis, quibus portio quaedam pulueris, vndique
bene clausa, per scintillam electricam, ex phiala Lugdunensi trans-
missam, subter ipsam aquam accendi folet. quaenam hic cogitari
potest sufficiens quantitas gas oxygenii, per cuius decompositionem,
vt in illis combustionibus, quae fiunt sub aditu aeris liberi, calor ille
produci queat?

Cum vero quoque ex altera parte constet, puluerem pyrium neque
flammam concipere, neque explosione consueta dissolui posse sub reci-
piente ab omni aëre euacuato, omnino quaeritur, quid nihilominus
forsan exigua illa portio aëris atmosphaerici, quae inter particulas
sphaeroidicas pulueris in spatium quoddam iuclusi adhuc remanet, ad
subitaneam pulueris explosionem conferre possit, vel ex quo alio fonte
hactenus nondum satis explorato, prostuat quantitas illa caloris, cui,
tanquam causae primariae, effectus mirabiles pulueris pyrii adscribi
debent.

Cum disquisitiones peculiares hunc in finem institutae haud dubie
et ad ipsam theoriam caloris perficiendam multum conferant, optat
Societas Regia Scientiarum vt ea, quae in explicationibus effectuum
pulueris pyrii adhuc manca et obscura sint, nouis experimentis in lu-
cem protrahantur, et theoria quaedam huius pulueris, nostris etiam-
num cognitionibus super naturam caloris et fluidorum elasticorum,
quantum fieri potest accommodata, phaenomenisque congruens ex-
hibeatur.

Die physische Theorie des Schiesspulvers ist bis jetzt noch immer
sehr dunkel und räthselhaft. Zwar kennen wir jetzt nach Ingen
-
[Seite XVII] houssens und Rumfords Versuchen genauer als ehemahls die elasti-
schen Flüssigkeiten, deren plötzlicher Entwickelung aus dem angezün-
deten Schiesspulver, wir die erstaunliche Kraft desselben zuschreiben
müssen; aber noch immer ist der Hauptumstand nicht gehörig erörtert,
nähmlich aus welcher Quelle auch durch das kleinste Fünkchen plötz-
lich die ungeheure Menge von Wärme hervorbricht, welche fast in
einem Augenblicke eine grosse Quantität Pulvers in Dämpfe und Gas-
arten zu verflüchtigen vermag, und zwar selbst in dem Falle, wenn
das Pulver in einem genau verschlossenen, mithin vor allem Zutritte
der äussern Luft verwahrten Raume sich befindet, wie aus einigen Ver-
sachen Rumfords und aus andern, wo genau verschlossenes Schiesspul-
ver vermittelst des Funkens aus einer Leidner Flasche selbst unter
Wasser entzündet wird, hinlänglich bekannt ist. Wo ist hier die er-
forderliche Menge von Sauerstoffgas, durch dessen Zersetzung, wie
bey gewöhnlichen dem freyen Zutritte der Luft ausgesetzten Verbren-
nungsprocessen, eine so grosse Hitze erzeugt werden könnte?

Da aber auf der andern Seite auch wieder bekannt ist, dass keine
Entzündung und Verpuffung des Schiesspulvers unter einem möglichst
luftleeren Recipienten statt findet, so könnte man fragen, was die ge-
ringe zwischen den Körnern einer verschlossenen Quantität Pulvers
gewöhnlich noch zurückbleibende Menge von atmosphärischer Luft, in
so fern dieselbe Sauerstoffgas enthält, dennoch zur Entzündung des
Pulvers beytragen dürfte, und wo überhaupt die Wärmequelle ihren
Sitz hat, die bey den bewundernswürdigen Wirkungen des Schiesspul-
vers eine so grosse, aber bis jetzt noch nicht hinlänglich beachtete,
Rolle spielt.

Da nähere Versuche und Aufschlüsse über diesen Gegenstand un-
streitig auch für die ganze Wärmelchre von höchstem Interesse sind,
so wünscht die Königliche Societät der Wissenschasten eine unsern
gegenwärtigen Kenntnissen über die Natur der Wärme und der durch
sie hervorgebrachten gasförmigen Flüssigkeiten, möglichst angemessene
und auf Versuche gegründete Theorie der Entzündung des Schiesspul-
[Seite XVIII] vers, mit gehöriger Rucksicht auf das Mangelhafte aller bisherigen
Erklärungsarten, zu erhalten.

In M. Nouembrem A. mdcccxvii a classe historico-philologica.

Historia bonarum artium Graecarum in Syria, inde ab initio impe-
rii Seleucidarum vsque ad tertium a Christo nato saeculum.

Geschichte der schönen Griechischen Kunst in Syrien, vom Anfang
der Herrschaft der Seleuciden bis zum dritten Jahrhundert nach
Christus.

In M. Nouembrem A. mdcccxviii a classe physica.

Postulatur vt experimentis certis et exploratis doceatur, num quod
hactenus vocabatur acidum muriaticum, idemque tam simplex quam
oxygenatum, reuera ad substantias oxygenatas (ex connubio basis cu-
iusdam combustibilis cum oxygenio compositas) referendum sit; anve
potius oxygenio plane careat, adeoque acidum sic dictum muriaticum
oxygenatum pro substantia simplici, oxygenio saltem quodammodo
analoga, habere liceat.

Durch Versuche auf eine unzweydeutige und entscheidende Art dar-
zuthun, ob die Salzsäure und oxygenirte Salzsäure wirklich oxyge-
nirte Substanzen, d.h. Verbindungen einer brennbaren Grundlage mit
dem Sauerstoff sind, oder ob in diesen Körpern kein Sauerstoff enthal-
ten ist, und die oxygenirte Salzsäure folglich als eine einfache dem
Sauerstoffe analoge Substanz betrachtet werden muss.

Propositum est cuiuis harum quaestionum praemium
l aureorum ducatorum. Missae vero sunto commentatio-
nes quae ad certamen admitti volent ante Cal. Octobres
dictorum annorum.

* * *
[Seite XIX]

Oeconomici autem argumenta quaestiones editae sunt:

In M. Iulium A. mdcccxvi.

Die vollständigste gründliche Darstellung der Lehre von der Castra-
tion (Vernichtung des Zeugungsvermögens) sowohl des behaarten als
des befiederten Haushaltviehes beiderley Geschlechts, zur bessern Lei-
tung der Ausübung.

Expositio plena et solida doctrinae de castratione animalium do-
mesticorum tam pilosorum quam pennatorum et quidem in vtroque
eorum sexu ad optime perficiendam eam encheiresin.

In M. Nouembrem huius anni:

Eine aus genaue Versuche gegründete Anweisung, wie der Holzessig
oder die so genannte Holzsäure, welche mit brenzlich-öligen Theilen
verbunden, in grosser Menge und ohne kostspielige Vorrichtungen bey
dem Verkohlen des Holzes gewonnen werden kann, auf eine im Grossen
leicht ausführbare Weise so zu reinigen ist, dass derselbe mit glei-
chem Vortheile wie gewöhnlicher Essig in der Oeconomie, ganz beson-
ders aber zur Darstellung mancher Fabricate welche Essig erfordern,
z.B. des Bleyweisses, Bleyzuckers, Grünspans, und mehrerer phar-
maceutischer Präparate, angewandt werden könne.

Zur gründlichen Beantwortung dieser Fragen wird erforderlich seyn:

1. Eine sorgfältige vergleichende Prüfung des Holzessigs von ver-
schiedenen Holzgattungen, um beurtheilen zu können, in welcher Güte
und Menge die Holzsäure von verschiedenen Holzgattungen zu ge-
winnen ist.

[Seite XX]

2. Eine Prüfung der bereits bekannten Vorschläge zur Reinigung
und Anwendung des Holzessigs.

3. Eine ausführliche und genaue, auf eigene Versuche gegründete
Anleitung zum Reinigen und zur Benutzung des Holzessigs, begleitet
von Proben des rohen Holzessigs woraus der gereinigte dargestellt
wurde, des gereinigten Essigs und der verschiedenen damit bereiteten
Fabricate.

Quibus modis acidum lignorum leuissimo pretio ita parare liceat,
vt aceto vulgari, praesertim ad praeparata pharmaceutica et technica
commode substitui possit.

In M. Iulium A. mdcccxvii.

Eine aus genaue Beobachtungen sich gründende, vollständige Natur-
geschichte aller der verschiedenartigen den Rubsaamenfeldern schäd-
lichen Insecten, nebst der Angabe der sichersten und im Grossen an-
wendbaren Mittel zur Verhütung des von denselben herrührenden
Schadens.

Die Königl. Societät wünscht, dass bey der Beantwortung dieser
Frage hauptsächlich folgendes berücksichtigt werden möge:

1. Die Untersuchung welche Insecten-Gattungen den Rübsaamen-
feldern wirklich schaden und wie sie schaden.

2. Sorgfältige Beobachtung der ganzen Naturgeschichte dieser In-
secten, von ihrer Erzeugung an bis zu ihrem Tode; so wie aller Um-
stände, welche ihre Vermehrung begünstigen oder verhindern; um da-
durch besonders Mittel zur Verhütung ihrer Vermehrung und ihres
Schadens zu entdecken.

[Seite XXI]

3. Genaue Erforschung, wie sich die verschiedenen Zustände der
Rübsaamen-Pflanzen in Hinsicht des ihnen zugefügt werdenden Scha-
dens verhalten. Und

4. genaue Prüfung der bereits vorgeschlagenen und mannichfaltig
modificirten Versuche zur Auffindung neuer Mittel zu Verhütung,
Minderung oder Hemmung des Schadens der Insecten, wobey die ver-
schiedenen Mittel unter gewisse allgemeine Rubriken zweckmässig zu
bringen sind.

Curata historia insectorum quibus Brassica napus siluestris et Br.
campestris infestantur et consilia probata ad auerruncandam eam
pestem.

Denique in M. Nouembrem eiusdem A. mdcccxvii.

Speculative Landwirthe haben bisher bey dem Haushaltungsvieh
durch wohlüberlegte Modificationen sowohl der Züchtung in und in,
als auch der Kreuzung die auffallendsten Verbesserungen und auch
Verschlechterungen der Rassen hervorgebracht, und ihre darüber ge-
machten Erfahrungen in Schriften niedergelegt. Man verlangt die
vollständigste gründlichste Darstellung dieser Lehre, so weit als sie
aus den bekannten Erfahrungen gegeben werden kann.

Quid faciat tam ad emendandam quam ad deprauandam progeniem
animalium domesticorum delectus parentum prout siue ex eodem stem-
mate seruati, siue ex diuersis stirpibus inuicem copulati fuerint.

* * *
[Seite XXII]

Praemium singulis his quaestionibus constitutum est
xii aureorum ducatorum. Quae mittentur scriptiones vt
mature satis, exeunte nempe Maio et Septembri dictorum
annorum nobis reddantur, concertaturis diligenter viden-
dum erit.

Scripsit m. Aprile mdcccxvi
Io. Frid. Blumenbach.


Notes
*).
[Seite III]

V. pluribus Götting. gel. Anzeigen 1814. p. 1889.

*).
[Seite XII]

in Gel. Anz. 1813 pag. 2025.

*).
[Seite XIII]

Gel. Anz. 1814 pag. 1891.

**).
[Seite XIII]

Pleniorem expositionem quaestionis v. in praefatione Vol. II. harum
Commentationum pag. xvii.

***).
[Seite XIII]

Caussas v. in Gel. Anz. 1815 pag. 1940.

*).
[Seite XIV]

G. Gel. Anz. 1812. pag. 1995. – 1813. pag. 1266. – et 1814. p. 1226.

Typis excusa est in Hannov. Magaz. 1815. pag. 1.

**).
[Seite XIV]

G.G. Anz. 1814. pag. 1891.

In lucem vulgata in Hannov. Magaz. 1814. pag. 1489.

***).
[Seite XIV]

G.G. Anz. 1815. pag. 1186.

Inserta promtuario quod diximus Hannouerano a. 1815. pag. 1313.

*).
[Seite XV]

G.G. Anz. 1815. pag. 1189.

Legitur in Hannov. Magaz. 1815. pag. 945.

**).
[Seite XV]

G.G. Anz. 1815. pag. 1941.

Prelo mandatam v. in promtuario Hannov. 1816. pag. 17.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted