Table of contents

[titlePage_recto]
COMMENTATIONES
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
GOTTINGENSIS
RECENTIORES

VOLVMEN IV.
AD A. MDCCCXVI. – XVIII.

CVM FIGURIS.

GOTTINGAE
APVD HENRICVM DIETERICH
MDCCCXX.

PRAEFATIO.

[Seite III]

Dum quas novissimis annis Regia Societas Scientiarum
exhibuit Commentationes quarto hocce volumine recen-
tioris seriei in lucem emittimus, iam in praefamine ipsius
sodalitii curae et vicissitudines per hos annos breviter expo-
nendae sunt.

Atque ut a directorii muneris vicibus secundum trinas,
classes obeundis ordiamur, hae quidem auctumno a. XVI.
Senatus Regii sanctioris rescripto ad Ioannem Godofredum
Eichhorn
ex historica classe transferendae erant, qui vero
eas, respectu ad primam sodalitii formam et consuetudi-
nem habito, sponte recusavit, adeoque Thomas Christianus
Tychsen
in eadem classe istam dignitatem a Ioanne Tobia
Mayer
mathematicae classis seniore sibi traditam capessivit;
quae quidem a. XVII. ad Fridericum Benjamin Osiandrum in
physica classe, demumque a. XVIII. denuo ad Mayerum
in mathematica, devoluta est.

Quod vero incrementa attinet, quae Societas hocce
triennio habuit virorum eximiorum accessibus, annuente
Senatu Regis sanctiore in Sodalium locum adscripti sunt
viri gravissimi hi:

[Seite IV]

Equidem in honoratorum numerum

Vir Reverendissimus et Illustrissimus Stephanus de Stra-
timirowitsch
archiepiscopus Carlovitensis, ecclesiae Graecae
metropolita non unitus.

Ipsi vero arctiori nostro sodalitio

Fridericus Theophilus Welcker, philosophiae Professor
ordinarius, iam vero in novam litterarum universitatem
Bonnensem evocatus, adeoque in sodalium exterorum
numerum transcriptus.

Inter sodales autem Regni Hannoverani extra Gottin-
gam indigenas cooptati sunt viri venerandi, meritissimi
Ioannes Georgius Hernicus Feder, Augustissimo Regi a
consiliis iustitiae intimis, bibliothecae Regiae Hannove-
ranae, praefectus, quondam in Professorio ordine collega
noster coniunctissimus;

et Tilemannus Dothias Wiarda Regi a consiliis aulicis
et Syndicus provincialis principatus Frisiae orientalis.

Exteris vero sodalibus adscripti:

Gilbertus Blane Eques Baronetus, inter Serenissimi nostri
Principis Regentis archiatros.

Iacobus Gråberg de Hemsö, Suecorum Regis Consul apud
Genuenses, Academiae Italicae Praeses.

Iosephus Comes de Scopoli, apud Mediolanenses director
studiorum generalis;

et Hernicus Fridericus de Diez, Borussorum Regi a
consiliis, legationum sanctioribus et Praelatus, quem vero
nunc e vita sodalitioque nostro discessisse comperimus.

[Seite V]

Commercii vero litterarii caussa et amicitiae iure re-
cepti sunt:

Iosephus L.B. de Hormayr Imperatori Regi Austriaco
ab aulae consiliis et historia patria scribenda.

Fridericus Tiedemann, Magno Badae Duci ab aulae con-
siliis, anatomes et zoologiae Professor Heidelbergensis.

Fridericus Carolus Ludovicus Sickler, Director Gymnasii
Hildburghusani.

Petrus Carolus Comes de la Boulaye-Marillac, M.D.
Lutetiae Parisiorum.

Ferdinandus Augustus Godofredus Emmert, M.D. et Pro-
fessor Tubingensis.

Augustus Vogel, Bavariae Regi ab aulae consiliis et
Academicus Monachiensis.

Fridericus Christianus Franz, Saxoniae Regi ab aulae
consiliis, Regiae Societati oeconomicae Dresdensi a litte-
ris secretis.

Ioannes Salomo Christophorus Schweigger, Academicus
Monachiensis.

Georgius Henricus Noebden, A.M. et Philos. Dr. Lon-
dini degens.

Ioannes Daniel Meyer, collegio Regio iudicum in-
structionis apud Amstelodamenses adscriptus.

Fridericus Ernestus Ruhkopf, Direct. Lycei Hannoverani.

Godofredus Reinoldus Treviranus, M.D. et Professor
Bremensis.

Antonius Christianus Wedekind, Praefectus Regius coe-
nobii Scti Michaelis quod Luneburgi est;

et Augustus Wilhelmus de Schlegel in Bonnensi litte-
rarum universitate Professor.

[Seite VI]

Sodalium contra illustrium obitus hocce triennio luge-
mus hos:

et quidem ex honorariorum numero

Virum Eminentissimum. Carolum Theodorum L.B. de
Dalberg
, Archiepiscopum Ratisponensem;

et Virum Amplissimum Ambrosium; Archimandritam
Russiarum, Metropolitam Novogrodiensem, Petropolita-
num, Esthoniensem et Finnoniensem.

Ex collegis verd ordinariis:

Laurentium de Crell, Augustissimo Regi ab aulae con-
siliis, medicinae Professorem ordinarium, cuius elogium
in sollemni Societatis consessu recitatum huic volumini
insertum legitur.

Tum ex sodalibus terrarum Hannoveranarum indigenis:

Ioannem Hieronymum Schröter, Regi a consiliis iusti-
tiae, Praefecturae Lilienthalensis principe loco curatorem;

Christophorum Ludovicum Patje, quondam Regi a se-
cretis camerae redituum;

et Henricum Matthiam Marcard, Ducis Oldenburgensis
Archiatrum et a consiliis eius secretis.

Inter exteras autem socios:

Martinum Henricum Klaproth, Borussorum Regi a con-
siliis medicinalibus principe loco et Chemiae Professorem
inii Academia Berolinensi.

Franciscum de Paula Triesnecker, Professorem astrono-
miae; speculae astronomicae Vmdobonensi praefectum.

Ioannem Andrès, utriusque Siciliae Regis bibliotheca-
rium, Academiae scientiarum Neapolitanae a litteris secretis.

[Seite VII]

Gabrielem Augustum Comitem de Choiseul-Goussier, quon-
dam Galliae Regis ad Turcarum Imperatorem, Legatum.

Henricum Fridericum de Diez, quem modo inter nu-
per adscriptos nominavimus.

Ioannem Andream de Luc, Praelectorem Divae Char-
lottae
Reginae, Professorem Gottingensem honorarium.

Ennium Quirinum Visconti, Regii artium musei apud
Parisios antiquarium.

Ludovicum Aubin Millin, musei antiquitatum in biblio-
theca Regia Parisina conservatorem;

et Ioannem Baptistam Antonium Suard, Regiae Acade-
miae litteraturae Gallicae Secretarium.

Amicorum vero et familiarium Societatis numerus his
annis imminutus est obitu:

Hartovici Ioannis Christophori de Hedemann, in exer-
citu Regio Hannoverano Magistri excubiarum, generalis.

Aloysii Immanuelis de Stipsics, Professoris archaeologiae
in Universitate Posoniensi, Imperatoris Regis Austr. con-
siliario.

Iosephi Lavallée, Legionis honoratorum cancellariae
tabulario Praefecti.

Dionysii Francisci Domant, exactoris rationum red-
dendarum principe loco, Parisiis.

Georgii Friderici de Wehrs, Magno Duci Megapoli-
tano Strelitzensi a consiliis legationum secretioribus.

Ioannis Friderici de Schwarz, Praefecti vigilum inter
copias Saxo-Vinarienses loco et honore ornati.

[Seite VIII]

Ioannis Valentini Nobilis de Hildenbrand, Imperatori
Regi Austr. a consiliis, Professoris practices clinicae in
Academia Vindobonensi;

et Pauli Kitaibel, M.D. et Prof. Pestani.

* * *

Recitatae aut exhibitae sunt his de quibus agitur annis
a sodalibus commentationes sequentes, pleraeque hoc vo-
lumine comprehensae.

A. quidem mdcccxvi –

M. Iulio: Arn. Herm. Ludov. Heeren de fontibus et auctori-
tate vitarum parallelarum Plutarchi, Comment. tertia. Götting.
gel. Anzeigen
1816. p. 1481.

Eod. Io. Frid. Blumenbach memoria Laur. de Crell. Ib. p. 1209.

M. Novembri: Henr. Adolph. Schrader observationes super
nonnullis Solanearum generibus. Ib. p. 1921.

Eod. Io. Frid. Blumenbach Decas sexta collectionis suae cra-
niorum diversarum gentium illustrata. Ib. p. 2081.

A. mdcccxvii.

M. Februario: Car. Frid. Gauss theorematis fundamentalis in
doctrina de residuis quadraticis demonstrationes et ampliationes
novae. Götting. gel. Anz. 1817. p. 393.

M. Maio: Io. Frid. Ludov. Hausmann Specimen crystallo-
graphiae metallurgicae. Ib. p. 1001.

M. Iulio: Car. Himly de peculiari monstrositate humana.

M. Septembri: Frid. Bouterwek de philosophia Euripidea,
sive de philosophici generis, quo Euripides in tragoediis suis
exornandis usus est, fontibus ac ratione. Ib. p. 1657.

M. Novembri: Io. Godofr. Eichhorn de Aegypti anno mira-
bili. Ib. p. 1953.

[Seite IX]

A. mdcccxviii.

M. Ianuario: Tho. Chr. Tychsen de chartae papyraceae per
medium aevum usu eiusque termino, praemissa illustratione duo-
rum fragmentorum in papyro scriptorum. Gotting. gel. Anz.
Eod. Car. Frid. Gauss determinatio attractionis, quam in
punctum quodvis politionis datae exerceret planeta, si eius massa
per totam orbitam, ratione temporis, quo singulae partes descri-
buntur, uniformiter esset dispertita. lb. p. 233.

M. Martio: Io. Frid. Ludov. Hausmann de rei agrariae et
saltuariae fundamento geologico. Ib. p. 737.

M. Iunio: Arn. Henn. Ludov. Heeren de fontibus et aucto-
ritate vitarum parallelarum Plutarchi, Comment. quarta et ultima.
Ib. p. 1081.

Eod.: Henr. Adolph. Schrader Analecta ad Floram Capen-
sem. Sect. I. Filices, Lycopodineae. Ib. p. 913.

M. Iulio: Tho. Chr. Tychsen de chartae papyraceae per me-
dium aevum usu eiusque termino, Comment. altera. Götting. gel.
Anz.
1818. p. 1193.

Eod.: Frid. Benj. Osiander de carbone ligneo, summo ad ar-
cendam metallorum oxydationem remedio, novo et certissimo
experimento Comprobato. Ib. p. 1281.

Eod.: Eiusdem de homine, quomodo formetur, continuatae
observationes, spectantes inprimis epidermidem, cutem et pilos
fetuum. Ib. p. 1313.

M. Augusto: Io. Tob. Mayer phaenomenorum ab inflexione
luminis pendentium, ex propriis observationibus et experimentis
recensio et comparatio. Ib. p. 1793.

M. Decembri; Frid. Stromeyer de Polyhalite, nova e salium
classe Fossilium specie. Ib. p. 2081 –

M. Iunio a.c. Henr. Adolph. Schrader de Asperifoliis Linnei.

* * *
[Seite X]

Tum vero et Sodales in consessibus Societatis alias
passim exhibuerunt novas observation, de quibus suo
tempore in recensibus nostris litterariis relatum est.

Et quidem Hausmann et Stromeyer de nova minera argenti
cuprique sulphurata (Silberkupferglanz) ex celebri fodina. Sibirica
Schlangenberg. Gotting. gel. Anz. 1816. p. 1249.

Iidem de allophano Saalfeldensi. Ib. 1251.

Stromeyer chemicas quorundam Fossilium analyses, barytis
sulphurati ex comitatu Seurniensi; caelestini fibrosi Dornburgensis;
et vulpinitis Bergamensis. Ib. p. 1961.

Idem de cobalto in ferro meteorico. Ib. p. 2041.

Heeren de inscriptionibus cuneatis Persicis et Babylonicis.

Götting. gel. Anz. 1817; p. 529 et 1754. Ib. 1818. p. 573.

Stromeyer analisin duarum cobalti minerarum, albae (Speis-
kobalt
) Hassiacae et nitidae (Kobaltglanz) Norwegicae. Ib. 1817.
pag. 713.

Blumenbach de topaziis nuperrime prope Bathurst in nova
Hollandia detectis. Ib. p. 929.

Osiander observationes antiquarias et ad naturalem historiam
spectantes ex itinere Salisburgensi. Ib. 1817. p. 1057 et 1313.

Hausmann et Stromeyer de Spatho siliceo Massachusettensi.
Ib. p. 1401.

Stromeyer analyses binarum nicoli minerarum Riegelsdorfen-
sium. Ib. p. 2033.

Blumenbach bigam craniorum, veteris nempe Helleni et Bo-
tocudae anthropophagi Brasiliani, Ib. 1818. p. 1113.

Stromeyer de Cadmio, novo a se detecto metallorum genere.
Ib. p. 1521.

Idem analysin trium fossilium: acidi, boracici nativi insulae
Vulcaniae; minerae ferri piceae Saxonicae et Silefiacae; et Picro-
pharmacolithis Riegelsdorfenis. Ib. 2073.

[Seite XI]

Exteri vero sodales et familiares Societatis aliique
viri docti studiis eius faventes, sequentia eidem obtu-
lerunt:

de Krusenstern Sodalis Soc. observationes de incrementis geo-
graphiae nauticae insularum maris pacifici ex periplo Ottonis de
Kotzebue, Götting. gel. Anz. 1817. p. 1153.

Woltmann ex amicis Soc. de relativa firmitate eiusmodi aedi-
ficiorum, machinarum etc. quae ex eadem quidem materie ex-
structae, magnitudine saltem inter se differunt. Ib. p. 33.

de Drais rei saltuariae apud magntim Badae ducem Magister
de singulari telescopio a se invento. Ib.

Emmert ex amicis Soc. de veneno vegetabili Americano, Ti-
cunae analogo. Ib. p. 633.

Ayrer M.D. apud Harburgenses analecta de morbis hepatis.

Idem observationem de physconia intestinali concreto, glo-
merata. Ib. p. 930.

Sickler ex amicis Soc. de periculis suis volumina ambusta
Herculanensia evolvendi. Ib. p. 1361.

Lehmann Prof. Hamburgensis decadem novarum e borraginea-
rum familia plantarum. Ib. p. 1513.

de Boucher Sodalis Soc. de pulveris pyrii originibus, igne
graeco etc.

Menu de Minutoli in Regio Borussorum exercitu Magister
excubiarum generalis, novas super vasis murrinis coniecturas.
Ib. 1818. p. 969.

Noehden ex amicis Soc. de Anglorum nautica versus arcton
expeditione. Ib. p. 609.

Wedekind ex amicis Soc. de codice anecdoto chronographi
Saxonis. Ib. p. 1033.

Idem nbvam interpretationem difficilis apud Ciceronem loci
(ad Quintum Fr. l. III. ep. 11.) de Gabinii proconsulis ex Syria
reducis triumpho. Ib. p. 1034.

[Seite XII]

Wiarda Sodalis Soc. de significatione malleorum lapideorum
e tumulis veterum Germanorum sepulcralibus erutorum. Götting.
gel Anz.
1819. p. 265.

Treviranus ex amicis Soc. de Protei anguini encephalo et
organis sensuum. Ib. p. 866.

* * *

Videndum mine de quaestionibus a Societate per hos
annos propositis, quarum autem plures, quas nude tantum
memorare liceat, votis nostris minus respondisse et studiis
peritorum virorum intentatas mansisse, dolemus.

Et quidem quod primarias attinet, in M. Novembrem
A. mdcccxvi. desiderabatur a classe mathematica:

Theoria pulveris pyrii, nostris etiamnum cognitionibus super
naturam caloris et fluidorum elasticorum, quantum fieri potest accom-
modata, phaenomenisque congruens
*).

Binae quidem de eo argumento Societati oblatae sunt
scriptiones, quarum vero altera, praeterquam quod contra
statutam legem vernacula lingua concepta erat, gravem et
subtilem materiem paucis plagulis tam leviter et ieiune
absolvit, ut nullatenus in censum venire potuerit.

Longe alia utique erat conditio alterius commenta-
tionis, symbolo inscriptae Hesiodeo οὑς γᾶια ϰαι ουρανος
ευρυς ετιϰτον
, utpote quae auctorem in phy sica et chemica
disciplina probe versatur testatur, qui tamen principi in
qup problema versatur cardini, origini inprimis et fonti-
bus ingentis vis caloris quem pyrius pulvis quando in-
cenditur evolvit, nimis parum novae lucis assudit, quam
[Seite XIII] ut praemium ipsi tribui potuerit, cuius quidem iudicii
caussae et rationes in recensibus Gottingensibus uberius
expositae leguntur*).

In M. Novembrem A. mdcccxvii. a classe historico-philologica
requirebatur:

Historia bonarum artium Graecarum in Syria, inde ab initio im-
perii Seleucidarum usque ad tertium a Christo nato saeculum.

In M. Novembrem A. mdcccxviii. a classe physica postu-
labatur:

Ut experimentis certis et exploratis doceatur num quod hactenus
vocabatur acidum muriaticum, idemque tam simplex quam oxyge-
natum, revera ad substantias oxygenatas (ex connubio basis cuius-
dam combustibilis cum oxygenio compositas) referendum sit; anve
potius oxygenio plane careat, adeoque acidum sic dictum muriati-
cum oxygenatum pro substantia simplici, oxygenio saltem quodam-
modo analoga, habere liceat.

* * *

Proxime nunc memorandae veniunt quaestiones oeco-
nomici argumenti his annis pronuntiatae.

In M. Iulium A. mdcccxvi.

Expositio plena et solida doctrinae de castratione animalium do-
mesticorum tam pilosorum quam pennatorum et quidem in utroque
sexu, ad optime perficiendam eam encheiresin.

In M. Novembrem eiusdem A. mdcccxvi.

Quibus modis acidum lignorum levissimo pretio ita parare liceat,
ut aceto vulgari, praesertim ad praeparata pharmaceutica et tech-
nica commode substitui possit.

[Seite XIV]

Iterata vice ut mox dicemus, in M. Novembrem anni
praeteriti proposita.

In M. Iulium A. mdcccxviii.

Curata historia insectorum quibus Brassica napus silvestris et Br.
campestris infestantur et consilia probata ad averruncandam eam
pestem.

In M. Novembrem eiusdem A. mdcccxvii.

Quid faciat tam ad emendandam quam ad depravandam pro-
geniem animalium domesticorum delectus parentum prout sive ex
eodem stemmate servati, sive ex diversis stirpibus invicem copulati
fuerint.

Ternae ad manus sodalium pervenere super eo argu-
mento commentationes, quarum vero altera, verbis in-
scripta Perill. nostri Sodalis, Alex. ab Humboldt: ‘“Organe
entstehen um so häufiger
etc.”’ non solum cum reliquis duabus
comparata, eas ingenii et doctrinae laude superabat, verum
et per se spectata argumentum grave aeque ac subtile tam
docte et perspicue tractat, ut Societas unanimi sodalium
suffragio praemium ipsi tribuerit. Scheda resignata auctor
in notitiam venit Ios. Adolph. Bachmann medicus veterina-
rius apud Paderbornenses et in exercitu Borussico Locum-
tenens*).

In M. Iulium A. mdcccxviii.

Num dentur, arbores Americae septentrionalis silvestres quarum
cultura quibusdam nostratium certo respectu aut aequiparanda aut
praeferenda sit.

In M. Novembrem eiusdem anni:

Repetita et iterum revocata est quaestio de acido
lignorum.

[Seite XV]

Et nunc quidem binae in iudicim submissae sunt com-
mentationes, adiunctis speciminibus de quibus agebatur
praeparatorum. Altera earum in quibusdam erat expe-
mereri, nec tamen quod maxime quaesitum era expe-
diisse visa est; in quo contra altera, verbis notata ‘“Arbeit
ist des Bürgers Zierde
etc.”’ cuius auctor mox vulgatus est
G.H. Stoltze administrator pharmacopolii orphanotrophei
Halensis, eatenus quidem se approbavit Societati ut suetum
praemium ipsi tribueret, cuius quidem indicii dationes in
recensibus nostris litterarii expositae sunt*).

* * *

Subiicienda nunc restat commemoratio quaestionum
in annos futuros promulgatarum.

Sunt igitur ex his primariae, propositae

in Novembrem mdcccxix. a mathematica classe:

Examen theoriae Daltonianae de expansione fluidorum tam liqui-
dorum quam elasticorum, Mercurii inprimis et aëris atmosphaerici,
a calore genita, experimentis simplicibus et certis nixum, et eum
praecipue in finem insititutum, ut de necessitate, graduum, quales
thermometrorum scalae hucusque receptae referunt, progressiones
mutandi, a Daltonio agitata, iudicium dubiis exemtum ferre liceat.

Eine auf einfache und scharfe Versuche gegründete Prüfung der
Daltonschen Theorie über die Ausdehnung der tropfbaren und elasti-
schen Flüssigkeiten, besonders des Quecksilbers und der atmosphäri-
schen Luft, durch die Wärme, mit hauptsächlicher Beziehung auf
die von Dalton behauptete, Nothwendigkeit, die Progressionen der
Grade auf den bisherigen Thermometerscalen ändern zu müssen.

[Seite XVI]

In Novembrem mdcccxx. a classe historico-philologica:

Instituatur recensus ac comparatio critica monumentorum prisco-
rum omnis generis, quae hactenus in America innotuerunt, cum
monumentis Asiae et Aegypti. Doceatur quatenus inter se conve-
veniant, quatenus differant. Censurae subiiciantur argumenta, qui-
bus coniectura ex iis ducta, communionem iam antiquitus inter terras
hasce longinquas earumque incolas exstitisse, superstructa est.

Man verlangt eine Uebersicht und critische Vergleichung derjeni-
gen alten Denkmähler aller Art, welche bis jetzt in America be-
kannt worden, mit den Asiatischen und Aegyptischen Denkmählern.
Man zeige, wiefern sie miteinander, übereinkommen, oder von ein-
ander verschieden sind; und würdige darnach die Gründe, auf
welche die daher abgeleiteten Vermuthungen gebaut sind, dass schon
in früher Zeit Verbindungen zwischen diesen fernen Ländern und
deren Bewohnern statt gehabt.

In Novembrem mdcccxxi. a physica classe:

Quum in tot tantisque conversionibus quas solidam telluris cru-
stam inde a prima eius creatione subiisse constat, nonnullae earum
recentioris aevi ad statuta historica tempora referenda videantur,
aliae contra longe antiquiores omnem historiae notitiam longe exce-
dant, desiderat Societas Regia tum plenam satis et accuratam in-
vestigationem earum solidae superficiei orbis terraquei mutationum
quae documentis ex ipsa historia petitis demonstrari possunt, tum
vero et expositionem confectariorum, quibus ipsis hisce phaenomenis
historicis ad explicationem longe antiquiorum conversionum uti lice-
bit, quales planetam nostrum inde a prima eius formatione pridem
subiisse testatur quidem geologia, de quarum vero aetate et modo
omnis historia silet.

Die Untersuchung der Erdoberfläche und die verschiedenen Lagen,
woraus die rigide Erdenrinde besteht, führt zu dem sichern Resul-
tate, dass nicht alle Theile derselben gleichzeitig und auf dieselbe
Weise gebildet sind und dass sie zum Theil nach ihrer ersten Bil-
dung gewisse Umänderungen erlitten haben müssen. Wenn wir nun
gleich im Stande sind, das relative Alter jener successiv gebildeten
[Seite XVII] Massen auszumittelu und verschiedene grosse Erdcatastrophen zu
unterscheiden, so ist es uns doch nicht möglich, die Zeiten zu be-
stimmen, in denen jene Bildungen und Umbildungen erfolgten, oder
die Dauer der Zeiträume anzugeben, die zwischen den grossen Erd-
revolutionen verstrichen. Es fragt sich aber, ob nicht doch ge-
wisse, mehr partielle Veränderungen der Erdoberfläche im Gebiete
geschichtlicher Ueberlieferung liegen, und ob nicht durch Beobach-
tungen, so wie durch sorgfältige Vergleichungen verschiedenartiger
Nachrichten über die Beschaffenheiten gewisser Theile der Erdober-
flache, einige sichere Resultate zur Bestimmung der Zeit, in welcher
jene Veränderungen sich zutrugen, und der Zeitdauer, welche die
Bildung gewisser Theile der Erdenrinde erforderte, zu erlangen
scyn sollten, wodurch vielleicht zugleich ein helleres Licht über die
Umänderungen der Erdoberfläche, zu welchen die Geschichte nicht
reicht, verbreitet werden würde.

Da dieser Gegenstand bisher nicht so umfassend und gründlich
bearbeitet worden ist, wie et es verdient, so macht Königliche Ge-
Gesellschaft der Wissenschaften zum Gegenstande einer Preisaufgabe:

Die gründlichste und umfassendste Untersuchung über die Ver-
änderung der Erdöberfläche, welche in der Geschichte sich nach-
weisen lassen und die Anwendung, welche man von ihrer Kunde
bey Erforschung der Erdrevolutionen, die ausser dem Gebiete
der Geschichte liegen, machen kann.

Constitutum est in singulas has quaestiones prae-
mium L ducatorum aureorum; reddita sunto scripta ante
exeuntem Septembrem anni quo certabitur.

Ex oeconomica autem disciplina petitae quaestiones
sunt hae:

In Iulium mdcccxix.

In der Anwendung des Wasserdampfes zu mancherley Bereitun-
gen, bey denen man sonst die durch Holz oder andere Brennmate-
rialien bewirkte Hitze mehr unmittelbar anzuwenden pflegte, hat
man in neuerer Zeit bedeutende Fortschritte gemacht, und daraus
[Seite XVIII] auch hin und wieder schon im Stadt – und Landhaushalte Vortheile
gezogen, die nicht allein in einem geringeren. Verbrauche von
Brennmaterial, sondern oft auch in. Ersparung von Zeit und Arbeits-
lohn bestehen.

Obgleich diese Vortheile bey verschiedenen Bereitungen gar keinem
Zweifel unterworfen seyn können, so hat doch die Anwendung des
Wasserdampfes zu obigen Zwecken bis jetzt im Stadt – und Land-
haushalte nur geringen Eingang gesunden, wovon der Grund haupt-
sächlich mit in dem Mangel gründlicher populärer Anleitungen zu
liegen scheint. Da nun aber bey den immer mehr steigenden Holz-
preisen, die allgemeinere Einführung jener Anwendung von grosser
Wichtigkeit ist, so würde man sich wesentlichen Nutzen versprechen
dürfen von

einer gründlichen, populären, und auf sichere Erfahrungen ge-
stiützten Anleitung zur Anleitung des Wässerdampfes bey verschie-
denen Bereitungen im Stadt- und Landhaushalte, wobey man
bisher die durch Holz oder andere Brennmaterialien bewirkte
Hitze unmittelbar anzuwenden pflegte.

Es würde bey dieser Anleitung

Darauf würde dann

[Seite XIX]

Endlich müsste noch

Popularis institutio de usu vaporis aquosi in oeconomia aliis
hucusque usitatis combustibilibus substituendo.

In Novembrem eius anni:

Es ist bekannt, wie nachtheilig in gewissen Jahren und unter
gewissen, Umständen die Ackerschnecke
(Limax agrestis) den Saaten
ist, und besonders fühlbar sind diese Nachtheile im verflossenen und
gegenwärtigen Jahre in unsern Gegenden geworden. Die Mittel,
welche bisher zur Vertilgung derselben in Vorschlag und in An-
wendung gebracht worden, sind entweder unvollkommen (wie das
Ueberwalzen der Saat, der Gebrauch von Kalk, Heerdasche, Ofen-
russ, u.s.w.) oder umständlich und kostspielig (wie das in neuesten
Zeiten empfohlene Absuchen der Schnecken), und man wird schwer-
lich eher mit glücklichem Erfolge jenen Feind der Saaten bekäm-
pfen können, bevor man nicht im Besitze einer genauen Kunde der
Naturgeschichte des Thiers und der Bedingungen der ausserordent-
lichen Vermehrung desselben zu gewissen Zeiten ist.

Die Königliche Societät wünscht daher

eine auf genaue Beobachtungen gegründete, vollständige Angabe
der Naturgeschichte der Ackerschnecke
(Limax agrestis) nebst
einer Anleitung zur Anwendung sicherer, durch Erfahrungen er-
probter und im Grossen mit Vortheil verknüpfter Mittel zur
Verhütung der starken Vermehrung oder zur Vertilgung derselben.

Historia naturalis Limacis agrestis, una cum remediis quibus
noxae quas haec molluscorum species inferre solet, provideri possit.

In Iulium mdcccxx.

Da das Zusammentreffen verschiedener Umstände bewirkt, dass
der Betrieb der Bergwerke am Oberharz gegenwärtig nicht mehr so
[Seite XX] schwunghaft seyn kann, als er es vormahls war; und da die all-
mählige Verminderung der Erze, falls nicht etwa unerwartet neue,
grosse Anbrüche entdeckt werden sollten, eine Einschränkung des
Betriebes und dadurch die Verminderung einer Haupterwerbsquelle
für viele Menschen nothwendig zur Folge haben muss; so ist es
gewiss gerathen, bey Zeiten zu untersuchen welche Arten von Ge-
werben sich am besten dazu eignen durften, um am Oberharz neben
den eigentlichen Bergmännischen Gewerben mit Vortheil betrieben zu
werden, und welche Mittel am dienlichsten seyn möchten, um solche
neue Gewerbe dort mit Glück einzuführen. Die Königliche Socie-
tät der Wissenschasten bestimmt daher, um ihrer Seits dazu bey-
zutragen, die Aufmerksamkeit auf diesen, für jeden Freund des
Vaterlandes und jener merkwürdigen Gebirgsgegend insbesondre,
so wichtigen Gegenstand zu leiten, zur Preisaufgabe, die beste
Beantwortung der Frage:

Welche Arten von Gewerben sind in Hinsicht auf die natürliche
Beschaffenheit und die übrigen Verhältnisse des Oberharzes am
Mehrsten dazu geeignet, neben den eigentlichen. Bergmännischen
Gewerben, einem Theile der dortigen Einwohner einen angemesse-
nen und dauernden Unterhalt zu verschaffen, und durch welche
Mittel würde dort solchen neuen Gewerben am leichtesten Ein-
gang verschafft werden können?

Quaenam negotiorum et opificiorum genera Hercyniae superioris
incoiis praeter metallicos quibus occupantur labores aptissime con-
veniant.

Et porro in Novembrem eiusdem anni:

Die Innerste, welche bey Langelsheim den Harz verlässt, und
dann ihren Lauf durch das Hildesheimische nimmt, um sich bey
Ruhte mit der Leine zu vereinigen, führt von den Absällen der
am Oberharz an ihr liegenden Poch- und Hüttenwerke viele Theile
mit sich fort, wodurch nicht allein ihr Wasser gewisse nachtheilige
Eigenschaften zu erhalten scheint, sondern wodurch auch besonders
die in ihrer Nähe liegenden Wiesen und andere Ländereyen mit
[Seite XXI] sehr unfruchtbaren, der Vegetation schädlichen Theilen überschwemmt
werden, wodurch jährlich der Ertrag eines sehr grossen Areals be-
deutend vermindert wird, wie solches mit Mehrerem aus einem die-
sen Gegenstand betreffenden, schätzbaren Aufsatze im
28. Stücke
des Hannöverschen Magazins
1818 zu ersehen ist. Es sind bereits
zu verschiedenen Zeiten Mittel vorgeschlagen, um jenem grossen
Uebel zu steuern, gegen deren Anwendbarkeit man aber mit Recht
Zweifel erhoben hat. Man wird auch wahrscheinlich nicht eher
zweckmässige Vorkehrungen zur Verminderung des durch die Innerste
bewirkten Schadens auffinden, bevor man nicht eine gründliche
Einsicht in die Natur desselben erlangt hat. Es ist aber bis jetzt
noch nicht einmahl entschieden, ob die Innerste allein durch die
sogenannten After (die Abfälle von dien Pochwerken) welche durch
sie aufgeschwemmt werden, oder auch durch ihr Wasser, welches
vielleicht schädliche Theile chemisch aufgelöst enthält, schade; ob
die After bloss mechanisch, oder ob sie auch durch ihre Bestand-
theile nachtheilig einwirken u.s.w. Die. Königliche Societät der
Wissenschaften verlangt daher, um die Aufklärung dieser Sache
und wo möglich die Auffindung wirksamer Mittel gegen das grosse
Uebel, welchem die Landwirthschaft einer Provinz des Königreichs
Hannover fortwährend ausgesetzt ist, zu veranlassen.

eine gründliche Untersuchung der Ursachen des Schadens, den
die Innerste den angränzenden Ländereyen auf ihrem Laufe
durch das Hildesheimische zufügt, nebst Vorschlägen zu wirk-
samen und im Grossen ausführbaren Massregeln, um demselben
so viel wie möglich Einhalt zu thun.

Was die zu erwartenden Vorschläge betrifft, so würde dabey unter
Andern zu berücksichtigen seyn:

Indagatio noxarum quas inundationes fluminis Innerste vicinis
ipsi terris Hildesiensibus afferunt et quibus modis huic damno
aptissime occurri possit.

Praemium in quamvis harum quaestionum dictum est
XII aureorum ducatorum. Tradendae autem commenta-
tiones quae in certamen admitti volent, ante Cal. Iunias
vel Octobres.

Scripsit M. Septembri mdcccxix

Io. Frid. Blumenbach.


[Seite XXIII] [Seite XXIV]
Notes
*).
[Seite XII]

Uberius expositam quaestionem v. in Praef. Vol. III. harum Commen-
tationum
p. XV sq.

*).
[Seite XIII]

Götting. gel. Anz. 1816. p. 2028 sq.

*).
[Seite XIV]

Vid. Götting. gel. Anz. 1817. p. 1940, et commentationem ipsam
prelo mandatam in promtuario Hannoverano 1818. p. 1–234.

*).
[Seite XV]

Götting. gel. Anz. 1818. p. 2043 sq. et p. 1185.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted