Table of contents

[titlePage_recto]
COMMENTATIONES
SOCIETATIS REGIAE SCIENTIARVM
GOTTINGENSIS
RECENTIORES

VOLVMEN IV.
AD A. MDCCCXVI. – XVIII.

CVM FIGURIS.

GOTTINGAE
APVD HENRICVM DIETERICH
MDCCCXX.
[Seite XXIII] [Seite XXIV]

MEMORIA
LAURENTII de CRELL
IN

CONSESSU SOC. REGIAE SCIENTIARUM. D. XIII. IUL. MDCCCXVI.
COMMENDATA
A
IO. FRID. BLUMENBACH.

[Seite 203]

Memoriam defunctorum sodalium consessu solemni recolere,
etsi neque statutorum societatis legibus ordinatum neque per-
petua consuetudine usitatum sit, ad ipsa tamen pietatis et ob-
servantiae officia referendum videtur, quibus adeo et in funere
Perillustris de Crell cuius obitu sodalitium nostrum nuper
imminutum est, satisfacere, muneris ac partium mearum duco.

Praematura quidem aut plane inopina morte collegam
coniunctissimum rebus humanis ereptum esse, eatenus vix dixe-
ris, cum aetate nos eius in hac societate sodales omnes ante-
cesserit, valetudine autem in universum usus sit minus firma,
corpore invalido et gracili, etsi satis adhuc alacri et vegeto,
donec sub initium quem vivimus anni marasmo senili languescere
cepit, vires vitales in dies debilitante, demumque ita con-
ficiente, ut die VIIma mensis superioris vivere desiverit aetatis
annum agens LXXIIItium.

Natus enim erat d. xxi. Ian. MDCCXLIV. patre Ioanne
Friderico Crell
Lipsiensi, medicinae primum Vittebergae,
tum apud Helmstadienses Professore qui academicas nonnullas
[Seite 204] scriptiones, anatomici maxime argumenti edidit, in flore vero
aetatis diem obiit, siliumque adhuc puerum vix trimum reli-
quit, cuius curam per proximum decennium suscepit mater-
nus avus, Laur. Heister, anatomica et chirurgica institutione
celeber, etiam apud exteros meritorum et doctrinae fama clarus.

Verum si ex Nasonis dicto et genus et proavos et quae
non fecimus ipsi vix ea nostra vocare licet, ad propria quibus
de disciplina physico-medica, cui iam mature paterno avito-
que exemplo incitatus se addixerat Crellius, ipse mereri stu-
duit accedamus.

Atque primum quantum novi doctrinae specimen iuvenile
exhibuit MDCCLXVIII. dissertatione inaugurali contagium vi-
vum lustrante, qua praesertim medici Vindobonensis M. Ant.
de Plenciz
, in universum paradoxorum amantis somnia iam
oblivioni tradita, de miasmatum morbosorum imo et putredi-
nis caussa ad insecta et vermiculos microscopicos referenda,
facili quidem negotio refutavit, non maiori vero probabilitatis
specie contagii materiam in alcali volatili quod hodie ammo-
nium vocant, quaesivit.

Paulo postquam summos in arte salutari honores adeptus
erat, litterario itineri se accinxit, in quo per aliquot annos ver-
satus, praeter Germaniae, Hollandiae et Galliae partem inpri-
mis Britanniarum regna invisit.

Interea nondum reduci Professoris locus in collegio Caro-
lino Brunsvicensi oblatus est, unde vero exacto ibi quadriennio-
anno LXXIVto in academiam patriam evocatus primo Professo-
ris medicinae ordinarii, novemque annis post cathedrae quo-
que philosophicae munere ornatus ad officia per XXXVI annos
pro virili parte sustinere studuit, donec anno huius seculi nono
exeunte universitatis istius, litterariae dissolutione imperata,
musae Helmstadienses valere iuberentur.

[Seite 205]

Professoribus vero almae matris Iuliae Carolinae iam suis
temporibus defunctae tantum non omnibus in alias ternas aca-
demias dispersis quae tum temporis communi imperio usur-
pato subiectae erant, Crellio sors contigit, ut vere proximo
stipendio satis lauto ornatus facultatis medicae Professoribus
ordinariis adscriptus Gottingam transferretur.

Cumque iam ab anno superioris seculi LXXVIIIvo inter amicos
et familiares societatis regiae scientiarum cooptatus esset, iam
inter sodales eius relatus consessibus nostris interdum audiendo,
semel etiam ante hos quinque et quod excurrit annos reci-
tando adfuit.

Et haec quidem de vitae curriculo collegae desideratissimi
paucis enarranda sufficiant. Scripta eius satis numerosa, quae
Meuselius in Germania erudita curate enumerat, praeter Ex-
cerpta ex Halleri nostri collectione disputationum academica-
rurn practici argumenti, Kirwani aliorumque libros ex anglico
idiomate in vernaculum versos, partimque accessionibus auctos,
quos vero hic commemorare nihil attinet, maxime bina disci-
plinarum genera spectant; chemiam inquam et teleologiam.

Et de chemia quidem cum propriis experimentis, prae-
sertim exploratione nonnullarum substantiarum hactenus non-
dum satis indagatarum, quarum mentionem posthac adhuc fa-
ciendi locus dabitur bene meruit: tum vero operibus menstruis
aut alio modo periodicis unice huic disciplinae dicatis quae
inde ab anno superioris seculi LXXVIIIvo fere triginta annorum
decursu variis instituti rationibus et titulis, primo diarii, tum
annalium, etiam archivi chemici, et novissimorum in ea arte
inventorum in lucem edidit.

Et si verum est ut est verissimum ambiguum non raro
videri fructum ex innumeris quibus nostris maxime tempori-
bus inundamur huius generis diariis periodicis capiendum, si-
[Seite 206] quidem ut ab una parte multifariarum et utilium rerum noti-
tias facili negotio ex iis haurire licet, ita ab altera infitiari ne-
quit levidense studium et quod cum Tertulliano vere superficiale
dixeris, imo solidioris doctrinae neglectum mirum quantum in
millenis hominibus promoveri qi unice in legendis huiusmodi
ephemeridibus acquiescunt; faciles tamen dabunt periti iudices,
vix ullum aliud opus menstruum opportunius et tempestivius
et in suo genere utilius magisque frugiferum extitisse quam
ipsa illa de quibus agimus diaria Crelliana.

Siquidem Plinii de prisca medicina effatum ad amussim
quoque de chemia veteri valet, mirum et indignum videri
nullam artem inconstantiorem fuisse cum sit fructuosior nulla.
Imo vero nulla alia dicenda est ex disciplinis physicis quae in
tanta vel ad vitam communem utilitate, in tanta luce qua ad
unam omnes physices, historiae naturalis, physiologiae, techno-
logiae, metallurgiae, artis pharmaeceuticae et quot non alias
doctrinas mirifice illustret, tam sero demum in rationalis et
systematicae scientiae forman redacta fuerit quam chemia.
Caussa tam serotinae perfectionis procul dubio in eo maxi-
me quaerenda quod varia chemiae practicae capita fere unice
a ternis artificum ordinibus, pharmaceutis inquam metallurgis
et opificibus tanquam totidem diversae plane disciplinae s.
potius mechanicae encheiresium rationes tractabantur, innu-
mera vero a doctioribus naturae scrutatoribus inventa ad soli-
diorem chemiam facientia, in diversis cultioris Europae linguis
vernaculis scripta, magnamque partem in pretiosis multorum
voluminum operibus, aut in aeque raris et paratu difficilibus
paucarum plagarum libellis laterent.

Dici ergo vix potest sed pronum est intellectu quam im-
pense meruerit Crellius felicissimo conatu, nova in disciplina
chemica sive in Germania sive apud exteros inventa annalibus
[Seite 207] in partes divisis et periodice prodeuntibus colligendi, unde
innumeris quorum intererat lectoribus innotuerunt et in uni-
versum mirum quantum ad studium chemiae latius propa-
gandum contulerunt.

Neque inexspectatum primum hocce in suo genere utilis-
simum diarium etiam apud exteros magno plausu exceptum,
imo prima eius volumina etiam anglice versa esse.

Maximam quidem partem, quod instituti ratio ferebat ex
aliorum chemicorum scriptis, praesertim iis quae actis et
commentariis societatum inserta erant, excerpta, per litte-
ras editori nunciata erant, continebat.

Passim vero et propria observata inseruit vel nondum
alias edita vel ex actis exterarum academiarum quibus ea antea
miserat, iam in vernaculam translata. Pertinent huc inprimis
experimenta super pinguibus substantiis in quibus, praeter alia
utiliter observata primus evicit, sperma vulgo sic dictum ceti
si Kali nubitur aeque ac alia adipum genera verum saponem for-
mare; tum observationes de optima aetheris pharmaceutici seu
acidorum edulcoratorum varias species parandi ratione; de
platina non nisi vehementissimi ignis tortura liquefacienda,
aliaque ad chemiam praesertim pharmaceuticam facientia
utilia pericula.

Integro iam decennio Crellius opera ista collectitia stre-
nue et meritissimo plausu ediderat cum apud Gallos praeeunte
inprimis magni ingenii immortali viro Lavoisier novum plane
universae doctrinae chemicae systema conderetur, quod prae-
sertim Stahlii de phlogisto sententiae, quae hactenus chemicae
theoriae tanquam pro fundamento erat, ruinam minabatur.

Vidimus tum temporis quot quantosque nova doctrina
nacta sit, primo per Europam, praesertim vero inter Germanos
populares Stahlii, adversarios, vidimus vero etiam longe plu-
rimos eorum et in his principes et vere classicos antesignanos
[Seite 208] sensim in castra antiphlogisticorum ut audiebant transeuntes,
et asseclarum phlogisti numerum mire imminutum, in quibus
tamen Crellius adeo stabilis perseveravit ut facile in mentem
revocet Lucanicum illud

Victrix caussa diis placuit sed victa Catoni.

Non mirum vero diaria sua de quibus egimus menstrua in qui-
bus quavis occasione in novam chemiam invehebat, et phlo-
giston strenue adhuc tueri conabatur, minori sensim plausu
excepta demum plane desiisse.

Nihilominus tamen tum insigne documentum laboriosi et
fructuosi studii sodalis desideratissimi manebunt, tum et che-
miae cultoribus plenissimi repertorii loco inservient eorum quae
triginta fere annorum spatio, (eoque omnium quae historia huius
disciplinae exhibet periodorum longe fertilissimo), in eo inventa
sunt aut illustrata et emendata.

Alterum studiorum genus in quo excolendo ut supra iam
tetigi sibi placebat noster, teleologia erat, quam quidem binis
opusculis, altero iuvenili iam anno superioris seculi LXXVIIIvo edi-
to, senili altero quod paucis ante obitum annis titulo Pyrrhonis
et Philalethis prodiit, defendere annisus est. Ingeniosus hicce
et lectu iucundus liber et qui religiosum auctoris sensum spirat,
novo tamen testimonio est mirae perseverantiae qua opiniones
et hypotheses semel ab eo probatas et in quibus diu acquieve-
rat, tenaciter etiam tueri studuit, siquidem, ut alia taceam, ger-
minibus organicorum ut vocantur corporum, quae inde a prima
creatione praeformata fuerint tamquam principe et primario
argumento ad demonstrandam in naturali theologia divini nu-
minis providentiam utitur.

Adeoque praeter tot aliorum meritorum memoriam singu-
laris quoque constantiae laudem, et in historia dogmatum che-
miae et physiologiae inter nuperos defensores phlogisti et ger-
minum praeformatorum insignem et conspicuum locum tenebit.




Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted