Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf]
[titlePage_recto]
DECAS
TERTIA COLLECTIONIS SVAE
CRANIORVM
DIVERSARVM GENTIVM ILLVSTRATA.

GOTTINGAE
APVD JOANN. CHRIST. DIETERICH.
MDCCXCV.
[titlePage_verso]
Ex
Bibliotheca
Regia Acad.
Georgiæ.
Aug:

[Seite 3]

Quamquam priores duae decades insignem satis et memorabilem
craniorum diuersarum gentium copiam exhibuerint, bina tamen
hactenus restabant, quibus inuitissimus carebam ad seriem vniuer-
sam anthropologico scopo explendam: primo nempe caput osseum
tanta symmetricae pulcritudinis perfectione conspicuum vt pro norma
quasi ideali et canone venustissimae conformationis haberi possit:
tum vero vnum quoque alterumue specimen istius generis humani
varietatis quae oceani australis insulanos complectitur.

Vtrique desiderio iam satisfecerunt pro insigni sua erga me
munificentia viri Perillustres Banksius Baronetus, et L. B. de Asch.
Huic nempe acceptum refero speciosissimum cranium feminae ado-
lescentis Georgianae; isti vero bigam craniorum vtriusque stem-
matis principis barbarorum australis oceani insulas habitantium;
alterum nempe Nouo-Hollandi, alterum Otaheitae.

Hisce vero selectum septem aliorum capitum osseorum talem
iunxi, vt nunc tertiae huius decadis additione satis completam varie-
tatis gentilitiae craniorum synopsin, me exhibuisse, confidam.

* * *

VARIETATIS PRIMAE
SPECIMINA BINA.

[Seite 4]

XXI. FEMINAE GEORGIANAE.

(– Tab. XXI. –)

Cranium est, vt modo dixi, feminae iuuenis Georgianae, quae
nuperiore bello Turcico a Russis capta, et Moscouiam translata, illic
cum morte subitanea obiisset, caussam eius legali sectione ex muneris
officio indagauit cl. Hiltebrandt, anatomes Professor apud Mosco-
vienses dignissimus; qui caput osseum ob eximiam formae elegan-
tiam curate seruauit, et Perillustri L. B. de Asch Petropolin misit,
cuius liberalitate, quam toties iam expertus veneror, in collectio-
nem meam transiit.

Vniuersus huius cranii habitus tam elegans et venustus, vt et
tantum non semper vel indoctorum, si qui collectionem meam
contemplantur, oculos eximia sua proportionis formositate feriat.

Caluaria subglobosa, versus tempora paulo compressior; frons
modice explanata; ossa iugalia angustiora, inde a processu malari
ossis frontis leniter vtrinque descendentia et retrorsum flexa; arcus
superciliares aequabiles nullo ad glabellam interfinio distincti, sed
eo loco molli potius tubere cum nasi dorso confluentes; limbus
alueolaris aequabiliter arcuatus; mentum pleniusculum, pulchre ro-
tundatum; verbo, in vniuerso capitis huius ossei ambitu nihil asperi,
nihil praeter modum prosilientis, ita vt perfecte medium teneat locum
inter bina faciei gentilitiae in humano genere extrema; Mongolicum
nempe alterum, facie complanata et quasi depressa, ac ossium iuga-
lium extrorsum vtrinque directa eminentia insigne; alterum Aethio-
picum, fronte contra tuberosa et fornicata, ac mandibulis angustis
sed antrorsum porrectis, conspicuum.

Quam ingenter enim bina ista extrema ab inuicem abhorreant,
quamque perfecte medium inter ea locum teneat Georgianae de quo
agimus cranium, luculentissime patescit craniis his iuxta se positis,
[Seite 5] facie eorum ad eandem lineam horizontalem directa, tumque retro
a vertice consideratis: de cuius aspectus seu normae verticalis ad cra-
niorum formam gentilitiam inuicem comparandam ratione et vsu
alias egi, et ipsissimorum quae modo dixi ternorum craniorum exem-
plis illustrauia).

Quanta vero Georgianae capiti osseo symmetrica proportio et
venustas, optime sentitur curatius id ipsum comparando cum vno
alteroue femineo simulachro diuinorum artis antiquae Graecanicae
operum. Est mihi v. c. dum haec scribo ad manus gypseum exem-
plum protomes marmoreae Clyties ineffabili pulcritudine conspicuae,
quae ex Laurentiano quo Neapolis superbit palatio in thesaurum
selectissimum artis antiquae operum transiit, quem vir humanissimus
et doctissimus Car. Townley Londini summo iudicio et gustu sibi
congessit. Comparato iam isto de quo agimus cranio cum hocce
capite gypseo, quatenus nempe inuicem conferri possunt, adeo istud
huic respondere vides, vt illud huius prototypo quondam inhaesisse,
peierares.

Respondet ceteroquin formosum istud cranium, quod sane pro
canone ideali habere licet, iis quae de summa Georgianae gentis
pulcritudine vel in vulgus nota suntb).

* * *

XXII. SARMATAE LITVANI.

[Seite 6]

(– Tab. XXII. –)

Donum desideratissimi Reineggs, viri de re medica et historia
naturali longe meritissimi, quod itidem cura Generosissimi Aschiadae
ad me peruenit.

Eam praesertim ob caussam hic exhibeo, vt ad oculum quod
aiunt comprobem, quae alias in lineam facialem Camperi animad-
verti, quam male nempe sufficiat ad characterem craniorum gen-
tilitium constituendum. Quodsi enim hocce de quo agimus cranium
a latere tantum spectamus, parum sane abest quin ei Aethiopis Con-
gensis capiti osseo, quod Decadis secundae tab. XVIII delineatum
est, fere vt ouum ouo simile sit; quando vero vtrumque ad normam
verticalem
reuocatur, quam modo dixi, mirum quantum vnum ab
altero differre, luculentissime apparet. Tunc enim alterum vel
angusta iam et a lateribus quasi compressa caluaria, fronteque tu-
berosa et fornicata, aperte Aethiopicam originem testatur; et in-
signiter ab altero hocce Sarmatico discrepat.

Validissimum ceteroquin hocce cranium est, valde crassum,
robustum et ponderosum: prouectioris aetatis viri: praeter alia mi-
noris momenti, maxime limbi orbitarum angustia, harumque contra
alta profunditate, et sinibus frontalibus praesertim ad glabellam
horride prominentibus, insigne.

* * *

VARIETATIS SECVNDAE
SPECIMINA TERNA.

[Seite 7]

XXIII. SINENSIS DAÜRICI.

(– Tab. XXIII. –)

Cranium est genuini Tungusae Daürici s. Sinensis tribus Sara-
dulicae, quae quidem Seculo posteriore ad finem vergente princi-
pem Gantimurow secuta, Amuri ripas relinquens, Russicae pote-
stati se subiecit. Senis est octoginta octo annorum, ante aliquot
annos ad Onon fl. prope reseruatum vt vocant, Tungusio-Iljinense
mortui, a viro egregio Jo. Roesslein, M. D. Rutenorum Impera-
trici ab aulae consiliis, in itinere Sibirico versante, ex sepulcro
erutum, et ad Perill. Bar. de Asch Petropolin missum est, cuius
liberalitate in meam collectionem transiit.


Characteres primarii. Omnes ac singuli habitum Mongolicum
spirant. Facies plana, depressa; naso simo, fossa malari leuissime
tantum sinuata, et ossibus iugalibus vtrinque ad latera exporrectis.
Mentum prominulum.

Alia obseruata. Limbus alueolaris superior, etsi pridem eden-
tulus, tamen non vt alias in silicerniis dentibus orbis solet, resorptus,
sed magnam partem superstes, alueolis quamuis clausis et margine
extremo quasi in aciem excurrente.


Memineram cum priore decade primum Mongolici hominis
cranium exhiberem, binarum imaginum iuuenis Calmucci quae penes
me sunt et gentilitio suo charactere perfecte cum eo conueniunt
quem istius hominum varietatis capita ossea prae se ferunt. Con-
tigit vero mihi ab eo inde tempore esse tam felici vt amicitia viri
humanissimi cl. Tatter, M. Britann. Reg. a secret. legation. eius-
dem Calmucci effigie, sed ab hoc ipso propria manu, incompara-
bili plane artificio et gustu, et viuidissima similitudine creta nigra
[Seite 8] (s. schisto scriptorio) delineata, potirer. Cum enim vir iste huma-
nissimus in comitatu Serenissimi M. Britann. Principis augusti Romae
versaretur, in pictorum coetu diuersarum gentium illuc confluente
Mongolicum hunc summum artificem, cui nomen Fedoris Iwano
witsch
, offendit, eamque quam dixi imaginem ab ipso parari cura-
vit, eaque tanquam cimelio summi pretii supellectilem meam an-
thropologicam ditauit. Tanto autem gustu tamque delicata perfectione
expressa est haec imago, vt non semel vel artis periti primo intuitu
haesitarint anne anglici chalcographi opus esset summa mollitie aere
expressum. Quanta vero ipsi insit similitudo vel ex eo coniicere licet,
quod saepius iam viri in itinere versati Roma reduces me inuisentes,
primo statim aspectu et sponte imaginem eam admirabundi agnoue-
rint. Simul autem tam perfecte gentilitium characterem Mongoli-
cum spirat, vt pro ideali huius varietatis generis humani icone
haberi possit.

* * *

XXIV. ESKIMOTAE PRIMI.

(– Tab. XXIV. –)

Rarissima binorum Eskimotarum crania debeo amicitiae viri tum
scriptis tum factis de salute multorum hominum longe meritissimi,
cl. Jo. Loretz, cuius quippe cura et studio e colonia Nain orae
Labradoricae ad me peruenerunt.

De vtrisque seorsim. Atqui prius de eo quod adhuc inferiore
mandibula instructum est.


Characteres primarii. Vniuerso habitu perfecte medium locum
tenet inter Mongolicae varietatis crania hactenus a me descripta et
Americanae; ita vt transitum ab istis ad haec facere dicendum sit.
Facies nempe plana quidem, iugalibus tamen ossibus non adeo vt
apud Mongolicas gentes extrorsum eminentibus; nasus paruus vti-
que, neque tamen adeo vt in his simus et depressus. Mentum
acuminatum, prominens. Fossa basilaris, (regio scilicet margini
[Seite 9] postremo laminae horizontalis ossium palatinorum, et processibus
pterygoideis ossis sphenoidei ad condylos vsque occipitales interiecta,)
in longum extensa, sed plana, parum profunda. Occiput pro-
tuberans.

Alia obseruata. Ossa vnguis angustissima, fere linearia et per-
quam tenuia. Dentium coronae maximam partem detritae: procul
dubio ex victus crudi et durioris ratione; vnde et Eskimotarum
nomen originem traxisse perhibetur.


Ad amussim respondet caput hocce osseum egregiis imaginibus
viuis coloribus a summo artifice Nathan. Dance ad ipsam naturam
Londini factis binorum Eskimotarum, viri et feminae, a cl. G.
Cartwright a. 1773 a Capite Caroli orae Labradoricae in Angliam
translatorumc), quorum copiam pro humanitate sua et studia pro-
mouendi ardore mihi fecit Perill. Baronetus Banks. Nam et viui-
dae hae icones adeo mediam testantur faciem gentilitiam Mongolicam
inter et Americanam, vt vel solae ad refutandam Robertsonii pa-
radoxam opinionem sufficiant, si refutatione adhuc opus esset, quasi
nempe Eskimotae a Normannis originem suam traxerintd).

* * *

XXV. ESKIMOTAE SECVNDI.

(– Tab. XXV. –)

In vniuersum priori quoad characteres primarios simile cranium.
Imo vero planities singularis fossae basiliaris adhuc maior. Hinc et
zygoma elongatius, et valde gracile.

Differt tamen maiore ambitu limbi alueolaris, cuius vero in
altero cranio angustia fortassis alueolis pridem post dentium casum
[Seite 10] obliteratis debetur; cum contra in eo de quo nunc agimus vtrinque
maxillares restent: sed et hi aeque ac caninus superstes admodum
detriti.

Singulari ceteroquin et characteristico suo habitu prope abest
a binis aliis craniis, eiusdem vt verisimillimum est gentis, etsi ex
longe distantibus, quas mire dissitas incolit, oris; altero nempe
quod ex sinu Georgii (Nutka-Sound) retulit meritissimus King et
academiae Oxoniensi dono dedit, vbi in theatro anatomico collegii
Christi asseruatum, monstrauit mihi amicissimus Pegge, anatomes
Prof. in ea academia dignissimuse); altero ex insula canum (Hond-
Eyland
) ad fretum Disko littoris occidentalis Groenlandiae, quod
a chirurgo Wörtenbergensi Riecke reportatum et a Winslovio cu-
rate descriptumf).

* * *

VARIETATIS QVINTAE
SPECIMINA BINA.

[Seite 11]

Bina haec crania insulanorum oceani australis s. pacifici, quibus
collectionem meam ditauit munificentia Perill. Banksii Baroneti,
vtut per se iam tam ob ingentem locorum distantiam in aduersa
orbis terraquei plaga vnde aduecta sunt, quam ob gentium ad quas
pertinuerunt famam et celebritatem summo supellectili meae orna-
mento sunt, praeterea tamen duplici ex caussa tanto magis memo-
rabilia sunt; quod nempe hactenus nullum huius varietatis generis
humani caput osseum icone exhibitum sit: tum vero quod ad bina
ea stemmata pertineant in quae istam varietatem denuo dispescen-
dam esse nuperis nonnullis auctoribus visum est. Alterum nempe,
quo et Otaheitenses referunt, badii coloris et elegantioris formae,
qua, aeque ac lingua, cum Malais conueniat; alterum contra, cui
et Nouo-Hollandos accensent, tam fusco magis colore, quam vultu
propius ad Aethiopum habitum accedens. Quam tamen differen-
tiam non tanti momenti esse, docet tum curatissimorum autoptarum
obseruatio, qua constat, multifariis gradationibus oceani istius insula-
nos quoad vultum gentilitium inter se differre et inuicem denuo
confluere; (inter ipsos v. c. Otaheitenses alios Europaeis satis similes
esse, alios contra Mulatorum faciem prae se ferreg); Nouo-Caledo-
nios autem medium inter hos et Papuanos tenere locum &c.) tum
vero ipsius quam hic exhibeo craniorum bigae contemplatio et
comparatio.


XXVI. OTAHEITAE.

(– Tab. XXVI. –)

Retulit hocce cranium Banksii generosiss. rogatu fortis et ani-
mosus Nauarchus, Guil. Bligh, ex memorabili itinere redux quo
artocarpi incisae stirpes ex Societatis insulis oceani australis in Indias
occidentales felicissimo successu transportauit. Tantoque maioris
[Seite 12] aestumandum quod inferiore mandibula adhuc instructum sit, quae
in publicis sepulcretis, vbi funera ex gentis istius ritu machinis ela-
tioribus imponuntur, in tanto coeli ardore cito a capite soluta dela-
bitur et cum aliis confunditur; ab eorum vero cadaueribus qui in
clade occubuerunt a victoribus statim rescinditur et tropaei loco
horum ante fores suspenditur.


Characteres primarii. Caluaria modice angustata; vtriusque
tamen bregmatis medio insigniter protuberante. Mandibula superior
aliquantum prominens. Frontis medium et verticis, vbi sutura
sagittalis excurrit elatiore quasi iugo distinctum. Arcus supercilia-
res admodum tumidi.

Alia obseruata. Vtraque lamina orbitalis ossis frontis, eo prae-
sertim loco cui glandula lacrymalis assedit, pluribus et maioribus
foraminulis pertusa est, quam vnquam alias me vidisse memini.
Inprimis vero memorabile est vulnus quo diu ante mortem, lanceae
vt videtur ictu, afflictum fuisse Otaheitam ad quem hoc cranium
pertinuit, necesse est, ex quo nempe diffracta et in interiora ossis
ethmoidei intrusa lamina papyracea orbitae sinistrae cum vicinis
narium internarum partibus osseis, mirum in modum conferbuit.


Conuenit ceteroquin cranii huius habitus perfecte tam cum iis
quae de rudiore vultu et lineamentis plebeiorum Otaheitensium per-
hibenturh), quam cum fidis et a peritis artificibus profectis imagi-
nibus eorum, v. c. iis notissimi Omai quae ad Nathanaelis Dance
et Josuae Reynolds picturas aeri incisae sunt.

* * *

XXVII. NOVO-HOLLANDI.

[Seite 13]

(– Tab. XXVII. –)

Viri iuuenis est, et quidem, vt ex Perillustris Banksii litteris
didici, ex primis eorum qui noua Anglorum colonia prope fretum
botanicum (Botany-bay) ad Sydneii sinum (Sydney-cove) constituta,
huic se committere et cum nouis aduenis degere ausi sunt.


Characteres primarii in vniuersum cum iis quos ad Otaheitae
cranium recensui, conueniunt, bregmata tamen minus protuberant;
hinc caluaria angustior et hoc respectu paulo propius ad Aethiopi-
cum habitum accedens. Mandibulae superioris anterior facies na-
ribus subiecta vtrinque vsque ad caninorum dentium alueolos singu-
lariter plana; fortassis ex diutina obicis transuersalis pressione, quod
barbaros istos septo narium perforato gestare, notum est. Choana
perangusta. Fissurae orbitales superiores praeter modum breues et
exiguae.

Alia obseruata: ossium vnguis loco rima angusta, fere linearis,
ita vt si adfuerunt ea ossicula, ipsa tamen mirifice angusta fuisse,
necesse est. Alueolus dentis incisoris superioris medii dextri coali-
tus, quod eum dentem Nouo-Hollandi pueris suis tantum non omni-
bus, ex superstitioso vt videtur ritu, euellant.


Proxime abest cranii huius habitus ab imagine accurata Papuani
ex ins. longa (Belg. Lange Eiland) ad caurinum littus Nouae-Gui-
neae, quam peritus artifex Corn. de Bruin itinerario suo inseruiti),
et cui binos iuuenes Nouo-Hollandos, quos nouae Coloniae primus
Gubernator cl. Phillips Londinum attulit, simillimos esse, ab
autoptis doceor.

* * *

SVPPLEMENTVM TRIVM CRANIORVM
INFANTILIVM DIVERSISSIMARVM GENERIS
HVMANI VARIETATVM.

[Seite 14]

XXVIII. PVELLAE IVDAICAE.

(– Tab. XXVIII. –)

XXIX. INFANTIS BVRAETI.

(– Tab. XXIX. –)

XXX. AETHIOPIS NEONATI.

(– Tab. XXX. –)

Trigam hanc craniorum hic subiungere operae pretium duxi
quod luculenter demonstret, characteres gentilitios, quibus varietates
diuersissimae generis humani ab inuicem differunt, iam infantili
aetatula conspicuos esse.

Duo ideo specimina exhibeo binorum in ea varietatum scala
extremorum, quae nempe omnium maxime inter se abhorrent, Mon-
golicae inquam et Aethiopicae. Tertium vero quod perfecte medium
inter ista extrema locum tenere dicendum est, ad Caucasiam varie-
tatem pertinens.


Hoc scil. Iudaicae puellae circiter quinquennis, hisce in
terris natae et symmetrica conformationis elegantia insigne.


Alterum, Mongolicae quippe varietatis, Buratici infantis
est sesquiennis, quod rarissimum exemplum iterum Perillustris
Aschiadae munificentiae debeo. Irkutzkum primo attulit cl.
Kratzsch, meritissimus cui summa exercitus commissa est, chirurgus:
dehinc vero Petropolin secum attulit cl. Laxmann Russorum Im-
peratrici ab aulae consiliis. Vtut infantile, molle quasi et rotun-
datum, non infitiandum tamen Mongolicum characterem, faciem
[Seite 15] nempe complanatam et iugalia ossa extrorsum prominentia, aperte
prae se fert.


Tertium denique, Aethiopis nempe neonati, acceptum
refero cl. Billmann, chirurgo Cassellano experientissimo. Tenellum
hocce cranium mandibulis porrectis vel primo intuitu originem suam
et ingentem a Mongolica varietate differentiam, luculentissime testatur.

* * *

Coronidis denique loco bina monere liceat, quae vniuersam
iconum craniorum, quae ternis decadibus exhibui, rationem attinent.

Primo nempe, quoduis cranium eo situ et aspectu delineatum
esse, quo characteres eius distinctiui gentilitii euidentissime oculos
feriunt. Alia ergo a latere, vt ea Aethiopum. Alia directe a fronte,
vt macrocephali istius, (Dec. I. tab. III.) aut Indi Americae septen-
trionalis, (Dec. I. tab. IX.). Longe plurima autem directione plus
minus oblique deflexa, quod eo situ plerorumque character distincti-
vus omnium optime dignoscatur; melius quam si vel a latere vel a
fronte exhibitum fuerit caput: adeo vt me hac ratione, curate in
quouis aspectum maxime characteristicum exquirendo, studio hocce
anthropologico longe satius consuluisse persuasus sim, quam si quod-
vis eorum duplici figura, a latere nempe et a facie directa, ex-
hibuissem.

Alterum monitum eo redit, quod tamen artis delineandi peri-
tis per se patet, omnes ac singulas craniorum icones pictorum more
ex vno eodemque puncto optico s. principali fixo et inmutato, per-
spectiuice vt dicunt, delineatas esse; minime gentium vero ortho-
graphica architectorum proiectione, qua axis opticus sensim sensimque
mutatus semper horizontali directione cuiuis obiecti parti obuersus
[Seite 16] estk). Quanquam enim haec ratio architectonicarum designatio-
num fini egregie respondet, imo et in vulgaribus tabulis anatomicis
satis commode adhiberi potest, quod plures simul obiecti partes
visui offerat, quarum contra in perspectiuica delineatione altera
alterum absconderet; eandem contra in eiusmodi imaginibus qua-
les hic exhibui et quarum vis et vsus vnice in accuratissima re-
praesentatione vultus characteristici gentilitii, proportionis ergo et
habitus totalis consistit, nunquam sane admittendam esse, facile
fatebitur qui craniorum iconem, orthographica ista architectorum
proiectione designatam, qualis v. c. in B. S. Albini tabulis ossium
extat, cum ipsa natura comparauerit, vtpote in qua, fatente ipso
tabularum istarum egregio auctorel), ‘„quia more architectorum
mensurata et reddita erat, dentium series multo latior est quam si
quis pictor prope adstans ex vno eodemque aspectu cerneret. –
Pleniora enim et latiora apparent omnia quae architectorum modo
mensurata sunt.”’

Appendix A

[Tab. XXI]
Tab. 21xxx
XXI. Feminæ Georgianæ.
[interleaf] [Tab. XXII]
Tab. 22xxx
XXII. Sarmatæ Lituani.
[interleaf] [Tab. XXIII]
Tab. 23xxx
XXIII. Sinensis Daurici.
[interleaf] [Tab. XXIV]
Tab. 24xxx
XXIV. Eskimotæ 1mi.
[interleaf] [Tab. XXV]
Tab. 25xxx
XXV. Eskimotæ 2di.
[interleaf] [Tab. XXVI]
Tab. 26xxx
XXVI. O-taheitæ.
[interleaf] [Tab. XXVII]
Tab. 27xxx
XXVII. Novo-Hollandi.
[interleaf] [Tab. XXVIII]
Tab. 28xxx
XXVIII. Puellæ Judaicæ.
[interleaf] [Tab. XXIX]
Tab. 29xxx
XXIX. Infantis Buræti.
[interleaf] [Tab. XXX]
Tab. 30xxx
XXX. Aethiopis neonati.
[interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [binding_verso]
Notes
a).
[Seite 5]

De generis humani varietate natiua, edit. 3. 1795. pag. 204 sq. tab. I.
fig. 1. 2. 3.

b).
[Seite 5]

Ex nube testium citasse sufficiat Jo. Chardin, itinerarii classici vol. I.
pag. 171. ed. Amst. 1735. 4. – ‘„Le sang de Géorgie est le plus beau de
l'Orient, et je puis dire du monde. Je n'ai pas remarqué un visage laid
en ce pais-là, parmi l'un et l'autre sexe: mais j'y en ai vu d'angeliques.
La Nature y a répandu sur la plupart des femmes, des graces qu'on
ne voit point ailleurs. Je tiens pour impossible, de les regarder sans les
aimer. L'on ne peut peindre de plus charmans visages, ni de plus belles
tailles, que celles des Géorgiennes.”

c).
[Seite 9]

Cfr. Cptn. Cartwirght's Journal during a Residence of nearly 16 years
on the Coast of Labrador.
vol. I. pag. 41. 262-75. 277.

d).
[Seite 9]

v. Robertson's history of America vol. II. pm. 40.

e).
[Seite 10]

Iconem huius cranii exhibuit a. 1785 tabula anecdota, Perillustri Banksio
dicata, Camperus.

f).
[Seite 10]

In Mémoires de l'acad. des sciences de Paris a. 1722. pag. 323.

Lapsum Camperi, cum Winslovium plane immerentem hac occasione
erroris reum autumabat, emendaui nupera editione l. de generis hum.
varietate natiua
pag. 227.

g).
[Seite 11]

v. Bougainville voyage autour du monde pag. 214.

h).
[Seite 12]

Ita v. c. de iis magnus ceteroquin Otaheitensium encomiastes, desideratiss.
G. Forster in voyage round the world vol. I. pag. 265. ‘ „their features
were very irregular, and in general very ordinary.”

Et pag. 290. ‘ „artless nymphs in whom youth supplied the want of
beauty.”

i).
[Seite 13]

v. Ej. Reizen over Moskovie &c. Amst. 1711. fol. pag. 364. tab. 197.

Collato Nic. Struyck in Vervolg van de Beschryving der Staartsterren.
ibid. 1753. 4. pag. 165.

k).
[Seite 16]

v. pluribus de duplici hac delineandi ratione disputantes, Camperum in
epistola ad anatomicorum principem magnum Albinum, Groning.
1767. 4.

et B. S. Albinum annotationum academicarum L. VIII.

l).
[Seite 16]

Annotat. academic. l. c. pag. 25. 28. 30 et al.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted