Table of contents

[binding_recto] [interleaf] [interleaf] [interleaf]
[titlePage_recto]
DECAS SEXTA
COLLECTIONIS SUAE
CRANIORUM
DIVERSARUM GENTIUM
ILLUSTRATA.

GOTTINGAE
APUD HENRICUM DIETERICH.
MDCCCXX.
[titlePage_verso]
Ex
Bibliotheca
Regia Acad.
Georgiæ.
Aug:

[Seite 3]

Cum ante bina et quod excurrit lustra quintam decadem cra-
niorum musei mei exhiberem, vix quidem tot tantaque adhuc
nova augmenta istius collectionis expectaram ut selectus saltem
rarissimorum et maxime memorabilium sextae adhuc decuriae
uberem materiam praeberet.

Crevit tamen ea interim fautorum inprimis et amicorum
attento studio et liberalitate adeo, ut iam insigne et ad illustran-
dam generis humani naturalem historiam gravissimum comple-
mentum prioribus istis dissertationibus craniologicis subiungere
liceat, utpote quo praesertim biga maxime dissimilium craniorum
gentilitiorum exhibetur, quam ad pretiosissima musei mei cimalia
refero: alterum nempe pulcherrimum et fere ideale veteris Graeci,
alterum vero barbarum et immane Botocudae anthropophagi.

Verum et ex reliquis talia praesertim selegi capita ossea re-
motissimarum gentium quae illustrando studio anthropologico et
[Seite 4] ethnographico secundum ea varia momenta quae in fronte decadis
quintae enarravi, egregie inservire poterunt; ad demonstrandam
v. c. affinitatem gentium quae, sive aetate qua floruerunt, sive
terrarum quas incolunt longa distantia valde diversae videntur,
ut veteres Aegyptii et hodierni Indi; Samojedi et Americani Cau-
rini; aut ad explicandam formam mixtam in craniis hominum
quasi hybridorum, ex parentibus nempe diversi stemmatis oriun-
dorum, quod Mulattarum est.

Quae quidem iterum sueto ordine quinarum varietatum in
quas universum qua late patet genus humanum proxime ad naturae
veritatem dividendum mihi videtur, sigillatim memorabimus.


VARIETATIS PRIMAE
SPECIMINA TERNA.

LI. Veteris Graeci.

(– Tab. LI. –)

[Seite 5]

Praeter crania diversarum quae hodie orbem terraqueum inco-
lunt gentium, etiam antiquitatis populorum capita ossea ad illu-
strandas generis humani varietates nativas et quatenus vel saecu-
lorum decursu sensim degenerasse dicendae sint, sedulo colligere
studui, adeoque plura mumiarum Aegyptiacarum, tum veterum
Romanorum, Germanorum, Tschudarum etc. calvarias conquisivi;
earumque specimina inprimis memorabilia prioribus decadibus
exhibui.

Unice veteris Graeci cranio potiundi spem post multifaria
sed frustranea tentamina fere deposueram, cum haud ita pridem
inopinanti mihi contigerit esse tam felici ut Serenissimus
Princeps Bavariae Regni Heres
, quem inter alumnos suos
habuisse gloriatur alma nostra Georgia Augusta, in itinere Italico
praeceptoris quondam sui in historia naturali memor, huic eius
desiderio penitus et plenissime satisfaceret. Cum enim pro singu-
lari studio quo priscae artis, inprimis Graecae operibus delecta-
tur, inter alia etiam in magna Graecia versatus Reverendissimi
Episcopi Nolani museum antiquarium invisens vasculorum
pictorum Graecanicorum, quae vulgo Etrusca vocantur, collectioni
iuncta videret aliquot crania veterum Hellenorum, cum reliquis
ossibus et figlinis istis admirandis in hypogeis antiquisa) reperta
[Seite 6] et curiose asservata, uno eorum apprime formoso ab humanissimo
possessore donatus musei mei anthropologici insignem lacunam
ipso explere dignatus est.

Aevitatem equidem venerabilis capitis praeter cariem vetustatis
qua ossa passim exesa et asperata sunt, testantur praesertim nigrae
quasi holosericeae maculae quibus hinc illinc distinguitur et quae
tenerrimis plantulis pulverulentis, Bysso nempe antiquitatis b)
constare, microscopica indagatio monstrat.

Eximia vero pulchritudo huius cranii, cum icone quam
exhibemus accurata per se iam oculos artis peritos feriat, ver-
bosius eam persequi supervacuum videtur. Sufficiat ergo monuisse
inter CLXX. crania diversarum gentium, ad quem nempe nume-
rum collectio mea dum haec scribo increvit, praeter illud Geor-
gianae feminaec) ne unum esse quod eximia forma calvariae sub-
globosae, frontis nobilissime fornicatae, maxillae superioris ossibus
sub narium apertura fere ad perpendiculum coadunatis, iugalibus
concinne et modice declivibus, verbo universa vultus venustissima
conformatione huic aequiparandum sit.

Si enim verum est ut est verissimum faciei varias formas
proxime a cranii quod ipsi pro fundamento est figuratione pen-
dered), haec de qua agimus calvaria adeo ut cum Nasone loquar

artificum laudatis proxima signis

[Seite 7]

apparebit harum rerum peritis, ut vel hocce insigni exemplo ea
ultro ad oculum comprobentur quae alias contra nuperorum quo-
rundam opinionem de vultus forma quam idealem vocant, et
linea faciali veterum Graecorum (– Griechisches Profil –) mo-
nuie), quam nempe non ad ipsam naturae veritatem, sed ut
Quinctilianus ait, decore addito supra verum, effictam autu-
mantf); cum potius si hoc de quo agitur cranium cum pulcher-
rimis humani capitis formis contuleris quae in artis priscae
Graecanicae omnis generis operibus perfectissimis supersunt, ea
utique symmetria et proportione perfecte cum hoc ipso conve-
nire, fateri oporteat.


LII. Mumiae Aegyptiacae Tertiae.

(– Tab. LII. –)

LIII. Indi Bengalensis.

(– Tab. LIII. –)

[Seite 8]

Cum in itinere Anglico versato musea Londinensia uberem
praeberent occasionem tam in Indicis variae aetatis artis operibus
quam in veteris Aegypti monumentis, utriusque terrae incola-
rum vultus gentilitios invicem comparandi, insignem quae passim
eos intercedit similitudinem admiratus, posthac ea ad illustrandas
veterum Aegyptiorum varias aborigines usus sumg).

Ipsam vero eam analogiam ultro et luculenter probat biga
craniorum istarum gentium quae non obstante sive aevi quo vixe-
runt, sive terrarum quas incoluere distantia, ita ad amussim inter
se conveniunt ut in collectione mea vix ac ne vix quidem alias
duas dissitarum nationum calvarias sibi adeo persimiles videre
liceath).

Utrumque caput iuvenile est.

Altero, medicati nempe funeris Aegyptii, supellectilem meam
anthropologicam auxit cl. Gall qui id ipsum Vindobonae a
doctiss. Cripps collegii Iesu quod Cantabrigiae est sodali ex iti-
nere Aegyptio reduce accepisse me docuit; alterum Indi Bengalensis
debeo experientissimo Ottoni chirurgo urbico Dantiscano qui
illud ex India Cisgangetana reportaverat.

Conveniunt ut universo habitu ita praesertim fronte, facie
ad malas angustiore, nasi ossibus parum prominulis sed a glabella
leviter decurrentibus, et orbitis amplis.

[Seite 9]

In mumiae vero capitulo praeterea adhuc tria alia observanda:

Cavum nempe cranii omni bitumine vacuum, aeque ac in
mumia Cantabrigiensi a Con. Middleton descriptai) et in ea
quae in museo Academiae Georgiae Augustae adservaturk).

In vertice vero asphalti reliquiae quibus involucrorum Bys-
sinorum vestigia impressa supersunt, eodem modo quo oculatis-
simus medicus Arabs Abdollatipii Baghdadensis ea ante hos
sexcentos annos in mumia aliqua observasse memoratl).

Demumque nares ut in tot aliis veteris Aegypti medicatis
funeribus ad educendum cerebrum sursum pertusaem).


VARIETATIS SECUNDAE
SPECIMINA BINA.

LIV. Samojedi.

(– Tab. LIV. –)

[Seite 10]

Debeo hocce cranium clarissimo Nudow, medico provinciali
in celebri Archangeli emporio. Gentis est magnam partem no-
madicae longe lateque per Sibiriae occidentalis plagas sparsae, et
hodieque Mongolici stemmatis habitum prae se ferentis. Adeo-
que et caput de quo agimus facie lata plana, naso depressiore,
verum et universa conformatione proxime abest ab aliis eiusdem
varietatis speciminibus; praesertim autem similis apparet Groen-
landorum calvariis quarum bigam Decade quarta exhibuimusn).
Convenit enim cum his praeter cetera ossium planorum tenuitate
et inde maxime pendente totius cranii insigni levitate, nasi ossi-
bus valde elongatis sed angustis, aliisque quae iconum compara-
tione per se patent.

Verum et ipsam hanc quae Samojedis cum Groenlandis in-
tercedit similitudinem iam ante bina fere secula ex autopsia no-
tavit oculatissimus et accuratissimus naturae observator, Adam.
Olearius o).

Cranio autem quod exhibemus respondet quoque in uni-
versum unanimis consensus auctorum autoptarum qui de nativo
habitu et charactere gentilitio istius gentis egeruntp).

LV. Schitgagani.

(– Tab. LV. –)

[Seite 11]

In litore Americae Caurinae quae nempe Septentrionem in-
ter et occidentem ad maris pacifici partem borealem oblique ex-
currit inprimis memorabilis est sub 57mo latitudinis gradu, Sinus
Norfolkii pretiosae Lutrae marinae dives, cuius accolae se ipsos
Schitgaganos vocant, Russi Kaluschos. Curatissimam huius po-
puli, eiusque morum admodum singularium, notitiam debemus
viro mei amantissimo auditori quondam dilectissimo, iam Au-
gustissimi Russiae Imperatoris Consuli generali in Brasiliae regno,
perillustri de Langsdorff q), utpote qui Generosissimi de Kru-
senstern
per maximam celebris sui peripli partem comes, postea
in istis Americae borealis occidentalibus oris per integrum fere
annum restitit et collectionem meam craniorum ipso hocce Schit-
gagani ditavit.

Adeo vero memorabilis haec calvaria facie depressa et ma-
larum ossibus late extantibus et quasi alatis insignitur ut tan-
quam pro specimine ideali Mongolicae ut vocatur, in genere hu-
mano varietatis, haberi possitr).


VARIETATIS TERTIAE
SPECIMEN.

LVI. Mulattae.

(– Tab. LVI. –)

[Seite 12]

Acceptum refero egregium et memorabile hocce cranium viro
cl. Fr. Beneker M. Doctori et chirurgo primario Regii Belgarum
exercitus, qui integro capite Mulattae in nosocomio militari re-
center defuncti me donavit. Viri iuvenis est in colonia Guaya-
nensi Demerari nati matre aethiopissa, patre vero Batavo Haar-
lemensi.

Cranii forma in universum spectata proxime abest ab ea
quam Batavorum, Germanorum, aliarumque Caucasii stemmatis
gentium capita ossea prae se ferunt, contra vero si forte a maxilla-
ribus ossibus paullo porrectioribus discesseris, vix ullum eorum
characterem in eo invenies quibus alioquin aethiopum calvariae
distinguuntur. Omnia heic quam in Nigritarum craniis latiora;
imprimis calvariae proprie sic dictae ossa, frons spatiosa, tempora-
lium ossium squamae tumidae, bregmata vero amplissima, protu-
berantia.

Novo adeo exemplo characteris paterni, a curatis naturae
indagatoribus tam in ipso genere humanos), quam in progenie
aliorum animantium mammalium domesticorumt) observati, quo
quidem constat, in prole a diversi stemmatis parentibus nata,
capitis formam maxime a patre genitore impertiri.

VARIETATIS QUARTAE
SPECIMINA BINA.

LVII. Feminae Coroatae.

(– Tab. LVII. –)

[Seite 13]

Vir Generossimus W. C. de Eschwege Hassus, Regi Lusita-
niae et Brasiliae Praefectus locumtenens architecturae militaris et
Director generalis aurifodinarum Capitaniae quae Minas geraes
audit, rara opportunitate usus qua per plures annos eam Ameri-
cae Lusitanicae partem incoluit, non subterraneos tantum ditissimi
istius regni thesauros sed et alia quae naturalem eius historiam
attinent aeque ac barbarorum indigenorum naturam et mores
indagandi.

In egregio diario Brasiliensiu) cuius hactenus bini fasciculi
prodierunt praeter tot alia memorabilia Coroatorum x), stemmatis
Indorum barbarorum, hucusque parum noti, habitum et vitae
genus describit, simulque etiam ipsum de quo agimus cranium
memorat, quo vir egregius meique amantissimus et auditor quon-
dam perassiduus collectionem meam auxit.

Caput est osseum feminae 20 circ. annorum, cuius cadaver
pro more istius gentis amphora figlina conditum et in tugurio
quod tum a familia superstite deseritur, sepultum fuerat.

In universum quidem satis simile est cranio Brasilianae mu-
lieris ex gubernio Para quod superiore decade (– Tab. XLVII. –)
exhibuimus; differt tamen ab eo facie angustiore et magis elon-
[Seite 14] gata imprimis autem maxillae superioris ossibus sub narium aper-
tura in prominentiorem cristam coadunatis, quod quidem magni
nominis apud Londinenses pictor, Benj. West ad characteres
principes physiognomiae gentilitiae Iudaeorum referty), quocum
ea bene congruunt quae perill. de Eschwege postea in opere
laudato de vultu Coroatorum memoratx), quem iudaico adeo
similem dicit, ut facies inter eos occurrant, maxime genuinis Israe-
litarum vultibus plane aequiparandae.


LVIII. Botocudi.

ANTHROPOPHAGI BRASILIENSIS.

(– Tab. LVIII. –)

[Seite 15]

Unico hactenus exemplo Principem Germanicum Serenis-
simum
nempe Maximilianum Neovidensem, nuper vidimus
historiae naturalis studio, cui et in alma nostra litterarum uni-
versitate perassidue incubuerat, remotissimas novi orbis plagas
adeuntem, et inter ipsos barbaros Indos diu versantem ut ditis-
simam rerum naturalium copiam, et quod maius est, uberem de
ipsis observationum messem, istinc reportaret.

Inter multifarias accessiones quibus doctissimus Princeps mu-
seum meum, ipsi dum scholas nostras frequentabat probe notum,
auxit, maxime memorabile et gratissimum refero cranium Boto-
cudi
a) populi ex Tapuiarum gente vere anthropophagi, cuius
uberiorem notitiam in itineris descriptione a Serenissimo auctore
propediem edenda, avidi exspectamusb).

[Seite 16]

Viri est 25 circa annorum qui hostilitate qua antea cum po-
pularibus suis in vicinas Lusitanorum stationes irruerat, demum
composita, ab eo inde tempore ipsum horum praesidium ad Fluv.
dulcem (Rio doce) subinde frequentavit, ibique haud ita pridem
morbo occubuit.

Cranium ipsum magnum, ex ossium textura densa et durac)
calvariaeque crassitie valde ponderosum, in universum autem
dummodo a mandibula inferiore et ab orbitarum figura et inter-
vallo, spina nasali porrecta aliisque quae homini propria sunt,
momentis discesseris, toto habitu propius ad eam Simiae satyri
accedensd), quam ullum aliud barbari stemmatis caput osseum in
collectione mea visendum, etsi in aethiopum uno alterove maxilla
superior magis antrorsum promineat, a quibus ceteroquin praeter
alia iugalibus ossibus latioribus et bregmatibus extrorsum utrin-
que tumescentibus differt.

Inprimis vero memorandus venit scrobiculus quasi digito
cerae impressus quo post casum dentium primorum alveoli eorum
compressi, imo magnam partem plane absorbti sunt; id quod, ut
Princeps me docuit omnibus in universum Botocudis adolescenti-
bus ex perenni gestamine disci istius lignei, de quo modo in nota
egimus, contingit, adeo ut vix unquam tricennarium inter eos
videas istis dentibus adhuc instructum.


VARIETATIS QUINTAE
SPECIMINA BINA.

LIX. Puellae Macassarensis.

(– Tab. LIX. –)

[Seite 17]

Etsi per se iam rara sit occasio ex adeo remotissimis Indiis
orientalibus crania indigenorum acquirendi, longe vero difficilli-
mum est, in tanta gentium varietate ex quibus mancipia, prae-
sertim in Batavorum coloniis conquiruntur, ut de genuina origine
eiusmodi capitum osseorum citra omnem dubitationis aleam cer-
tus fieri possis. Ideoque inter maxime memorabilia musei mei
anthropologici refero collectionem craniorum malaicae praesertim
generis humani varietatis, quam, ut iam Decade quinta (– ad
tab. XLV. –) memini, carus quondam auditor, doctiss. Jassoy
Bataviae urbis physicus et in nosocomio medicus primarius mei
caussa paravit, subiuncta cuivis capiti nitide purgato uberiore
ex actis forensibus et diariis medicis excerpta notitia de origine
et vitae genere defunctorum de quibus sumta erant.

Bina eorum heic exhibere liceat eaque feminea, Macassariense
alterum, alterum Baliense.

Illud virginis 22 annorum in Provincia Mandhaar submer-
sione interfectae, perquam venustae tam statura quam vultu.

Calvaria eleganter subglobosa, frons convexa, glabella plana,
lata; nasi ossa depressa, facies pandae), maxillae superioris
[Seite 18] limbus anterior prominulus; inferior mandibula angustior; dentes
pigmento masticatorio Indiae orientalis gentibus indigenis usita-
tissimo denigratif).


LX. Puellae Baliensis.

(– Tab. LX. –)

[Seite 19]

Iavae orientali orae vicina adiacet parva insula Bali g) ex
qua (ut ex tot aliis archipelagi orientalis insulis) numerosa man-
cipia in Batavorum colonias importanturh). Erat in his puella
18 annorum cuius cranium exhibemus quae in Bataviae nosoco-
mio autochira obiit.

Convenit hoc ipsum totali habitu cum Macassariae quod
modo diximus, capite; calvaria, fronte, maxillae superioris ossibus
antrorsum porrectis etc. inprimis vero glabellae et nasi ossei
eidem subiecti planitie et latitudine.

Differt vero, praeter alias minoris momenti, osseae compa-
gis partes, praesertim mandibulae inferioris arcu obtusiore, latiore.

Dentium autem coronae ut in antecente aliisque quae pri-
dem exhibuimus malaicae varietatis craniis crusta fusca, bete-
linae quam perpetuo mandunt compositionis, obductae.

[interleaf]

Appendix A

[Tab. LI]
Tab. 51xxx
LI. veteris Græci.
[interleaf] [Tab. LII]
Tab. 52xxx
LII. Mumiae Aegyptiacae 3tiae.
[interleaf] [Tab. LIII]
Tab. 53xxx
LIII. Indi Bengalensis.
[interleaf] [Tab. LIV]
Tab. 54xxx
LIV. Samojedi.
[interleaf] [Tab. LV]
Tab. 55xxx
LV. Schitgagani.
[interleaf] [Tab. LVI]
Tab. 56xxx
LVI. Mulattæ.
[interleaf] [Tab. LVII]
Tab. 57xxx
LVII. Feminæ Coroatæ.
[interleaf] [Tab. LVIII]
Tab. 58xxx
LVIII. Botocudi.
[interleaf] [Tab. LIX]
Tab. 59xxx
LIX. puellæ Macassarensis.
[interleaf] [Tab. LX]
Tab. 60xxx
LX. puellæ Baliensis.
[interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [interleaf] [binding_verso]
Notes
a).
[Seite 5]

Iconem eiusmodi hypogei a. 1790. in agro Nolano curante W. Ha-
milton
Equite eruti v. in fronte Vol. I. egregii operis quod amicis-
simus W. Tischbein tum temporis academiae pictoriae Neapolitanae
[Seite 6] Director edidit s. t. collection of Engravings from ancient Vases etc.
1791. fol.

Archetypum tabulae aeneae, artificiosa manu C. H. Kniep calamo
pictum, iam museum meum ornat.

b).
[Seite 6]

Byssus nigra velutina Hall. Iconem v. in Dillenii hist. muscor.
Tab. I. Fig. 18.

c).
d).
[Seite 6]

Cf. post alios idoneos iudices doctiss. Salvage in splendido opere,
Anatomie du gladiateur combattant, ubi v. c. pag. 2. Introduct. ait:

[Seite 7]

‘“J'ai anatomisé sur plâtre deux têtes d'Apollon, et me suis convain-
cu que son air noble et plein de Majesté depend absolument du ca-
ractère
osseux qu'elle comporte.”’

et Lavateri contra querelam in physignom. Fragm. Vol. IV. p. 247.

‘“Dass so manche der grössten Anatomisten und Zeichner für die
so unendlich auffallende, und unendlich wichtige Verschiedenheit der
Schädel wenig Sinn haben
”’ etc.

e).
[Seite 7]

Specim. historiae naturalis antiquae artis operib. illustratae. Commentat.
Vol. XVI. p. 179 sq.

f).
[Seite 7]

Quam v. c. de Pauw in Recherch. sur les Grecs T. II. p. 97. ‘“un
style de dessein
”’ vocat ‘“adopté dans quelques écoles.”’

g).
[Seite 8]

Beyträge zur Naturgeschichte. II. Th. p. 134 sq.

h).
[Seite 8]

Conf. coniunctiss. Heeren Ideen über die Politik etc. I. Th. 2te Abth.
p. 693. ed. 3.

i).
[Seite 9]

V. Ej. germana antiquitatis eruditae monumenta. p. 261.

k).
[Seite 9]

Desideratiss. Heyne commentat. Vol. IV. p. 14.

l).
[Seite 9]

Historiae Aegypti compend. ex ed. Io. White. Oxon. 1800. 4. p. 151.
‘“Vidi super calvaria vestigium amiculi feralis, vestigiumque operis tex-
torii, in quo notae apparerent similes iis quae conspici solent in cera
vesti impressa.
”’

m).
[Seite 9]

Cf. Dec. IV. ad Tab. XXXI.

n).
o).
[Seite 10]

Reyse nach Muscow und Persien. ed. 2. 1656. p. 158.

p).
[Seite 10]

Cf. v. c. post tot alios: Mémoire sur les Samojedes et les Lappons,
(auctore Russici status Consiliario T. M. de Klingstaedt) p. 38.
et ex antiquioribus classica illa Ger. de Vera descriptio trium naviga-
tionum admirandarum
(Wmi. Barentsz ad novam Zemblam etc.)
p. 11 b. ed. lat. Amst. 1598. fol. quam quidem versionem (quod obiter
monere liceat cum nuspiam observatum meminerim) aeque ac eas
itinerum Harrioti in Virginiam et Laudonnerii in Floridam, curavit
vir summus et incomparabilis Car. Clusius.

q).
[Seite 11]

V. Ej. Bemerkungen auf einer Reise um die Welt etc. T. II. p. 96.

r).
[Seite 11]

Peropportune accidit, ut dum hanc prelo tradenda pararem alterum
eiusdem stemmatis cranium ad manus perveniret, priori isti charactere
quem diximus nationali simillimum, quod quidem exoptabile munus
amicitiae egregii Viri, Sam. Perkins celebris mercatoris Bostoniensis
debeo, cuius rogatu Io. Bancroft navis mercatoriae praefectus cum
nuper Norfolkii sinum inviseret hocce caput osseum Schitgagani
reportavit.

s).
[Seite 12]

Cf. v. c. Hacqueti de Armenis observationem. Dec. V. ad Tab. XLI.

t).
[Seite 12]

V. post Daubentonium aliosque de re pecuaria auctores inter nostra-
tes Chr. Sturm über die Raçenzeichen der Hausthiere. p. 13. C. W.
Ammon ad G. Fr. Sebald Geschichte des Pferdes. T. I. p. 147. 157.
inprimis autem Jos. Ad. Bachmann doctam commentationem a Soc.
Regia a. 1817 praemio ornatam über Züchtung und Kreuzung der
Hausthiere
in promtuario Hannoverano 1818. p. 163.

u).
[Seite 13]

Journal von Brasilien. Vinar. 1818 sq. 8.

x).
[Seite 13]

Quod coronatos significat, nomine Lusitano a capillorum singulari
tonsura ipsis imposito.

y).
[Seite 14]

Pluribus de hoc argumento disserui libro de generis humani varietate
nativa
p. 196. ed. 3.

x).
[Seite 14]

P. I. p. 162. 164.

a).
[Seite 15]

Nomine ipsis aeque ac Coroatis a Lusitanis indito; et quidem Botocudis
a vaegrandibus discis ligneis quorum bigam in mire extensis appendi-
cibus auricularum, tertium vero in labii inferioris enormi incisura
gestant; cuiusmodi quidem cylindrici orbes, qualibus v. c. ad orificia
doliorum obturanda utuntur, vernacula Lusitana lingua botoques vocant.

Plures horum discorum quibus isti barbari anthropophagi se in-
signiunt et quos ex ligno Bombacis ventricosae parari Princeps Maxi-
milianus
me docuit, in supellectili mea anthropologica servo, quo-
rum unus, inauris loco gestatus, quod ipsi debeo, IV prope uncias,
alius vero labialis ut ita dicam, (quo me cum binis eiusmodi discis in-
auribus multisque aliis Brasilianis memorabilibus donavit cel. Freyreiss
Francofurtensis, naturalis historiae studiosissimus, in ista novi orbis
plaga degens), tres fere uncias diametro transversali aequat, crassitie
omnium ad eam digiti accedente.

b).
[Seite 15]

Cf. etiam de Eschwege l. c. P. I. p. 88. sq.

c).
[Seite 16]

Monachus Lusitanus seculo XVI. ad finem vergente ad convertendos
Indos in Brasiliam missus, cuius egregium diarium Sam. Purchas
classicae suae itinerum collectioni inseruit (Vol. IV. p. 1296.) craniorum
eorum duritiem his verbis memorat:

‘“As they goe bare-head, they have the heads so hard that ours
in comparison of theirs are like a Pompion, and when they will in-
jurie any white
-man, they call him soft-head.”’

d).
[Seite 16]

Ita et Nic. du Toict (s. del Techo in Relat. tripl. de rebus Indicis
Antwerp. 1654. 8. p. 34.) Caayguas (alium Brasiliensem tribum ex
Cariorum stemmate) tam simiis similes quam hominibus vocat.

e).
[Seite 17]

Cf. graphicam Macassariae feminarum descriptionem in F. Valentyn
Oost-Indien. III. D. 2. St. (Vol. IV.) p. 137. ubi inter alia: ‘“ze zyn
door de bank veel schooner, netter besneden van wezen, en veel blanker,
dan alle andere Indiaanze Vrouwen – zeer fraai van oogen, mooi,
doch wat plat van wezen
”’ etc.

f).
[Seite 18]

De quo praeter ea quae decade IV. (ab Tab. XXXIX.) diximus, vi-
desis quoque Thunbergii iter T. I. P. II. p. 255 sq. version. German.
W. Marsden's history of Sumatra p. 281 sq. ed. 3. 1811. W. Vincent's
Periplus of the Erythrean Sea. Vol. II. Append. p. 52. 735 sq. ed. alt.
1807 et Alardi éloge historique de F. Pèron p. 34 sq.

g).
[Seite 19]

Uberiorem de hac insula notitiam exhibet Th. Stamf. Raffles in
history of Java. Vol. II. Append. p. 231 sq.

h).
[Seite 19]

Icones binarum servarum Baliensium v. ap. de Bruin Reizen over
Moskovie
etc. p. 361. tab. 102. 103.



Blumenbach, Johann Friedrich. Date:
This page is copyrighted